Obrázky na stránke
PDF
ePub

porto meis nullo dextram subeunte bacillo. cedamus patria. vivant Artorius istic

et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, quis facile est aedem conducere flumina portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta. quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae, munera nunc edunt et verso pollice vulgus cum iubet, occidunt populariter; inde reversi +conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint, quales ex humili magna ad fastigia rerum extollit quotiens voluit Fortuna iocari. quid Romae faciam ? mentiri nescio; librum, si malus est, nequeo laudare et poscere; motus astrorum ignoro; funus promittere patris nec volo nec possum; ranarum viscera numquam inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii; me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae, corpus non utile, dextrae. quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens aestuat occultis animus semperque tacendis? nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, participem qui te secreti fecit honesti:

30

35

40

45

50

carus erit Verri, qui Verrem tempore quo vult accusare potest. tanti tibi non sit opaci

omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
ut somno careas, ponendaque praemia șumas
tristis et a magno semper timearis amico.

55

37

cum iubet P: quem iubet T: quem lubet pw omnia Büch. 40 iocari pw: locari P

38 non?

60

[ocr errors]

quae nunc divitibus gens acceptissima nostris, et quos praecipue fugiam, properabo fateri, nec pudor opstabit. non possum ferre, Quirites, Graecam urbem; quamvis quota portio faecis Achaei? iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes et linguam et mores et cum tibicine chórdas obliquas nec non gentilia tympana secum vexit et ad circum iussas prostare puellas; ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo.

hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
viscera magnarum domuum dominique futuri.
ingenium velox, audacia perdita, sermo
promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum

65

70

esse putes. quemvis hominem secum attulit ad nos: 75 grammaticus rhetor geometres pictor aliptes

augur schoenobates medicus magus, omnia novit, Graeculus esuriens; in caelum, iusseris, ibit.

in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax

qui sumpsit. pinnas, mediis sed natus Athenis.

80

horum ego non fugiam conchylia? me prior ille

signabit fultusque toro meliore recumbet,

advectus Romam quo pruna et cottona vento? usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum hausit Aventini baca nutrita Sabina?

85

quid quod adulandi gens prudentissima laudat
sermonem indocti, faciem deformis amici,
et longum invalidi collum cervicibus aequat

61 Achaei w: Achaeae P: perhaps Achaea est

Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
miratur vocem angustam, qua deterius nec.
ille sonat quo mordetur gallina marito?
haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
creditur. an melior, cum Thaida sustinet aut cum
uxorem comoedus agit vel Dorida nullo

cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,

non persona, loqui.

nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic

aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
natio comoeda est. rides, maiore cachinno
concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat.
non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
nocte dieque potest aliena sumere vultum
a facie, iactare manus, laudare paratus,
si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
sitrulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
scire volunt secreta domus atque inde timeri.
et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
gymnasia atque audi facinus maioris abollae.,
stoicus occidit Baream, delator amicum,
discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,
qui gentis vitio numquam partitur amicum,
solus habet. nam cum facilem stillavit in aurem
exiguum de naturae patriaeque veneno,
limine summoveor, perierunt tempora longi

117 discipulumque] discipulamque Ritter

[blocks in formation]

servitii; nusquam minor est iactura clientis.
quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
currere, cum praetor lictorem impellat et ire
praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,
ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
divitis hic servo cludit latus (ingenuorum?
filius); alter enim quantum in legione tribuni
accipiunt, donat Calvinae vel Catienae.

da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes
numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
servavit trepidam flagranti ex aede Minervam :
protinus ad censum, de moribus ultima fiet
quaestio. "quot pascit servos? quot possidet agri
iugera? quam multa magnaque paropside cenat ?"
quantum quisque sua nummorum servat in arça,
tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum
et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
quid quod materiam praebet causasque iocorum
omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
și toga sordidula est et rupta calceus alter
pelle patet, vel si consuto vulnere crassum
atque recens linum ostendit non una cicatrix ?
nil habet infelix paupertas durius in se,
quam quod ridiculos homines facit.
"si pudor est, et de pulvino surgat equestri
cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
lenonum pueri quocumque ex fornice nati,
hic plaudat nitidi praeconis filius inter
pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae":

"exeat" inquit

125

130

140

14.

150

155

131 serva P: servi pw

141 agri pw: agros P

[graphic]

sic libitum vano, qui nos distin
quis gener hic placuit censu mi
sarcinulis impar? quis pauper s
quando in consilio est aedilibus
debuerant olim tenues migrasse
haut facile emergunt quorum vi
res angusta domi, sed Romae d
conatus: magno hospitium mise
servorum ventres, et frugi cenu
fictilibus cenare pudet, quod tu
translatus subito ad Marsos me
contentusque illic veneto durog
pars magna Italiae est, si verur
nemo togam sumit nisi mortuus
festorum herboso colitur si qua
maiestas tandemque redit ad p
exodium, cum personae pallent
in gremio matris formidat rustic
aequales habitus illic similesque
orchestram et populum; clari
sufficiunt tunicae' summis aedili
hic ultra vires habitus nitor, hic
quam satis est interdum aliena
commune id vitium est, hic viv
aupertate omnes. quid te mon
m pretio. quid das, ut Cossu
te respiciat clauso Veiento la
e metit barbam, crinem hic de
plena domus libis venalibus. "a
fermentum tibi habe." praestare
cogimur et cultis augere peculia

168 negabis] necabis P

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »