Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

officio esse desumptum, quamvis jam substantias ipsas, quatenus spirituales sunt, et immateriales, significet. Ita Dionysius, c. 4, de Divin. nom., et communiter Patres in id Psal. 103 : Qui facit Angelos suos spiritus, et in id ad Hebr. 1: Omnes sunt administratorii spiritus. Sicque accipiendum est, quod dixit Gregorius, homil. 34, in Evang., Angelorum vocabulum nomen est officii, non naturæ ; utique juxta primavam suam impositionem. Idemque habet Isidorus, lib. 7 Origin., c. 5, et lib. 2 Sentent., cap. 10. Et prius docuerant Cyrillus, lib. 1, in Joan., cap. 2, et antea Hilarius, lib. 3, de Trinitate, unde ostendens posse hoc nomen Verbo Dei tribui sine pr:ejudicio divinitatis. Sic etiam Augustinus 2, de Trinit., cap. 13, dicit nomen Angeli interdum Verbo incarnato attribui, ut Isa. 9, Magni consilii Angelus. Et Malachia 3, dicitur Angelus Testamenti, et addit posse etiam de Spiritu sancto dici, quia de illo dictum est, Quæ ventura sunt, annuntiabit vobis, Joan. 16. Pater autem non dicitur Angelus, quia non mittitur, ut notavit Isidorus, lib. 7 Orig., cap. 3.

3. Homines ratione officii Angeli dicuntur.-Hinc etiam e converso homines ratione officii solent in Scriptura Angeli vocari, ut Joan. Baptista, Malach. 3 : Ecce ego mitto Angelum meum, ut Christus exposuit, Matth. 11. Et Sacerdotes, Malach. 2, Apocal. 1, 2 et 3. Quo modo multi exponunt illud 1 Corinth. 11 : Mulier habere debet potestatem supra caput propter Angelos. Unde merito dixit Tertullianus, lib. contra Judæos, cap. 9, non esse novum Spiritui sancto Angelos appellare eos, quos ministros virtutis suæ præfecit

. Unde Hieronymus, epist. 150, ad Algas., q. 5, dixit Apostolos vocari Angelos. Idemque de Prophetis dixit Ambrosius, ad Gal. 5. Nihilominus frequentiori usu ac communi superiores spiritus Angeli vocantur , juxta illud Pauli ad Hebr. 1: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi. Ubi etiam allegat illud Psal. 103 : Qui facit Angelos suos spiritus, id est, eos, qui natura sunt spiritus, facit esse Angelos suos, injungendo eis officium nuntiandi, ut ibi exponit Augustinus, et 15, de Civit., cap. 23, unde Dionysius, cap. 4, de cælesti Hierarch., dicit, cælestes spiritus ideo præ omnibus Angelicum cognomen meruisse, quod cum in eos primo divinæ claritatis fulgor emanet, ipsi postmodum in nos enuntiationes illas sublimiores superne trajiciunt, et similia habet Chrysostomus, homilia , de Incomprehensione natura, a medio.

4. Nomen Angeli in bonam partem communius accipitur.Nomen Angeli monibus tribuitur.Ex quorum Patrum verbis colligimus Angelorum nomen absolute dictum, et quasi per antonomasiam in bonam partem accipi, et sancios Angelos significare, quia illi sunt przecipue Dei nuntii, quos ispe proprie ad sua mysteria manisestanda, et ad bonum totius universi procurandum mittit. Et hinc etiam homines singularis sanctitatatis Angeli vocari solent, ut Augustinus notat, libro Quæst. in Genes., 9. 3, et Ambrosius, lib. de Noe et Arca, c. 4. Nihilominus tamen etiam hoc nomen invenitur dæmonibus tributum in Scriptura, ut Matth. 25 : Qui paratus est diabolo et Angelis ejus, ubi etiam nomen Angeli officii esse videtur, quia mali Angeli inferiores ministri sunt diaboli, id est, supremi spiritus mali, de quo dicitur Apocalyps. 12: Projectus est draco ille magnus, etc. Et angeli ejus cum eo missi sunt. Et sic etiam Paulus 2, ad Corinth. 12, vocat Angelum Satanæ, et 1 Corinth., dixit, Nescitis quoniam Angelos judicabimus. Quod exponens Augustinus, in Psal. 86, ait : Minalur Apostolus se judicaturum Angelos. Quos Angelos, nisi Apostatas Angelos? Solet denique Angelorum nomen, et generaliter, et specialiter sumi. Nam inter spiritus Angelicos varii sunt gradus, seu ordines, ut infra videbimus, quibus omnibus commune est Angelorum nomen, interdum vero infimus illorum ordo Angelorum esse dicitur, quasi generis nomine infimæ speciei applicato. In presenti vero de Angelis generaliter loquimur, ut bonis et malis; supremis, mediis, et infimis nomen commune est, eorumque naturam significat.

5. Scripsil D. Dionysius de Angelis pauca.Id negans Erasmus rejicitur.Et Cajetanus dubitans.—De his ergo substantiis post ea, quæ Canonici Scriptores

attingunt, primus omnium ex professo scripsit Dionysius, lib. de cælesti Hierarch. et de Divinis nominibus, cujus doctrina posteriores scriptores ad eam, quam de Angelis tradunt, confirmandam potissimum usi sunt. Propter quod operæ pretium duxi in hujus tractatus initio, admonere cavendam esse Erasmi, et aliorum audaciam, qui hos libros Dionysii Areopagitæ esse negant, quos Cajetanus, Act. 17, in fine ex parte imitatur, id in dubium revocans. Apud viros autem prudentes nulla potest in hoc cadere dubitatio : nam antiqua traditio satis veritatem confirmat. A longiori vero disputatione et defensione, ac confirmatione veritatis nunc abstinebimus, quia viri doctissimi cum magna eruditione, ac diligentia id præstiterunt. Matthæus Galenus, in Areopag., Xystus Senensis, in Bibliotheca, lib. 2 in Dionys., et lib. 6, an 229, Baronius, tom. 2, anno Christi 109, a n. 51, et alii, quos, Act. 17, in fine, Lorinus refert ; specialiter vero librum de celesti Hierarchia allegant Athanasius, lib. Quæst. ad Antioch., q. 4, et Gregorius, hom. 34, in Evang. Quem male interpretatur Cajetanus, quod sub dubio illum allegaverit, quia dixit: Fatetur vero Dionysius Areopagita, antiquus videlicet , et venerabilis Pater, dicere, etc. Sed verba illa non sunt dubitantis de auctore illius operis, sed de quadam ejus sententia, quam postea cum magna reverentia tractat, et exponit, semperque ejus sancti Patris esse supponit.

6. Cajetani objectio.Baronii responsio.Non satisfacit.Probabilior responsio.—Magis posset movere, quod Cajetanus obijcit Hieronymum, lib. de Scriptor. Eccles., nullam Dionysii Areopagitæ mentionem fecisse. Respondet autem Baronius Hieronymum in Procemio sui operis profiteri, eos tantum scriptores recensere, quos invenisset ab Eusebio recensilos. Unde quia Eusebius nullam fecit mentionem Dionysii, et operum ejus, ideo eliam Hieronymus de illo tacuit. Diversa lamen fide, nam Eusebius (ut Baronius vult) hæretico spiritu occultavit opera Dionysii, quia Ariano errori sunt contraria; Hieronymus vero illa omisit, quia in Eusebio non invenit. At enim ( quidquid de Eusebio sit ) ego in Hieronymo non lego, quod tantum illos commemorare proposuerit, quos Eusebius nominasset, sed verba ejus sunt; quanquam Eusebius Pamphili in decem Ecclesiasticæ historiæ libris maximo nobis adjumento fuerit et singulorum, de quibus scripturi sumus, volumina ætates suorum auctorum sæpe testentur, in quibus non dicit solum ab Eusebio sumpsisse auctores, sed illius historia adjutum fuisse : dum autem dicit adjutum, indicat aliunde etiam plura sumpsisse, ex maxime ex voluminibus eorumdem scriptorum, ut statim significat. Quare ex aliis verbis quæ Hieronymus adjungit, dici posse credo, eum non habuisse operum Dionysii notitiam; sic enim ait : Si qui autem de iis a me in hoc volumine prætermissi sunt, sibi magis, quam mihi debent imputare, neque enim de his, quæ non legi, nosse potui; et quod aliis forsitan fuit notum, mihi in hoc angulo latitanti fuerit ignotum. Idem ergo ex his Dionysii scriptis illi accidere potuit.

7. Qui alii Patres et Scholastici post Dionysium de Angelis scripserint.—Post Dionysium Theodorelus, in orationibus, seu libris contra Græcos, tertium de Angelis inscripsit, sed majorem illius partem in confutandis Diis falsis Gentilium consumit; circa finem vero pauca de bonis et malis Angelis ex divinis Scripturis colligit, ut illorum comparatione Gentilium errores confundat. Augustinus item, in lib. de Civit., mulța de Angelis atligit, præsertim in lib. 9, 10, 11 et 12, de illorum creatione, et Sanctorum gloria, ac malorum lapsu edisserit. Idem, in libris de Genesi ad litteram, præsertim, lib. 3, 4 et 11, et in Enchirid., cap. 57, et sequentibus. Itemque Origenes,lib. i Periarch., cap. 5, 7, 8 et sequentibus. Et de eisdem pauca attigit Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 3 et 5. Bernardus, lib. 5, de Considerat., cap. 3, 4 et 5, Gregorius, etiam in dicta homilia 34, de ordinibus Angelorum, eorumque proprietatibus, et nominibus nonnulla docuit. Et plura quasi Theoremata de eisdem tradit Isidorus, in locis etymologiarum, et sententiarum supra allegatis. Alii vero Patres per occasionem tantum de illis tractantes variis locis de illis loquuntur, quorum sententias pro disputationum opportunitate afferemus. Scholastici vero cum Magistro de Angelis disputant, in 2, a dist. 2, usque ad 12, Alensis, 2 p., a q. 19 usque ad 43, Altisiodorensis, lib. 2 Summæ, per quinque primos tractatus, Albertus, in 2, p. Summa, tract. 2, præcipue vero D. Thomas, 1 p., a 9. 50

usque ad 64, et lib. 2, contr. Gent., a cap. 46, et disput. de Spirit. creat., et opusc. 15 Nos vero in tractatu per libros octo materiam hanc comprehendemus. Priores quatuor erunt de Angelis secundum naturalia spectatis: quatuor deinde posteriores eorumdem Angelorum supernaturalia considerabunt.

Ad priores libros quatuor de Angelis secundum sua ipsorum naturalia

spectatis, præfatio.

Quoniam ordo naturæ ad gratiæ ordinem supponitur, ea quoque in scribendo methodum circa Angelos observamus, in quibus uterque ordo reperitur : itaque subjectis libris quatuor, de substantia, productione, aliisque affectionibus Angelis connaturalibus, disseremus, non eo tantum modo, quo solent Metaphysici, naturali scilicet discursu, sed juxta principia Theologiæ, quæ ad ipsam quoque naturalem materiam exactius versandam apprime conferunt ; sic enim fiet, ut quæ de Angelis in Metaphysica intra terminos inferioris luminis tradidimus, uberius hoc loco intelligantur. Itaque primus liber erit de Angelorum essentia, seu substantia, et attributis ab ea non distinctis; secundus de intellectu ac perfectionibus ejus, actualique cognitione; tertius de voluntate, et actibus illius ; quartus de potestate exterius agendi.

INDEX CAPITUM LIBRI PRIMI.

DE ANGELORUM NATURA, PRODUCTIONE ET ATTRIBUTIS.

CAP. I. An sit certum dari Angelos. ruptibiles sint et necessaria entia dici CAP. II. Utrum Angeli sint æterni, vel possint. esse incoeperint.

Cap. X. Objectionibus contra doctrinam Car. III. Quando Angeli creati fue- capitis superioris occurritur. rint.

CAP. XI. Utrum Angeli in magno nuCAP. IV. Ubi Angeli creati fuerint. mero sint et quantus ille sit. CAP. V. Utrum Angeli sint omnino in CAP. XII. Utrum omnes Angeli sint sua substantia corporei.

ejusdem specificæ naturæ. Cap. VI. Utrum Angeli sint corporei Cap. XIII. Ulrum Angeli in tres Hie

tanquam ex corpore et spiritu com- rarchias et novem choros apte distinpositi.

guantur. CAP. VII. Utrum in Angelis sit aliqua CAP. XIV. Quæ sit unitas, vel distinctio substantialis compositio.

essentialis inter has Hierarchias et CAP. VIII. Utrum Angeli in essentia et ordines.

attributis finitæ perfectionis sint. Cap. XV. Utrum omnes Angeli singuloCAP. IX. Utrum Angeli omnino incor- rum ordinum specie differant.

LIBER PRIMUS.

DE ANGELORUM NATURA

PRODUCTIONE, ET ATTRIBUTIS QUASI SUBSTANTIALIBUS.

Quamvis scientiam supponere soleat sunm tione, et per comparationem ad alias species, subjectum esse, et quid sit, quando id per se vel genera creaturarum, rem per illud nomen notum est, in præsenti materia necessarium significatam declarando. In hoc ergo puncto est naturam Angelorum a nobis valde remotam soli Athei, qui Deum esse negant, consequenet ignoratam investigare.Simul vero utramque ter negabunt, dari hujusmodi creaturas, quia quæstionem, videlicet an sint, et quid sint An- nihil præter hæc corporalia, et hominem in geli, tractabimus, quoniam supposita vocabu- mundo esse putant. Possunt etiam in eamdem li significatione, vix in præsenti possunt quæs- errorem allegari Sadducæi, qui spiritum esse tiones illæ separari. Nos enim tanquam notum negabant, ut refertur Actor. 21. Sed de ipsorum in fide supponimus, Angelos esse, id est, quas- errore dicemus capite sequenti, priorem vero dam creaturas ab hominibus, hominumque tanquam stulto fundamento innixum omissum animabus, aliisve rebus sensibilibus, quas cer- facimus, supposita vero existentia Dei creatonimus, vel sensibus experimur, distinctas; ris, inde infertur optime, esse possibiles creahoc namque ex modo, quo Scripturæ de An- turas intellectuales superiores homine: unde gelis loquuntur, manifestum est. Si vero An- etiam probari facile potest ratione valde verigelorum nomine significari intelligamus quas- simili, esse in rerum natura tales creaturas, dam creaturas incorporeas spirituales, et sim- ut in dicta disp. 35 Metaphysicæ, sect. 1, osplices, similesve proprietates habentes, sic non tendi. Nunc ex principiis theologiæ definienest tam manifestum, Angelos esse, nec potest da quæstio est, et ideo de certitudine potius, aliter ostendi, quam naturam, et essentiam quam de re ipsa quæstionem proposui. Angelorum sub priori confusa ratione concep- 2. Prima conclusio.-Certum de fide est Antorum investigando. Hoc ergo in presenti li- gelos esse intellectuales.Dico ergo primo, cerbro præstabimus, simulque proprietates quas- tum esse, substantias illas, quas Scriptura, vel dam illorum, quæ non tam eorum substantiæ Angelos sanctos, vel iniquos spiritus vocat, aliquid addunt, quam per negationes quasdam esse naturæ intellectualis. Conclusio est de fiillam nobis declarant, explicabimus, ut sunt de : nam Scriptura illas proprietates, et actioesse incorruptibiles, simplices, immateriales, nes Angelis tribuit, quæ non nisi in creatufinitos, et si quæ sunt similes, quia per hæc ram intellectualem cadunt. Una est videre omnia attributa Angelorum natura, et sub- Deum, Matth. 18: Angeli eorum in cælis semstantia, et non propria accidentia illorum ex- per vident faciem Patris mei, qui in cælis est. plicantur, de quibus postea dicturi sumus. Alia est benedicere, et laudare Deum, quod

passim in Scriptura Angelis tribuitur. Tertia CAPUT I.

est custodire homines, Psalm. 90, Matth. 4.

Ad quam etiam pertinet dirigere, defendere, AN SIT CERTUM DARI IN MUNDO CREATURAS IN- illuminare, docere, instruere, et loqui, ut Za

TELLECTUALES HOMINE SUPERIORES, QUAS AN- charias 1 : Et dixit Angelus qui loquebatur in GELORUM NOMINE SIGNIFICAMUS.

me, quæ omnia, et similia, quæ in Prophetis,

et alibi sæpe leguntur, sine intellectu cogitari 1. Atheorum et Sadduceorum error rejicitur. non possunt, ut per se notum est. Quarta sit -Non possumus melius definire quæstionem, peccare, et fieri poena dignum 2, Petr. 2: Anan Angeli sint, quam sub aliqua generali ra- gelis peccantibus non pepercit Deus. Ex quo

« PredošláPokračovať »