Obrázky na stránke
PDF
ePub

est, nisi ipsa species præcise posita in rerum natura, non possunt magis multiplicari individua, quam ipsa species, quia quæ sunt omnino idem, eamdem unitatem, vel multitudinem in rebus creatis recipiunt. Tum denique, quia si species angelica ut creata in rerum natura non haberet entitatem de se natam distingui ab alia simili entitate ejusdem speciei, interrogo, quidnam posset addere Deus tali speciei, ut individua fieret, et posset ab alio individuo distingui? Profecto nihil aliud intelligi potest, præter ipsum esse actuale, quo fit talis actualis entitas: nam accidentia omnia supponunt entitatem substantiæ singularem et individuam, imo et subsistentia supponit entitatem individuam naturæ, ipsum autem esse actuale (quod non potest esse nisi individuum, et particulare) constituit individuam entitatem actualem, in ipsa etiam angelica natura. At vero hoc ipsum esse reperitur nunc in qualibet singulari angelica substantia, et si plures ejusdem speciei creatæ sunt, vel creari possunt, nihil aliud singulæ haberent ex vi substantiæ suæ: ergo si talis multiplicatio non est intrinseca ex vi ipsarum entitatum naturalium, per nullam superadditam sive naturalem, sive supernaturalem fieri potest.

11. Rejicitur modus dicendi Egidii.-Modus autem unitatis naturalis, vel multitudinis præternaturalis, quem Ægidius excogitavit, profecto nec probabilis, nec intelligibilis est. Cum enim ait, Deum tantum dare de esse substantiis separatis, quantum possunt ipsæ recipere, non solum id fatemur, sed etiam addimus, supposito quod DEUS vult creare Angelum, necessario tantum illi dare de esse substantiali naturæ ipsius, quantum potest ipsa recipere. Nam quod ait, posse Deum restringere, vel diminuere hoc esse, intelligi non pòtest, quia hoc esse nihil aliud est, quam ipsa entitas substantialis talis naturæ illa autem entitas indivisibilis est, ita ut nec intendi, vel remitti, neque augeri, vel diminui in entitate possit, ergo neque in esse existentiæ talis entitatis potest diminutio, vel additio intelligi. Imo (ut abstrahamus a quæstione de distinctione reali existentiæ ab essentia) licet ipsum esse esset res distincta, etiam esset res indivisibilis, neque posset in eo intelligi magis, vel minus ampliatio, vel restrictio. Quocirca, si Deus potest producere plures Angelos ejusdem speciei, quilibet illorum tantum habebit de esse substantiali, quantum potest ipse recipere, quia (ut ostendi) non est capax restrictionis, aut diminutionis. Neque illa multiplicatio fie

ret quasi per partitionem unius esse perfecti in duo imperfecta: quis enim hoc intelligat ? aut quæ cogit necessitas ad id excogitandum, aut fingendum? sed fieret per productionem plurium entitatum, quarum singulæ haberent totum esse, quod secundum naturam suam postulant, quia productio unius non minueret perfectionem alterius. Ac denique quocumque modo cogitentur duo Angeli creati solo numero differentes, essent entitates substantiales simplices et numero distinctæ seipsis, et non per aliud, ergo hæc distinctio connaturalis est illis entitatibus, et unaquæque illarum tantum habebit de esse, quantum nata est recipere, ergo nulla diminutio, vel restrictio in tali esse necessaria est, ut hæc multiplicatio fiat.

12. Concluditur assertio in hoc secundo puncto, sive sensu quæstionis.-Concludo igitur, sicut est possibile multiplicari numero Angelos in eadem specie de absoluta Dei potentia, ita etiam de ordinaria, neque ad hanc multiplicationem esse necessariam actionem aliquam supranaturalem, nec præternaturalem, ac proinde fieri posse secundum communem cursum causarum naturalium, ipsam etiam primam causam, ut naturali, et ordinario modo operantem in his causis includendo. Probatur, quia si illa multiplicatio est possibilis de potentia absoluta, supponitur ex parte naturæ angelicæ considerata in esse possibili, non repugnare, nec deesse principium intrinsecum distinctionis numericæ sub eadem specie, ergo eadem potestate ordinaria, qua Deus potest creare illam speciem, potest illam producere in uno, vel in multis individuis, prout voluerit. Præterea possumus hoc probare, ostendendo directe, differentiam individualem non sumi necessario ab aliqua entitate distincta ab ipsa re individua, sed in eadem simplici entitate posse fundari differentiam specificam et individualem, secundum diversas comparationes ad alias res similes, sicut in eadem fundatur differentia generica et specifica, ac proinde non minus connaturaliter posse in Angelis inveniri metaphysicam compositionem ex specie, et differentia individuante, quam compositionem ex genere, et differentia. Et consequenter multiplicationem individuorum in eadem specie, si in Angelis fiat, tam connaturalem esse, sicut multiplicationem specierum sub eodem genere. Nam licet fortasse hæc ad majorem perfectionem, et meliorem ordinem spectet, nihilominus utraque in suo perfectionis gradu æque connaturalis est, quia neutra excedit ordinem, vel causalitatem consenta

neam naturæ : et in hoc solum dicta æquiparatio consistit. Fundamentum autem illud de principio individuationis indistincto physice ab ipsa rei entitate, etiam in simplicibus, in dicto loco Metaphysicæ fuse tractatum est, et ideo de quæstionibus de possibili hæc sufficiunt.

13. Tertius sensus. Prima sententia negans de facto, dari Angelos ejusdem speciei. Tertium punctum est, quid de facto sentiendum sit, creaveritne Deus plures Angelos sub ultimis speciebus illorum solo numero differentes, an vero unum tantum? D. Thomas ubique negat, et ita in hoc concordant Thomista omnes tam illi, qui dixerunt, contrarium esse simpliciter impossibile, quam qui sentiunt, de potentia ordinaria fieri non posse, et consequenter loquuntur, quia creatio Angelorum modo consentaneo naturæ Angelorum, ac proinde secundum ordinarium cursum, qualis in opere creationis spectari potest, facta est. Ex aliis vero, qui neutro modo putant esse impossibile creari plures Angelos ejusdem speciei, de facto non esse creatos, tenuit Argentinus, in 2, d. 3, q. 2, art. 2, in fine. Et potest tribui Ægidio, dicto quodl. 2, q. 7, quatenus ait potuisse quidem id fieri, sed tamen secundum ordinem quem videmus, non decuisse, quod aliis rationibus probat in 2, d. 3, art. 2 et 3, licet interdum misceat rationes, quæ vel probant rem esse impossibilem, vel nihil probant, quibus satis jam responsum est.

14. Probatur. - Conjecturæ igitur, quibus suadetur, Deum non multiplicasse Angelos in tra eamdem speciem, licet potuerit etiam secundum ordinatam potentiam, sunt. Prima, quia ordo per se nobilior est ordine per accidens; ergo in gradu angelico major perfectio erit, si totus ordo illorum sit per se, ita ut tota multitudo personarum in illo gradu existentium per se, et essentialiter differat. Quod si dicatur, posito toto numero specierum sufficientium in illo gradu, perfectiori modo extituras, si singulæ in pluribus individuis, quam in uno tantum reperiantur; contra hoc replicabitur, quia si tota illa multitudo, quæ in omnibus speciebus excogitatur, sit etiam specierum, major erit perfectio. Secunda ratio est, quia multitudo individuorum solum ordinatur ad conservationem speciei, sed propter hunc finem non est necessaria in Angelis, ut per se patet, ergo est superflua, ideoque non est asserenda. Tertio roboratur hæc ratio exemplo cœlorum, in quibus sub specie ultima

non multiplicantur, quia sunt incorruptibilia, et ille ordo pulchrior, et perfectior est.

15. Vera sententia affirmativa. - Probatur primo auctoritate Patrum. Secundo ex congruitate.-Nihilominus in re dubia, et incerta incredibilius videtur vel in omnibus, vel in pluribus Angelorum speciebus, plures solo numero differentes creatos esse. Ita tenent frequentius scholastici, Alensis, Albertus, Bonaventura, Scotus, Gabriel, Durandus, Marsilius, in locis supra citatis. Nam licet inter se differant in majori, vel minori multiplicatione talium individuorum asserenda, in hoc vero puncto, quod dentur de facto multa individua sub speciebus angelicis, omnes conveniunt: et cum illis consentiunt ex modernis Molina et Valentia. Vasquez autem solum dicit, esse rem dubiam et incertam. Idemque sentit Pesantius, 1 par., q. 50, art. 4, dicens, utrumque esse probabile. Probatur autem assertio primo auctoritate Patrum, quos capite duodecimo citavimus. Negari enim non potest, quin omnes illi ut clarum supponant, hoc esse possibile, salvo toto ordine naturæ, et multi eorum simpliciter ita factum esse crediderint, quamvis quia nec revelatum est, nec evidentibus rationibus potest ostendi, interdum dicant esse rem dubiam, et nobis incognitam. Nullus tamen invenietur, qui absolute negaverit ita esse, cum tamen multi id simpliciter affirmaverint: ergo signum est, hoc esse verisimilius. Secundo fit hoc probabile, quia supposita sufficienti multiplicatione generum, et specierum angelicarum, etiam multiplicatio individuorum sub speciebus pertinet ad perfectionem, et pulchritudinem universi. Hæc enim perfectio et pulchritudo non est in sola una perfectione majori, sed ex omnium varietate consurgit, et ad hanc pertinet, ut in tanta multitudine omnes modi distinctionum inter personas illas inveniantur.

16. Tertio hæc congruitas augetur ratione politica, quia ad ornatum aulæ Principis pertinet, ut in omni ordine, seu gradu personarum sit aliqua multitudo cum æqualitate, ut cum majori proportione possint eisdem ministeriis inservire. Quarto etiam ad perfectionem amicitiæ, et societatis pertinet habere socios ejusdem gradus, et ordinis. Unde si Angelorum multitudo in puris naturalibus consideretur ad modum unius reipublicæ, vel societatis, convenientissimum videtur, ut singuli Angeli habeant socios sibi perfecte similes in natura specifica, cum quibus majori quadam familiaritate, proportione, et socie

tate conjungi possint. Quinto addere possumus, inter beatos inveniri aliquos omnino æquales in gratia, et visione beata, non solum in essentia visionis, vel gratiæ, sed etiam in gradu, ut de pueris decedentibus cum solo baptismo, et de sanctis innocentibus videtur certum, ergo majori ratione substantiæ separatæ poterunt esse in essentia specifica omnino similes. Et sexto addi potest, quod valde verisimile est, cum Deus præscivisset per scientiam conditionatam, ex multis speciebus angelicis aliquos fuisse damnandos, non illos tantum in talibus speciebus produxisse, sed alios etiam, quos præsciebat, fore salvandos, si crearentur, ne tota aliqua species periret, id enim ad divinam providentiam, et misericordiam multum pertinere videtur, ut sensit Augustinus, in Enchirid., cap. 29. Et consequenter, etiamsi in multis aliis speciebus præsciret Deus, plures esse salvandos, si omnes crearentur, non propterea debuit unum tantum creare, cum perseverantia de uno præscita aliis nocere non debeat, et plurium similium beatitudo, cæteris paribus, divinam gloriam augeat.

17. Solvuntur contraria argumenta in numero decimo quarto ad primum. - Denique conjecturæ contrariæ non videntur tanti momenti, quanti præcedentes. Ad primam igitur respondetur, licet ordo specierum, seu per se sit ex suo genere perfectior, quam ordo per accidens, seu individuorum, non ideo solum priorem ponendum esse in Angelis, quia, ut dixi, perfectio multitudinis, seu corporis mystici non consistit in uno solo modo perfectionis, etiamsi melior, seu major sit, sed in varietate, et complemento omnium, cum sufficientia singulorum. Addi etiam potest, licet ordo specierum sit magis per se, et ex suo genere nobilior, nihilominus in particulari potest in aliquo excedere aliqua multiplicato individuorum multiplicationem, et numerum æqualem specierum, ut numerus duorum Seraphim, etiam ejusdem speciei esse ponantur, est absolute perfectior materialiter, seu entitative, quam similis numerus ex uno Seraphim, et altero Cherubim conflatus. Unde si non fuisset numerus Angelorum, vel Seraphinorum aliunde augendus, melius esset, duo Seraphim ejusdem speciei, quam unum tantum cum uno Cherubim creare. Itaque utraque multiplicatio habet suam perfectionem, et se habent aliquo modo sicut excedens, et excessum, et ideo in utraque per se spectata in tali genere entium sufficiens ratio invenitur, ob quam fieri potuerit, nec debuerit propter aliam omitti.

18. Ad secundum. - Ad secundum negatur antecedens, quoad particulam exclusivam, si universaliter de omnibus individuis intelligatur, ut in argumentum accipi debet, ut non procedat ex puris particularibus. In solis ergo speciebus rerum corruptibilium habet locum illa peculiaris causa postulans multiplicationem individuorum propter conservationem speciei. Ex qua solum inferri potest, non esse tam necessariam talem multiplicationem in substantiis immaterialibus, sicut in materialibus, ut recte animadvertit Ferrariensis, 2 contr. Gent., dicto capit. 93, circa rationem 3. Inferri etiam potest, multiplicationem individuorum in substantiis immaterialibus non posse fieri per generationem, vel per emanationem unius individui ab alio individuo, sicut sit in speciebus corruptibilibus. Inde tamen non sequitur, non posse individua illarum substantiarum altiori modo multiplicari, scilicet, immediate ab ipso creatore, a quo solo producibiles sunt, ac proinde simul, quia nulla ratio successionis intercedit, cum creator tam facile possit plura simul, sicut unum creare, et conservare. Ac denique licet desit illa conservandi species, non deest multiplex alia convenientia, ob quam isto etiam modo Angelos multiplicare oportuit, ut ex dictis constat, et magis ex sequenti solutione declarabitur.

19. Ad tertium. - Ad tertiam sumptam ab exemplo cœlorum respondetur imprimis, id, quod assumitur, exploratum non esse: nam de differentia specifica inter omnia cœlestia corpora, magna est inter philosophos controversia. Et quamvis ipsa corpora integra esse diversarum specierum, et similiter planetas specie differre, probabile sit, de stellis firmamenti non est improbabile, vel omnes, vel saltem plures esse ejusdem speciei, quia nec repugnat, nec ex effectibus aliud constat. Deinde dicimus esse longe diversam rationem de corporibus, et spiritibus: nam in corporibus distinctio individuorum fit media quantitate, et in corporibus inanimis, et homogeneis, ut ex majori parte sunt cæli, multitudo individuorum consistit in partium discontinuatione, et ita in corruptibilibus corporibus per divisionem partium quantitativarum ordinarie fit. Quia ergo corpora incorruptibilia incapacia sunt talis divisionis, et nativa unio, et continuatio partium ad majorem ipsorum perfectionem pertinet, ideo in eis non est ita necessaria, vel conveniens individuorum multiplicatio, sed hæc per magnitudinem corporis,

et per potentialem multitudinem similarium partium unitatum suppletur. In rebus autem spiritualibus distinctio numerica non consurgit ex divisione continui, sed ex natura talium entitatum, et ideo in illis multo major ratio talis multiplicationis reperitur. Denique intercedit notanda differentia inter coelos, et angelicos spiritus: nam cœli non ita sunt propter se creati, sicut Angeli, cœli enim creati sunt præcipue propter hujus universi integritatem, et propter necessitatem influentiæ illorum ad generationem inferiorum corporum, quæ tandem ad prædestinatorum numerum complendum ordinata sunt. Et ideo in tanto numero creati sunt, quantus ad illum finem necessarius, et sufficiens fuit. At vero substantiæ spirituales sunt multo aliter per se intenta, et

immediate ad laudem, et gloriam Dei ordinatæ, et ideo in eis non tantum species, sed etiam individua sunt per se intenta ad perfectionem universi, sicut de individuis speciei humanæ dixit D. Thomas, 1 p, q. 23, art. 7, et ideo numerus etiam individuorum in speciebus angelicis non limitatur ex utilitate aliqua, vel necessitate ad finem extrinsecum, quia licet multa sint, omnia, et singula sunt aptissima ad laudandum Deum, et quo plura fuerint, eo magis gloriam Dei augent, cæteris paribus, ideoque solus Deus per consilium voluntatis suæ potest illi numero certum terminum præfigere: nulla autem ratio invenitur, cur non potius aliquam proportionatam multitudinem, quam singularitatem individuorum in illis etiam speciebus elegerit.

FINIS LIBRI PRIMI DE ANGELORUM NATURA.

INDEX CAPITUM LIBRI SECUNDI

DE INTELLECTIVA POTENTIA ANGELORUM, NATURALIQUE COGNITIONE.

CAP. I. Utrum Angelus intellectu, et CAP. IX. Utrum Angelus per species

actu a seipso distinctis indigeat. CAP. II. Quod sit adæquatum objectum specificans angelicum intellectum. CAP. III. Utrum Angeli speciebus intelligibilibus indigeant.

sibi inditas possit futura cognoscere. CAP. X. Utrum Angelus futura singulaper inditas species cognoscat.

ria

CAP. XI. Cur Angeli sicut vident res præsentes, non videant futuras.

CAP. IV. Quomodo Angelus seipsum, et CAP. XII. Quomodo Angeli per species omnia, quæ in eo sunt, videat. CAP. V. Utrum Angelus alios per suas

essentias, vel per species cognoscat. CAP. VI. Quomodo Angeli res materia

les singulares cognoscant.

CAP. VII. Utrum species Angelorum ab ipsorum intellectu, an a solo Deo efficiantur.

CAP. VIII. Utrum Angelus concretas habeat species rerum omnium naturaliter existentium.

inditas certo cognoscant res præteritas. CAP. XIII. Utrum Angelus per species

inditas naturalia omnia possibilia cognoscere valeat.

CAP. XIV. Utrum Angelorum species universales sint, vel particulares. CAP. XV. Utrum Angeli quo superiores, eo

per species universaliores intelligant. CAP. XVI. Quomodo varietas specierum universalium diversis Angelis conveniat.

CAP. XVII. Utrum Angeli naturaliter CAP. XXIX. Utrum res supernaturales

habeant inditam speciem Dei pro

priam.

CAP. XVIII. Utrum Angelus per suam substantiam naturaliter DEUM cog

noscat.

CAP. XIX. Utrum Angelus distinctis actibus se, et Deum per suam substantiam cognoscat.

CAP. XX. Qualem Dei cognitionem possit Angelus per species aliorum effec

tuum comparare.

CAP. XXI. Utrum unus Angelus internos

actus voluntatis alterius cognoscat. CAP. XXII. Variæ opiniones contra resolutionem superioris capitis rejiciun

tur.

CAP. XXIII. Cur Angeli alienæ volun

tatis actus cognoscere non possint. CAP. XXIV. Objectionibus contra rationem positam occurritur.

CAP. XXV. Utrum non tantum actus voluntatis, sed etiam intellectus sint Angelis occulti.

CAP. XXVI. Utrum Angeli per signa

sensibilia, vel spiritualia loquantur. CAP. XXVII. Utrum Angelus nihil efficiendo in audiente actus suos cæteris manifestet.

CAP. XXVIII. Confirmatur præcedens resolutio, et difficultates enodantur.

sub naturali objecto intellectus angelici comprehendantur.

CAP. XXX. Utrum Angeli naturaliter

cognoscant effectus supernaturales quoad modum.

CAP. XXXI. An naturalis omnium Angelorum cognitio per proprias species comprehensiva sit.

CAP. XXXII. Utrum Angeli componendo, ac dividendo cognoscant. CAP. XXXIII. Utrum in Angelis cognitio per discursum inveniatur. CAP. XXXIV. Utrum Angeli semper actu considerent omnia, quæ in actu primo cognoscere possunt. CAP. XXXV. Utrum Angelus necessario semper sit in aliquo actu intelligendi. CAP. XXXVI. Utrum Angelus extra se

aliquid necessario cognoscat. CAP. XXXVII. Utrum Angelus possit plura simul per unum, vel plures actus intelligere.

CAP. XXXVIII. Utrum in Angelis sint habitus intellectuales, connaturales, vel acquisiti.

CAP. XXXIX. Utrum in Angelorum

mentibus veritas, et falsitas reperiatur. CAP. XL. Utrum Angelis sit cognitio matutina, et vespertina, et quid utraque sit.

« PredošláPokračovať »