Obrázky na stránke
PDF
ePub

cæteris ordinibus Angelorum, atque ita aliquos prius numeratos in ordine Principatuum, Potestatum, Virtutum, etc., nunc esse ex malorum Angelorum turba. Et hanc vocamus antiquam appellationem. Quæ posset absolute verificari, etiamsi nunc inter dæmones non esset prælatio, vel ministerium per illas voces significata. Alio vero modo possunt illa nomina eis nunc attribui propter aliquod fundamentum, quod nunc in eis habent non tantum in gradibus perfectionis naturæ inæqualis, sed etiam in mutuo ordine dæmonum inter se secundum aliquam prælationem et subordinationem. Et hoc etiam modo esse in dæmonibus suum modum principatus et potestatis, docet D. Thomas, 1 part., quæst. 109, et est satis consentaneum verbis Christi et Pauli supra citatis. Et fundari potest vel in naturali ordine, quæ dæmones etiam inter se habent in naturali perfectione, ratione cujus superiores possunt inferioribus imperare. Vel etiam in ordine divinæ providentiæ, quia inferiores peccando imitati sunt superiores, et omnes fuerunt a supremo inducti, et quodammodo superati, et ideo illius potestati traditi sunt etiam in justam pœnam, quæ tamen prælatio non in bonum superiorum redundat, sed in majus etiam malum, quia malis et in malis præesse miserum est, ut dixit D. Thomas, d. quæst. 109, art. 2, in fine.

19. Quintum incidens dubium.—Certum est, non omnes homines ad Angelorum ordinem ascensuros.-Ultimo expeditur ex dictis dubium, quod tractat D. Thomas, dicta q. 108, a. 8, an homines prædestinati ad ordines Angelorum assumantur. Dicendum est enim, quod secundum perfectionem naturalem non possunt homines ad ordines Angelorum ascendere, quia naturalis perfectio illorum non potest essentialiter mutari, et ideo quantumcumque in aliis perfectionibus crescant, semper manent inferiores Angelis in natura, quomodo etiam ipsum Verbum incarnatum paulo est minoratum ab Angelis. At vero secundum ordinem gloriæ possunt multi homines ad ordines Angelorum assumi. Imo aliqua persona humana etiam creata supra omnes Angelorum choros ascendit, scilicet Virgo sanctissima. An vero præter illam, aliqui homines futuri sint omnibus Angelis beatiores, incertum est, neque cum fundamento affirmari potest, licet neque possit etiam cum majori fundamento negari. Imo si verum est, Luciferum fuisse perfectissimum omnium Angelorum in natura, et consequenter futurum fuisse supremum in gloria, si perseverasset,

quia in majori etiam gratia creatus fuit, probabilissime sequitur, aliquem hominum sedem illam occupaturum esse juxta doctrinam Sanctorum supra traditam, quod homines assumuntur ad reparandas sedes Angelorum, ascendendo scilicet, ad illam celsitudinem gloriæ, quam illi essent habituri. Unde consequenter fit, ut talis homo sit beatior cæteris Angelis. Neque id potest soli Virgini attribui, nam illa multum supra illam sedem gloriæ, et ultra omnem chorum collocata est. Sicque de omnibus sedibus Angelorum, quæ in omnibus ordinibus trium Hierarchiarum vacuæ remanserunt, consequenter dicendum est. Non assumuntur tamen homines ad choros Angelorum, quoad ministeria, quæ circa homines et Ecclesiam exercent, quia animæ humanæ non sunt ex spiritibus administratoriis, qui in ministerium mittuntur secundum communem legem, quia non est ita consentaneum naturæ animæ rationalis, ut postea suo loco dicemus. Denique certum est, non omnes homines esse ascensuros in perfectione gloriæ ad aliquem Angelorum ordinem: nam multi sunt inferiores in gloria omnibus Angelis, ut de infantibus mortuis in gratia, et de aliis peccatoribus, qui sero et imperfecte justificantur, manifestum est. Illi ergo dici possunt, vel novum ordinem constituere, vel infimo ordini Angelorum aggregari, nec de hoc contendere oportet, quia solum ad modum loquendi spectat.

CAPUT XV.

UTRUM OMNES ANGELI SINGULORUM ORDINUM SPECIE DIFFERANT, VEL DENTUR ALIQUI SOLO NUMERO DIFFERENTES ?

1. Triplex sensus quæstionis.-Duo vel tria puncta solent de hac quæstione tractari. Primum est, an potuerit Deus de absoluta potentia sua duos, vel plures Angelos ejusdem speciei, et solo numero distinctos producere. Secundum, esto hoc non implicet contradictionem, an saltem dici possit impossibile, vel secundum ordinatam Dei potentiam, vel secundum communem cursum naturæ, seu juxta id, quod substantiæ immateriales connaturaliter exigunt. Tertium, an de facto Deus creaverit plures Angelos ejusdem speciei, vel omnes quotquot sunt, specie differant, et hoc ultimum est, quod principaliter ad hunc locum spectat, nam priora magis Metaphysicam concernunt, et ita in illa sunt a nobis definita, tamen quia sunt necessario prævia, illa præ

mittemus, non repetentes alibi dicta, sed illa summatim colligentes, eisque aliquid adden

tes.

2. Primus sensus.—Prima sententia negans posse de potentia absoluta dari Angelos ejusdem speciei. In primo ergo puncto aliqui Thomista negant fieri posse, ut sub eadem specie ultima Angeli solo numero multiplicentur: expresseque declarant, id intelligi etiam secundum potentiam Dei absolutam. Et tribuunt D. Thomæ, quia utitur illis verbis, impossibile est, ut dicta quæst. 50, art. 4, et latius tract. 3, opusculor. tract. 7, de Ente et Essentia, cap. 4, quæst. 9, ubi licet non utatur verbis implicandi contradictionem, vel de potentia absoluta, re tamen vera illa est ejus sententia, non solum quia dicit simpliciter esse impossibile, sed etiam quia dicit, annihilato Angelo unius speciei, si Deus velit illam speciem reparare, necessario reproducturum esse eumdem Angelum, et naturam angelicam non magis esse universalem, quam ipsam divinam naturam, ac proinde esse essentialiter incommunicabilem multis individuis naturis, sicut illa est. Citatur etiam pro hac sententia Hervæus in 2, d. 3, quæst. 2, art. 2, quem videre non potui: alii vero Thomistæ antiqui solent pro hac sententia citari, qui id non dicunt. Capreolus enim, qui maxime illam sententiam docuisse videtur, in 2, d. 3, quæst. 1, concl. 5, et in solutionibus argumentorum contra illam, tandem ad 2 Durandi, in solut. 4, contrariam non improbat etiam ex mente D. Thomæ. Eamdem vero sententiam indicat Abulensis, in cap. 21, Matt., quæst. 19, et Paradoxo 4, cap. 34, licet distincte non dicat, implicare contradictionem, nec de absoluta potentia expresse loquatur. Fundamentum est, quia sola materia est principium intrinsecum distinctionis numericæ, deficiente autem principio interno distinctionis, repugnat fieri distinctionem: Angeli autem carent materia, ergo non sunt capaces talis distinctionis. Secundo explicatur, quia Angelus est forma simplex, ergo non possunt duo Angeli distingui nisi per formam, ergo formaliter, ergo essentialiter. Ter tio quia essentia abstracta et per se, ac absolute subsistens non potest multiplicari numero, quia habet totam perfectionem suæ speciei, sed Angelus est forma abstracta et per se subsistens, ergo, etc.

3. Vera est sententia affirmativa. - Dicendum vero est, posse Deum de absoluta potentia plures Angelos ejusdem speciei, soloque numero distinctos producere. Ita docui in Me

taphysica 5, sect. 2, art. 23, et inn. 28, et pro illa allegavi, Scotum, Durandum, Gabrielem, Marsilium et Alensem, quibus nunc addo Bonaventuram in 2, dist. 3, prima parte ejus, et ibidem Richardum, art. 5, quæst. 1, Argentinum, quæst. 2, art. 2, et Albertum, in Sum., p. 2, tr. 2, quæst. 8, Henricum, quodlib. 2, quæst. 8, et quodlib. 11, quæst. 1, Ægidium, quodlib. 2, quæst. 7. Et ex Thomistis præter Capreolum supra citatum, qui saltem dicit, posse hoc admitti, etiam in schola D. Thomæ, constanter id docuit Ferrariensis 2, contra Gent., cap. 93, et ex modernis illam defendunt Bannez, Cumelius et Ripa, ut omittam alios, quos in puncto tertio, nominabo. Retuli etiam supra locum D. Thomæ, quem omnes etiam referunt in opusc. 16, § ult. Restat autem,ubi in fine solutionis primæ objectionis Averrois, ait: Valde ruditer argumentatur ad ostendendum, quod Deus facere non posset, quod sint multi intellectus ejusdem speciei, credentes, hoc implicare contradictionem. Ubi D. Thomas sentit, contrariam sententiam non solum esse falsam, sed etiam valde rudem, ac subinde improbabilem. Quod mihi etiam videtur, quia divinæ potentiæ denegat aliquem effectum finitum sine probabili fundamento, quo possit implicatio contradictionis in tali effectu ostendi. Quod late in dicto loco Metaphysicæ declaravi, et probavi, et ideo solum brevi responsione fundamentorum contrariæ sententiæ contentus ero, quia eo ipso, quod ex parte rei non ostenditur, neque ostendi potest impossibilitas, sufficienter probatur id fieri posse a Deo, nam dicere Deum ex impotentia sua id non posse, erroneum esset.

4. Responsio ad argumenta. Ad primum ergo negatur major, si excludat omne aliud principium distinctivum etiam de potentia absoluta, et maxime, si universe intelligatur de tota latitudine entis, quidquid sit de materialibus rebus. Possunt ergo res carentes materia distingui per suas simpliciter entitates, etiamsi sint omnino in essentia integra similes, nulla enim in hoc involvitur repugnantia, et tunc illa distinctio erit tantum numerica, licet non sit per propriam materiam, nec per aliquod subjectum, sed per ipsas entitates, quæ cum a Deo esse recipiant, possunt etiam duo esse numero distincta recipere. Ad secundum respondetur, in secunda, et tertia consequentia esse æquivocationem. Fateor enim Angelos, si creentur solo numero distincti, per uas entitates distingui, et quia entitates illæ sunt formæ quædam, etiam distinguentur suis for

[ocr errors]
[ocr errors]

5. Secundus sensus. · Prima sententia, negans posse de lege ordinaria dari Angelos ejusdem speciei. Secundum punctum est, an secundum ordinariam legem, seu de potentia ordinata, aut secundum ordinem rebus connaturalem sit possibile, Angelos sub eadem specie ultima secundum numerum multiplicari. Prima sententia dicit, licet hoc sit possibile de absoluta Dei potentia, quia non implicat contradictionem, non tamen secundum communem ordinem universi substantiis separatis connaturalem. Hæc videtur fuisse opinio D. Thomæ, nam ita visus est explicare mentem suam in dicto opusculo 16, ut quando in aliis locis dicit, hoc esse impossibile, de hac potentia ordinaria loquatur, non de absoluta. Unde inquit: quod licet substantiæ separatæ non habeant in sua natura causam distinctionis, nec naturalem cursum multiplicationis, possint tamen sortiri multiplicationem ex supernaturali causa, nec esset implicatio contradictionis. Et in hanc sententiam propendet Capreolus in citato loco, licet eam magis non explicet. At vero Ferrariensis, dicto cap. 93, circa rationem 5, § Ad hoc dicendum primo, aliquid amplius addit, putat enim secundum mentem sancti Thomæ, posse Deum absolute facere plures Angelos ejusdem speciei, etiam stante hoc ordine universi. Et fortasse (inquit) de facto sunt in una specie plures, licet nobis causa distinctionis illorum non sit manifesta. Unde ubi D. Thomas dicit, hoc esse impossibile, ipse exponit, id est, quoad modos multiplicationis naturalis nobis notos, vel quantum ad modum distinctionis numeralis, quem Aristoteles nobis tradidit. Sed divus Thomas nullibi tam ample locutus est, et non tractat, quid Aristoteles docuerit, sed quid in re ipsa sit: et non solum dicit, nos non cognoscere modum distinctionis, sed etiam ait, nos cognoscere, nullum esse naturalem modum talis distinctionis, et ideo in dicto opusculo causam supernaturalem ad talem distinctionem postulat. Denique in hac sententia est Ægidius, dicto quodlib. 2, q. 7, ait enim, quod Deus hoc potuit, sed secundum istum ordinem, quem videmus, non decuit, quod prolixo et satis obscuro discursu explicare conatur, et tandem dicit, secundum ordinarium cursum tam perfectum esse dare Deum substantiis separatis, quantum possunt ipsæ recipere: possunt autem illæ substantiæ, quantum ex se est, perfectum esse recipere in sua specie, et ideo si Deus juxta naturalem capacitatem earum illis tribuat esse perfectum, non posse secundum numerum multiplicari. Posset autem Deus (ait) præter cursum

mis, vel potius seipsis. Non enim dicuntur formæ, quia informant, sed quia sunt naturæ et essentiæ integræ sine materia subsistentes. Unde male, vel ambigue infertur in secunda illatione, distingui illos Angelos formaliter: nam formaliter distingui, proprie significat, distingui in effectu formali, vel in ratione formali, in quo sensu negatur consequentia, quia licet illa sit distinctio formarum subsistentium, non est distinctio formalis, quia non distinguuntur in eo, quod in eis formale est, et essentiale, sed solum in entitate singulari, quæ solum entitative ab alia distinguitur, quamvis in formali ratione cum illa conveniat. Unde si in illo secundo consequente distinctio formalis sumatur late, prout idem esse potest, quod distinctio formarum, sic nulla est ultima illatio de essentiali distinctione: nam duæ formæ possunt in entitate distingui, et non essentialiter, ut in anima rationali constat. Quod si dicatur in animabus esse principium distinctionis propter habitudinem ad corpus, nihil obstabit, quia jam non agimus de principio distinctionis, sed de modo; dicimusque posse salvari distinctionem formarum, sine distinctione essentiali, per solam distinctionem entitatum, quam non repugnat in formis omnino etiam absolutis ab habitudine ad materiam per suas entitates inveniri. Unde ad tertium negatur major, quia nihil repugnat, formam abstractam a materia, et ab habitudine ad illam, multiplicari secundum numerum et cum integra similitudine essentiali. Et ad probationem, quia forma sic abstracta habet totam perfectionem suæ speciei, respondetur id esse verum de tota perfectione essentiali, non de tota perfectione intitativa, seu (quod perinde est) de tota perfectione intensiva, non extensiva. Nam illa abstractio non obstat, quin talis forma posita in rerum natura sit individua, ut recte divus Thomas in dicto opusculo probat, talis autem individua natura creata aliquid addit secundum rationem ipsi speciei, quod non est de essentia ejus: nam sicut actualiter existere non est essentia talis naturæ, etiamsi in re non distinguatur ab illa ita individuatio non est de essentiali conceptu talis naturæ, hoc enim est proprium divinæ naturæ. Et ideo licet in tali forma sit tota species, quoad essentiam, quam vocamus perfectionem intensivam, non est tamen tota perfectio entitativa, quæ in tali specie potest multiplicari, quam perfectionem extensivam appellamus, ut latius in dicto loco Metaphysicæ declaratum est.

naturæ non dare totum esse substantiæ separatæ, cujus est capax, sed limitare illud, et sic posset eas in eadem specie multiplicare.

6. Disquiritur quid sit lex ordinaria in præsenti. Ego vero nunquam satis intelligere potui, quomodo in hoc effectu absoluta potentia ab ordinaria distingui possit, nisi confundendo quæstionem de possibili, cum quæstione de facto, quas tamen nunc distinguimus. Unde ut controversia de verbis auferatur, inquiro, an lex ordinaria in præsenti dicatur ipsa voluntas Dei, qua de facto decrevit, has tantum res efficere, tanquam sufficientes ad eam universi perfectionem quam intendebat? vel lex ordinaria dicatur illa, quam res ipsa secundum modum naturæ suæ debitum postulabant? Prior sensus quæstioni præsenti non inservit, tum quia confundit quæstionem de facto cum quæstione de possibili, quid enim aliud est, inquirere, an sint plures Angeli ejusdem speciei ultimæ, quam quærere, an Deus illos creaverit, et quia Deus nihil creat, nisi quod vult, idem est, ac quærere, an voluerit illos creare: si ergo lex ordinaria est idem, quod voluntas Dei actualis, seu liberum decretum ejus, idem est dicere, hoc esse possibile de lege ordinaria, quod dicere, hoc voluisse Deum facere. Unde fit, ut impossibilitas secundum legem ordinariam in illo sensu tantum sit composita, id est, supposita voluntate Dei, qua statuit non creare plures Angelos ejusdem speciei, illos esse non posse, quod frivolum valde est. Nam eodem modo dicere quis posset, non posse esse plures species Angelorum in quolibet ordine eorum, secundum legem ordinariam, quam modo sint. nec esse possibilem perfectiorem Angelum in natura, quam sit Lucifer (si fuit supremus omnium) quia supposito, quod Deus decrevit non creare perfectiorem, nec plures species in tali ordine, aliud non est possibile.

7. Quid sit lex ordinaria resolvitur.-Oportet ergo per legem ordinariam intelligere legem fundatam in ipsis rerum naturis, eisque consentaneam et ita debitam, ut contraria lex præter, vel supra naturas talium rerum sit. Et similiter cum dicitur productio plurium Angelorum ejusdem speciei esse, vel non esse possibilis, secundum communem cursum causarum universi, non debet in illis causis includi decretum liberum Dei absolute spectatum, quia notum est, quod sine illo nihil potest fieri, maxime in his rebus, quæ tantum ab ipso Deo fieri possunt, ut sunt substantiæ separatæ. Atque ita si in hoc etiam fiat sensus compositus, non tantum de lege ordinaria,

sed etiam de potentia absoluta, non possunt Angeli multiplicari in eadem specie secundum communem causarum cursum, nisi in hoc causarum cursu divinum decretum liberum includatur. Igitur accipiendus est ordo causarum, includendo in ipsis Deum, ut proximam et unicam Angelorum causam, et in Deo ipso non est supponenda determinatio libera voluntatis ad creandum unum, vel plura individua in singulis Angelorum speciebus, sed consideranda est voluntas divina, quasi in actu primo ad volendum creare universum. Et sic est inquirendum, an secundum communem cursum, id est, secundum modum connaturalem creandi hujusmodi res, potuerit Deus velle creare plures Angelos, in eadem specie, ita ut id volendo, nihil supernaturale, vel modo supernaturali ageret, sed tantum ut causa ordinis naturalis operaretur, sicut, modo creando et multiplicando animas operatur.

8. Vera sententia affirmativa in hoc sensu. -Sic ergo bene explicato sensu controversiæ, dico non minus posse Deum creare plures Angelos ejusdem speciei ultimæ de potentia ordinaria, seu operando modo connaturali, et ipsis naturis angelicis consentaneo, quam de potentia absoluta. Ita sentiunt reliqui theologi, quos in puncto præcedenti pro secunda opinione citavi. Et probatur primo, quia vel in Angelis consideratis in esse possibili, prius ratione, quam Deus velit Angelos creare, aut unum, vel plures in singulis eorum speciebus producere, est possibile intrinsecum principium distinctionis individuorum in eadem specie ex parte entitatum possibilium talium Angelorum, vel non invenitur in talibus naturis intrinsecum principium distinctionis. Si primum dicatur, possibilis erit illa individuorum multiplicatio, non tantum de potentia absoluta, sed etiam de ordinaria. Si vero dicatur secundum, non solum de potentia ordinaria, sed etiam de absoluta, impossibilis erit talis multiplicatio, ergo non habet locum in præsenti effectu talis distinctio. Consequentia tenet ex vi sufficientis partitionis, quæ in majori fit, ut ex terminis contradictoriis manifestum est. Probatur ergo prior pars minoris, quia supposita capacitate, seu possibilitate ex parte objecti, sicut potest Deus pro sua libertate velle creare unum tantum Angelum in singulis speciebus, ita pro eadem libertate potuit velle creare plures, cum ex parte illorum possibilitas, et capacitas objectiva supponatur. Et si hoc secundum voluisset, non magis ageret supra ordinariam legem, quam volendo

primum, quia ante liberam determinationem rialem intrinsecam, nec potest facere, quod voluntatis Dei nulla lex ordinaria supponitur ex parte ipsius Dei, nec ex parte ipsius speciei angelicæ magis unitas individui, quam pluralitas postulatur, cum utraque sit æque possibilis, seu non repugnans ex parte sua, ergo data illa hypothesi de capacitate ex parte objecti, possibilis est multiplicatio, tam de ordinaria, quam de absoluta Dei potentia. Et declaratur aperte, quia si ponamus Deum velle creare duos Angelos in una specie, tam naturalis esset creatio uniuscujusque illorum, ac si solus, crearetur, et tam connaturali modo, seu secundum ordinem naturæ operaretur Deus creando duos, sicut creando unum tantum, ergo tam est possibilis secundum communem cursum creatio plurium, quam unius. Antecedens patet, quia ex parte Dei non est difficilius creare plures, quam unum, supposita non repugnantia ex parte objecti, neque creando duos aliquid supernaturale efficit in aliquo illorum, vel in utroque, ut distingui possint, quia solis suis entitatibus distinguerentur, quia talis distinctio supponitur possibilis in illis entitatibus simplicibus spectatis in esse possibili. Unde nec in modo productionis necessarium esset aliquid supernaturale, sed sola multiplicatio creationum, quæ nihil supernaturalitatis includit, ergo illa multiplicatio individuorum esset omni ex parte naturalis, ac subinde possibilis secundum communem cursum, vel legem. Atque hoc ex sequenti puncto magis confirmabitur.

9. Probatur ergo altera pars minoris, quia si in natura angelica considerata in esse possibili non præintelligitur possibile intrinsecum principium distinctionis individuorum intra eamdem speciem, per nullam potentiam etiam absolutam Dei fieri poterit talis multiplicatio, quia ex parte ipsius objecti supponitur repugnatia. Quod probatur, quia impossibile est, intra speciem aliquam multiplicari individua, nisi in se recipiant intrinsecum principium distinctionis, neque hoc principium addi potest ab intrinseco, si in ipsa intrinsece non invenitur, ergo si supponamus, in Angelis non esse possibile tale principium intrinsecum, nullo modo poterunt creari distincti numero in eadem specie. Consequentia clara est et antecedens probatur, quia distinctio unius rei ab alia, ex parte ipsarum rerum spectata, est veluti quidam formalis effectus, qui sine propria intrinseca forma, vel quasi forma fieri non potest, nec Deus potest illam supplere, quia non potest supplere causam formalem, aut mate

ab intrinseco aliquid rei conveniat, quod illi non est nativum. Et declaratur primo, quia sicut res non sunt entia actualia, nisi a Deo fiant, ita non erunt actualiter distincta, id est ut actualia entia, nisi Deus illas distinctas efficiat, ergo sicut res non potest fieri ens actuale, nisi ordine rationis ex se supponatur possibilis, ita non possunt duæ res creari a Deo, ut distinctæ, nisi objective supponantur ex se distinctæ in esse possibili. Non potest enim Deus velle, ut res actu distinguantur, quas non cognosceret in esse possibili, ut distinctas; sicut e contrario non potest facere, ut sint una entitas, quas cognoscit in esse possibili distinctionem entitatum possibilium habere; ergo si non præcognoscit in natura specifica angelica plures entitates in esse possibili distinctas, nullo modo potest illas distinctas producere. Declaratur secundo, quia si entitates illæ non sunt ab extrinseco distinctæ, aliquid eis addere oportebit, quo distinguantur; at vero ut aliquid hujusmodi eis addi possit, oportet ut supponantur distinctæ : quomodo enim illud, quod superadditur, esset distinctum, si supponatur esse unum, et idem illud cui additur, ergo repugnaret prorsus distinctio numerica, si non præintelligeretur possibilis, tanquam intrinseca ipsis entitatibus, et omnino eis connaturalis. Et ideo non recte fit comparatio inter alios effectus, quos Deus facere potest supernaturaliter in rebus, quia solum pendent ab ipso, ut ab efficiente, et fine, et hunc effectum distinctionis numericæ, qui non potest in rebus supernaturaliter fieri, si in ipsis entitatibus intime, et connaturaliter non invenitur.

10. Probatur tandem vera sententia, impugnando modos alios falsos.-Ultimo declaratur impugnando alios dicendi modos: nam qui dicunt, angelicam naturam specificam secundum se esse individuam, et incommunicabilem multis, et natura sua carere intrinseco principio multiplicationis numericæ, ac proinde individuum Angelum nunc nihil reale addere supra speciem Angeli, etiam ratione distinctum ab illa, et nihilominus dicunt, posse Deum in eadem specie Angelos multiplicare, plane contraria dicunt, tum quia contradictionem implicat dividi, quod indivisibile est, aut communicari multis individuis, quod per se, ac præcise spectatum, individuum est, sicut de specie angelica isti docent. Tum etiam quia impossibile est, multiplicari ipsam speciem angelicam, quæ ultima omnino, et completa esse supponitur, ergo si singularis Angelus nihil

« PredošláPokračovať »