Obrázky na stránke
PDF
ePub

LECTORI.

Quum sit ipse lyricorum princeps, idemque ve

nerum, et leporum omnium cantor FLACCVS, non aliis describeretur typis oportebat, quam Bodonianis, omnium scilicet nobilissimis, et nitidissimis, e quibus iam profectum est quidquid ab ipsa tandem arte poterat postulari. Cuius ego artificis, simul et eruditorum hominum(1), qui mecum una volumen ipsum castigarent, industria usus, et doctrina, illud a me Horatianum exemplar exstare volui, quod Italicis praelis, et bibliothecis univer sis commendationi esset, et ornamento. Jam vero

(1) Ennius Quirinus Visconti Romanus, Carolus Fea Nicensis, Stephanus Arteaga Matritensis.

ne quid statim occurreret, quod a mundo simplicique, quem volumus, cultu alienum videretur; statui, quantum est prolegomenon, scholiorum, et variarum lectionum ab hoc volumine prohibere: immo, si nomina demas Deorum, vel hominum, quae sibi poema quodque praescribit, ne argumenta qui dem adesse passus sum; queis etsi antiquitas quaedam sit munimento, non tamen a me tanti facta sunt, ut tam venustis, tam claris poematis praeponerentur. Nostrarum vero quod erat praecipue partium egimus ita, ut haec editio primum ab orthographia, deinde a lectionum delectu, denique a stigmatum collocatione, quam maxime fieri per nos poterat, commendaretur.

Ad orthographiam quod spectat, cavimus pariter nequid nimis indiligenter, nequid curiose nimis ageremus. Quod institutum nostrum insimulabunt, opinor, nonnulli Angliae, Bataviae, Germaniae, ceterum eruditissimi viri, qui genus aliud orthographiae sectando, otiolum quandoque suum potius delectasse, quam serio rem egisse videntur. Spis si enim illi, similesque in exitu casus sententiis impedimentum afferunt, tenebras etiam suffundunt;

III

certe si ad nostratum eruditorum aures referantur, vereor, ut queant tolerari. Novi scribendi ratione testimonia veterum monumenpro hac torum circumferri, fateorque in aliquibus vel aetatis aureae eam desiderari in literarum occursu levitatem, cui tantopere student grammatici: (legitur enim nec raro in illis inprovisum, conlega (1), cet.) at aera, et lapides sub Augusto, immo et superioris aetatis praeseferunt imperator, collegium, cet. Profecto, quum sit par hinc et inde auctoritatis momentum, adduci non possum, ut credam, nullam euphoniae habendam esse rationem; nihilique putandum esse, quod Graeci, a quibus nostra promanant, hiulcos istos asperosque sonitus aurium caussa tam sedulo vitaverint. Vt ergo auribus indulgeatur, sermonisque prospiciatur perspicuitati, plurales casus is finitos expunximus. Tum enim Ancyranae tabulae (2), tum C. Caesaris titulus Ariminensis (3), tum arcus Augusti, qui est de

(1) Noris Cenotaph. Pisana. Dis. Iv. cap. VI.
(2) Chishull. Antiq. Asiat. pag. 172. seqq.
(3) Gruter. pag. CXLIX. num. 2.

Gentibus Subalpinis debellatis epigraphe (1) plurales casus es finiunt, uti Gentes, aedes, omnes, cet. Quin immo grammatici ipsi veteres memoriae tradiderunt nostrae (2), solitos fuisse scriptores illos aureos modo hac, modo illa finitione uti, prout optima periodorum, et versuum indoles suadebat; quas nunc leges ne divinari quidem, nedum animo percipere possumus.

Quod si saepius O pro V usurpata sit, ut in Volcanus, volt; fatendum tamen est, monumenta, quae hanc scripturam referunt, agreste et insolens quidquam aliud redolere, quod nemo hodie non oderit. Inscriptio Augustana, qua Vulcano simulacrum dedicatur, habet quidem pro Vulcano, Volkano; at eadem pro absenti, apsenti (3): in ellogio Matronae eiusdem aevi legitur quoque volnus pro vulnus; simul vero stopro studium, aput pro apud, ultumum pro ultimum, necutrum pro neutrum (4). Quo

dium

(1) Gruter. pag. ccxxvI. num. 7.

(2) Gellius Noct. Attic. lib. xIII. cap. xx.

(3) Gruter. pag. LXI. num. I.

(4) Fabretti Inscript. pag. 226. Marini Iscriz. Albane. n. CXLVIII.

« PredošláPokračovať »