Obrázky na stránke
PDF
ePub

Numquid legimus quia missus est aliquis propheta ad illam mulierem, et dictum est ei, Hæc dicit Dominus, Venturus est ad te esuriens servus meus, ex eo quod habes ministra illi: inopiam noli timere; ego supplebo quod dederis? Hoc ei dictum non legimus. Nec hoc legimus, quod in somnis ad eam missus fuerit angelus, et prænuntiaverit Eliam esurientem esse venturum, et de illo pascendo aliquis mulierem illam admonuerit. Sed mandat Deus miris modis, qui in cogitationibus loquitur. Dicimus mandasse Deum loquendo in corde, suggerendo quod opus erat, persuadendo quod utile erat rationali animæ viduæ mulieris. Sic etiam in Prophetis legimus, quod Dominus mandaverit vermi, ut roderet radicem cucurbitæ (Jonæ Iv, 7). Quid est, Mandavit, nisi, Cor præparavit? Inspiratione itaque Domini, vidua illa mulier cor præparatum habebat ad obediendum. Talis venerat, talis cum Elia loquebatur. Qui erat in Elia ut præciperet, ipse erat in vidua ut obediret. Vade, inquit, mihi prius fac de egestate tua; non deficient divitiæ tuæ. Patrimonium enim viduæ, modicum erat farinæ et modicum olei hoc modicum non defecit. Quis habet talem villam 1? Libenter vidua servum Dei esurien tem pascebat, quia patrimonium ejus in clavo pendebat. Quid felicius hac paupertate? Si hic talia recipit, qualia in fine sperabit?

:

3. Bonorum operum merces non isto tempore speranda. Ideo hoc dixi, ut seminationis nostræ mercedem, non isto tempore quo seminamus speremus. Hic enim bonorum operum messem cum labore serimus, sed in futuro fructus illius cum gaudio colligemus; secundum illud quod scriptum est, Euntes ibant et flebant, millentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. cxxv, 6). Illud enim pro signo factum est, non pro dono. Nam si vidua illa quod pavit hominem Dei, hic recepit, non est magnum quod seminavit; quia non magnam segetem messuit. Temporale est quod accepit, non deficientem farinam, nec diminutum oleum, quousque daret Deus pluviam super terram (III Reg. xvii). Ac sic tunc magis cœpit egere, quando dignatus est Deus pluere: tunc enim laboratura erat, exspectatura agri fructus et collectura. Quando autem non plucbat, victus ejus de facili veniebat. Signum hoc ipsum quod Deus illi ad paucos dies præstiterat, signum erat futuræ vitæ, ubi merces nostra deficere nescit. Farina nostra Deus erit. Quomodo illa per illos dies non defecerunt, sic ille non deficiet in æternum . Talem mercedem speremus, quando bona facimus: ne forte aliquis vestrum tentetur tali cogitatione, ut dicat, Pascam aliquem servum Dei esurientem, ut lagena mea non deficiat, et in cupa mea semper vinum inveniam. Noli hoc hic quærere. Semina securus, messis tua serius veniet, tardius veniet: sed cum venerit, finem non habebit.

[ocr errors][merged small]

SERMO XII * (a).

4.

100

De eo quod scriptum est in Job, cap. 1, 6, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum, etc., el de eo quod in Evangelio dicitur, Matth. 8, Beati qui puro sunt corde. quoniam ipsi Deum videbunt : contra Manichæos (b). CAPUT PRIMUM. 1. Manichæorum in librum Job calumnia. In divinis et sanctis veteribus Libris fraudu. lentissima fallacia Manichæos insidiari, jam vestræ prudentiæ, dilectissimi fratres, satis probatum esse confidimus. Offerimus tamen adhuc eorum dolos inspiciendos obtutibus cordis vestri : ut non solum eos, quantum ad vos pertinet, evitetis, sed etiam ut alios infirmos et divinarum lectionum rudes, ut quisque vestrum potest, evitare atque contemnere doceatis. Apud Job scriptum est, inquiunt, Ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum. Et Deus ait diabolo: Unde venis? Qui respondens dixit: Circiens totum orbem adveni huc. Hic, inquiunt, demonstratur diabolum non solum vidisse Deum, sed etiam locutum esse cum eo. In Evangelio autem dicit, Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt ; et iterum dicit, Ego sum janua; nemo potest venire ad Patrem, nisi per me (Joan. x, 7, et xiv, 6). Deinde adjungunt ratiocinationem, dicentes: Si igitur hi soli qui sunt puro corde vident Deum, quonam modo sordidissimo et immundissimo corde diabolus potuit videre Deum? aut qualiter per januam, hoc est, per Christum ingreditur? Iterum Apostolus, inquiunt, testatur et confirmat, dicens quod neque Principes, neque Potestates, neque Virtutes Deum cogno

verunt.

-

CAPUT II. 2. Calumniosa objectio Adimanti ex Apostolo. Principes hujus sæculi. Sæculum peccatores. Diabolus princeps peccati. Calumnia quidem illorum his omnino verbis hucusque proponitur, et revera quæstio est prudenti discutienda christiano. Sed eam calumniam proponentium animus facit, ut similiter imperitos ad sibi credendum a saluberrima Scripturarum auctoritate detorqueant. Sed primo ab istis vellem quærere, ubi Adimantus apud Apostolum legerit; nam talium calumniarum iste conscriptor est (c) vellem ergo diceret ubi legerit testantem Apostolum et confirmantem, ut dicit, quod neque Principes, neque Potestates, neque Virtutes Deum cognoverunt; cum Dominus etiam hominum in se credentium dicat Angelos quotidie videre faciem Patris (Matth. xvi, 10). Nisi forte illud quod Paulus apostolus ait: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui evacuantur: sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam præfinivit Deus ante sæcula in gloriam nostram, quam nemo principum huCorrectus ope codicum gr. Ulim. Par. Lov. (a) Alias, de Diversis 16.

[ocr errors]

(b) Sermonem hunc notat Possidius in Indiculo, cap. 2. (c) Adimantum Manichæi discipulum confutavit Augustinus peculiari opere, quod opus in lib. 1 Retract., cap. 22, n. 1, recensens ait : « Aliquas sane earumdem quæstio « num, quas ille adversus Legem et Prophetas conscripsit, « popularibus ecclesiasticis Sermonibus solvi. »

jus sæculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Cor. 11, 6-8)? Si istum locum iste conscribere cogitabat, cur addidit Potestates et Virtutes, quod non ibi dictum est; et detraxit hujus sæculi, quod dictum est? Sed utinam hoc, errore potius, quam malitia fecerit. Verumtamen etiamsi hoc modo dixisset Apostolus, numquid propterea diabolus vocem Dei audire non potuit? Scriptum est enim quod in conspectum Dei venerit : non scriptum est quod Deum ipse conspexerit. Principes enim hujus sæculi aut superbi homines intelliguntur, et vana pompa jactationis elati; aut ipse diabolus et angeli ejus. Nam principem vel magistratum hujus sæculi eum Dominus apertissime appellat (Joan. xn, 31): quia sæculi hujus nomine peccatores intelliguntur, quorum spes nulla est, nisi in hoc sæculo. Sicut enim dicitur mala domus, cum significantur habitatores ejus sic malum hoc sæculum dicimus, cum eos significamus qui corde hoc sæculum inhabitant, hoc est, quorum conversatio non est in cœlis. Nostra enim, dicit Apostolus, conversatio in cœlis est (Philipp. 111, 20). Diabolo autem serviunt cuncta peccata, qui libero arbitrio princeps voluit esse peccati; propterea princeps hujus sæculi dicitur. Quam regulam intelligentiæ moneo cordibus vestris infigatis : adjuvabit per hanc Dominus ad multa Scripturarum scutienda atque solvenda, de quibus illi laqueos nectunt erroris sui.

CAPUT III. —3. Quomodo diabolus venerit in conspectum Dei. Cum ergo scriptum non sit quod diabolus viderit Deum, sed tantum quod venerit cum Angelis in conspectum Domini, vocemque ejus audierit; cur isti miseri de visione Dei calumniari Scripturis, et imperitos pervertere student? Quapropter hæc eorum propositio brevissima responsione superatur. Quantalibet enim loquacitate perquirant, quomodo viderit diabolus Deum; respondemus, Non vidit diabolus Deum. Dicent: Quomodo ergo cum eo locutus est? Hic vero non a nobis, sed a cæcis hominibus convincenda est cæcitas cordis ipsorum. Hi enim qui carnalibus oculis cæci sunt, quotidie loqui possunt cum his quos videre non possunt. Quomodo ergo venit, inquiunt, in conspectum ejus? Quomodo cæcus in conspectum videntis, quem ipse non conspicit. Et istæ quidem similitudines, dilectissimi fratres, ideo dicta sint, ut hominum carnalium refellatur improbitas; ut si fieri potest, hoc modo repulsi, ad discendi mansuetudinem impia corda convertant. Numquid enim Deus continetur loco, quem præsentem habet omnis angelica et humana conscientia, non solum bonorum, sed etiam malorum? Verum hoc interest, quod bonis conscientiis adest ut pater, malis ut judex : quomodo scriptum est, Dominus interrogat justum et impium (Psal. x, 6). Item scriptum est, In cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. 1, 9). Nec vehementius in auribus corporis Deus, quam in secreto cogitationis interrogat, ubi solus audit, solus auditur. Nonne etiam mali homines, 1 sic Germanensis Ms. Editi vero, pia corda. Editi, Deus est. Redundat, est, nec habetur in Ms. Germanensi.

si quando verum loquuntur et non eis creditur, jurant et dicunt, Testis est Deus, et verissime dicunt? Ubi, quæso, testis est? In lingua, an in corde? in sono vocis, an in silentio conscientia? Unde autem plerumque stomachantur, quia sibi non creditur, cum veruin se dicere noverint, nisi quia cor suum nobis aperire non possunt, ubi testis est Deus?

CAPUT IV. --4. Variis modis loquitur nobis Deus. Multi autem modi sunt, quibus nobiscum loquitur Deus. Loquitur aliquando per aliquod instrumentun, sicut per codicem divinarum Scripturarum loquitur per aliquod elementum mundi, sicut per stellam Magis locutus est (Matth. n, 2). Quid est enim locutio, nisi significatio voluntatis? Loquitur per sortem, sicut de Matthia in locum Judæ ordinando locutus est (Act. 1, 26): loquitur per animam humanam, sicut per prophetam : loquitur per angelum, sicut Patriarcharum et Prophetarum et Apostolorum quibusdam locutum esse accipimus loquitur per aliquam vocalem sonantemque creaturam, sicut de coelo voces factas, cum oculis nullus videretur, legimus et tenemus. Ipsi denique homini, non extrinsecus per aures ejus aut oculos, sed intus in animo non uno modo Deus loquitur: sed aut in somnis, sicut Laban Syro, ne Jacob servum ejus in aliquo læderet (Gen. xxxi, 24), et Pharaoni de septem annis opulentis totidemque sterilibus demonstratum est (ld. XLI, 1-32); aut spiritu hominis assumpto, quam Græci ecstasim vocant, sicut oranti Petro vas plenum similitudinibus crediturarum Gentium visum est submissum esse de cœlo; aut in ipsa mente, cum quisque majestatem vel voluntatem intelligit, sicut ipse Petrus ex illa ipsa visione, quid se agere vellet Dominus, apud se ipsum cogitando cognovit. Non enim hoc quisquam potest, nisi apud se intus sonante quodam tacito clamore veritatis agnoscere. Loquitur etiam Deus in bonorum malorunque conscientia. Nam et approbare quod bene facit, et improbare quod peccat, nemo recte potest, nisi ad eadem illa in silentio cordis vel laudante vel clamante voce veritatis (a). Veritas autem Deus est : quæ cum tam multis modis loquatur hominibus et bonis et malis (quanquam non omnes, quibus tot modis loquitur, possint quoque ejus substantiam naturamque conspicere ), quis hominum potest conjiciendo aut cogitando colligere, quot et quibus modis eadem veritas loquatur Angelis, sive bonis, qui ejus ineffabili specie et pulchritudine per mirabilem charitatem contemplando perfruuntur; sive malis, qui depravati per superbiam suam, et ab ipsa veritate in inferioribus ordinati, possunt quibusdam latentibus modis vocem ejus audire, quamvis faciem videre non digni sint?

[blocks in formation]

certo et opportuno tempore ad speciem veritatis ejusden venire possitis. Sicut enim Apostolus dicit, hic manentes corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (11 Cor. v, 6, 7). Ad speciem autem visionis Patris, fides christiana perducit. Unde Dominus dicit : Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Sine causa ergo isti quærunt, quomodo diabolus ad Deum potuit venire per Christum. Diabolus enim ad illam contemplationis beatitudinem non potest pervenire, quo eos qui puro sunt corde fides christiana perducit. Nec ideo tamen diabolus vocem Dei loquentis audire non potuit; sicut multi homines etiam qui non crediderunt Christo, potuerunt vocem audire de cœlo dicentis Dei, Et clarificavi et clarificabo : cum Dominus dixisset, Pater, clarifica Filium tuum (1d. x11, 28, 27).

CAPUT VI. — 6. In conspectum Dei venisse diabolum, quid sit. Quod autem scriptum est, diabolum venisse in conspectum Dei; non ideo scriptum est, quia quisquam potest aliquando conspectum Dei fugere, cujus oculis cuncta subjecta sunt, et cui cordis cujuslibet profunditas patet: sed quia in secreto creaturæ acta sunt, quæ Scriptura narravit, propterea scriptum est, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei; quamvis a conspectu Dei nunquam recedant. Quocumque enim mittuntur, ibi quoque præsto est conspectus Dei. Sed illic proprie conspectus Dei dicitur, quo humanus non potest penetrare conspectus; sicut sunt secreta conscientiæ. Propterea cum redarguimus mentientem, non eum dicimus in conspectu Dei locutum ; quia non hoc locutus est, quod in animo ejus conspicit Deus, quo conspectum dirigere non potest homo. Quia ergo hæc tam latenter gesta sunt, ut indicari hominibus per Scripturas sanctas, nisi Sancto Spiritu revelante, non possent, in conspectum Dei ventum esse, atque ibi gesta esse narrantur.

CAPUT VII.-7. Quomodo diabolus fuit in medio Angelorum. Quod autem diabolus in medio Angelorum fuit, si bonos Angelos intelligis, sic in medio eorum intellige diabolum, sicut reus in medio apparitorum judici audiendus assistit Non enim Scriptura declarat quales illi Angeli fuerint. Si autem in medio angelorum malorum, quid mirum est, principem ac ducem turba ministrorum suorum esse circumdatum? Si autem in conspectum Dei quod dictum est, sic accipias, ut illi in conspectum Dei veniant, qui non solum conspiciuntur ab eo, sed etiam conspiciunt eum; sic intelligendum est in medio eorum fuisse diabolum, ut tamen Deum, quem ipsi videbant, ille non viderit; ut etiam per aliquem sanctorum Angelorum Deus diabolo sit locutus. Nec tamen in libro scriptum est, nisi Dixit Deus. Sicut etiam in negotiis publicis, quanquam pleraque per præconem judex loquatur, judicis tamen nomen, cum Gesta scribuntur, non etiam præconis inseritur. Sicut autem aliquis bomo visione prophetica indignus, potest tamen in medio Prophetarum stare, ut tantum audiat quod per eos dicit Dominus, nec tamen videat quod illi vident : sic potuit et diabolus esse in medio sanctorum Angelo

rum Deum videntium, per quos audiret vocem Dei, quem videre ipse non posset.

CAPUT VIII.—8. Manichæi ex ipsa eorum doctrina refutati. Et machinamenta quidem Manichæorum, quantum ad hanc quæstionem pertinet, multis modis soluta esse perspicitis, ut non jam putetis, charissimi fratres, vere diabolum sic locutum esse cum Deo, ut etiam faciem veritatis, quam pura corda conspiciunt, videre potuerit; aut ad illam contemplationem beatitudinis venerit, quo nemo nisi per Dominum Jesum Christum venire permittitur. Sed tamen multum admiror hominum istorum impudentiam, qui de visione substantia divinæ calumniari nobis volunt, et id quod scriptum non est de Scripturis nostris mentiuntur, quod Deum diabolus viderit; et tantam hinc invidiam conflare conantur, ut quisquis exhorruerit, et indignum esse judicaverit ut diabolus viderit Deum, penitus a divinarum Scripturarum aucloritate, suspiciosa ignorantia non intelligens quod scriptum est, avertatur: cum ipsi Dominum nostrum Jesum Christum Deum esse non negent, et sine assumptione humani corporis eum hominibus apparuisse confingant.

-

CAPUT IX. 9. Manichæi Christum diabolo visum non negant. Angeli per verum corpus assumplum apparent. Quando ergo diabolus tentare ausus est Dominum (Matth. iv, 1-11), cum eum videret, quid videbat? Si corpus ejus videbat, habebat ergo Dominus corpus, quod nolunt perditi confiteri. Si autem corpus non habebat, ipsa divina substantia diaboli oculis subjacebat: quam non vident, nisi qui puro sunt corde, sicut ex Evangelio nobis ipsi commemorant. O importuna cæcitas hærcticorum! Cur Scripturas nostras, quod Deum diabolus viderit, mendaciter arguis; et negando corpus Christi, divinam ejus substantiam diaboli oculis publicare velle convinceris? An forte, sicut dicere solent, ita non habebat corpus humanum, ut se tamen quasi babere monstraret? Quis ergo verius et rectius sentit, insani, qui credit Deum locutum esse cum diabolo, an qui credit Deum non solum cum diabolo locutum, sed etiam diabolo esse mentitum ? Quosdam enim angelos humanis oculis apparuisse, Scriptura commemorat: sed utique potestati eorum corpoream creaturam ita Dominus subdidit, ut illis eam 1 pro voluntate coaptaret. Unde et illi, quamvis non nati ex femina, verum tamen corpus habuerunt, quod ex qualibet specie in quamlibet speciem pro sui ministerii atque officii ratione converterent; ex vera tamen in veram. Non enim et ipse Dominus cum aquam convertit in vinum, aut aquam falsam, aut vinum falsum fuisse possumus dicere.

1

CAPUT X.-10. Christus diabolo quomodo apparebat. Omne itaque corpus, cujus est natura et ordo mutabilis, ad nutum omnipotentissimi Conditoris in quascumque species fuerit commutatum, a veritate tamen in suo genere nou recedit : quoniam quacumque varietate mutetur, el corpus tamen et verum Forte, ea... coaptaretur.

corpus esse non desinit. Sed cum isti omnem naturam corpoream, non ab omnipotente conditore Deo, sed a tenebrarum gente, nescio qua, esse confingant; quærimus ab eis, Dominus noster Jesus Christus unde corpus assumpserit. Si enim nullum corpus eum assumpsisse dicunt, quid erat illud quod humanis atque corporeis oculis apparebat? Aut enim mendacium phantasmatis erat, quod exsecrabile est credere: aut si ipsam divinam substantiam suam nulla corporis assumptione humanis oculis eum demonstrasse contendunt, et hanc etiam diabolus vidit; ubi est quod in ista quæstione calumniosa voce proclamant. Beati qui puro sunt corde quoniam ipsi Deum videbunt? Quod si forte dicunt, divinam et propriam substantiam Domini non talem esse apud Patrem, qualem se in terris voluit nullo assumpto corpore ostendere; quid aliud etiam, nisi locis et temporibus esse mutabilem, miseri crediderunt? Non enim legere volunt, aut intelligere facile possunt quod per prophetam dicitur, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. cı, 27, 28): et quod in di. vinæ Sapientiæ litteris de ipsa Sapientia scriptum est, In se ipsa manens, innovat omnia (Sap. vii, 27).

CAPUT XI.-11. Urgentur Manichæi, quod sol quem Deum putant, a malis videatur. Secundum illorum autem sensum, si quis eis dicat, Quid ergo miramini, si et Deus mutavit speciem divinitatis suæ, ut posset eum qui corde sordidissimo est diabolus, intueri, sicut de Christo Deo vobis videtur? quid responsuri sint nescio. Quia et nunquam dicere ausi sunt, Patrem et Filium nisi unius esse substantiæ: et si alterius esse substantia Filium dicerent, posset eis responderi, Unde igitur scitis, utrum cum Patre an cum Filio locutum esse diabolum, vetus illa Scriptura commemorat? Deinde quærings, Solem istum videt diabolus, an non videt? Si videt, quomodo ergo sol Deus est, quem diabolus videt? Si non videt, mali tamen eum homines vident; quomodo ergo Deus est quem vident qui non puro sunt corde? Aut si ut videri posset, etiam ipse mutatus est, et non hoc est quod videtur; quid si ergo vos aliud ostenditis, et aliud estis, ut imitari etiam solem, non tantum adorare possitis? Et tamen si eos interroges, utrum commutabilis aut incommutabilis sit divina substantia, non possunt nisi incommutabilem dicere, non dueti ratione, sed pudore confusi. Restat ergo ut cogantur fateri, Dominum nostrum Jesum Christum aliunde assumpsisse corpus, ut humanis oculis appareret. Quod si fatentur, quæro unde assumpserit. Si de hoc mundo dicunt, quæro ipsius mundi unde sit corpus. Continuo mihi, De tenebrarum gente, respondent. O mira dementia. Cur ergo, miseri, in corpore Salvatoris timetis uterum virginis, et gentem dæmonum non timetis?

[blocks in formation]

cumque Dominus noster assumeret corpus, de sua creatura utique assumeret: sed ex femina maluit bhumilis, qui ad liberandum perditam creaturam vene. rat, quæ per feminam lapsa est. Unde utrumque sqxum volens in spem renovationis et reparationis adducere, virilem in quo nasceretur, femineum per quem nasceretur, elegit. Vos autem qui exhorrescitis casta virginis viscera, eligite, obsecro, unde Dominus corpus assumeret. Dicitis omne corpus gentis tenebrarum esse substantiam. Eligite ergo, ut dixi, unde corpus Filius Dei deberet assumere. An perdi distis respondendi lucem, quia tenebræ vobis quecumque oculos converteritis, occurrunt? Sed caro mortalis, inquiunt, videtur immundior. Recitate eis Apostolum, Omnia munda mundis: et recitate in eos Apostolum, Immundis autem et infidelibus, nihil est mundum; sed polluta sunt eorum el mens et conscientia (Tit. 1, 15). Si autem non dicunt, Immundior; sed, Infirmior: consentimus plane; et ideo Christus est nostra firmitas, quia eum nostra non mutavit infirmitas. Ilic agnosco prophetæ illam vocem, Mutabis ea, et mutabuntur ; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non solum enim non eum mutavit in deterius infirmitas carnis, sed ab eo in melius ipsa mutata est. Sol iste corporeus, quem corpus non esse arbitrantur ( usque adeo nec quid sit corpus, intelligunt, qui de spiritualibus disputationibus se fallaciter jaclant) sol ergo iste corporeus, tantum quia cœleste corpus est, illuminat terram, nec ab ea ipse obscuratur; siccat aquam, nec inde humectatur; solvit glaciem, nec inde frigescit; durat limum, nec inde mollescit. Et Dominus noster Jesus Christus Verbum Patris, per quod facta sunt omnia virtus et sapientia Dei, ubique praesens, ubique secretus, ubique totus, nusquam inclusus, pertendens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter, timent infelices, ne non potuerit sic hominem assumere, ut vivificaret mortalia, nec ab eis mortificaretur; sanctificaret carnem, nec inde pollueretur; dissolveret mortem, nec inde ligaretur; mutaret in se hominem, nec in hominem mutaretur? Aliud ex alio disputare, propter quorumdam titubationem, et periculosam infirmitatem fidei, compulsi sumus. Quod autem attinet ad propositam quæstionem, quanquam illa Scriptura (de qua insidiari quam illuminari maluerant) Deum a diabolo visum esse non probet; videant tamen ipsi quomodo gens tenebrarum divinam substantiam videre potuerit, quando ante pugnam, qua bonum et malum dicunt esse commixtum, nullum adhuc corpus divina substantia, ut ab hoste suo videri posset, assumpserat. Ex quo cognoscant, frustra se catholicæ fidei firmamenta velle subvertere, cum suas fabulas ruinosas qualibuscumque responsionum destinis " fulciri non possint.

Editi, feminam melrit humilem. At Ms. Germanensis, ex femina maluit humilis; moxque prosequitur, qui perituram liberandam venerat, quæper feminum lapsa esi.

2 Editi, disputationibus. Melius Ms. Germanensis, destinis. Vox fulcrum significans, quale extrinsecus fabricæ poni solet. Vide Appendicis sermonem 1, n. 2.

(Quatre.)

SERMO XIII (a).

De eo quod scriptum est in Psalmo 11, 10, Erudimini, omnes qui judicatis terram.

Habitus ad Mensam sancti Cypriani, vi cal. jun. 1 CAPUT PRIMUM. 1. Terram judicare quid. Erudimini, omnes qui judicatis terram. Terram judicare, est corpus domare. Audiamus Apostolum judicantem terram: Non sic pugno, inquit, tanquam aerem cædens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis prædicans ipse reprobus efficiar (I Cor. ix, 26 et 27). Audi ergo, terra, judicantem terram; et judica terram, ne sis terra. Si enim terram judicaveris, cœlum eris, et in te factam gloriam Domini enarrabis. Cœli enim enarrant gloriam Dei (Psal. xvin, 2). Si autem terram non judicaveris, terra eris. Si autem terra fueris, ad eum pertinebis cui dictum est, Terram manducabis (Gen. m, 14). Audiant ergo judices terræ: corpus castigent, libidines frenent, ament sapientiam, vincant concupiscentiam et ut hoc faciant, erudiantur.

:

:

[ocr errors]

CAPUT II. 2. Præsumens de propriis viribus, perit de via justa. F'idendum in Dominum. Inordinate humilis. Hæc est autem summa eruditionis : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Exsulta ei, non tibi ei a quo es quod es, et quod homo es. et quod justus es; si tamen jam justus es. Si autem putaveris quod ab illo quidem homo es, a te autem justus es; non servis Domino in timore, nec exsultas ci in tremore, sed tibi in præsumptione. Et quid tibi fiet, nisi quod sequitur? Ne quando irascatur Dominus, et perealis, inquit, de via justa. Non enim ait, Ne quando irascatur Dominus, et non intretis in viam justam; sed, pereatis de via justa. Jam enim videris tibi justus non rapiendo alienum, non adulterando, non homicidium faciendo, non falsum testimonium adversus proximum dicendo, patrem et matrem honorando, unum Deum colendo, idolis et dæmoniis non serviendo de hac via peribis, si tibi ista præsumpseris, si tibi ista a te ipso esse putaveris. Infideles enim non intrant in viam justam, superbi pereunt de via justa. Quid enim ait? Erudimini, omnes qui judicatis terram. Et ne forte vires et potentiam, qua judicatis terram, vobis tribuatis, et a vobis ipsis eam vobis esse credatis; nolite sic: Servite Domino in timore; exsultate, non vobis in præsumptione, sed ei in tremore. Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa, cum exarserit cito ira ejus. Quid ergo faciendum est, ne pereamus de via justa? Beati omnes qui confidunt in cum (Psal. x1, 10-13). Si beati qui confidunt in eum; miseri qui confidunt in se. Maledictus enim omnis homo qui spem suam ponit in homine (Jerem. xvn, 5). Ergo nec in te, quia et tu homo es. Si enim spem tuam posueris in alio homine, inordinate humilis eris: si autem spem tuam posueris in te, periculose superbis (b). Quid autem interest? Utrumque perniciosum : nihil 1 Istud, VI cal. jun. adjecimus ex vetere libro Germanensi.

Collatus ad es. cl. gr. Er. Ulim. Par. Lov. (a) Alias, de Tempore 94.

(b) Forte, superbus

horum eligendum. Inordinate humilis non levatur : periculose superbus præcipitatur.

CAPUT III.-3. Voluntas bona a Deo data, a Deo excitata. Denique ut noverit Sanctitas vestra, propter istum sensum redarguendum et consumendum, quod in se quisque confidit, dicta esse ista verba, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; Apostolum audite hæc ipsa verba dicentem, et sententiam cur dicta sint, explanantem. Ecce Apostoli verba sunt: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Quare ergo cum timore et tremore meam salutem operor, cum sit in potestate mea operari salutem meam? Vis audire quare cum timore et tremore? Deus est enim qui operatur in vobis. Ideo cum timore et tremore: quia quod impetrat humilis, amittit superbus. Si ergo Deus est qui operatur in nobis, quare dictum est, Vestram ipsorum salutem operamini? Quia sic in nobis operatur, ut et nos operemur: Adjutor meus esto ( Psal. xxvi, 9). Designat et se operatorem, qui invocat adjutorem. Sed voluntas, inquit, bona, mea est. Fateor, tua.Sed et ipsa a quo data, a quo excitata? Noli me ipsum audire: Apostolum interroga. Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate ( Philipp. 11, 12, 13). Quid est ergo quod tibi arrogabas? Quid est quod superbus ibas, et peribas? Redi ad cor tuum, inveni te malum; et ut sis bonus, invoca bonum. Non enim in te placet Deo, nisi quod habes ex Deo : quod autem habes ex te, displicet Deo. Si bona tua cogitas, quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. iv, 7)? Solus est ille qui non novit nisi dare. Non habet datorem, qui non habet meliorem. Quo tu si inferior es, imo quia inferior es, gratulare quod ad ejus imaginem factus es; ut in illo inveniaris, qui in te peristi. Non enim potuisti in te, nisi perdere te; nec scis invenire te, nisi ille qui fecit te, quærat le.

CAPUT IV. -4. Ad judices. De muliere adultera. Alloquamur tamen et eos qui secundum istam visibilem et popularem intelligentiam judicant terram. Judicant enim terram reges, duces, principes, judices 3: unusquisque pro munere quod accepit in terra, judicat terram. Quid est autem quod dicitur, Judicat terram, nisi, Judicat homines qui sunt in terra? Nam si terram proprie non accipias, nisi quam calcas; agricolis ergo dictum est, Qui judicatis terram. Porro autem si reges judicant terram, et quisquis sub regibus potestatem accepit a regibus; erudiantur et ipsi : quia terra judicat terram; et timere debet eum qui est in cœlo terra judicans terram. Parem quippe suum judicat, homo hominem, mortalis mortalem, peccator peccatorem. Si enim procedat in medium dominica illa sententia, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittal; nonne omnis judicans terram terræ motum patitur? Evangelicum capitulum recolamus. Pharisæi tentantes Dominum, adduxerunt ante eum mulierem

Sic Ms. Germanensis Editi vero, Designat esse operatorem. 2 MSS. cs. cl., principes, judices, senatores, unusquisque, etc.

« PredošláPokračovať »