Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

CAPUT IX. — 9. Charitas verius arrha auam pignus dicitur. Quid ergo, fratres? Si charitatem modo Deus tanquam pignus dedit per Spiritum sanctum suum, cum rem ipsam reddiderit, qua promissa pignus dedit, auferendum est nobis pignus? Absit. Sed quod dedit, hoc implebit. Ergo melius arrha quam pignus. Aliquando enim pretium, verbi gratia, præparas dare pro ea re quam tenes bonæ fidei contractu, de ipso pretio das aliquid; et erit arrha, non pignus; quod sit complendum, non quod auferendum. Jam ergo intellige. Si invenio dilectorem, babet arrham, et ex arrha desiderat plenitudinem. Ars rham ipsam consideret : hoc enim complebitur, unde arrha data est. Ipsam cogitet, ipsam apud se discutiat, ipsam inspiciat, ipsam de plenitudine illa quam non videt, interroget ne forte aliud in plenitudine desideret, quam est in eo quod accepit. Forte Deus aurum daturus est, auri plenitudinem completurus, et de auro arrham dedit. Metuendum est ne tu pro ao plumbum desideres. Aspice ergo arrham; si tibi potuero suadere ut aspicias: Deus charitas

est.

[ocr errors]

CAPUT X. 10. Fons charitatis summum bonum. Inde habemus aliquid, inde adspersi sumus, inde irrorali. Cujus ros talis est, qualis fons? Rore isto aspersus, sed flagrans in fontem, dic Deo tuo : Quoniam apud te est fons vitæ. In rore isto natum est desiderium, in fonte satiaberis. Ibi est quod sufficit nobis. Fiki autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Quid desideramus pro magno ca Dei beneficia, que donat et bestiis? Beneficia quidem ipsius sunt, quis dubitat? A quo salus vel minima, nisi ab illo de quo dictum est, Domini est salus (Psal. 111, 9). CAPUT XI. 11. Bona piis propria. Sed ait idem ipse psalmus, Homines et jumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus (Psal. xxxv, 10, 8, 7). Tam multiplicem misericordiam habes, ut non tantum ad homines, verum etiam ad jumenta perveniat. Tanta prævales misericordia, ut facias solem tuum oriri super bonos et malos, et pluas super justos et injustos (Matth. v, 45). Nihilne peculiare a te sancti tui, nihil proprium pius accipit, quod impius non accipiat? Plane accipit: audi quod sequitur. Jam enim dixerat, Homines et jumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus: adjunxit et ait, Filii autem hominum. Quid ergo paulo ante dixisti? Homines non erant filii hominum? Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine filii autem hominum. Quid ergo? filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Hoc non cum jumentis. Quare ergo isti et illi homines? Annon etiam homines filii hominum? Profecto et homines filii hominum. Unde igitur ista distinctio, nisi quia est homo qui non erat filius hominis? Homo non filius hominis, Adam : homo filius hominis, Christus. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificaIta in exemplari Victorino et in Flori collectione. At in editis, quia pro ipsa pignus dedit.

Sic Victorinus Ms. At editi, Quanquam misericors Deus, tamen multiplicem misericordiam, etc

12. Homines et filii hominum unde distinct. Quid ergo sequitur? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Ecce spero, ecce spes: sed quæ videtur, non est spes (Rom. vIII, 24). Futura crgo quæ promittuntur, inebriabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ. Timeo ne forte quemadmodum paulo ante membra corporis quærebat in Deo, sic in ejus ebrietate cogitet satietatem, non ineffabilium bonorum, sed crapulam carnalium conviviorum. Dicamus tamen, cogitet quod potest, si majora non potest, non recedat de sinu, tamen crescat 1. Sequamur, et qui possumus, quantum possumus, spiritualiter delectemur. Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Quo vino? quo musto? qua unda? quo melle? quo nectare? Quæris quo? Quoniam apud te est fons vitæ (Psa.. XXX V, 7-10). Bibe, si potes, vitam. Conscientiam para, noɛ gulam; mentem, non ventrem. Si audisti, si intellexisti; si dilexisti, quantum potuisti, jam inde bi

bisti 3.

CAPUT XIII. 13. Charitas amatur, nec tamen sentitur. Attende quid biberis. Charitatem bibisti. Si nosti illam, Deus charitas est (I Joan. iv, 8). Si ergo charitatem bibisti, die mihi in quo loco bibisti. Si nosti illam, si vidisti illam, si amas, unde amas? Quidquid enim bene amas, charitate amas. Quomodo autem charitate? Aut quid amas, qui charitatem amas *? Ergo si amas, unde amas *? Venit ad te, et nosti eam, et vides eam : et non in loco videtur, nec corporalibus oculis quæritur, ut vehementius ametur; nec auditur affatu; et quando ad te venit, non sentiebatur incessu. Numquid deambulantis in corde tuo aliquando plantas sensisti charitatis? Quid ergo est? Cujus hoc est, quod jam est in te, et non capitur a te? Sic disce amare Deum.

CAPUT XIV. 14. Deus quomodo hic Moysi apparuit. Sed deambulavit in paradiso (Gen. 111, 8), sed visus est ad ilicem Mambre (Ib. xvi, 1), sed locutus est cum Moyse in monte Sina os ad os. Et quid inde? Ecce qui videtur in loco, non sentitur incessu. Vis audire ipsum Moysen, ne mihi quamvis nutrire cupienti inquietus infans tædium facias? Visne ergo audire ipsum Moysen? Certe loquebatur et Deo os ad os. Cui ergo dicebat, nisi ipsi cum quo loquebatur, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi te ipsum (Exod. xxxш, 11, 13)? Loquitur cum ipso os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum, et dicit ei, Si inveni

[blocks in formation]

161

gratiam ante te, ostende mihi te ipsum manifeste. Quid videbat, et quid sciebat 1? Si non erat ipse, quomodo ti dicitur, Ostende mihi te ipsum ? Non possumus dicere quod non erat ipse. Si non esset ipse, hoc ei diceret, Ostende mihi Deum. Cum dicit ergo, Ostende miki te ipsum, manifestat quod ipse erat, quem sibi volebat ostendi. Loquebatur et cum eo os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum. Vis ergo audire? Si capis, Deus Moysi apparebat latens. Si enim non appareret, non esset cum quo os ad os loquens diceret, Ostende mihi temetipsum. Si autem non lateret, non adhuc quæreret videre eumdem ipsum. Si ergo capis, si intelligis, potest hic Deus simul apparere et latere; apparere specie, latere natura.

2

CAPUT XV.-15. Deus absque sui mutatione apparuit ea specie qua voluit. Hoc si, ut potuisti, intellexisti; vide ne subintret tibi, quod Deus ut appareat, in quam vult speciem naturam suam convertit. Incommutabilis est Deus, non tantum Pater, sed Pater et Filius et Spiritus sanctus. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1). Ipsum Verbum Deus incommutabilis est, sicut Deus apud quem est Deus. Nihil in ulla persona cogites detrimenti, nihil commutationis. Deus enim pater luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi 11, 17). Si ergo incommutabilis est, inquis, quid est illa species, in qua ut voluit, cui voluit, apparuit, deambulando, sonando, vel se etiam ipsis carnalibus oculis exhibendo? Quæris a me quid sit, unde faciat Deus præsentiam sui; quasi jam explicare possim unde fecerit mundum, unde fecerit cœlum, unde fecerit terram, unde fecerit te. Jam video, respondes, De limo. Ecce te de limo: unde limum? Respondes, De terra. Sed, puto, non de illa terra quam alter fecit; sed de illa terra quam fecit qui fecit cœlum et terram. Unde ergo et ipsa terra? Dixit, et facta sunt (Psal. cxLvIII, 5). Bene, optime respondes, agnoscis : Dixit, et facta sunt: nihil plus quæro. Sed quomodo cum tu dicis, Dixit, el facta sunt; ego nihil plus quæro: sic nec tu plus quæras, cum dico, Voluit, et apparuit.

CAPUT XVI.-16. Deus a filiis videbitur sicuti est. Apparuit, sicut congruum judicabat; latuit, sicut erat. Verus affectus non videtur, non videtur amor, non videtur dilectio. De illo pignore in id æstuet 3, in quod æstuabat et Moyses, qui ei quem videbat, dicebat, Ostende mihi temetipsum. Si hoc ergo quærimus, filii ipsius sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Non sicut visus est ad ilicem Mambre, non sicut visus est Moysi, ut adbuc ei dicamus, Ostende nobis temetipsum : sed videbimus eum sicuti est. Quo merito? Quia filii Dei sumus. Et hoc non ex nostris meritis, sed gratia illius misericordiæ. Pluviam enim voluntariam segregans, Deus, hæreditati tuæ : et infirmata est, sed non de se præsumendo videre quod non videt,

1 Victorinus Ms., Quid videbat et quid faciebat? Sic in Victorino Ms. At apud Lov., Nihil in illa persona nostra diVictorinus Ms., Verus affectus, noster amor iectio in illo pignore, in id a'stuet.

[ocr errors]

credendo quod videre desiderat: tu vero perfecisti cam (Psal. LXVII, 10). Perfecta ergo hereditas ejus et filii ejus, videbimus eum sicuti est.

CAPUT XVII. 17. Pacifici filii Dei. Sed de filiis quid dixit Dominus? Beati pacifici, quoniam ipsi fiiii Dei vocabuntur (Matth. v, 9). Ergo de tam abditis difficillimisque quæstionibus, si quid minus intelligimus, pacifice requiramus. Non infletur aller pro altero adversus alterum (I Cor. iv, 6). Num si zelum amarum habetis, et contentiones in vobis sunt; non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica (Jacobi m, 14, 15). Filii ergo Dei sumus; et agnoscimus quod ejus filii sumus, nec agnoscimur, nisi pacifici fuerimus. Nam unde videamus Deum non habebimus, si.contendendo in nobis ipsum oculum exstinxerimus.

18. Deus nonnisi a pacificis videbitur. Attende quid dicat, cur timens et tremens loquor. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. xu, 14). Quomodo terruit amatores? Non terruit nisi amatores. Numquid dixit, Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, quam qui non habuerit, in ignem mittetur, æterno igne cruciabitur, infatigabilibus tortoribus dabitur? Et vera sunt, et hæc non dixit. CAPUT XVIII. Amatorem te voluit esse boni, non formidatorem mali: et ex eo ipso quod desiderabas, inde te terruit. Deum videbis2 : propterea contemnis, propterea rixas, propterea turbas moves. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum. Quam stulti essent duo volentes videre solem oriturum, si contenderent inter se, qua parte oriturus esset, et quomodo videri posset, et nata inter se controversia litigarent, litigando se cæderent, cædendo oculos suos exstinguerent, ut illum ortum videre non possent? Ergo ut Deum videre possimus, fide corda mundemus, charitate sanemus, pace firmemus: quia hoc ipsum unde invicem diligimus, jam ex illo est, quem videre desideramus. SERMO XXIV (a).

De versu 2 Psalmi LXXXI, Deus, quis similis tibi (b)?

1. Gratulatur fidelibus Dei zelo incensis contra idola. Gratias Domino Deo nostro, et abundantiam laudis illi Deo, quem decet hymnus in Sion. Gratias illi, cui cordis et oris devotione cantavimus, Deus, quis similis tibi? quod ejus sanctam charitatem invisceratam sentimus cordibus nostris : quod ipsum tanquam Dominum timetis, tanquam Patrem diligitis. Gratias illi, qui desideratur antequam videatur, et præsens sentitur, et futurus speratur. Gratias illi, cujus timorem non excutit amor, cujus amorem non impedit timor. Ipsum benedicimus, ipsum honoramus, et pro nobis et in nobis (c). Templum enim Det sanctum est, quod estis vos (I Cor. in, 17). Jam videte 1 Sic Victorinus Ms. At Lov., quid timens oquatur Apostolus. * Lov., non videbis. Abest, non, a Victorino libro. Non repertus nisi in v. et apud sirm.

Alias, 6 ex Sirmondianis.

(b) Hujus sermonis meminit Possidius in cap. 9 Indicuit. (c) Forte, pro vobis et in voli;.

quantum ille vivat, vel quomodo vivat, quando lapides templi ejus sic vivunt. Cogitate, fratres, quid dicatis, et cui dicat's, Deus, quis similis tibi? Lapides vivi dicunt habitatori suo, Deus, quis similis tibi? Occurrat cordibus vestris universa creatura; terra et quidquid in terra, mare et quidquid in mari, aer et quidquid in aere, cœlum et quidquid in cœlo: Ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Ergo, Deus, quis similis tibi? dicat universum cor, dicat universa obediens lingua, dicat omnis devota conscientia, dicat secura, Deus, quis similis tibi? Illi enim dicit, de quo non erubescit. Dignum est hoc, decet hoc lapides vivos. 2. Christianorum in Paganos pietas. Nam lapides mortui utinam sentiant in se misericordiam lapidum vivorum. Mortuos dico, non illos quibus fabricæ istæ consurgunt, nec in quibus ferrum artificum operatur, nec quos sculpsit homo, ut dii sint; imo sculpsit homo, ut vocentur et non sint; non ipsos dico mortuos lapides: sed homines dico mortuos lapides ', quibus dii similes sunt. Lapides vivi sunt, quos alloquitur apostolus Petrus, et dicit : Et vos, fratres, tanquam lapides vivi coædificamini templum Dei sanctum (1 Petr. 11, 5). Utinam ergo, fratres mei, sentiant lapides mortui misericordiam in se lapidum vivorum! Quid enim satagimus? quid cordis nostri vel angustia vel latitudine percurrimus? quid curamus, quid studemus, nisi ut lapidem liberemus a lapide? Lapides enim vivi oculos habent et vident, aures habent et audiunt, manus habent et operantur, pedes habent et ambulant: etenim noverunt factorem suum. At vero lapides mortui, sciunt lapides suos, deos attendunt,'adorant, et cognoscuntur (a); sacrificium inferunt, et sacrificium ipsi diabolo fiunt. Quod ipsi, fratres, si et oculos haberent ad videndum, et aures ad audiendum, quantum erat videre impleri Christi prophetias? Quantum erat attendere veridicos codices, et oracula, sed non fallacia? sed quare non vident? quare non audiunt? Quia et hic prophetia dicit, Similes sint illis homines qui faciunt ea, et qui confidunt in eis (Psal. cx, 8). Ergo desperati et desperandi? Absit. Et quid sperandum est de lapidibus mortuis? Quid putatis, nisi quod jam (b) scriptum tenemus, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Matth. 1, 9)? 3. Deo vero nec homo comparari debet, multo minus idolum Herculis, cujus titulus refellitur. Itaque, charissimi, quoniam nostis cui Deo diximus, Deus, quis similis tibi? de quo non erubescimus, cujus tilulum non in lapide legimus, sed in corde gestamus cujus nomen et notum est omnibus, et vivit in tredentibus, habitat in subditis, debellat superbos quoniam novimus cui diximus, Deus, quis similis tibi? non nos moveant ad odium sui homines, quos fecit Deus, sed moveat ad odium sui quidquid in homine bene facto a Deo male fecit ipse homo. Homo nomen unum est. Hujus creaturæ artificem quæro, Deus est. Numquidnam hominis tantummodo creator

1 Sic in Victorino Ms. At in editis omissum fuerat, sed homunes dico mortuos lapides.

(a) Forte, non cognoscuntur. (c) Forte, eliam.

Deus? Nonne et pecoris, et piscis, et volatilis, el angeli, et cæli, et terræ, et siderum, et solis, et lunæ, et omnium supra infraque conditorum et temperatorum, imorum atque summorum, unitatis vinculo connexorum; nonne istorum omnium artifex Deus? Sed hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit (Gen. 1, 26, 27). Similitudo aliqua dicitur homo, et quanta ad quantum? quid ad quem? homo ad Deum? Quid est homo, nisi quod memor es ejus (Psal. vm, 5)? Dicamus ergo ad imaginem et similitudinem facti ipsius, Deo nostro dicamus, Deus, quis similis tibi? Addidit enim, Memento quia pulvis sumus (Psal. cu, 14). Sic longe es a similitudine Dei. Homo factus ad similitudinem Dei: sed ipsa similitudo sic distat, ut eam comparari non deceat. Et tamen cor hominis, cor christiani, qui non potest diccre, Homini deo; libenter legit, Herculi deo. Titulus non loquitur, sed vel legitur, Herculi deo. De quo dictum est? Ipse dicat de quo dictum. Utrumque mutum, utrumque insensatum: supra mendacium, infra figmentum. Titulus accusans scriptorem, confundens adoratorem. Titulus non commendans lapidem deum, sed indicans hominem stultum. Titulus nomen dei imponens figmento, et nomen cultoris delens de libro viventium. Quam particulam sensus in se sentit ?

4. Quomodo petitur ut ne taceat, neque mitescat Deus. Quia tamen potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abraham, attendat ibi quod fecit in homine. Ipse Deus, cui diximus, Deus, quis similis tibi? attendat in homine ipso quod fecit, deleat quod ab ipso homine factum est contra eum, qui hominem fecit. Percutiat et sanet, occidat et vivificet. Cui enim dixit, Domine, quis similis tibi, ei consequenter adjunxit, Ne taceas, neque milescas, Deus. Quid vero? la isto cantico, fratres mei, ad iracundiam Deum provocavimus, cui diximus, Ne sileas, neque mitescas, Deus? Nempe aut ille qui misit, aut ille ipse qui venit, et ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. xi, 29). Mitis et humilis corde Filius Dei Christus. Quid ergo? Ille dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et nos ei diximus, Ne taceas, neque mitescas, Deus? Sed respondeat nobis : O homo, parum est quia tu non a me discis ut sis mitis, et me vis docere ne sim mitis? Videte, fratres, intendite, adjuvate nos, ut exeamus in ejus nomine (adjuvate nos pia intentione, casta oratione) ex his angustiis. Litigare videntur divina eloquia contrarium putantur sonare, nisi adsit intellectus, et suscipiamus ab illo ipso, cui diximus, Deus, quis similis tibi? quod et ipse dixit, Intellectum tibi dubo (Psal. XXXI, 8), suscipiamus. Novimus hoc : Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Dicit Christus, ut inter se pacem habeant Christiani. Quomodo imitabuntur? quomodo audient, si ipsa divina eloquia pacem inter se habere non possunt? Intendite, videte quasi resonantiam contrariorum. Venite ad me; et, Discite a me. Quid? primo quis vocat? quem vocat? ad quid vocat? Audi quis vocat. Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea

parvulis. Ita, Puter, quoniam sic placitum est coram te. Omnic mihi tradita sunt a Patre meo. Ecce quis vocat. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Quia nemo cognoscit Filium, nisi Pater ; et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. x1, 25-28). Ingens magnitudo, et ineffabilis altitudo. Omnia tradita sunt mihi, inquit, a Patre meo. Solus agnosco, a solo agnoscor. Quid, nos remansimus? non agnoscimus? Et ubi est, Cui voluerit Filius revelare?

5. Fidelium quorumdam zelus contra idola. Animus vester et studium fidei, et flagrantia charitatis, et abundantia zeli domus Dei, apparuit in vocibus vestris, quas satis claras vestri cordis testes habuistis. Sinite ut appareat et paucorum fidelium Dei, per quos gubernamini, studium circa istam voluntatem vestram. Vos enim, fratres, populus Dei estis, sicut ipse dixit, et oves pascuæ ejus (Psal. xcIV, 7). Habetis in nomine Dei pastores, servos pastoris et membra pastoris. Multitudinis animus et voluntas ad quamque rem faciendam istis vocibus poterit apparere : paucorum autem cura pro vobis, non vocibus, sed rebus debet ostendi. Itaque, fratres, quoniam jam quod ad vos pertinebat, implestis acclamando; sinite ut probetur vobis, utrum et quod ad nos pertinet, impleamus agendo. Probavimus vos; probate nos, si post istas voces testes cordis et studii vestri, nos in agendis que agi oportet, segnes fuerimus. Absit a nobis ut vos inveniamini probi, et nos reprobi. Sed quoniam voluntas agendi de iis quibus acclamastis, una est et vestra el nostra; modus vero agendi par esse non potest: putamus, charissimi, ideo oportere, ut voluntas accipiatur a vobis; consilium implende voluntatis vestræ exspectetur a nobis. Ut membra Christi non discordent, impleant omnia quæ in illius corpore sunt, officia sua faciat oculus in sublimi locatus quod ad oculum pertinet; auris, quod ad aurem pertinet; manus, quod ad manum: pes, quod ad pedem; ut non sint scissuræ in corpore, sed iden ipsum ut pro se invicem sollicita sint membra (1 Cor. xu, 25). Gratulainur itaque et congratulamur Charitati vestræ, quia sancto domino et collega nostro episcopo vestro obedistis in eo quod vobis mane locutus est. Hoc sequimini, ab ista via non recedatis, ne cadatis. Valde enim adjuvat Deus quod vultis, si quod jusserit feceritis. Quid enim, ut dicere cœperam, omnis homo? aut quæ est vita hominum, quam, sicut scriptum est, vapor ad modicum apparens (Jacobi iv, 15)? Cogitate ergo, fratres, fragilitatem vestram, humilitatem vestram, conditionem carnis, hujus sæculi volaticos transitus; et videte quia tunc vobis bene erit, si tota spes vestra in illo sit, in quo solo potest firmiter collocari. Quomodo autem ibi erit spcs no. stra, nisi obediamus præceptis ejus?

6. Gratulatur civibus, quod Romanos deos, Romæ dejectos, nolint stare Carthagine. Numquid dicimus, Nolite quod vultis? Imo etiam gratias agimus id vos velle quod Deus vult. Ut enim omnis Paganorum et Hic et infra textus, in ante editis mendosus corrigitur ex Floro. Codex v., Gratulantur itaque.

Gentilium superstitio deleatur, Deus vult, Deus jussit, Deus prædixit, Deus jam implere cœpit, et multis jam terrarum locis etiam ex magna parte complevit. Si voluntas nostra ab hac civitate inciperet, ut hic primitus aboleri superstitiones dæmonum quæreretis ; fortasse aliquis arduus labor esset, non tamen desperandus nunc vero si facta sunt ista efficaciter ubi fieri cœperunt, et exempla non præcesserant; quanto efficacius in nomine Domini, in adjutorio dexteræ ipsius hic quoque effici posse credimus, quando jam præcedentia pronuntiantur exempla ? Utique hic clamastis Quomodo Roma, sic et Carthago (a). Si in capite Gentium res præcessit, membra non sunt secutura? Cogitate, fratres, advertite in libris ipsis Gentium, audite ab eis, in quibus ipsius infelicitatis reliquiæ remanserunt; vel audiendo, vel legend, cognoscite litteras eorum et videte quia illi et isti dii Romani vocantur. Ergo isti dii vocantur Romani. Et quando Christiani cogebantur, fremente impetu Paganorum, ut eos adorarent, el recusantes, eorum fævitiam usque ad effusionem sanguinis sustinebant; ea videbatur tota culpa martyrum, quorum fundebatur sanguis, quia deos Romanos adorare nolebant, quia ceremonias erga deos Romanos respuebant, quia Romanis diis non supplicabant; et totus impetus, tota invidia non fiebat, nisi de nomine deorum Romanorum. Si ergo dii Romani Romæ defecerunt, hic quare remanserunt? Hæc ergo, fratres, hæc attendite, hæc dixi, hæc inhibete. Dii Romani, dii Romani, dii Romani (b). Si ergo dii Romani Romæ defecerunt, hic quare remanserunt? Si ambulare possent, dicerent quia huc inde fugerunt. Sed non fugerunt : remanserunt ibi, Romæ. Qui aliquando dictus est deus Hercules, Romæ jam non est. Hic autem etiam barba deaurata esse voluit. Erravi plane, quia dixi, Esse voluit. Quid enim vult insensatus lapis? Ille ergo nihil voluit, nihil potuit. Sed qui deaurari eum voluerunt, de raso erubuerunt. Suggestio itaque nescio quæ novo judici obrepsit. Quid egit? Non egit utique ut a christiano lapis honoraretur; sed ut christianus illi superstitioni ad radendum misceretur : non inclinavit ad obsequendum; scd movit ad vindicandum. Fratres, puto ignominiosius fuisse Herculi barbam radi, quam caput præcidi. Quod ergo positum est cum errore illorum, ablatum est cum dedecore illorum. Deus fortitudinis solet dici Hercules: tota virtus ejus in barba. Malo suo refulsit; quod non fulgebat luce dominica, non a luce, sed a luco fulgebat.

7. Deus irascendo mitis. Sileant ergo, videant 1 Pithoeanus Ms., nuntiantur exempla. Commemoranda hoc loco erant, si promulgatæ jam antea fuissent, quas Honorius contra idola leges dedit anno 399. Habebatur sermo forte anno proxime antecedenti.

(a) Hinc apparet Carthagiae habitum esse hunc sermonem, et episcopum paulo ante intelligi Carthaginensem, et judicem infra proconsulem, cui suggestum a Christian's fuerat, ut Herculi iliudere liceret. Neque vero Carthagine duntaxat, sed aliis Africæ locis, constat in cultu Herculem fuisse, ut apud suffectanos in provincia Byzacena: ubi cum Herculis statuam comminuissent Christiani,repentino in eos impetu populi cæsi sunt sexaginta. Quam furoris immanitatem exagilans Augustinus epistola 267 (nunc 50) simul Herculem deum, ut hoc loco, scite deridet. SIRMOND,

(b) Plebis, uti videtur, acclamatio.

modo, cui Deo legant fideles et dicant, Deus, quis similis tibi? Ne sileas, nec mitescas, Deus. Hoc susceperam, quomodo non mitescat, non evertendo homines, sed errores. Non mitescit, ergo irascitur : si mitis est, ergo et miscretur. Irascitur et miseretur : irascitur ad percutiendum, miseretur ad sanandum; irascitur ad mortificandum, miseretur ad vivificandum. In uno bomine facit hæc. Non quasi alios mortificans, alios vivificans: sed in eisdem ipsis et irascitur, et mitis est. Irascitur erroribus, mitescit correctis moribus. Ego percutiam, et ego sanabo: ego occidam, et ego vivere faciam (Deut. xxx11, 39). Unum Saulum, postea Paulum, et prostravit, et erexit : prostravit infidelem, erexit fidelem; prostravit persecutorem, erexit prædicatorem. Si non irascitur, unde Herculi barba rasa est? Fecit enim hoc per fideles suos, per Christianos suos, per potestates a se ordinatas et Christi jugo jam subditas. Itaque, fratres, hoc libenti anno accipite; et in Domini adjutorio cætera prosperius jam sperate.

SERMO XXV (a).

De versiculo 12 Psalmi xc, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, etc.

CAPUT PRIMUM. 1. Evangelium lex Testamenti Novi. Legis veteris promissa spiritualiter intelligenda. Cum cantaremus Deo, diximus ei, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ergo Dei Evangelium sonavit, Zaccheus eleemosynas fecit. Discite. Quæ melior enim lex Dei, quam sanctum Evangelium? Lex enim Testamenti Novi 1, de quo propheta cum legeretur, audistis: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Jacob Testamentum novum: non secundum Testamentum quod statui patribus eorum, cum educerem eos de terra Ægypti (Jerem. xxx1, 31 et 32). Testamentum ibi promissum, hic redditum; promissum per Prophetam, redditum per Dominum Prophetarum. Testamentum illud quod dicitur Vetus, legite, et videte. Lex Dei data est etiam tunc, legite, vel audite quando legitur, et videte quæ ibi promissa fuerint. Promissa est tibi terra terræ; terra fluens lacte et melle; sed tamen terra. Verumtamen si intelligamus spiritualiter (quando non illa terra fluxit lacte et melle), alia est terra quæ fluet lacte et melle; terra illa de qua dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Hæc enim terra morientium est. CAPUT II. Lac et mel quæritis? Gustate el videte quam suavis est Dominus (Psal. xxxш, 9). Gratia ejus significata est nomine lactis et mellis : dulcis et nutritoria est. Hæc autem gratia in Vetere Testamento figurata, in Novo revelata.

2. Legis veteris servitus, cum Deus colitur propter terrena. Denique Lex illa, propter eos ui car

1 Editi, Lex enim præsagium est Testamenti Novi. at optiinæ notæ Germanensis Ms. non habet, præsagium est. Ex quo intelligas, Legem hic Testamenti Novi, Evangelium ipsum appellari.

Unicum habuimus Ms. exemplar gr. præter editiones Ulim. Par. et Lov. (a) Alias, de Diversis 19.

468

naliter sapiunt, et talia præmia quærunt a Deo, et propter illa Deum colere volunt que ibi promissa sunt, audire meruit ab apostolo Paulo, quia ad servitutem generat (Galat. iv, 24). Quare? Quia carnaliter intelligitur a Judæis. Nam spiritualiter intellecta, Evangelium est. Ergo in servitutem generat. Quos? Qui propter bona terrena Deo serviunt. Quando illis adsunt, gratias agunt; quando desunt, blasphemant. Qui enim propter ea Deo serviunt, vero corde servire non possunt. Attendunt enim eos qui Deo nostro non serviunt: vident enim eos habere propter quod ipsi Deo serviunt; et dicunt in corde suo, Quid mihi prodest quia Deo servio? Numquid habco tantum, quantum ille qui quotidie blasphemat? Orat, et esurit; blasphemat, et ructat. Qui ad ista attendit, homo est; homo est de Testamento Veteri. Qui vero in Testamento Novo Deum colit, novam hæreditatem debet sperare, non veterem. Si novam hæreditatem speras, terram transi, calca vertices montium; hoc est, contemne fastigium superborum.

CAPUT III. Sursum cor. Sed quando contempseris et calcaveris, humilis esto, ne de altitudine cadas. Audi, Sursum cor: sed ad Dominum, non contra Domi num. Oiones superbi sursum cor habent, sed contra Dominum. Si autem vis tu vere sursum cor habere; ad Dominum habe. Si enim ad Dominum habueris cor sursum, ipse tenet cor tuum, ne cadat in terram.

3. Dies maligni ab initio peccati. Beatus ergo vir, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Ecce loquor, ecce clamo, ecce expono. Qui me audiunt? Scio qui me audiunt: Beatus homo quem tu erudieris, Domine; cui Deus in corde loquitur, et quando ego taceo, ipse est beatus quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Quid sequitur ? Huc usque cantavimus : Et ex lége tua docueris eum. Ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Ipse est vir qui eruditur a Domino, ipse est qui ex lege Dei discit a Domino, qui mitigatur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Audite quid sit. Maligni dies sunt. Numquid isthic, ex quo de Paradiso projecti sumus, malignos dies agimus? Et majores nostri planxerunt dies suos, et avi eorum planxerunt dies suos. Nullis hominibus dies placuerunt, quos vivendo egerunt. Sed posteris' placent dies majorum : et illis iterum illi dies placebant, quos ipsi non sentie bant, et ideo placebant. Quod enim præsens est, acrem habet sensum. Non dico, propius admovetur; sed cor tangit quotidie. Omni anno plerumque dicimus quando frigus sentimus, Nunquam fecit tale frigus Nunquam fecit tales æstus. Semper facit ipse qui facit. Sed beatus vir quem tu erudieris, Domine: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea.

[ocr errors]

CAPUT IV. 4. Maligni dies unde. Maligni dies. Numquid isti dies maligni sunt, quos agitat circulus solis? Faciunt malignos dies maligni homines: el sic est prope totus mundus. Inter turbas malignorum gemit paucitas frumentorum, Revocemus ad ipsos 1 Germanensis Ms., ipse est qui facit.

« PredošláPokračovať »