Obrázky na stránke
PDF
ePub

officio esse desumptum, quamvis jam substantias ipsas, quatenus spirituales sunt, et immateriales, significet. Ita Dionysius, c. 4, de Divin. nom., et communiter Patres in id Psal. 103: Qui facit Angelos suos spiritus, et in id ad Hebr. 1 : Omnes sunt administratorii spiritus. Sicque accipiendum est, quod dixit Gregorius, homil. 34, in Evang., Angelorum vocabulum nomen est officii, non naturæ ; utique juxta primævam suam impositionem. Idemque habet Isidorus, lib. 7 Origin., c. 5, et lib. 2 Sentent., cap. 10. Et prius docuerant Cyrillus, lib. 1, in Joan., cap. 2, et antea Hilarius, lib. 3, de Trinitate, unde ostendens posse hoc nomen Verbo Dei tribui sine præejudicio divinitatis. Sic etiam Augustinus 2, de Trinit., cap. 13, dicit nomen Angeli interdum Verbo incarnato attribui, ut Isa. 9, Magni consilii Angelus. Et Malachia 3, dicitur Angelus Testamenti, et addit posse etiam de Spiritu sancto dici, quia de illo dictum est, Quæ ventura sunt, annuntiabit vobis, Joan. 16. Pater autem non dicitur Angelus, quia non mittitur, ut notavit Isidorus, lib. 7 Orig., cap. 3.

3. Homines ratione officii Angeli dicuntur.-Hinc etiam e converso homines ratione officii solent in Scriptura Angeli vocari, ut Joan. Baptista, Malach. 3: Ecce ego mitto Angelum meum, ut Christus exposuit, Matth. 11. Et Sacerdotes, Malach. 2, Apocal. 1, 2 et 3. Quo modo multi exponunt illud 1 Corinth. 11: Mulier habere debet potestatem supra caput propter Angelos. Unde merito dixit Tertullianus, lib. contra Judæos, cap. 9, non esse novum Spiritui sancto Angelos appellare eos, quos ministros virtutis suæ præfecit. Unde Hieronymus, epist. 150, ad Algas., q. 5, dixit Apostolos vocari Angelos. Idemque de Prophetis dixit Ambrosius, ad Gal. 5. Nihilominus frequentiori usu ac communi superiores spiritus Angeli vocantur, juxta illud Pauli ad Hebr. 1: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi. Ubi etiam allegat illud Psal. 103: Qui facit Angelos suos spiritus, id est, eos, qui natura sunt spiritus, facit esse Angelos suos, injungendo eis officium nuntiandi, ut ibi exponit Augustinus, et 15, de Civit., cap. 23, unde Dionysius, cap. 4, de cœlesti Hierarch., dicit, cœlestes spiritus ideo præ omnibus Angelicum cognomen meruisse, quod cum in eos primo divinæ claritatis fulgor emanet, ipsi postmodum in nos enuntiationes illas sublimiores superne trajiciunt, et similia habet Chrysostomus, homilia de Incomprehensione natura, a medio.

4. Nomen Angeli in bonam partem communius accipitur.-Nomen Angeli dæmonibus tribuitur.-Ex quorum Patrum verbis colligimus Angelorum nomen absolute dictum, et quasi per antonomasiam in bonam partem accipi, et sanctos Angelos significare, quia illi sunt præcipue Dei nuntii, quos ispe proprie ad sua mysteria manifestanda, et ad bonum totius universi procurandum mittit. Et hinc etiam homines singularis sanctitatatis Angeli vocari solent, ut Augustinus notat, libro Quæst. in Genes., q. 3, et Ambrosius, lib. de Noe et Arca, c. 4. Nihilominus tamen etiam hoc nomen invenitur dæmonibus tributum in Scriptura, ut Matth. 25: Qui paratus est diabolo et Angelis ejus, ubi etiam nomen Angeli officii esse videtur, quia mali Angeli inferiores ministri sunt diaboli, id est, supremi spiritus mali, de quo dicitur Apocalyps. 12: Projectus est draco ille magnus, etc. Et angeli ejus cum eo missi sunt. Et sic etiam Paulus 2, ad Corinth. 12, vocat Angelum Satanæ, et 1 Corinth., dixit, Nescitis quoniam Angelos judicabimus. Quod exponens Augustinus, in Psal. 86, ait : Minatur Apostolus se judicaturum Angelos. Quos Angelos, nisi Apostatas Angelos? Solet denique Angelorum nomen, et generaliter, et specialiter sumi. Nam inter spiritus Angelicos varii sunt gradus, seu ordines, ut infra videbimus, quibus omnibus commune est Angelorum nomen, interdum vero infimus illorum ordo Angelorum esse dicitur, quasi generis nomine infimæ speciei applicato. In præsenti vero de Angelis generaliter loquimur, ut bonis et malis; supremis, mediis, et infimis nomen commune est, eorumque naturam significat.

5. Scripsit D. Dionysius de Angelis pauca.-Id negans Erasmus rejicitur.— Et Cajetanus dubitans.-De his ergo substantiis post ea, quæ Canonici Scriptores

attingunt, primus omnium ex professo scripsit Dionysius, lib. de cœlesti Hierarch. et de Divinis nominibus, cujus doctrina posteriores scriptores ad eam, quam de Angelis tradunt, confirmandam potissimum usi sunt. Propter quod operæ pretium duxi in hujus tractatus initio, admonere cavendam esse Erasmi, et aliorum audaciam, qui hos libros Dionysii Areopagita esse negant, quos Cajetanus, Act. 17, in fine ex parte imitatur, id in dubium revocans. Apud viros autem prudentes nulla potest in cadere dubitatio: nam antiqua traditio satis veritatem confirmat. A longiori vero disputatione et defensione, ac confirmatione veritatis nunc abstinebimus, quia viri doctissimi cum magna eruditione, ac diligentia id præstiterunt. Matthæus Galenus, in Areopag., Xystus Senensis, in Bibliotheca, lib. 2 in Dionys., et lib. 6, an 229, Baronius, tom. 2, anno Christi 109, a n. 51, et alii, quos, Act. 17, in fine, Lorinus refert; specialiter vero librum de celesti Hierarchia allegant Athanasius, lib. Quæst. ad Antioch., q. 4, et Gregorius, hom. 34, in Evang. Quem male interpretatur Cajetanus, quod sub dubio illum allegaverit, quia dixit: Fatetur vero Dionysius Areopagita, antiquus videlicet, et venerabilis Pater, dicere, etc. Sed verba illa non sunt dubitantis de auctore illius operis, sed de quadam ejus sententia,, quam postea cum magna reverentia tractat, et exponit, semperque ejus sancti Patris esse supponit.

6. Cajetani objectio.-Baronii responsio. Non satisfacit.-Probabilior responsio.-Magis posset movere, quod Cajetanus obijcit Hieronymum, lib. de Scriptor. Eccles., nullam Dionysii Areopagitæ mentionem fecisse. Respondet autem Baronius Hieronymum in Prooemio sui operis profiteri, eos tantum scriptores recensere, quos invenisset ab Eusebio recensitos. Unde quia Eusebius nullam fecit mentionem Dionysii, et operum ejus, ideo etiam Hieronymus de illo tacuit. Diversa tamen fide, nam Eusebius (ut Baronius vult) hæretico spiritu occultavit opera Dionysii, quia Ariano errori sunt contraria; Hieronymus vero illa omisit, quia in Eusebio non invenit. At enim ( quidquid de Eusebio sit) ego in Hieronymo non lego, quod tantum illos commemorare proposuerit, quos Eusebius nominasset, sed verba ejus sunt; quanquam Eusebius Pamphili in decem Ecclesiastica historiæ libris maximo nobis adjumento fuerit et singulorum, de quibus scripturi sumus, volumina ætates suorum auctorum sæpe testentur, in quibus non dicit solum ab Eusebio sumpsisse auctores, sed illius historia adjutum fuisse: dum autem dicit adjutum, indicat aliunde etiam plura sumpsisse, ex maxime ex voluminibus eorumdem scriptorum, ut statim significat. Quare ex aliis verbis quæ Hieronymus adjungit, dici posse credo, eum non habuisse operum Dionysii notitiam; sic enim ait : Si qui autem de iis a me in hoc volumine prætermissi sunt, sibi magis, quam mihi debent imputare, neque enim de his, quæ non legi, nosse potui; et quod aliis forsitan fuit notum, mihi in hoc angulo latitanti fuerit ignotum. Idem ergo ex his Dionysii scriptis illi accidere potuit.

7. Qui alii Patres et Scholastici post Dionysium de Angelis scripserint.-Post Dionysium Theodoretus, in orationibus, seu libris contra Græcos, tertium de Angelis inscripsit, sed majorem illius partem in confutandis Diis falsis Gentilium consumit; circa finem vero pauca de bonis et malis Angelis ex divinis Scripturis colligit, ut illorum comparatione Gentilium errores confundat. Augustinus item, in lib. de Civit., multa de Angelis attigit, præsertim in lib. 9, 10, 11 et 12, de illorum creatione, et Sanctorum gloria, ac malorum lapsu edisserit. Idem, in libris de Genesi ad litteram, præsertim, lib. 3, 4 et 11, et in Enchirid., cap. 57, et sequentibus. Itemque Origenes,lib. 1 Periarch., cap. 5, 7, 8 et sequentibus. Et de eisdem pauca attigit Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 3 et 5. Bernardus, lib. 5, de Considerat., cap. 3, 4 et 5, Gregorius, etiam in dicta homilia 34, de ordinibus Angelorum, eorumque proprietatibus, et nominibus nonnulla docuit. Et plura quasi theoremata de eisdem tradit Isidorus, in locis etymologiarum, et sententiarum supra allegatis. Alii vero Patres per occasionem tantum de illis tractantes variis locis de illis

loquuntur, quorum sententias pro disputationum opportunitate afferemus. Scholastici vero cum Magistro de Angelis disputant, in 2, a dist. 2, usque ad 12, Alensis, 2 p., a q. 19 usque ad 43, Altisiodorensis, lib. 2 Summæ, per quinque primos tractatus, Albertus, in 2, p. Summæ, tract. 2, præcipue vero D. Thomas, 1 p., a q. 50 usque ad 64, et lib. 2, contr. Gent., a cap. 46, et disput. de Spirit. creat., et opusc. 15 Nos vero in tractatu per libros octo materiam hanc comprehendemus. Priores quatuor erunt de Angelis secundum naturalia spectatis: quatuor deinde posteriores eorumdem Angelorum supernaturalia considerabunt.

Ad priores libros quatuor de Angelis secundum sua ipsorum naturalia

spectatis, præfatio.

Quoniam ordo naturæ ad gratiæ ordinem supponitur, ea quoque in scribendo methodum circa Angelos observamus, in quibus uterque ordo reperitur: itaque subjectis libris quatuor, de substantia, productione, aliisque affectionibus Angelis connaturalibus, disseremus, non eo tantum modo, quo solent Metaphysici, naturali scilicet discursu, sed juxta principia Theologiæ, quæ ad ipsam quoque naturalem materiam exactius versandam apprime conferunt; sic enim fiet, ut quæ de Angelis in Metaphysica intra terminos inferioris luminis tradidimus, uberius hoc loco intelligantur. Itaque primus liber erit de Angelorum essentia, seu substantia, et attributis ab ea non distinctis; secundus de intellectu ac perfectionibus ejus, actualique cognitione; tertius de voluntate, et actibus illius; quartus de potestate exterius agendi.

INDEX CAPITUM LIBRI PRIMI.

DE ANGELORUM NATURA, PRODUCTIONE ET ATTRIBUTIS.

[blocks in formation]

CAP. VII. Utrum in Angelis sit aliqua CAP. XIV. Quæ sit unitas, vel distinctio

substantialis compositio.

CAP. VIII. Utrum Angeli in essentia et

attributis finitæ perfectionis sint. CAP. IX. Utrum Angeli omnino incor

essentialis inter has Hierarchias et ordines.

CAP. XV. Utrum omnes Angeli singulorum ordinum specie differant.

LIBER PRIMUS.

DE ANGELORUM NATURA

PRODUCTIONE, ET ATTRIBUTIS QUASI SUBSTANTIALIBUS.

[ocr errors]

Quamvis scientiam supponere soleat sunm subjectum esse, et quid sit, quando id per se notum est, in præsenti materia necessarium est naturam Angelorum a nobis valde remotam et ignoratam investigare.Simul vero utramque quæstionem, videlicet an sint, et quid sint Angeli, tractabimus, quoniam supposita vocabuli significatione, vix in præsenti possunt quæstiones illæ separari. Nos enim tanquam notum in fide supponimus, Angelos esse, id est, quasdam creaturas ab hominibus, hominumque animabus, aliisve rebus sensibilibus, quas cernimus, vel sensibus experimur, distinctas; hoc namque ex modo, quo Scripturæ de Angelis loquuntur, manifestum est. Si vero Angelorum nomine significari intelligamus quasdam creaturas incorporeas spirituales, et simplices, similesve proprietates habentes, sic non est tam manifestum, Angelos esse, nec potest aliter ostendi, quam naturam, et essentiam Angelorum sub priori confusa ratione conceptorum investigando. Hoc ergo in præsenti libro præstabimus, simulque proprietates quasdam illorum, quæ non tam eorum substantiæ aliquid addunt, quam per negationes quasdam illam nobis declarant, explicabimus, ut sunt esse incorruptibiles, simplices, immateriales, finitos, et si quæ sunt similes, quia per hæc omnia attributa Angelorum natura, et substantia, et non propria accidentia illorum explicantur, de quibus postea dicturi sumus.

CAPUT I.

AN SIT CERTUM DARI IN MUNDO CREATURAS INTELLECTUALES HOMINE SUPERIORES, QUAS ANGELORUM NOMINE SIGNIFICAMUS.

1. Atheorum et Sadduceorum error rejicitur. -Non possumus melius definire quæstionem, an Angeli sint, quam sub aliqua generali ra

tione, et per comparationem ad alias species, vel genera creaturarum, rem per illud nomen significatam declarando. In hoc ergo puncto soli Athei, qui Deum esse negant, consequenter negabunt, dari hujusmodi creaturas, quia nihil præter hæc corporalia, et hominem in mundo esse putant. Possunt etiam in eamdem errorem allegari Sadducæi, qui spiritum esse negabant, ut refertur Actor. 21. Sed de ipsorum errore dicemus capite sequenti, priorem vero tanquam stulto fundamento innixum omissum facimus, supposita vero existentia Dei creatoris, inde infertur optime, esse possibiles creaturas intellectuales superiores homine: unde etiam probari facile potest ratione valde verisimili, esse in rerum natura tales creaturas, ut in dicta disp. 35 Metaphysicæ, sect. 1, ostendi. Nunc ex principiis theologiæ definienda quæstio est, et ideo de certitudine potius, quam de re ipsa quæstionem proposui.

2. Prima conclusio.-Certum de fide est Angelos esse intellectuales.-Dico ergo primo, certum esse, substantias illas, quas Scriptura, vel Angelos sanctos, vel iniquos spiritus vocat, esse naturæ intellectualis. Conclusio est de fide: nam Scriptura illas proprietates, et actiones Angelis tribuit, quæ non nisi in creaturam intellectualem cadunt. Una est videre Deum, Matth. 18: Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. Alia est benedicere, et laudare Deum, quod passim in Scriptura Angelis tribuitur. Tertia est custodire homines, Psalm. 90, Matth. 4. Ad quam etiam pertinet dirigere, defendere, illuminare, docere, instruere, et loqui, ut Zacharias 1: Et dixit Angelus qui loquebatur in me, quæ omnia, et similia, quæ in Prophetis, et alibi sæpe leguntur, sine intellectu cogitari non possunt, ut per se notum est. Quarta sit peccare, et fieri poena dignum 2, Petr. 2: Angelis peccantibus non pepercit Deus. Ex quo

« PredošláPokračovať »