Obrázky na stránke
PDF
ePub

distingui, nam ipse Gregorius in eadem secunda Hierarchia proxime sub Dominationibus Principatus collocaverat, et de illis dixerat: Principatus vocari quia ipsis quoque bonis Angelorum spiritibus præsunt, quique subjectis aliis dum quæque sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur; respondet idem Gregorius: Dominationes vocari Angelos illos; qui etiam Potestates Principatuum disimilitudine alta transcendunt.Nam principari est inter reliquos priorem existere, dominari vero est, etiam subjectos quosque possidere. At enim, quia etiam Principatibus tribuit præesse inferioribus, ergo non solum sunt primi inter eos, sed etiam illis dominantur, quia in illo genere regiminis non videtur aliud esse præsidere et aliud dominari. Quare Principatus melius supra Angelos et Archangelos in tertia Hierarchia collocantur, et inter eos, quibus executio generalis ministerii circa hominum custodium demandata est, numerantur, et in eo gradu sunt primi, ac proinde Principes, seu Principatus, quia et principalia quædam opera illius ministerii per se exequuntur, et quantum suo muneri expedit, ab inferioribus agenda disponunt. Dominationes vero sunt supra omnes ordines exequentium (ut sic dicam) et omnes illos sibi habent subjectos, vel ordinando, vel intimando singulis, quid per singulos fieri oporteat, sive in generali distribuendo munera, sive interdum in particulari Dei voluntatem illis revelando.

16. Antequam vero de tertia Hierarchia dicamus, advertere oportet, in littera Dionysii, quoad secundum Hierarchiam ejusque ordines inveniri varietatem. Nam Ambrosius Camaldulensis abbas, in sua versione, in c. 8, cœlestis Hierarch., illos tres ordines disponit, sicut nos exposimus, sicuti etiam D. Thomas, 1 p., q. 108, et Damascenus, 1. 2, c. 3, qui eodem ordine sententiam Dionysii refert. At vero idem abbas, in c. 6, aliter eos ordines recenset scilicet, Potestates, Dominationes, Virtutes, ascendendo nimirum a minus perfectis ad perfectiores. Idemque habent Perionii, et aliorum versiones apud Carthusianum in Dionysium. E contrario vero Bonaventura, in 2, ad. 9, ante primum articulum, § Post hæc, et Gabriel, q. 1, art. 1, notab. 3, secundum Dionysium ita disponunt illos tres ordines, incipiendo a perfectiori, Dominationes, Potestates, Virtutes. Sed cum de veriori lectione Græcorum exemplarium nobis non constet, solum dicere possumus, hanc tertiam lectionem nulla esse auctoritate fundatam, alteram vero Perionii, et

aliorum esse probabilem : nobis autem magis probari eam, quam exposuimus, propter Damasceni, et D. Thomæ auctoritatem, et quia juxta ea, quæ diximus, videtur etiam magis rationi consentanea. Ac denique licet in variis. locis forte Dionysius, diversimode illos ordines recensuerit, non semper rigorose ordinem perfectionis servans, quod in aliis Patribus et in officio Angelorum, quod Ecclesia recitat, et in Paulo ipso observare licet nihilominus quod ad rem attinet, ex c. 8, cœlest. Hierarch., est evidens, Dionysium ordine a nobis proposito illos tres ordines declarasse.

Tertia Hierarchia.-Ordines.-Minores.Et nominum ratio. -Tertia Hierarchia quo altior, et elevatior est, eo minus nobis innotescit, et ideo pauca possumus de illa dicere, quia vix rationem distinguendi tres illos ordines declarare possumus. Dicti vero Patres summa concordia docent, in illa Seraphim, Cherubim, et Thronos collocari, et incipiendo a perfectioribus, ita numerandos esse. Docentque omnibus commune esse divinæ majestati assistere, et in ejus laudibus perpetuo occupari, ita ut operibus divinæ providentiæ non intendant, nec ordinarie ad illa mittantur. Ideoque solum per diversas habitudines ad Deum, et majorem, vel minorem perfectionem, vel in actibus, quos circa ipsum exercent, vel in modo, quo illi uniuntur, aut immediatam influentiam ab illo recipiunt, distinguntur. Atque ita Seraphim perfectissima censentur, quia ardentissimo amore in eum feruntur. Cherubim vero in medio ordine collocantur, quia perfectione divinæ scientiæ eminent. In tertio vero, et infimo Throni ponuntur, quia sunt velut sedes Dei, in quibus tanquam in excelsis Thronis Majestati divinæ proportionatis sedet, et inhabitat.

17. Contra proximam Hierarchiam. - Quatuor difficultates.—In hac vero distinctione statim oriuntur difficultates. Prima est, quia hæc distinctio sumitur secundum statum, quem isti sancti Angeli habent in beatitudine, at vero in illa non potest quis in amore excellere, quin scientia etiam perfectior sit, nec e contrario, quia qui plus amat, sanctior est, et consequenter perfectiori visione Dei gaudet, et e converso qui melius videt Deum, plus etiam amat: ergo propter excellentiam in uno, vel alio actu illorum non possunt illi duo ordines distingui. Secunda difficultas est, quia esto possent distingui illo modo, supremus ordo potius a scientia denominandus esset, quam ab amore quia suprema scientia sanctorum spirituum est vi

sio Dei: visio autem Dei excellentior est amore, ut supponimus, ergo ab illius majori perfectione summus ordo nominandus esset. Tertia est de Thronis, quia esse Dei sedem et thronum, communis perfectio est omnium sanctorum spirituum, imo et justorum omnium, quia de anima justi scriptum est, esse sedem divinæ sapientiæ, et mansionem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et templum Dei, quæ omnia œæquivalentia sunt, et proprietatem indicant, quæ in beatis cum majori perfectione invenitur. Ergo per hanc etiam non possunt Throni ab aliis ordinibus distingui. Vel certe si aliquo modo per illam proprietatem possunt distingui, per illam major excellentia in illo ordine, quam in prioribus, indicatur. Quia illa perfectio convenit per gratiam, quæ est prima, et excellentior perfectio justorum, et ideo ordo, qui per excellentiam illius gratiæ commendatur, perfectior ostenditur; significatur enim, quod habeat majorem cum Deo unionem quasi substantialem, quam efficit gratia. Quarta denique difficultas est, quia illa inæqualitas in propriis donis gratiæ sanctificantis, vel gloriæ essentialis uniformiter invenitur in omnibus Angelis beatis, ergo per inæqualitatem in his donis non magis possunt distingui, verbi gratia, Cherubim a Seraphim, quam ipsi Seraphim inter se. Ut, verbi gratia, si comparemus ultimum Seraphim ad proxime superiorem in illo ordine, et ad primum Cherubim, cum eadem proportione excedet ultimus Seraphim primum Cherubim, quia idem Seraphim a proxime antecedente superatur, ergo non est, cur incipiat novus ordo constitui ab illo Cherubim, et non potius in eodem ordine seraphico inferiorem gradum habeat. Quod si hoc admittatur, idem argumentum fiet de Angelo proxime sequenti, et sic de tota prima Hierarchia, imo idem etiam erit de sequentibus, si per ordinem ad exteriora ministeria non distinguantur.

[ocr errors][merged small]

excellentia amoris, nomen vero Cherubim a multitudine scientiæ derivari. Et in primo quidem non est controversia, de secundo autem nonnulla, ut in libro sexto videbimus, nunc autem illam partem ut a Patribus traditam recipimus, præsertim a Dionysio, c. 7, cœlest. Hierarch. Clemens Alexandrinus, lib. 5 Stromat., § 3, Hieronymus, epist. 103, ad Paulin., in fine, et Isai. 6, et Ezech. 10 et 28, item ex Fulgentio, ad Ferranum, q. 3, initio, Philiastus de Hæresi., c. 101 et 102, et Anastasius Synaita', 1. 1, Exaemer, initio, idemque tradidit Philo, lib. de vita Moys. Hac ergo interprætatione supposita, respondeo, verum quidem esse amorem, et scientiam prout in patria invenientur, et esse necessario conjuncta, et servare proportionem, attamen per excessum amoris indicari majorem perfectionem supremi ordinis primæ Hierarchiæ, quia ex suo genere amor divinus abstracte spectatus, est infaillibilius signum majoris excellentiæ, quam scientia, ut in via constat. Imo licet in patria illa duo servent æqualitatem, tamen quia amor supponit cognitionem, et non e contra, ideo in amoris excellentia quasi intrinsece imbibitur excellentia visionis, et non ita e contrario, quia visio non supponit amorem, sed illum parit. Et ideo etiam quoad nos non est tam evidens, cum perfectione scientiæ, etiam beatæ necessario conjungi perfectionem amoris proportionatam, sicut est e converso quod perfectus amor perfectam visionem supponat. Sic ergo Seraphim ex amoris excellentia cæteris præferuntur, quia in illa excellentia aliæ excluduntur.

19. Respondetur ad secundum. -Cur Seraphim ab amore nobiliores judicentur. - Unde fere eadem est responsio ad secundam. Nam (abstrahendo nunc ab illa controversia, quæ inter scholam D. Thomæ et Scoti versatur, quis sit in beatitudine actus perfectior, visio, vel amor Dei) respondemus, quod licet facta præcisa comparatione, visio perfectior sit, nihilominus per excellentiam amoris major Seraphim excellentia designatur. Quia neque beatificus amor separatur a visione, neque amor secundum præcisam, et generalem rationem suam separatur a salutari scientia, seu cognitione, sed illam intrinsece supponit. Et quamvis etiam visio ex speciali ratione sua necessario habeat conjunctum amorem, tamen quia ratio scientiæ per se, ac generatim spectata illum non includit, neque ex necessitate illum infert, ideo potius per amorem, quam per scientiam suprema Angelorum perfectio describi

tur. Et fortasse hinc factum est licet Lucifer in substantiali perfectione ex ordine Seraphinorum fuerit, nihilominus post lapsum nunquam vocetur Seraphim, appelletur autem Cherubim, quia aliquando fuit in medio lapidum ignitorum, Ezechiel. 28, quia retinuit perfectionem scientiæ saltem naturalis, licet ab amore prorsus exciderit. Unde etiam dici potest, excellentiam sanctorum Angelorum magis commendari ex perfectione morali, quam ex naturali, vel necessaria, etiamsi supernaturalis sit. Amor autem plus habet de perfectione morali, quam scientia, quia ipsa visio per se spectata honorem potius meretur, quam laudem ; quod si aliquam rationem laudis participat, solum est quatenus propter laudabilem Dei amorem viæ tribuitur. Et similiter ipse amor Patriæ, et necessario sequitur visionem, laudabilis non est, sed honorabilis et amabilis, tamen ut originem trahit a libero amore, quem sancti Angeli in via habuerunt, et laudi eorum imputatur, et quamdam rationem moralis boni, et perfectionis participat. Ideoque cum Seraphim ex amore commendatur, id non fit sine respectu ad amorem viæ, per quem ad illum eximium statum gloriæ pervenerunt: est autem in via summa charitatis perfectio, et de sola ipsa est certum, et infallibile signum sanctitatis. Et huic doctrinæ consonat, quod Antoninus abbas, in ep. 2, scribit: Hæc nomina esse Angelis addita, pro eo quod conditoris proprii custodierunt voluntatem.

20. Respondetur ad tertium. -Per quid Throni a reliquis distinguantur.—Ad tertiam difficultatem imprimis fatemur perfectionem illam, a qua Thronorum appellatio sumitur, in re ipsa communem esse superioribus ordinibus, imo etiam in eis cum majori perfectione inveniri ut argumentum ibi factum probat. Hoc autem non obstat, quin per specialem excellentiam communis perfectionis unus ordo ab aliis distingui possit, ut initio dixi. Ad replicam autem dicimus, per hanc proprietatem optime indicari excellentiam Angelorum hujus ordinis supra omnes Angelos inferiorum Hierarchiarum, quia horum excellentia per immediatam habitudinem ad Deum, et ad unionem cum illo, aliorum vero per aliquam habitudinem ad exteriora ministeria describitur. At vero respectu superiorum non indicatur major excellentia; tum quia priores ordines non ex habituali tantum perfectione, sed maxime ex actuali tendentia in Deum per amorem, vel scientiam describuntur, tertius vero magis ex habituali perfectione, per quam

capaces et digni inveniuntur, ut Throni, et sedes altissimæ divinæ majestatis existant, quæ perfectio etiam in superioribus ordinibus supponitur, sed altiori modo per actus amoris et scientiæ, significatur; tum etiam quia licet in hac Thronorum appellatione aliqua perfectio actualis considerari possit, illa solum consideratur ut dispositio, qua Deo sedes præparatur per spiritus puritatem, unde ait Dionysius, cap. 7, per hanc Thronorum appellationem designari, substantias illas ab omni terreni affectus humilitate longissime remotas esse. Et infra: Divinum illius adventum absque ullius perturbationis aut materiæ impedimento suscipiunt. Et infra: Ad ipsius suscipiendos fulgores semper patent, itaque describuntur tanquam apti, et præparati ad perfectionem suscipiendam, superiores vero ut eam exercentes et ita modo altiori eorum excellentia describitur.

21. Angelorum chori non solum per ordinem ad Deum, sed etiam per influxum ad inferiores distinguuntur.—Addi etiam potest ex Dionysio in eodem capite hos choros non solum distingui per ordinem ad Deum, sed etiam per influxum inferiores ordines et in nos, quem inde participant. Et sic Seraphim dicuntur non solum ut in se ardentes, sed etiam ut alios incendentes, Cherubim item non tantum ut scientes, sed etiam ut alios illuminantes. Et sic etiam Angeli tertii ordinis dicuntur Throni, quia Deus habitando in illis, tanquam in Thronis sedet, tum ut suam majestatem ostendat, tum ut alios ad reverentiam et adorationem sui excitet, vel etiam ut illos gubernet et judicet. Quomodo dixit Gregorius, Thronos esse vocatos illos, quibus ad exercenda judicia semper Deus omnipotens præsidet. Quis enim Thronos Latine sedes dicimus, qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat, Throni dicuntur. Quod non est ita intelligendum, ut non etiam Deus in superioribus ordinibus sedeat, ac præsideat, sed quia hæc perfectio magis accommodata et quasi appropriata est ad horum Angelorum tertii ordinis perfectionem commendendam. Quia vero priores actiones intendendiet illuminandi altiores sunt, ideo per nomina ab eis desumpta major aliorum perfectio indicata est.

22. Respondetur ad quartum.-Unde sumatur distinctio inter Angelos ejusdem ordinis.— Ad quartam difficultatem, quæ mihi obscurior visa est, fateor, per hæc omnia non satis explicari specialem rationem, ob quam Cherubim

a Seraphim distinguantur ut ordines diversi, et Seraphini inferiores a superioribus non eo modo differant. Nam si totum ordinem seraphicum in duas partes, superiorem et inferiorem mente distinguamus, eamdem inæqualitatem in amoris ardore in eis inveniemus, quæ inter totos ordines Seraphim, et Cherubim consideratur, proportione servata. Dico ergo ex vi illorum nominum, et perfectionum, a quibus sumuntur, me non posse diversitatis rationem invenire. Et ideo potius credo, ordines ipsos supponi distinctos, eorumque distinctionem ex aliis eorum proprietatibus nobis ignotis oriri: nam distinctionem illorum non scientia, sed quadam fide tenemus. Et distinctione supposita appropriamus, et accommodamus aliqua nomina singulis ordinibus, ut sint propria illorum, eosque ut distinctos significent, quamvis specialem rationem distinguendi quosdam Angelos ut diversorum ordinum, et alios tantum ut magis, vel minus perfectos in eodem ordine non satis indicent. Neque nunc melior responsio occurrit: hanc autem ipsam ex dicendis, quoad fieri possit, magis declarabimus.

CAPUT XIV.

QUÆ SIT UNITAS, VEL DISTINCTIO ESSENTIALIS INTER HIERARCHIAS, ET ORDINES ANGELORUM.

1. Primum dubium.—In præcedenti capite solum ostendimus, esse in multitudine Angelorum distinctiones illas Hierarchiarum, et ordinum, quas per accidentales, et extrinsecas differentias magis quoad nominis etymologiam, quam quoad substantialem differentiam declaravimus. Superest ergo ut quantum nobis possibile est, aliquid etiam de hac distinctione dicamus, quod per brevia quædam dubia expediemus. Et imprimis inquirendum occurrit, an distinctio illa accidentalis sit, vel etiam essentialis, ita ut Angeli omnes diversarum Hierarchiarum inter se specie differant, et similiter intra eamdem Hierarchiam omnes Angeli unius ordinis ab Aligens alterius essentialiter distinguantur, et quidem qui omnes Angelos ejusdem speciei faciunt, consequenter dicunt esse tantum accidentalem differentiam inter ordines, et Hierarchias.

2. Prima sententia.-Videturque fieri probabile ex dictis, quia tota distinctio sumitur ex donis, aut ministeriis gratiæ, vel gloriæ, quæ sunt accidentalia respectu naturalis substantia angelicæ, ad quam essentialis distinc

tio spectat Antecedens patet ex dictis, quia distinctio Hierarchiarum sumitur per quasdam generales habitudines ad ministeria gratiæ: nam quædam est Hierarchia, quæ non est ad ministrandum deputata, sed a Deo assistendum, et hæc prima, quæ a secunda, et tertia differt quasi per carentiam ministerii externi, quia secunda, et tertia ministrantium sunt, in quo inter se conveniunt. Differunt autem, quia secunda altiori modo, scilicet, dirigendo, et imperando, non exequendo ministrat, vel si aliquid per se exequitur, est in quibusdam extraordinariis, et altioribus operibus, tertia vero est eorum, qui magis in particulari, et per seipsos exsequendo, vel annuntiando ministrant. Et simili proportione singuli ordines inter se distinguuntur, ut declaravimus. Hæc autem ministeria accidentalia sunt, et assistentia etiam ad Deum non est ex vi naturæ, sed ex donis gloriæ, ergo tota distinctio, quæ in illis fundatur, accidentalis est. Confirmatur primo, quia hæc distinctio fundatur in meritis, merita autem sunt accidentalia, et ab usu libertatis pendent. Confirmatur secundo, quia in hominibus invenitur Hierarchia Ecclesiastica, continens in se diversos ordines dignitatum, et potestatum, quorum distinctio accidentalis est, ut constat.

3. Vera sententia.—Tres Hierarchiæ essentialiter differunt. - Ordines cujusque Hierarchiæ inter se specie differunt.-Nihilominus supposita præcedentis capitis resolutione, quod non omnes Angeli sunt ejusdem speciei, consequentes dicendum est, tres saltem Hierarchias essentialiter differre, ut præter D. Thomam, et sequaces, docent frequentius theologi in 2. d. 9, Alensis, 2 part., quæst. 20, memb. 6, art. 2, § Hujus rei gratia. Probatur, quia si verum est, dari plures substantiales species. Angelorum, inter illos potissimum talem differentiam constituere debemus, quos maxime inter se distantes esse ex aliis signis, et actionibus eorum concipimus: ita vero se habent distinctæ monarchiæ, ergo. Atque eadem actione, et proportione probabilius profecto est, tres ordines uniuscujusque Hierarchiæ inter se specie differre etiam in natura substantiali. Quia etiam inter illos magnam distantiam in perfectione naturali ex ministeriis illorum, et ex modo, quo Scriptura, et Sancti de illis loquuntur concipimus. Et ita sentiunt D. Thomas et tota ejus schola, communiter et alii frequentius, in 3, d. 9, cum Magistro ibi, Gabriel, quæst. 2, a. 2, Richardus, a. 2, q. 4, Durandus, Scotus, et alii, Alensis supra. Et

nisteriorum, aut dignitatum cum fundamento ex parte ipsorum, sed ex sola Dei electione et voluntate, quod et est alienum a sanctis Patribus, et per se videtur incredibile. Necessarium est ergo inter illos ordines ponere aliquam inæqualitatem in natura, si ergo illa non est individualis, saltem esse debet specifica.

confirmatur ulterius, quia licet illa diversitas fundetur aliquo modo in meritis, tamen gratia, a qua procedunt merita, data censetur Angelis secundum proportionem naturalium, ut infra dicemus, in quo theologi omnes discrimen inter homines, et Angelos constituunt, et ideo sola distinctio numerica ad tantam varietatem graduum, seu ordinum inter Angelos non sufficit.

4. Alioqui contingere posset, ex Angelis æque perfectum unum esse Angelum tantum, alium Archangelum, alium Principem. Imo etiam sequi posse videtur, Angelum minus perfectum esse in altiori ordine, et e contrario perfectiorem in inferiori, neutrum autem istorum potest cum illo axiomate consistere, nec modo loquendi Patrum videtur consentaneum. Sequela ostenditur, quia vel inter spirituales substantias solo numero differentes (eas supponendo) æqualitas inter eas ponitur in substantiali perfectione individuali, et in intellectu et voluntate, vel admittitur inæqualitas (sicut enim de animabus rationalibus hoc controvertitur, ita potest de Angelis dubitari). Si ergo priori modo philosophemur, sequitur ex dicto principio datam esse æqualem gratiam omnibus Angelis in principio, quia data est secundum proportionem naturalium, ergo si omnes Angeli unius Hierarchiæ in naturalibus habebant proportionem æqualitatis, cum eamdem gratiam receperant, et ita in primo instanti creationis eorum non potuit esse distinctio ordinum in eadem Hierarchia, nec secundum naturam, nec secundum gratiam, nec secundum meritum, quia etiam in merito fuissent omnes æquales in illo instanti, quia in illo omnes bene operati sunt, et ex toto conatu gratiæ, ac gratiæ proportionato. Et consequenter etiam in secundo licet inter bonos et malos facta fuerit distinctio per liberum arbitrium, vel solum ex parte malorum, vel cum cooperante gratia ex parte bonorum, nihilominus inter bonos ejusdem Hierarchiæ nulla fuisset discretio, quia in illo instanti omnes cum æquali gratia et ex toto conatu bene, et in eodem genere virtutis, præsertim amoris et reverentiæ, ac submissionis ad Deum, quantum a nobis cogitari cum fundamento potest, operati essent. Unde etiam in Patria in essentiali gloria essent æquales, et consequenter inter Angelos, verbi gratia, primæ Hierarchiæ nulla esset distinctio in visione, vel dilectione Dei, vel in unione cum ipso, vel in præparatione ad illam. Neque in secunda vel tertia Hierarchia inter ordines uniuscujusque esset distinctio mi

5. Si autem admittatur individualis inæqualitas (illam enim esse possibilem probabilius forte est, ut infra attingam) licet aliquo modo possit salvari inæqualitas ordinum cum proportione ad inæqualitatem meritorum et gratiæ, et hujus cum proportione ad naturam: verumtamen parem verisimile videtur, quod propter solam individualem differentiam observaverit Deus tantum proportionem in distribuenda gratia, et auxiliis ejus inter Angelos, cum credamus inter homines nullam rationem hujus numericæ diversitatis esse habitam, neque erit facile rationem differentiæ assignare. Ergo sicut anima minus perfecta in naturali perfectione individuali, tam in substantia quam in intellectu, et voluntate poterit per gratiam ascendere ad ordinem Principatuum, et alia perfectior in infimo ordine relinqui, ita etiam illa inæqualitas sola non obstabit inter Angelos, quo minus perfectus sit in superiori ordine, quia majori gratia præventus et adjutus, majora habuit merita, et ratione illorum meliorem locum dignitatis vel ministerii, consecutus est. Et eadem ratione contingere poterit, ut duo Angeli, licet inæquales in perfectione numerica, reciperent in primo instanti æqualem gratiam habitualem, non tamen æque illuminarentur, vel excitarentur ad bene operandum efficaciter in secundo instanti, sed efficacius, vel ad plures actus juvatus sit ille, qui minus perfectus est in sua individua natura, et ita etiam tunc sequeretur, minus perfectum in natura ad altiorem pertinere.

6. Confirmatur ex Patribus.-Concludimus ergo juxta Sanctorum doctrinam longe probabilibus esse tam Hierarchias inter se, quam ordines uniuscujusque Hierarchiæ inter se essentialiter et specifice distingui in naturalibus. Quod etiam ex aliquibus formulis locutionum sanctorum Patrum suaderi potest. Ait enim Dionysius, c. 5, de cœlest. Hierarch.: Enuntiant sanctorum voluminum traditiones, superiores substantias esse graduum inter se celsitudine differentes. Et Gregorius Nazianzenus, orat. 34, quæst. 2, de Theolog., de sanctis Angelis ait: esse puras naturas, perpetuos choros circa illam principem causam agitantes, purissimo splendore illinc perfusas, aut pro naturæ

« PredošláPokračovať »