Obrázky na stránke
PDF
ePub

in adulterio deprehensam; de quo peccato pœna fuerat Lege definita, Lege scilicet data per Moysen famukm Dei ( Levit. xx, 10). Hac ergo complexione doloJa et fraudulenta ad Dominuni Pharisæi accesserunt, 11 si juberet lapidari mulierem diffamatam, perderet mansuetudinem; si autem quod Lex jusserat prohiberet, peccasse teneretur in Legem. Sicut autem interrogantes de tributo Cæsari reddendo, ore suo cepit, vicissim interrogans cujus esset prolatus nummus, cujus haberet imaginem et superscriptionem. Respondentes enim ipsi qui interrogaverant, in nummo esse imaginem Cæsaris; respondit eis secundum os ipsorum, Reddite Cæsari quæ Cæsaris sunt, et Deo quæ Dei sunt (Luc. xx, 22-25); ut admoneret sic reddendam Deo in homine imaginem Dei, quemadmodum in nummo imago sua redditur Cæsari. Ita et in ista adultera interrogatores interrogavit, et ideo judices judicavit. Non prohibeo, inquit, lapidari quam lapidari Lex jussit; sed quæro a quibus. Non enim resisto, sed Legis ministrum requiro. Denique audite: Lapidare vultis secundum Legem? Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat.

5. Misericordiam consequitur. Quando autem hæc audivit, digito scribebat in terra, ut erudiret terram. Quando autem hoc dixit Pharisæis, levavit oculos suos ipse, et inspexit terram, et fecit cam tremere. Proinde cum hoc dixisset, iterum cœpit scribere in terra. At illi compuncti et tremefacti, unus post alterum discesserunt. O terræ motum, ubi sic terra mota est, ut etiam mutaret locum!

CAPUT V.-Illis ergo discedentibus, remansit peccatrix et Salvator: remansit ægrota et medicus : remansit misera et misericordia. Et aspiciens mulierem, dixit: Nemo te condemnavit? Et illa: Nemo, Domine. Sed tamen adhuc sollicita erat. Peccatores enim damnare non ausi sunt: non ausi sunt lapidare peccatricem, qui se ipsos intuentes similes invenerunt. Sed adhuc mulier erat in magno periculo: quia et ille ei judex remanserat, qui erat sine peccato. Nemo, inquit, te damnavit? Atilla, Nemo, Domine : si nec tu, secura sum. Cui sollicitudini cita Dominus voce respondit: Nec ego te damnabo (Joan. vin, 3-11). Nec ego, quamvis sim sine peccato, nec ego te damnabo. Illos a vindicta repressit conscientia: me ad subveniendum inclinat misericordia.

6. Verba Pauli de potestate. Hæc attendite, et erudimini, omnes qui judicatis terram. Omnes scilicet, quia etiam sic intelligendum est, quomodo de quibus Apostolus dicit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi a Deo. Quæ autem a Deo sunt, ordinatæ sunt *. Qui resistit polestati. Dei ordinationi resistit. Principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. xiu,

1 Sic Ms. Germ. At editi, audiunt. "sic melius codex cs. [Cui sollicitudini tacita Dominus voce respondit.]

Am. Er. et Ms. Germanensis omittunt, quomodo.

Er. Lugd. Ven. legunt : Quæ autem sunt, a Deo ordinala sunt. Lov. sic: Que autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. M.

1-3). Et si non ab illa, tamen ex illa. Aut enim juste agis, et justa potestas laudabit te: aut juste agentem, etiamsi potestas injusta damnet te, Deus justus coronabit te. Ac per hoc tu justitiam tene, tu bene vive : et sive damnet, sive absolvat, habebis laudem ex illa. Beatus ille, cujus hic sanguis fusus est, nonne ex ipsa potestate, antequam et a qua visus est judicari, laudem invenit? Confessionem prompsit, in fide permansit: mortem non timuit, sanguinem fudit, diabolum vicit (a).

CAPUT VI.-7. Judex in se primum, tum in alios jus dicat. Ut ergo non sitis iniquæ potestatis (b), quìcumque homines vultis habere in homines a 3 potestatem; erudimini, ne perverse judicetis, et ante in anima pereatis, quam quemquam in carne perdatis. Judex esse vis (non 4 potes meritis), vel pecunia; nondum reprehendo. Fortasse enim prodesse cupis rebus humanis, et emis ut prosis; ut servias justitiæ, non parcis pecuniæ. Prius propter te esto judex in le : prius judica de te, ut de penetrali conscientiae securus procedas ad alterum. In te ipsum redi, te attende, te discute, te audi. Ibi te volo probare integrum judicem, ubi non quæris testem. Procedere vis cum potestate, ut alter tibi dicat de altero quod tu nescis; prius intus judica. Nihil tibi de te dixit conscientia tua? Si nolis negare, utique dixit. Nolo audire quid dixerit : tu judica qui audisti. Dixit tibi de te quid feceris, quid acceperis, quid peccaveris. Vellem scire qualem sententiam protulisti. Si bene audisti, si recte audisti, si in audiendo te justus fuisti, si tuæ mentis tribunal ascendisti, si te ipsum ante te ipsum in equuleum cordis suspendisti, si graves tortores adhibuisti timoris; bene audisti si sic audisti; et procul dubio pœnitendo peccatum punisti. Ecce et discussisti, et audisti, et punisti; et tamen tibi pepercisti. Sic audi et proximum tuum *, si crudiaris sicut admonuit Psalmus, Erudimini, omnes qui judicatis terram.

CAPUT VII.— 8. Peccata persequatur, non peccantem. Si sic audis proximum tuum, quomodo audis et te; peccata persequeris, non peccantem : et si forte quisquam durus est ad corrigenda peccata, aversus a timore Dei; hoc ipsum in eo persequeris, hoc ipsum corrigere conaberis, hoc perdere et tollere laborabis, ut servetur homo peccato damnato. Duo enim nominy sunt, homo et peccator: hominem Deus fecit, pecca torem se ipse homo fecit: pereat quod fecit homo, liberetur quod fecit Deus (c). Noli ergo usque ad mortem, ne cum persequeris peccatum, perdas hominem. Noli usque ad mortem, ut sit quem poeniteat : homo non necetur, ut sit qui emendetur. Hanc in corde retinens homo in homines dilectionem, esto

[blocks in formation]

judex terræ, et ama terrere 1, sed dilige. Si superbis, superbi in peccata, non in hominem. In illud sævi quod tibi displicet et in te; non in eum qui factus est sicut tu. De una officina existis, unum artificem habuistis, unus limus est vestra materies. Quid perdis hon amando quem judicas? Quoniam justitiam perdis, "perdis * normamando quem judicas. Adhibeantur pcene, non recuso, non interdico; sed animo amantis, animo diligentis, animo corrigentis.

CAPUT VIII. — 9. Disciplina et correctio non negligenda. Feriens, pius; parcens, crudelis. Non enim filium tuum non erudis. Et prius agis, ut, si fieri potest, pudore et liberalitate erudiatur, erubescat patrem offendere, non tanquam severum judicem timeat; gaudes ad talem filium: sed si fuerit forte ista contemnens, adhibes et verbera; incutis pœnam, ingeris dolorem, sed quaris salutem. Multi amore, multi timore correcti sunt sed per tremorem timoris ad amorem pervenerunt. Erudimini, qui judicatis terram. Diligite et judicate. Non enim sic quæritur innocentia, ut pereat disciplina. Scriptum est, Disciplinam qui abjicit, infelix est (Sap. m, 11). Bene potest addi ad istam sententiam, Sicut disciplinam qui abjicit, infelix est sic disciplinam qui negat, crudelis est. Ausus sum aliquid dicere, fratres mei, quod vobis aliquanto plenius exponere ipsius rei obscuritate compellor. Repeto quod dixi, Disciplinam qui abjicit, infelix est : hoc manifestum est. Disciplinam qui non dat, crudelis est teneo prorsus, teneo et ostendo feriendo pium, parcendo crudelem; exem plum ante oculos pono. Ubi invenio feriendo pium? Non eo ad alios, ad patrem et filium eo pater et quando ferit, amat; et non vult puer cædi contemnit voluntatem, consulit ad utilitatem. Quare? Quia pater est, quia hæreditatem parat, quia successorem nutrit. Ecce feriendo pius est pater, feriendo misericors est. Da mihi hominem parcendo crudelem. Non recedo a personis, cos ipsos ante oculos pono. Sed puer impunitus et indisciplinatus si sic vivat, ut pereat, et pater dissimulet; pater parcat, pater perditum filium disciplinæ asperitate offendere timeat, nonne parcendo crudelis est? Erudimini ergo, omnes qui judicatis terram : et bene judicando non a terra præmium, sed ab illo exspectate qui fecit cœlum et

terram.

SERMO XIV (a).

De versu 14 Psalmi 1x, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor.

Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico. CAPUT PRIMUM.—1. Pauper verus quinam sit.— Cantavimus Domino, et diximus, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor. Quaramus pauperem, quæramus pupillum. Nec mirum sit quod admoneo

1 Sic Ulim. et Ms. Germanensis. At Am. Er. et Lov., et ama non currere, sed diligere.

Verbum, perdis, apud Am. Er. et Ms. Germanensem non reperitur.

[ocr errors][merged small]

In codice cs., ad amorem pervenerunt Salvatoris.
Am. Er. Ulim. et Ms. Germanensis, imperitus.

Emendatus est ad cs. cl. gr. s. Am. Er. Ulim. rar.

(a) Alias, de Tempore 110.

[ocr errors]

ut quæramus, quos sic abundare cernimus et sentimus. Nonne pauperibus plena omnia? nonne pupillis plena sunt omnia? Tamen inter omnia quæro pauperem, quæro pupillum. Ac prius ostendendum est Charitati vestræ, id quod putamus, non hoc esse quod quærimus. Qui enim dicuntur pauperes et sunt, in quos a Deo mandatæ eleemosynæ fiunt, de quibus fatemur scriptum, Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa exorabit pro te Dominum (Eccli. xxix, 15): abundat quidem hoc genus hominum; sed altius intelligendus est iste pauper. De illo genere est iste pauper, de quo dictum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v, 3). Sunt pauperes non habentes pecuniam, victum quotidianum vix invenientes, alienis opibus, misericordia sic indigentes, ut etiam mendicare non eru. bescant si de his dictum est, Tibi derelictus est pauper; nos quid facimus, qui hoc non sumus? Ergo nos qui christiani sumus, non sumus Deo derelicti? Et quæ alia nobis spes est, si non sumus illi derelicti, qui nos non derelinquit ?

2. Divitibus cavenda superbia. Discite ergo esse pauperes et Deo relinqui, o compauperes mei. Dives est, superbus est. Namet in divitiis istis, quie vulgo appellantur divitiæ, quibus est contraria vulgaris ista paupertas; in divitiis ergo istis nihil est sic cavendum, quam superbiæ morbus. Qui enim non habet pecuniam, non habet amplissimas facultates; non habet unde se extollat. Si ergo qui non habet unde se extollat, non laudatur pro eo quod non se extollit: qui habet, laudetur, si se non extollit. Quid ergo laudo humilem pauperem, qui unde superbiat, non habet? Quis autem ferat et inopem et superbum? CAPUT II. Lauda divitem humilem, lauda divitem pauperem. Tales vult apostolus Paulus, qui scribens ad Timotheum dicit: Præcipe divitibus hujus sæculi, non superbe sapere (1 Tim. vi, 17). Novi quid dicam hoc illis præcipe. Habent enim divitias intrinsecus superbiam persuadentes, habent divitias in quibus laborant esse humiles. Da mihi Zacchaeum habentem magnas divitias, principem publicanorum, confessorem peccatorum, statura brevem, animo bre viorem, ascendentem lignum, ut transeuntem videret qui pro illo pendebat in ligno. Da mihi dicentem, Dimidium rerum mearum do pauperibus. Sed multum dives es, o Zacchae, multum dives es. Ecce dimidium dabis dimidium quare reservabis? Quia si cu aliquid abstuli, quadruplum reddo (Luc. xix, 2-8).

:

3. Pauperes de Lazari sorte non extollantur. Sed ait mihi quisque mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus, fame languidus; respondet mihi, et dicit Mihi debetur regnum cœlorum; ego enim similis sum illi Lazaro, qui jacebat ulcerosus ante divitis domum, cujus canes lingebant ulcera, et quærebat saturari de micis, quæ cadebant de mensa divitis ego illi similior sum, inquit. Nostrum genus est, cui debetur regnum cœlorum; non illi generi

Sic Ms. Germanensis. At omnes editi, alienis operibus Et ex his duo Ulim. et Lov. ddunt, insidiantes.

qui induuntur purpura et bysso, et epulantur quotidie splendide. Talis enim erat ille, ante cujus domum jacebat pauper ulcerosus: et videte exitus amborum. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem dives, et sepultus est. Nam pauper forte nec sepultus. Et quid postea? Cum apud inferos dives ille in tormentis esset, levavit oculos suos, vidit pauperem quem contempserat, in Abrahæ gremio quiescentem: desideravit guttam, a quo ille micam; et quoniam dilexit opulentiam, non invenit misericordiam. Voluit subveniri fratribus suis, semper vecors, sero misericors : aihil omnino quod postulavit, accepit (Luc. xvi, 19-31). CAPUT III. 4. Pauper et dives in eadem sorte felicitatis, si uterque humilis. Sinus Abrahæ. Discernamus ergo, inquit mihi, pauperes et divites : quid me ad alia intelligenda exhortaris? Aperti sunt pauperes, aperti sunt divites. Audi ergo me de hoc quod proposuisti, domne1 pauper. Cum enim illum sanctum ulcerosum te esse dicis, timeo ne superbiendo non sis quod dicis. Noli contemnere divites misericordes, divites humiles; et ut citius dicam, quod paulo ante dixi, divites pauperes noli contemnere. O pauper, esto et tu pauper; pauper, id est, humilis. Si enim dives factus est humilis, quanto magis pauper esse debet humilis? Pauper non habet unde infletur, dives habet cum quo luctetur. Audi ergo me. Esto verus pauper, esto pius, esto humilis. Nam si de ista pannosa et ulcerosa paupertate gloriaris, quia talis fuit ille qui ante domum divitis inops jacebat; attendis quia pauper fuit, et aliud non attendis. Quid, inquis, attendo? Lege Scripturas, et invenies quod dico. Lazarus pauper fuit: in cujus sinum levatus est, dives fuit. Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab angelis. Quo? In sinum Abrahæ, id est, in secretum, ubi erat Abraham. Nolite enim carnaliter intelligere, quod velut in sinum tunicæ Abrahæ levatus sit pauper. Sinus erat, quia secretum erat. Unde dicitur, Redde vicinis nostris in sinum eorum (Psal. LXXVIII, 12). Quid est, in sinum eorum? In secreta eorum. Quid est, Redde in sinum eorum? Torque conscientiam eorum. Lege, aut si legere non potes, audi cum legitur, et vide Abraham opulentissimum fuisse in terra, auro, argento, familia, pecore, possessione (Gen. xm): et tamen dives iste pauper fuit, quia humilis fuit; Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Id. xv, 6). Justificatus est gratia Dei, non propria præsumptione. Fidelis erat, bene operabatur. Filium jussus est immolare; neque cunctatus est ei offerre quod acceperat, a quo acceperat (Id. xxu). Probatus est Deo, constitutus est exemplum fidei. Jam Deo notus erat: sed nobis monstrandus erat. Non est inflatus quasi in bonis operibus suis; quia pauper erat dives iste. Et ut scias quia non est inflatus tanquam in bonis operibus suis (sciebat enim quia quidquid habebat, a Deo habebat; et non in se ipso, sed in Domino gloriabatur), audi Paulum Am. Er. Ulim. et rar., domine. At Mss. cum Lov., domne.

apostolum : Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum (Rom. iv, 2). CAPUT IV. 5. Verus pauper in pauperum turba vix invenitur. Videtis, quia cum abundent pauperes recte quærimus pauperem in turba quærimus, et vix invenimus. Occurrit mihi pauper, et quæro pauperem. Interim to manum porrige pauperi quem invenis. Corde quæris, quem quæris. Tu dicis, Pauper sum sicut Lazarus : dives iste meus humilis non dicit, Dives suin sicut Abraham. Ergo tu te extollis, ille se humiliat. Quid inflaris, et non imitaris. Ego, inquit, pauper levor in sinum Abrahæ. Non vides quia pauperem dives excepit? Non vides quia dives susceptor est pauperis? Si enim superbis contra eos qui habent pecuniam, et negas eos ad regnum cœlorum pertinere; cum in eis fortasse inveniatur humilitas, quæ in te non invenitur: non times ne tibi, cum mortuus fueris, dicat Abraham, Recede a me, quia blasphemasti me?

6. Divitiæ plenæ periculorum et perituræ. Admoneamus ergo divites nostros, quod Apostolus admonuit. Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum (1 Tim. vi, 17), admoniti sumus. Divitiæ illæ, quas putatis plenas esse deliciarum, pleniores sunt periculorum. Pauper erat, et securior dormiebat: somnus facilius accedebat ad duram terram, quam ad lectum inargentatum. Attendite curas divitum, et comparate securitati pauperum. Sed audiat dives iste, ut non superbe sapiat, neque speret in incerto divitiarum. Utatur mundo, tanquam non utens. Sciat se viam ambulare, et in has divitias tanquam in stabulum intrasse. Reficiat, viator est: reficiat se, et transeat; non secum tollit quod in stabulo invenit. Alius viator erit, et ipsc habebit, sed non auferet. CAPUT V. Omnes hic relicturi sunt quod bic acquisierunt. Nudus, inquit,exii de utero matris meœ; nudus revertar in terram, Dominus dedit, Dominus abstulit (Job 1, 21). Non abstulit, quia tibi derelictus est pauper. Nudus exii de utero matris mew; nudus revertar in terram.

7. Pauper cupiditatibus divite pejor. Audi alium pauperem. Nihil intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (1 Tim. v1, 7-10). Qui sunt isti qui a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis? Qui volunt divites fieri. Modo mihi respondeat ille pannosus. Videamus, si non vult dives fieri; videamus, interrogemus eum, si non vult dives fieri respondeat, non mentiatur. Audio linguam, sed interrogo conscientiam. Dicat si non vult dives fieri. Si autem vult; jam incidit in tentationem et de1 videtur legendum, non se abstulit. Sic versus finem sermonis 21: « Dominus abstulit: numquid se abstulit? Quod dedit abstulit, qui dedit se obtulit.» Codex cs.: sed non abstulit; quod nostram confirmat conjecturam.

cea perforatur. O paupertas! Ecce caput pauperum quos requiro, cujus pauperis membrum invenimus verum pauperem.

sideria multa, stulta et noxia. Non enim opes dico, sed desideria. Unde? Quia vult dives fieri. Quid inde? Desideria multa el stulta et noxia, quæ mergunt homines in interitum ct perditionem. Vides ubi sis? Quid mihi ostentas nullas facultates, cum ego convincam tantas cupiditates? Ecce jam compara duos. Iste dives est, ille pauper est: sed iste dives, jam est, non vult fieri. Iste dives est, aut de parentibus, aut de donis et hæreditatibus. Ponamus, faciamus: dives est etiam de iniquitatibus. Jam non vult addere, imposuit modum, fixit limitem cupiditati, jam corde militat pietati.

CAPUT VI. 8. Rursum pauper cum divite comparatur. Dives est, inquis. Respondeo, Dives est. Iterum tu accusator respondes et dicis, De iniquitate dives est. Quid, si facit amicos de mammona iniquitatis? Dominus noverat quod dicebat: utique non errabat, quando præcipiebat, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula æterna (Luc. xv1, 9). Quid si hoc facit iste dives? Jam finit cupiditatem, exercet pietatem. Tu nihil habes, sed dives vis fieri; incides in tentationem. Sed forte inde factus es pauperrimus et egentissimus, quia nescio quid habebas paternum, quod te sustentaret, et-calumnia aliqua competitoris abstulit. Gemis, audio, tempora accusas: quod gemis, si posses, faceres. Annon videmus? annon quotidianis exemplis plena sunt omnia? Heri gemebat, quia perdebat sua; hodie pertinens ad majorem 2, rapit aliena.

9. Verus pauper. Christus pauper et dives. InveLimus verum pauperem, invenimus pium humilem, non de se fidentem, pauperem verum, membrum pauperis qui propter nos pauper factus est, cum dives esset (II Cor. vi, 9). Vide divitem nostrum, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset; vide illum divitem: Omnia peripsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Plus est aurum facere, quam habere. Dives es auro, argento, pecore, familia, fundis, fructibus; tibi ista creare potuisti. Vide illum divitem: Omnia per ipsum facta sunt. Vide illum pauperem : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1,3-14). Quis digne cogitet divitias ejus? Quomodo faciat qui non fit, quomodo creet non creatus, formet non formatus, mutabilia manens, temporalia sempiternus? Quis digne cogitet divitias ejus?

non

CAPUT VII.-Paupertas Christi. Paupertatem cogitemus, ne forte pauperes vel ipsam capiamus. Concipitur utero feminæ virginali, includitur visceribus matris. O paupertas! In angusto diversorio nascitur, involutus infantilibus tegumentis in præscpio ponitur, fit cibaria jumentis pauperibus; deinde cœli et terræ Dominus creator Angelorum, omnium visibilium et invisibilium effector et conditor sugit, vagit, nutritur, crescit, tolerat ætatem, occultat majestatem postea tenetur, contemnitur, flagellatur, illuditur, conspuitur, colaphizatur, spinis coronatur, ligno suspenditur, lan

1 Ms. Germanensis: Dives, inquis, de iniquitate, dives est; omissis verbis, Respondeo, dives est. Iterum tu, etc.

Editi, pergens ad majorem. Castigantur ad Mss. Sorbonicum et Germ.

10. Pupillus quis. Breviter quæramus pupillum1: quia in paupere requirendo fatigati sumus. Domine Jesu, pupillum quæro; fatigatus quæro: cito responde, ut inveniam. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra (Matth. XXIII, 9). Pupillus in terra, immortalem patrem invenit in cœlo. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra. Inventus est pupillus iste. Oret pupillus iste audiamus eum, et imitemur eum. Quæ est ejus oratio? Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Pater, inquit, meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me (Psal. xxvi, 10). Si ergo beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est renum cœlorum (Matth. v, 3); Tibi derelictus est pauper. Si pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me; Pupillo tu eris adjutor 2.

SERMO XV (a).

De versu 8 Psalmi xxv, Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum tabernaculi claritatis tuæ. Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis.

CAPUT PRIMUM. 1. Decor domus Dei. Ecclesia viva. Decorem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis ejus diligimus, si et nos ipsi sumus. Quis est ergo decor domus Dei, et locus tabernaculi claritatis ejus; nisi templum ejus de quo Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. 1, 17)? Sicut ergo in fabricis manufactis, cum eleganter et magnifice construuntur, corporalis noster mulcetur aspectus; ita cum lapides vivi, corda fidelium charitatis vinculo continentur, decor est domus Dei, et locus tabernaculi claritatis ejus. Discite ergo quod amare debetis, ut amare possitis. Qui enim diligit decorem domus Dei, non est dubium quia Ecclesiam diligit: non in fabre factis parietibus et tectis, non in nitore marmorum et laquearibus aureis; sed in hominibus fidelibus, sanctis, Deum diligentibus ex toto corde suo, et ex tota anima sua, et ex tota mente sua, et proximum suum tanquam seipsum.

CAPUT II. -2. Numerus et super numerum. Vasa in honorem, vasa in contumeliam. Sed in congregatione christiana, quantum pertinet ad participationem et communionem Sacramentorum, multiplicati sunt super numerum (Psal. xxxix, 6). Alius est ergo numerus alii super numerum. Numerus est, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt cjus. Super numerum autem: Quoniam in magna domo non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia quidem in honorem, alia in contumeliam (II Tim. 11, 19, 20). Numerus ergo, vasa

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

I honorem: super numerum, vasa in contumeliam. Cum ergo sint ista duo genera vasorum, numquid dubitamus ubi sit decor domus Dei? Si ergo vis diligere, agens quod cantasti, decorem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis ejus; quære vasa in honorem. Et nolo dicas, Quæsivi, et non inveni. Ideo enim quæsisti, et non invenisti, quia quod quæsisi tu non fuisti. Similis simili cohæret, dissimilis dissimilem refugit. Si fueris vas in contumeliam, procul dubio vas in honorem grave tibi erit et ad videndum. Non audis quomodo quidam de quodam dicant, Gravis nobis est etiam ad videndum (Sap. n, 15)? Quod tibi grave est ad videndum, quando erit apertum ad inveniendum? Vasa enim ista, interiorum hominum sunt. Non utique cum visus fuerit justus, jam agnoscitur justus. Eumdem aspectum habet et justus et injustus: uterque homo, sed non uterque domus Dei. Et si ambo christiani appellantur, utrumque vas, sed non utrumque in honorem; sed aliud in honorem, aliud in contumeliam. CAPUT III. 3. Malorum est male uti bonis; Dei contra, bene uti malis. Animæ adulteræ et fornicariæ. Numquid propter mala vasa deserenda est domus magna? Novit Deus uti, id est Dominus magnæ domus, et vasis in honorem, et vasis in contumeliam. Sicuti est malorum male uti etiam bonis; sic e contra Dei bene uti etiam malis. Quantis bonis utuntur mali? Omnis enim creatura Dei bona est (1 Tim. 1v, 4). Quomodo ea male utuntur mali? Quomodo eos incre; at Scriptura, dicens, Petitis, et non accipitis, ev quod male petatis, ul in concupiscentiis vestris insumatis. Quod nomen acceperunt isti male utentes bonis Dei? Sequitur, et dicit, Adulteri. Unde adulteri? Nescitis quia amicus hujus mundi, inimicus Deo constituitur (Jacobi 1v, 3, 4)? Adulteri, inquit. Sunt animæ adulteræ, sunt fornicariæ discutiamus eas. Fornicariæ animæ sunt, multis diis falsis quodam modo prostitute: adulteræ autem, tanquam legitimo jam conjugio copulatæ, et ipsi legitimo conjugio non servantes animæ castitatem. Ut autem hoc dicam expressius, pagani anima fornicaria est, christiani mali adultera. Pagani anima fornicaria, legitimum virum non habet, per diversa dæmonia prostituta corrumpitur: christiani autem mali quare adultera est? Quia nec castitatem diligit, nec virum deserit. Non ergo dicas, Quare sunt isti in domo Dei? Respondetur tibi, Vasa sunt in contumeliam. Novit eis uti Deus non errat qui creavit ; quoniam qui potuit creare, novit ordinare habent in domo magna locum suum. Si autem quæras a me, quomodo eis bene utatur Deus : fateor, Dei consilium, sicut homo, explicare non possum. Novi enim cum Paulo apostolo expavescere, quod etiam ille cum consideraret, expavit, et expavescens exclamavit: 0 altitudo divitiarum sapientiæ et scientia Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior

Codex cs. Si ergo vis diligere, sic enim agis quod cantasti; st vis diligere decorem domus Dei.

dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula sæculorum (Rom. x1, 33-36). Nobis consideratio, admiratio, tremor, exclamatio: quia nulla penetratio. Ipsi autem quid? Gloria in sæcula sæculorum. Sive de vasis in honorem, sive de vasis in contumeliam, ipsi gloria in sæcula sæculorum. Alios coronat, alios damnat, nusquam errat alios probat, de aliis probat, omnes ordinat.

CAPUT IV. —4. Ad quid mali in mundo. Quid faciunt, inquit, in hoc mundo homines mali? Responde mihi, in fornace aurificis palea quid facit? Puto non ibi esse sine causa paleam, ubi aurum purgatur. Videamus quæ ibi sint omnia fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est: sed illa tria, aurum, palea, ignis, in fornace; artifex, ad fornacem. Attende etiam istum mundum : mundus fornax est; palea, homines mali; aurum, homines boni; ignis, tribulatio; artifex, Deus. Attende et vide: aurum non purgatur, si palea non uratur. Vide aurum in hoc ipso psalmo, ubi diligimus decorem domus Dei; et locum tabernaculi claritatis ejus. Vide ibi aurum, vide vocem auri; purgari cupit : Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos el cor meum. Proba me, inquit, Domine, et tenta me. Qui timere debuit tentationem, petit tentationem. Proba me, inquit, Domine, et tenta me. Et vide si non ignem quærit: Proba me, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Non times ne in igne deficias? Non, inquit. Quare? Quia misericordia tua ante oculos meos est (Psal. xxv, 2, 3). Ecce, inquit, quare securus dico, Proba me,

Domine,

el tenta me; ure renes meos et cor meum: non quia idoneus sum viribus meis ignem sustinere tentationis, sed quia misericordia tua ante oculos meos est. Qui mihi, inquit, donasti ut aurum probatum essem, in fornace me perire permittis? Prorsus mittis purgandum, ejicis purgatum. Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum (Psal. cxx, 8). Vide ipsum exitum, vide ingressum in fornacem. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis (Jacobi 1, 2). Ecce audisti ingressum, quære exitum. Facile enim est intrare: exire magnum est. Sed noli timere Fidelis Deus. Nempe quia ingressus fueras, de exitu cogitabas. Fidelis Deus, qui non vos permittit tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum. Quid est exitum? Ut possitis sustinere (1 Cor. x, 13). Intrasti, incidisti; sustinuisti, existi.

CAPUT V.-5. Abundantia malorum, propter purgationem bonorum. Magna materies est purgationis bonorum, abundantia malorum. Nam in multitudine malorum quamvis permixti lateant boni, novit Dominus qui sunt ejus. Sub manu tanti artificis, auri mica in magna palea perire non potest. Quanta ibi palea, quam modicum aurun? Sed noli timere, tantus est artifex, ut purgare possit, perdere non possit. Vide aurum beatum Apostolum in ista fornace mundi hujus quemadmodum periculis probatur : ut veniamus ad vasa inhonorata quæ intus sunt, quibus novit bene uti Dominus maguæ domus. Aposto

« PredošláPokračovať »