Obrázky na stránke
PDF
ePub

etiam evidenter colligitur, Angelos esse liberi
arbitrii, sine quo nec male agitur, nec recte
vivitur. Et inde evidenter concluditur corum
intellectualis natura, quia libertas arbitrii in
ratione fundatur. Hic Bernardus, dicto libro 5,
de Considerat., cap. 4, dixit: Angelos intel-
lectu præditos esse, non fide, non opinione, sed
intellectu capimus, quia non possunt hujus ex-
pertes, Dei simul participes esse. At enim cum
hoc ipsum, scilicet Angelos participes esse, non
intellectu, sed fide teneamus, necesse est, ut
eadem fide illos esse intellectuales credamus.
Loquitur ergo Bernardus de intellectu quoad
evidentiam consequentiæ, non rei; ita ut illa
sit quædam fides mediata, seu assertio scienti-
fica theologice. Ratio a priori theologica suffi-
ciens est, quia Deus cum et intellectuales face-
re, cumque nullam efficiat, nec facere possit
summe perfectam, alias esset ipsi æqualis, po-
test illos multiplicare. Pertinuit autem ad per-
fectionem operum Dei in illo gradu plures ef-
ficere creaturas, quas Angelos appellamus.
Quam rationem late in dicto loco Metaphysicæ
declaravi, et ex dicendis manisfestior fiet.

et ita vertit Hieronymus in Psalm. et sequun-
tur multi. Sed licet hæc versio non sit repro-
banda, quod ad Psalmum attinet; tamen alia
præferenda est, tum quia nomen Heloim etiam
illam admittit, sæpe enim in Scriptura tribui-
tur Angelis, ut in Ps. 96: Adorate eum, omnes
Angeli ejus, etc., tum quia Hebræi ita expo-
nunt, et Septuaginta ita vertunt, tum etiam
quia Paulus ita intellexit. Nam Christum cum
Angelis comparando, verba illa adducit, de
Angelis procul dubio illa interpretando, et
ideo vulgatus interpres merito ita vertit: tum
denique quia homo verius, et proprius dici-
tur paulo minoratus ab Angelis, nam a Deo
non paulo, sed infinite minoratus est. Et ideo
Patres etiam frequentius ita comparationem
intellexerunt.

3. Secunda conclusio.-Certum est Angelos in gradu intellectuali homine esse perfectiores quoad naturam.-Rjicitur error Georgii Veneti.-Dico secundo, certum esse, Angelos in gradu intellectuali, seu in rationis usu, homine perfectiores quoad naturam, seu excellentiores esse. Contra hanc assertionem erravit Georgius Veneti, in Harmonia mundi, tomo tertio, Cantici 3 capite secundo, et refert Joannes Arborue, lib. 1, Theosoph., ubi ait, homines non solum gratia, sed etiam potentia, et natura Angelos superare, putans semper gratiam proportionari naturæ, quod falsissimum est. Assertio ergo receptissima est, et certa, quam Arboreus ibi ex Patribus confirmat. Nunc breviter probatur primo ex illo Ps. 8, Minuisti cum paulo minus ab Angelis: ubi Psalmista de homine loquitur, quem dicit fuisse minoratum ab Angelis, utique in natura, et ideo paulo minus, nam in gratia, et gloria præ Angelis honoratur: Paulus vero ad Hebr. 2, nos docuit hæc verba licet de tota humana specie dicta sint, per antonomasiam de Christo scripta esse, qui ratione humanæ naturæ ab Angelis minoratus est.

5. Secunda erasio. - Alia evasio est, quia cum juxta Paulum sermo sit de Christo, exponi potest cum Augustino, lib. 3, contra Maximin., cap. 25, quod dicatur minoratus ab Angelis non in naturæ assumptæ perfectione, sed in statu passibili, quem in via habuit, et præsertim in morte crucis. Nam paulo inferius ait Paulus: Eum qui modico, quam Angeli minoratus est, videbimus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Sentit ergo, usque ad mortem tantum fuisse minoratum: unde verbum illud paulo minus multi exponunt juxta proprietatem Hebraicam, id est, brevi tempore. Imo Athanasius, lib. Quæst. ad Antioch., in 157, exponit, dici minoratum, quia apud inferos tribus diebus, et tribus noctibus fuit. In libro autem de Incarnatione Verbi, circa principium sentit, ob passionem dici minoratum. Sic inde ergo nos probatur minor perfectio naturæ.

6. Enerratur. Sed licet hic sensus ad priorem amplificandum admitti possit, non tamen prior comparatio in naturæ perfectione excludi potest, præsertim in Psalmo, in quo non de solo Christo, sed etiam de tota humana natura David loquitur. Verumtamen etiam Paulus illam comparationem præcipue intendit. Nam in capite primo, ad divinitatem Filii Dei ostendendam illum comparat cum Angelis, eumque omnibus illis præfert, insinuans profecto Angelos esse in supremo perfectionis gradu, proximosque Deo. Et inde in cap. 2,

4. Prima ecasio ad locum ex Psalmo. infert, majori reverentia, et obedientia ChrisDuobus autem modis enervatur hic locus, ti verba esset suscipienda, quam qui per Anunus est, quia in Hebræo non habetur nomen gelos factus sermo, et tacite rationem reddit, Malachim, quod Angelos significat, sed He- quia licet secundum humanam naturam Chrisloim, unde vertendum esset, minuisti eum tus minoratus ab angelis videatur, nihilomipaulo minus a Deo, et sic nihil inde probatur, nus gloria, honore, et potestate, ratione suæ

[ocr errors]

divinitatis, et unionis humanitatis ad illam, ipsis est superior. Unde Ambrosius, lib. 3, de Fide, cap. 4, merito dixit, ita dici Christum minoratum ab Angelis, sicut dicitur minor Patre, utique ratione assumptæ naturæ, quod verum est non tantum ratione passionis, sed etiam ratione naturæ minus perfectæ. Idemque habet Augustinus, in tract. de Cantico novo, cap, 7, et Tertullianus, lib. de Carne Christi, cap. 14, similiter exponit minoratum esse Christum ab Angelis propter animæ, et carnis, et non Angelicæ naturæ assumptionem. 7. Secundo probatur conclusio. - Præterea 2, Pet. 2, Angeli dicuntur fortitudine, et virtute esse majores homine: loquitur autem de malis Angelis, unde non nisi de perfectione naturæ loquitur. Et Job. 41, de Satana dicitur: Non est super terram potestas quæ comparetur ei; sicut ergo potestate, ita etiam naturæ perfectione homines excellit. Et simili modo ubique Scriptura de Angelis loquitur tanquam de rebus altioris ordinis toto modo sensibili, et hominibus. Imo Augustinus, tract. 110, in Joann., in fine, ex peccato irremissibili Angelorum, excellentiam naturæ illorum supra humanam colligit. Quod tanto (inquit) damnabilior indicata sit culpa, quanto erat natura sublimior. Atque ita veritas hæc omnium Patrum consensu recepta est. Præcipue illam declarat, et exaggerat Dionysius, cap. 4, de divinis Nominibus. Quin etiam Gentiles omnes, et infideles pro comperto habent, esse aliquas res, seu substantias indivisibiles superiores nomine, quæ possunt illi nocere, ac benefacere, a quibus et oracula expectabant, et beneficia petebant, et nocumenta timebant, de quibus in historiis, et antiquis philosophis frequens est sermo, ut notat Lactantius, lib. 2, de divin. Instit, cap. 15, Theodoretus, dicto lib. 3, contra Græcos, et Cyprianus, lib. de Idolor. vanit., ut dixi in citato loco Metaphysicæ. Denique fideles etiam nunc aliquos effectus dæmonum in obsessis ab illis, seu energumenis, et arreptiis experiuntur, quæ plane ostendunt et majorem perspicaciam dæmonum in intelligendo, et majorem potentiam in operando, quam in homine sit. Quod etiam apertissime cernitur in magorum incantationibus, et falsis miraculis ministrorum dæmonis, quæ in Scriptura leguntur, Exod. 7, et de Antichristo majora prædicuntur, quæ signa profecto ostendunt esse in mundo quosdam invisibiles substantias virtute, ac perfectione naturali homines superantes, quas Angelos vo

camus.

8. Occurritur tacitæ objectioni.-Occurritur aliæ objectioni.-Conclusio tandem confirmatur ratione incologicæ.-Vide in disputatione decima quarta, quæstione secunda, numero tertio. -Et ratione a priori.—Neque enim illi effectus soli Deo tribui possunt, tum quia non est ad causam primam recurrendum, cum possunt effectus in causas secundas reduci; tum etiam quia tales effectus sæpe sunt pravi, et ad malum, et perniciem hominum; imo in odium, et injuriam ipsius Dei facti, ut ipsimet dæmones sæpissime manifestant: tum denique quia in ipso modo operandi sæpe ostenditur, vel malitia moralis, et impotentia quædam operantis; quia non per imperium, et supremam potestatem, sed veluti arte aliqua applicando activa passivis hujusmodi opera faciunt. Neque etiam hi effectus possunt tribui animabus separatis aliquorum hominum qui ex hac vita decesserunt, quia juxta veram Philosophiam anima separata non plus potest circa præjacentem materiam operari, quam posset conjuncta, imo minus, quia corpori conjuncta saltem per illud poterat alia corpora immutare, quamvis limitato, et ordinario modo: separata vero nihil potest, ut nunc supponimus, et fortasse in 3 tractatu attingemus. Juxta principia etiam theologiæ, ac fidei soli Angeli, si sint sancti, sunt administratorii spiritus propter eos, qui salvandi sunt, ut dicitur ad Heb. 1. Si vero sint mali, permittuntur circuire, quærentes quem devorent, animæ vero secundum legem ordinariam ab illis locis, quibus secundum sua merita deputantur, egredi non permittuntur. Nec vero veritatis hujus alia ratio a priori petendo est prater cam, quæ est voluntate, et potentia creatoris sumitur: nam sicut distinctio naturarum ex ipsis immediate oritur, ita etiam excessus perfectionis unius per alia. Manifestabitur autem hic excessus naturæ Angelica supra humanam ex his, quæ in sequentibus capitibus de illa dicemus.

9. Tertia conclusio.-Certum est dari Angelos. -Ex his ergo concludimus tertio, certissimum esse dari Angelos, quia per hanc vocem non significamus nisi quasdam intellectuales substantias Deo inferiores, et homine superiores, invisibiles, et insensibiles nobis. Unde, supposita vocis significatione, assertio ex dictis, probata manet. Neque habet difficultatem, aut dubitationem propter eas, quæ de Angelorum natura tractandæ supersunt. Solum possunt contra dicta objici verba Augustini, in lib., de quant. Animæ, c. 34, dicentis: Quemadmodum

fatendum est, animam humanam non esse Deum ita præsumendum, nihil inter omnia, quæ creavit, Deo esse propinquis, et infra dicit: aliquid esse deterius anima hominis, scilicet animam bruti aliquid par, ut Angelus, melius aut nihil, et 1. 3, de lib. Arb., c. 11. ait: animas rationales superioribus potestatibus esse officio impares, natura vero pares, et 1. 83 Quæstionum, q. 54. Nihil est (inquit) melius rationali anima, nisi Deus, et idem repetit, lib. 3, contra Maxim., cap. 25, et videtur illum reprehendere, quia dixerat, majores esse Angelos Christo secundum formam hominis. Sic etiam dixit Bernardus, lib. 5, de Considerat., c. 3: Spiritus est Deus, sunt et Angeli, et hi supra te. Sed Deus natura, Angeli gratia superiores

sunt.

10. Responsio.-Respondeo has, et similes locutiones pie exponendas esse, vel quoad gradum intellectualem, vel quoad immediatam habitudinem ad Deum ut ad ultimum finem, et ut ad legislatorem, et supremum Dominum vel quoad gratiæ, et gloriæ, ac visionis beatæ capacitatem. Et primo quidem sensu videtur loqui Bernardus, et potest sumi ex Augustino, lib. 1 Retract., c. 16. In secundo vero, ac tertio sensu loquitur idem Augustinus in primo, et secundo loco supra citatis. At vero in tertio, et quarto loco jam etiam citatis existimo non loqui de perfectione naturali præcise spectata, sed de absoluta perfectione, quæ pensatis omnibus tam gratiæ, quam naturæ donis alicui convenit, et sic verum est secundum absolutam comparationem, nihil esse melius anima rationali, nisi Deum. Dico autem absoluta comparatione, quia si ad singulas animas fiat comparatio, aliquid infra Deum esse poterit melius, quam aliqua anima, non tamen simpliciter, quia datur anima, quæ absolute omnes Angelos excedit, et sic etiam dicit ibidem Augustinus, naturam humanam in Christo esse perfectiorem Angelica. Alioqui idem Augustinus, lib. 11, de Civit., c. 5: Angelica natura (dixit) omnia cætera, quæ Deus condidit, naturæ dignitate præcedit. Et lib. 1, Retract, cap. 26, recognoscens locum ultimum dicta, quæst. 54, videtur locutionem corrigere, dicens: Ubi dixi: Quod omni anima melius, id Deum dicimus, magis dici debuit, omni creato spiritu melius.

CAPUT II.

UTRUM ANGELI SINT ÆTERNI, VEL ESSE INCOEPERINT.

1. Duobus modis potest aliquid esse æternum.-Hujus puncti resolutio ad complementum quæstionis, an sint Angeli, pertinere videtur, et ideo priusquam ulterius, quid sit, inquiramus, vel explicemus, illam hoc loco expendere visum est. Duobus igitur modis intelligi potest, aliquid esse æternum, uno modo ab intrinseco, alio modo ex influxu alterius æterno. Inter quos duos modos inter alias hæc est differentia, quod res priori modo æterna tam a parte ante, quam post, seu tam respectu præteritæ, quam respectu futuræ durationis, sive realis, ac veræ, sive possibilis, seu imaginariæ, æterna est. Quia cum per se et non ab alio sit, non potest habere initium, cumque a nullo pendeat, privari esse non potest, vel finem durandi habere. Cur enim tale ens, quod a se, seu non ab alio esse dicitur, in tali puncto esse incœpisset, potius quam antea ? vel si aliquando non esset, quomodo inciperet habere esse, nisi ab alio ei daretur? Est ergo evidens id, quod sine alterius effectione aliquando habet esse, semper, ac necessario illud habuisse, quia non potuit habere, unde de novo pullulaverit, sed ideo sit, quia ex intrinseca et essentiali ratione habet, quod sit ens actuale. Et inde etiam sit evidens, eadem necessitate duraturum in perpetuum, quia semper eamdem habet existendi necessitatem, et quia nec seipsum destruet, nec ab alio pendet, a quo destrui possit. At vero si qua res sit non ex se, sed ex beneficio alterius ; illa licet supponatur esse æterna, esse poterit æterna a parte ante; seu comparata ad præteritam durationem, licet non sit perpetuo duratura: sicut etiam e contrario esse poterit in posterum æterna, licet ab æterno non fuerit, vel juxta modum operandi causæ efficientis, et conservantis, vel juxta beneplacitum ejus, si libere agat, ut revera operatur Deus, ex utraque parte æterna esse poterit. Hic ergo præcipue agimus de duratione æterna a parte ante, seu in præteritum : de æternitate vero Angelorum in futurum, in capite octavo dice

mus.

2. Prima conclusio bipartita.-Primo ergo sit certum, Angelos non esse æternos ab intrinseco, seu essentialiter, neque ex aliqua absoluta necessitate, ac per se. Hæc assertio non

solum est de fide certissima, sed etiam evidens, supponendo, quod jam ostendimus, Angelos esse in rerum natura. Et prior quidem pars facile probatur, quia non habent illud esse a se, sed ab aliqua efficiente causa, ergo non habent necessitatem essendi a se, ergo nec æternitatem. Consequentiæ sunt evidentes. Antecedens autem est de fide, quæ nos docet, Deum esse creatorem omnium visibilium et invisibilium, quæ non sunt Deus, tales autem sunt Angeli, ut recte probat Athanasius, q. 1, ad Antioch., et Chrysostomus, homil. de Jejun., post homilias in Genes., ex illo Ps. 148: Laudate Deum omnes Angeli, et infra: Ipse dixit, et facta sunt, ibi enim inter opera Dei numerantur, et ad Deum laudandum a Propheta invitantur. Et simili modo Daniel, 3, postquam pueri dixerunt: Benedicite omnia opera Domini Domino, etc., addiderunt: Benedicite Angeli Domini Domino. Et ad Coloss. 1, de Christo ait Paulus: In ipso condita sunt universa, sive throni, etc. Idemque probat D. Gregorius, 1. 32, Moral., c. 9, ex illo Job 4: Ecce Behemoth quem feci tecum. Ac denique inter fidei articulos ponitur Deum esse invisibilium creatorem, ut in Concilio Niceno habetur. Et in sequenti tractatu, libro primo, capite primo, iterum dicemus. Ratione item ostendi potest ex alio principio tradito in 'Metaphysica, d. 28, sect. 1, et disp. 29, sect. 1, 2 et 3, nimirum ens a se non posse esse nisi unum tantum: ex hoc enim principio evidenter infertur, quidquid est in rebus distinctum ab illo uno ente, quod ex se habet esse, non posse existere, nisi efficientiam ejus,ut in eadem Metaphysica, disp. 20, deduximus et specialiter de Angelis, in disp. 29, sect. 2, a. n. 29, ergo Angeli ex

per

se non sunt æterni.

3. Probatur secunda pars.-Responderi posset, etiamsi ex se non habeant esse, posse il lud habere necessario, eo quod necessario a sua causa emanant, atque hoc modo posse habere necessitatem durationis, ac subinde æternitatem. Sed hæc evasio (ut in eisdem locis Metaphysicæ notatum est) facile refellitur, simulque probatur altera pars assertionis, quia hæc absoluta necessitas est impossibilis. Quoniam nec ex natura et conditione ipsius causæ effectricis Angelorum, nec ex natura ipsorum Angelorum oriri potest, et ideo nulla ratione esse potest. Prior pars antecedentis probatur, quia repugnat Deo aliquid agere extra se ex necessitate naturæ, tum quia intellectualis est in summa perfectione, ac proinde maxime liber, tum etiam quia nulla re extra se indiget,

et ideo nihil extra se ita amat, ut necessario illud esse, aut facere velit, tum etiam quia cum sit omnipotens et infinitæ efficacitatis, nihil determinatum agere posset, nisi per liberam voluntatem id determinaret. Nam si ex necessitate naturæ ageret, cur potius hos Angelos, quam alios possibiles, vel cur tot potius, quam plures creasset? Unde facile demonstratur pars altera, scilicet, hujusmodi necessitatem non posse ex peculiari conditione angelicæ naturæ provenire: tum quia cum sit finitæ bonitatis et non sit finis Dei, nec illi aliquid conferat, non potest voluntatem ejus ad se amandum, vel efficiendum ex necessitate determinare, tum etiam quia cum infiniti Angeli possibiles sint, cur magis illi, qui facti sunt, hanc in Deum necessitatem invexissent, quam infiniti alii, qui facti non sunt? Est ergo evidens non habere Angelos æternitatem non solum ut proprie dicit durationem per se necessariam, et independentem ab alio, sed etiam ut dicere potest durationem quocumque titulo absolute necessariam.

4. Secunda conclusio. De fide Angeli non sunt ex æternitate creati.-Secundo dicendum est, Angelos de facto non esse æternos a parte ante, seu non fuisse ex æternitate creatos. Hanc assertionem sola ratio naturalis assequi non potest saltem necessaria ratione, quia non potest certa ratione ostendi, esse impossibilem creationem æternam ex libera Dei voluntate, ut in Metaphysica, disp. 20, sect. 6. Quod si aliqua est possibilis, maxime Angelorum, qui sunt inter res creatas maxime indivisibiles, ac permanentes, quas duas conditiones æternitas postulare potest. Unde eorum duratio intrinseca proxime ad æternitatem accedit, et ævum appellatur, ut theologi docent, et in Metaphysica, disp. 60, sect. 5 et 6, dictum est, et tradit D. Thomas cum expositoribus, in 1. p., 10. Non potest ergo assertio ratione naturali demonstrari, licet suaderi aliquo modo possit, ut infra dicam. Est nihilominus conclusio certa in theologia, in illa enim omnes theologi conveniunt, ut paulo post videbimus. Item Patres tam qui dicunt, Angelos incoepisse cum hoc modo corporeo, quam qui antea extitisse putarunt, omnes in hoc conveniunt, quod Angeli ex æternitate non fuerunt.

5. Prima probatio. -Et probari potest primo ex Scriptura, Proverb. 8: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, ubi aperte dicitur, Deum, divinamque sapientiam extitisse,

antequam aliquid crearet, et consequenter e- hunc infinitatis modum productionibus ad intiam ante Angelos: nam illi etiam sunt ali- tra reservari. Vel secundo, quia omnis creaquid factum. Nec refert, quod Septuaginta tura, etiam Angelica, mutabilis est secundum loco illorum verborum transtulerint, ad opera operationem, et ideo productio æterna non est sua (qua lectione multi ex antiquis Patribus naturæ ipsius satis consentanea. Nam res ab utuntur,) tum quia vulgata lectio sustinenda æterno producta in ea dispositione, in qua est, et ad probationem catholicam sufficit. producitur, per infinitam quamdam duratioTum etiam quia illa lectio possedit me ad ope- nem necessario est per mansura, ut in Phyra sua, per aliam declaratur. Possidebat enim sica, et Metaphysica ostenditur. Quoniam Deus sapientiam suam ad opera, etiam quando quidquid ab æterno fit, per æternitatem alinihil extra operabatur, sicut dicitur quis ha- quam, atque adeo per infinitam aliquam dubere scientiam ad docendum etiam quando rationem permanere necesse est, sive illud, non docet. Tum præterea, quia Ecclesia ca- quod producitur, per se primo producatur, sitholica sententiam illam sub illis verbis publice cut substantia, sive cum illa simul in ipsa decantat, et recipit, veramque sententiam con- æternitate producatur, quia si aliquid tale tinere credit. Tum denique quod similia fere tantum per finitam durationem permaneret, sunt verba ejusdem sapientiæ Ecclesiast. 24: eo ipso haberet suæ durationis initium, ac Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante proinde æternum non esset. Sicut etiam e omnem creaturam. Nam perinde dictum est, contrario, si aliquis Angelus crearetur ab ante omnem creaturam, ac, antequam quidquam æterno sine gratia, necessario sine illa manefaceret. Præcessit ergo Deus, suaque sapientia ret per infinitam durationem, et solum in iniex æternitate omnem creaturam, ac subinde tio alicujus temporis, vel creatæ durationis etiam Angelos: non sunt ergo æterni. non posset illam recipere. Si ergo Angelus ab æterno crearetur, actum simul eliciens, in illo per infinitam durationem, necessario permaneret vel si absque actu crearetur, per æternitatem sine actu maneret. Hic autem modus immobilitatis est præter naturam Angeli, et ideo creati sine initio, et novitate essendi, non est consentaneum naturæ creatæ etiam angelicæ, etiam si de potentia absoluta fieri non repugnet.

6. Et ideo Paulus ad Heb. 13, singulariter de Christo dixit: Heri, et hodie ipse est in secula, tanquam illi sit proprium semper esse, quod Angelis non convenit, ut Ambrosius, lib. 5, de Fide, ponderavit. Quocirca cum Christus Joan. 17, dicit, se habuisse claritatem apud Patrem priusquam mundus fieret, et cum Paulus ad Ephes. 1, dicit: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, nomine mundi Angeli comprehenduntur: nam ad universi constitutionem, et complementum pertinent. Propter quod in Concilio Lateranense sub Innocentio III, capite Firmiter, dicitur, quod unus solus verus Deus est æternus, Pater, scilicet, Filius, et Spiritus sanctus, qui coæterni sunt, vel, non tres æterni, sed unus æternus, sicut in symbolo Athanasius dixit. Nec potest exponi, quod solus sit æternus propria æternitate independente ab omni causa, sed absolute quod solus perpetuo extiterit. Nam inde subinfert, hunc Deum æternum sua omnipotenti virtute in principio temporis utraque de nihilo condidisse creaturam: unde assertio posita tanquam de fide certa tenenda est.

[ocr errors][merged small]

8. Objectio.-Contra hanc autem veritatem solum video posse objici verba Basilii, hom. 1, Exaem., circa illa verba: In principio creavit, etc., dicentis, credi posse aliquid ante hujus mundi constitutionem fuisse, quod explicans, subdit: Erat sane flatus quidam mundi generatione superior abstractis illis a concretione materiæ potentiis mundo præstantioribus pro decoro accommodatus: temporis etiam conditione anterior, æternus nimirum, ac perpes. In quibus verbis hæc sola ultima aliquid obscuritatis habent, nam in prioribus solum dicit Basilius, Angelos, quos potentias a materia abstractas vocat, habuisse statum quemdam superiorem, anteriorem tempore, quem habere potuerunt, etiamsi ab æterno non fuerint : an vero ita fuerint, statim videbimus. Quo vero addit, statum illum fuisse æternum, non de æternitate a parte ante, sed a parte post intelligendum puto. Ponderoque non dixisse tantum fuisse ante tempus, sed dixisse, anteriorem temporis conditione fuisse, quasi diceret, statum spiritualium creaturarum ideo du

« PredošláPokračovať »