Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER SECUNDUS.

DE INTELLECTIVA POTENTIA

ANGELORUM, ET DE OMNIBUS, QUE AD NATURALEM EJUS COGNITIONEM PERTINENT.

Consecutio tractandorum. In superiori libro simul cum essentia substantiave Angelorum, et attributis omnibus, quæ illam proxime concernunt, causas etiam eorum declaravimus, quamvis de illorum creatione nonnulla in sequentem tractatum remiserimus, quæ in libro illius primo, capite sexto, complebimus. Nunc ergo de aliis eorum proprietatibus dicendum sequitur. Solent autem theologi, præsertim divus Thomas, prius de loco, et motu Angelorum, quam de superioribus facultatibus disputare, fortasse quia ut ab universalioribus, et quæ majorem convenientem cum rebus physicis habere videntur, ad altiora progrediantur. Nihilominus tamen nobis visum est, hanc partem de facultatibus, seu proprietatibus Angelorum ad tria capita revocare, scilicet de intellectu, voluntate, et potentia motiva tam sui, quam aliorum, seu (quod perinde est) de potentia operativa ad extra. Sic enim tractantes de Deo similia attributa positiva ad illa tria reduximus, scientiam, voluntatem, et potentiam : eamdem ergo partitionem Angelis adaptamus, quia purum gradum intellectualem Dei participant, et per eamdem participationem eadem habent attributa positiva, quæ per modum operativarum facultatum intelliguntur. Incipimusque ab intellectu, quia nobilior est, et deinceps de voluntate dicemus, et postea de potestate, quia etiam in hoc Angeli Deum imitantur, quod nihil nisi per intellectum, et voluntatem operantur. Et consequenter ibi etiam dicemus de illorum motu locali, quia est actus illius potestatis, ac subinde de termino ejus, qui est ubi, seu locus. Oportet autem ulterius advertere, sicut Angelus, et anima in gradu intellectuali aliquo modo conveniunt, ita etiam multa de intelligendi facultate, ejusque objecto, et actibus, ac principiis ad illos necessariis utrisque commu

nia disputari, et eamdem fere rationem in utrisque habere. Quæ igitur hujusmodi fuerint, non erunt ex professo in præsenti tractatu disputanda, sed in tractatum de Anima rejicienda sunt et de his tantum, quæ propria fuerint Angelorum, seu specialem rationem in eis habuerint, ex professó dicemus. Præsertim vero de his, quæ aliquo modo rationis naturalis discursum excedunt, nisi principiis fidei juvetur, nam de aliis, quæ mere naturalia sunt, quæ, in disput. 35 Metaphysicæ, sect. 4, diximus, sufficere posse videntur : quæ tamen ex propriis locis, et principiis theologicis pendent, magis in præsenti confirmabimus, ac declarabimus.

CAPUT I.

UTRUM ANGELUS POTENTIA, ET ACTU ▲ SUA SUBSTANTIA DISTINCTIS AD INTELLIGENDUM INDIGEAT?

1. Supponenda. - Suppono imprimis, Angelos esse pure intellectuales in natura sua. Hoc in superiori libro satis declaratum, et probatum est. Dico autem pure, ut excludam ab Angelis omnem inferiorem cognoscendi modum, quia non habent sensus, cum corpora non habeant, et præter sensus non est alius modus cognoscendi, nisi per intellectum. Unde suppono secundo esse in Angelis facultatem intelligendi et principalem, et proximam. Quia cum intelligere sit actus vitæ, actionem requirit. At vero actio sine dictis principiis esse non potest, quia ad agendum necessaria est virtus principalis, quæ est veluti radicale principium ex parte agentis, et virtus proxima, quæ ipsam actionem aliquo modo intime attingat, ut in Metaphysica, disp. 7 et 8, latius dictum est. An vero hæ duæ facultates in re sint distinctæ, necne, in illa disputatione octava, sectione

tertia, late tractatum est, ubi partem affirmantem veram esse regulariter in creaturis, resolvimus.

2. Prima conclusio. Intellectus angelicus est a substantia Angeli distinctus.-Rejicitur Durandus. His positis dico primo. Præter substantiam, quæ in rebus spiritualis est principale intelligendi principium, datur in Angelis intellectus, quæ est facultas proxima intelligendi, et potentia a substantia distincta. Ita docet D. Thomas, 1 p., quæst. 54, art. 3, et tota ejus schola, et Alensis, et omnes scholastici, qui de anima et intellectu ejus ita sentiunt idem de Angelis docent, uno excepto Durando, in 2, d. 3, quæst. 5, qui cum in anima distinctionem admittat, quia est actus corporis, in Angelo, quia est substantia integra, illam negat. Quæ ratio est impertinens, et ideo non est dubium, quin eodem modo de Angelis, quo de anima philosophandum sit. Et ita Dionysius, cap. 11, de cœlesti Hierarch., etiam in summis spiritibus creatis distinguendo dicit esse tria, substantiam, virtutem et operationem. Quem imitatur Anselmus, de Casu diabol., capit. 8, dicens, voluntatem Angeli non esse substantiam, licet sit aliqua essentia, eademque ratio est de intellectu. Et ibi evidenter supponit, quoad hoc eamdem esse rationem de Angelis, et de anima nostra. Unde mihi semper persuasum habui, necessitatem hujus potentiæ a substantia distinctæ oriri ex limitatione substantiæ creatæ, et ideo in omni spiritu creato, quantumcumque perfecto, illam distinctionem ponimus. Atque hinc merito Cajetanus id extendit ad omnem etiam spiritum creabilem, quia si creabilis esset Angelus, qui connaturali modo intelligere posset sine intellectu distincto a sua substantia, nulla probabili ratione divinare possemus, talem Angelum non esse factum, imo credibilis esset, vel omnes, vel plures Angelos creatos hujusmodi esse. Unde non videntur mihi constanter loqui, qui admittunt, fieri posse spiritus intelligentes per suam substantiam et probantes, Angelos factos non esse tales, quia creaturæ limitatæ sunt. Sed de hac re dixi late dicta disp. 18, Metaphysicæ, sectione 3, et infra tractando de anima aliquid addemus.

3. Secunda conclusio.—Actus intelligendi est distinctus a substantia Angeli.-Dico secundo, etiam actum intelligendi esse rem distinctam a substantia Angeli. In hoc major est concordia inter theologos cum D. Thoma, dicta q. 54, art. 1 et 2, et Magistro, in 2, d. 3. Et sumitur ex citato loco Dionysii distinguentis in Angelis

operationem a substantia et a virtute, sicut etiam Anselmus supra, et de Concord. grat., et lib. arbr. paulo ante finem, distinguit voluntatem instrumentum et voluntatem usum, id est, potentiam et actum, quod etiam de ratione attingit, lib. de conceptu Virgin., capit. 4, idemque Damascenus tradit, lib. 2, de Fide, cap. 6. Et Leo papa, epist. 91, alias 93, ad Toribium, cap. 5, ait: Neminem esse suam sapientiam, et quamvis ibi de hominibus loquatur, statim addit: Solus autem Deus nullius participationis indigus est. Et similia fere habentur in Concilio Toletano 15, parum a principio. Quam vero efficacia hæc sint ad suadendam assertionem et in quo gradu illam probent, ex puncto sequenti constabit. Est autem hæc veritas communis etiam rationali animæ, unde potest rationibus generalibus probari, quas in tractatum de Anima relinquimus. Quia vero Commentator et nonnulli philosophi, licet concedant, in anima rationali intellectionem esse aliquid distinctum a substantia ejus, de intelligentiis contrarium docent, ut disput. 35 Metaphysicæ, sectione 4, in principio retuli, ideo specialiter de intelligentiis veritatem hanc paucis ostendam, et quæ in dicto loco Metaphysicæ, numero decimo et sequentibus dixi, amplius declarabo.

4. Explicatur conclusio præcedens. - Probatur.-Nam duobus modis intelligi potest, substantiam aliquam spiritualem esse suum intelligere. Primo formaliter, et essentialiter, secundo identice tantum, non tamen essentialiter, nec formaliter, sicut motus est idem realiter cum mobili, licet de essentia ejus non sit. Et e contrario duobus modis potest intelligere distingui a substantia rei, primo tanquam modus extra ejus essentiam existens, licet non sit res, vel qualitas omnino distincta, secundo potest distingui realiter tanquam entitas condistincta. De priori modo identitatis certum omnino videtur, Angelum non esse suum intelligere. Quia si intellectio actualis esset de essentia Angeli, tam immutabilis esset in intelligendo, quantum est in essendo, seu in essentia, quia non posset mutari in intellectione, quin mutaretur in essentia. At constat, Angelum mutari in sua intellectione, non mutata essentia, vel substantia sua, ergo. Probatur minor, tum quia multa cognoscit in habitu, quæ non semper actu considerat, quia vel non potest simul ad omnia attendere, vel quia non vult, tum quia futura contingentia non cognoscit, prius quam fiant, et postea illa potest intueri.

5. Quid aliqui respondeant ad proximam probationem. Ad hoc autem responderi potest primo secundum doctrinam Aristotelis 12, Metaphysicæ, cap. 7, et sequentibus, non esse necessarium, ut intelligant omnia alia a se in particulari, sed unamquamque intelligentiam tantum cognoscere seipsam, et ea, quæ sine mutatione aliqua per seipsam cognoscere potest. Sic enim de primo motore ipse philosophatur 12, Metaphysicæ, cap. 9, text. 51, ubi de cæteris intelligentiis eodem modo sentire videtur. Quo posito cessat vis rationis factæ. Ad hoc autem dicimus imprimis, non constare, Aristotelem idem in hoc sentire de cæteris intelligentiis, quod de prima, quia de sola prima dicit esse perfectissimam, in qua perfectione modum illum cognoscendi fundat. Alias vero intelligentias dicit esse inferiores, et quomodo se habeant ad suum intelligere, non satis declarat. Deinde dicimus, si fortasse ita de Angelis sensit, et in hoc inferiores intelligentias primæ æquiparavit, et graviter errasse, et sine fundamento, id dixisse, cum non sint æqualis perfectionis, ut ipse fatetur. Alia vero ratio, quam inducit, frivola est, nimirum, quod si intelligentia non esset suum intelligere, defatigaretur intellectione perpetua. Negatur enim sequela, quia intelligendi actus, licet sit ab Angelo distinctus, illi connaturalis est, et nihil lædit spiritualem naturam, et ideo sine defatigatione, imo cum jucunditate continuari semper potest, ut de visione beatifica fides docet.

6. Altera responsio. Secundo responderi potest, licet Angelus intelligat omnia per suam substantiam, ita ut intelligere ejus sit ipsius essentia, ac proinde tam invariabilis, et immutabilis sit ejus intellectio, sicut ejus substantia: nihilominus posse ex parte objectorum variationem, vel augmentum, aut diminutionem admittere sine mutatione, vel augmento in entitate sua, vel aliquo reali modo intrinseco per solam habitudinem rationis ad talia objecta, quæ intentionaliter attingit. Sic enim vera theologia docet, Deum intueri præsentia, vel futura, quæ non intueretur, si futura non essent, sine variatione intrinseca in suo intelligere. Quod Averroes, et alii non intellexerunt, et ideo ignorationem aliquarum rerum mutabilium, et contingentium Deo tribuerunt, et ut illi concederent perfectionem immutabilitatis in cognoscendo, eidem perfectionem universalissimæ scientiæ denegarunt, vel, quod perinde est, ignorantiam, vel inscitiam aliquarum rerum in eo cogitarunt.

Decepti autem sunt, quia utraque perfectio est ad excellentiam divinæ intelligentiæ necessaria, et non sunt illæ perfectiones simul repugnantes, seu incompossibiles, ut contra eosdem philosophos docui disp. 30 Metaphysicæ, sect. 16, n. 40. Ergo pari ratione in cæteris intelligentiis duæ illæ perfectiones componi poterunt, et consequenter ex eo, quod cognitio Angeli ad ea extendatur, quæ variabilia sunt, non sequitur esse in se mutabilem, et consequenter nec sequitur esse extra essentiam vel substantiam Angeli.

7. Dicta responsio rejicitur. - Respondetur, comparationem et æquiparationem nullius esse momenti, est enim in hoc puncto inter Deum et Angelos ratio longe dissimilis. Primo quidem quia illa perfectio, et eminentia divinæ intellectionis convenit Deo ex infinita perfectione sua, estque adeo excellens, ut humanus intellectus capere non possit, quomodo eadem intellectio in se omnino necessaria et immutabilis, plura libere repræsentare possit, nulla mutatione, vel additione, aut diminutione facta in ipsa. Intellectio autem angelica non attingit illam infinitatem, vel simplicitatem divinæ intellectionis, ergo nec potest illi cum fundamento, aut verisimilitudine tribui illa perfectio. Deinde proprium est Dei, ut solam substantiam suam tanquam primarium, et (ut ita dicam) directum objectum intueatur, alia vero, quæ extra ipsum sunt, secundario et quasi per resultantiam ex sui comprehensione intelligat, ergo etiam est proprium Dei, ut eodem actu intelligendi in se immutato objecta variabilia et diversos eorum status futuri, præsentis, aut præteriti intueatur, ergo non potest Angelus tantam varietatem habere in cognitione ex parte objecti sine aliqua mutatione ex parte sui actus. Primum antecedens probatur, quia sola substantia divina est causa suprema eminenter continens rationes omnium rerum, sed ex hac eminentia provenit, ut comprehendendo se, omnia alia comprehendat et sicut sunt, intueatur, ergo etiam est illi proprium, omnia in se dicto modo cognoscere. Angelus enim cum non contineat eminenter omnia, nec sit necessaria causa cæterarum rerum, non potest ex vi cognitionis sui reliqua omnia cognoscere, ut infra latius dicemus. Prima vero consequentia probatur, quia intellectio divina inde maxime habet, ut in se invariabilis existens omnia variabilia immutabiliter intueatur, quod sese immutabiliter videt, et se comprehendendo, cætera omnia prout sunt, naturaliter repræ

sentat. Altera vero consequentia ex dictis nota est. Aliud argumentum fieri potest, quia Deus habet illum cognoscendi modum ex vi suæ æternitatis per essentiam, quia ejus intellectio etiam est per essentiam æterna, quod non habet intellectio creata, eo ipso quod creata est. Denique nec Deus ipse posset illam immutabilitatem in suo actu habere, si posset denuo considerare, et actu intueri, quod antea non intelligebat actualiter, vel non actu intelligere, quod semel consideravit : quia vero ratione suæ immutabilitatis, quæ nunc videt, ab æterno intellexit, et quod semel vidit, semper, ac necessario actu intuetur, ideo omnia mutabilia immutabiliter intelligit. At vero Angelus non habet hanc excellentiam, sed nunc videt, quod antea non videbat, et e contrario nunc non considerat actu, quod antea considerabat, quia non potest simul omnia actu intelligere, ut infra videbimus, ergo non potest sine aliqua mutatione in actibus suis illam varietatem habere.

8. Tertiæ responsionis tripartitæ. Tertio responderi potest, ex hac mutatione in angelica intellectione ad summum sequi distinctionem modalem, seu formalem inter substantiam Angeli et actum intelligendi ejus, quia illa distinctio ad hujusmodi mutationem sufficit, et major distinctio non est absque necessitate admittenda, cum ad perfectionem non pertineat. Adde, neque in omni actu intelligendi colligi ex sola mutatione distinctionem ex natura rei inter illum, et substantiam Angeli, quia licet in aliarum rerum consideratione actuali varietatem et mutationem patiatur, seipsum perpetuo immutabiliter intuetur, ergo saltem seipsum per seipsum intelligit, sine ulla entitate, vel modo suæ substantiæ super addito quia non superest via, qua inter talem actum et substantiam distinctionem colligamus. Denique si potentia intellectiva non distinguitur realiter, sed formaliter tantum a substantia Angeli, non est, cur actus ab utraque amplius distinguatur. Si vero potentia est res distincta licet consequenter fatendum sit, actum etiam realiter ab substantia distingui, cum non insit substantiæ, nisi media potentia, nihilominus ab ipsa potentia non oportet, ut plusquam modaliter distinguatur, quia non sunt tot entitates sine causa multiplicandæ.

[blocks in formation]

distinguantur formaliter. Ita docet ex modernis Daniel Malonius, in 2, d. 3, disp. 5, sect. 2, et dicit alios ita sentire, quos non refert. Fundaturque quia certum putat, non posse intellectionem separatam ab Angelo existere. Contrarium vero sentit D. Thomas, 1 p., q. 54, art. 1, et ibi omnes Thomista. Et idem sentit Scotus, in 4, d. 1, q. 1, § Secunda propositio, ubi ex professo probat, intellectionem Angeli non esse substantiam, sed accidens quia potest Angelus habere intellectionem aliam et aliam realiter, in quo indicat, intellectiones in uno Angelo esse accidentia realiter inter se distincta, et consequenter etiam a substantia. Gregorius etiam in 2, d. 7, q. 2, art. 2, docet, intellectionem Angeli esse essentialiter distinctam a substantia, Marsilius vero, in 2, q. 7, art. 1, in secunda illius parte dicit, Angelum intelligere per intellectionem superadditam. Idem sentit Gabriel, in 2, d. 3, q. 1, art. 2, concl. 1, cum Ochamo, in 2, q. 14 et 15, et aperte supponunt Ægidius, Argentina et alii in 2, d. 3, nam licet expresse non declarent modum distinctionis, semper de intellectione loquuntur tanquam de re ab Angelo distincta. Eamdemque sententiam probavi in dicta disp. 35 Metaphysicæ, sect. 4, n. 12, tum ex eo, quod intellectio est forma perfecta, et ideo habet suam propriam entitatem et non est modus tantum, tum etiam quia repræsentat formaliter rem intellectam, et ideo ab objecto et potentia nascitur : tum præterea quia intellectiones supernaturales, ut visio beata, fides, etc., sunt actus realiter distincti a substantia Angeli, nec aliter possunt convenienter intelligi, ut generaliter in materia de gratia probavimus. Denique quod contraria sententia in suo fundamento supponit, intellectionem non posse extra substantiam existere, si intelligatur de potestate naturali, verum est, sed illatio est nullius momenti, nam idem verum est de accidentibus panis, quæ sine substantia naturaliter esse non possunt, et nihilominus sunt entia distincta, ut mysterium Eucharistiæ comprobavit. Si autem antecedens illud de potentia absoluta Dei intelligatur, falsum est et principium petit.

[ocr errors]

10. Tractatur secunda pars.· Circa secundam partem Durandus, in 2, d. 3, quæst. 5, ad 1, cum de intellectionibus Angeli fateatur distingui realiter a substantia ejus, addit hanc limitationem, quando intelligit rem aliam a se, per quam indicat, intellectionem, qua se intelligit, non distingui ab ejus substantia, et fortasse fundatur, quia in sui cognitione non

potest recipere mutationem, sed necessario semper est sibi præsens, ut ibidem quæst. 8, docet. Verumtameu hæc sententia falsa est, ut in dicto loco Metaphysicæ, dixi, et bene docet Henricus, quodl. 15, quæst. 8, Marsilius, in 2, quæst. 7, art. 2, et ibi omnes, nam si Durandus opinatus est, Angelum intelligere se per suam substantiam formaliter et essentialiter, ita ut de essentia Angeli sit se intelligere in actu, improbabilis profecto, et absurda est ejus opinio, tum quia est contra omnes alios theologos, qui quoad hanc partem de actu intelligendi unanimiter docent, Angelum non cognoscere se per suam substantiam, tum etiam quia potest Deus conservare substantiam Angeli existentem, et se non actu intelligentem. Quis enim hoc negare audeat, cum nullam contradictionem implicet, tum denique quia in Angelo eadem est facultas, qua se, et alia, intelligit, ergo si intelligere alia a se in actu non est de essentia ejus, nec intelligere se, erit de ejus essentia. Denique intellectio, qua se Angelus intelligit, est actio vitalis, quæ ab ipso Angelo efficitur, ergo non potest esse formaliter et essentialiter ejus substantia, quam ipse non facit. Si vero Durandus intellexit, non esse tantam distinctionem realem in Angelo inter actum intelligendi se, et suam substantiam, quanta est inter eamdem substantiam et actus, per quos alias res intelligit, sic non est tam absurda sententia, tamen etiam est sine fundamento, quia ratio intellectionis creatæ eadem est in utraque intellectione, et ideo tam intellectio sui habet propriam entitatem, existentiam et separabilitatem a substantia, quam intellectio quælibet alterius rei. Nec refert, quod fortasse intellectio sui sit magis necessaria et naturaliter immutabilis, quia hæc major connexio cum æquali distinctione reali esse potest, ut per se notum est.

11. Tractatur tertia pars.-In tertia parte illius responsionis petitur, an sicut distinguitur intelligere Angeli ab essentia, ita etiam ab intellectu ejus distinguatur. Ad quod breviter affirmando respondemus. Quod imprimis certum est, juxta opinionem dicentem, intellectum non distingui realiter a substantia Angeli, quia si substantia, et intellectus sunt una res (etiam si ponantur formaliter distincta) et intellectio est res distincta a substantia, necesse est, ut etiam sit res distincta ab intellectu, quis in rebus creatis non possunt aliqua duo esse idem realiter uni tertio, quin sint eadem realiter inter se. Si vero intellectus Angeli est res distincta ab ejus substantia, sic etiam est evi

dens, intellectionem distingui realiter a substantia, cum inter substantiam, et actum potentia interveniat: et similiter est certum, actum intelligendi Angeli ab ejus intellectu esse distinctum ex natura rei, quia eadem potentia diversis actibus afficitur, et ab uno ad alium mutatur, et secundum actus illuminatur, aut elevatur ad superiorem ordinem cognoscendi, cum tamen potentia in se eadem omnino maneat. Et hinc etiam concluditur juxta argumentum factum, actum respectu talis potentiæ esse formam perfectam, et rem, seu qualitatem distinctam, et non tantum modum, ac proinde distinctionem inter illa duo esse vere realem duarum rerum mutuo separabilium de potentia saltem absoluta, et non tantum modalem.

12. Corollarium ex proxime dictis consonum D. Thomæ. - Probatur. Ad idem rationes D. Thomæ quales.-Ex quibus infero, tam potentiam intellectivam, quam actum intelligendi esse res ab existentia Angeli distinctas. Sumitur ex D. Thoma, dicta q. 54, art. 2, quatenus in eo definit, intelligere Angeli ab ejus esse distingui, et ab omnibus communiter recipitur. Et in nostra sententia non indiget nova probatione, supra enim ostendimus, essentiam, seu substantiamAngeli non esse suum intelligere, sed esse res distinctas. Id autem de essentia, et substantia, ut est actualis entitas, intelligendum est, quia essentia in potentia non est principium actualis operationis, sed essentia actu existens, ergo intellectio Angeli est res distincta ab actuali entitate suæ essentiæ, seu substantiæ. At vero juxta sententiam, quam veram omnino existimamus, essentia actualis idem est cum existentia sua, qua formaliter, et intrinsece constituitur in esse actualis entitatis, ergo necesse est, ut intelligere Angeli æque a suo esse, seu existentia sua, ac a substantia, seu essentia realiter distinguatur. At vero D. Thomas, in dicta q. 54, art. 1, 2 et 3, aliis rationibus utitur ad probandam distinctionem intellectionis, et potentiæ intellectivæ Angeli ab illius esse, et essentia, quæ difficiliores sunt, et in eis explicandis, ac defendendis multum laborat Cajetanus, et copiosissime scribit. Et in scholis aliquando disputationem illam prolixe suscepimus, nunc autem utilius fore duximus ab illa abstinere, tum quia rationes illæ non sunt demonstrationes, et aliqua generalia principia supponunt, quæ alibi tractata sunt, et illa hic repetere ope rosum esset, et molestum, tum etiam quia rationes illæ ad summum probant, intelligere non esse formaliter de essentia Angeli, quod

« PredošláPokračovať »