Obrázky na stránke
PDF
ePub

ac usu congrueret observatis tamen iis capitibus, in quibus aut sententiam, aut loquendi rationem, sient aliorum ejus operum probat retractatio, mutavit. Quamobrem Sermo 259, verbi gratia, licet in eo sanctorum post resurrectionem in terra sabbatismus ac regnum doceatur, non tamen ex albo Augustinianorum fuit expungendus; quando Vir sanctus libro 20 de Civitate Dei, cap. 7, in ea se fuisse aliquando sententia fatetur. Alibi forsitan quidam hujusmodi locus possit occurrere, quem Augustinus ipse annotasset, nisi morte dum Sermonum suorum retractationem meditaretur esset occupatus.

Accedunt his tempora, loca, persona, negotia, facta, errores, aliaque similia, de quibus in sermonibus disputatur, unde plurima ad statuendam criticen argumenta deprompsimus.

Alia nobis Possidii suppeditavit Indiculus, non quod sermones omnes, quorum inscriptiones ibi leguntur Augustino putaverimus attribuendos, quasi non posset a multis concionatoribus eadem materia tractari; sed ut ei non ita facile sermones illic minime designatos adscriberemus. Huic indiculo priscum Carthaginensis Ecclesiæ Calendarium, quod paucis abhinc mensibus in tomo 3 Analectorum editum fuit, adjungentes minus timide censoria nota confiximus conciones quasdam in certas solemnitates, quarum in neutro mentionem reperias. Tales sunt Litaniarum, sive Rogationum, Conversionis S. Pauli, Cathedræ S. Petri, Annuntiationis Dominica, Assumptionis B. Mariae, ac similes.

Insuper Bedæ ac Flori, quorum testimonia ad conciliandam veris Augustini operibus auctoritatem multum valere non erat ignotum, collectiones in Paulum accurate cum Sermonibus contulimus. Atqui per collectionem Bedæ intellectam volumus eam, quæ sine controversia ipsius est, neque usquam alibi quam in scriptis codicibus, ubi ejus inscribitur nomine, invenitur. Alia siquidem, quam inter ejusdem opera editam ipsi vulgo adjudicant, Flori diaconi Lugdunensis esse in tomo Analectorum primo demonstratur.

Quid refert hoc loco innumeros manuscriptos quos consuluimus recensere? Horum subsidio quosdam locos, quibus permoti nonnulli Criticorum Augustinum de possessione Sermonum aliquot vere Augustinianorum exegerant, in excusis corrupte legi deprehendimus: contra vero quorumdam aliorum, qui ferebantur ipsius esse, interdum auctores deteximus.

Neque vero nobis satis visum est Augustini codices evolvere manuscriptos: sed præterea editas aliorum Patrum commentationes examinavimus. Eorum quippe stilum et ea circa quæ versantur argumenta attente considerata oportuit, ut quinam sermones ipsis tribuendi essent dignosceremus, et lacinias investigaremus, ex quibus adulterini tractatus consarcinantur. Inter hos enim sunt qui ex Origene, Cypriano, Ambrosio, Maximo, Leone, Fausto, Gregorio Magno, Alcuino, Ivone Carnutensi, atque aliis desumpti

sint.

In Homiliario, quod Rabanus a se concinnatum Haistolfo archiepiscopo destinavit, novem sermones, qui nostra in appendice 98, 108, 222, 280, 290, 291, 297, 302, 304 numerantur, totidem verbis invenimus. Id quidem suo loco non tacuissemus, nisi Rabani opera discutere nos præteriisset.

Multo plus curæ adhibitum est in examinando Cæsario; quippe qui conciones prope innumeras, quamvis ci nonnisi circiter quadraginta in Bibliotheca Patrum adscribantur, elucubravit. Discimus enim ex ejus Vita, ipsum ubi primum ad episcopalem ordinem ascitus esset, translata Apostolorum exemplo in diaconos aliorum ministeriorum cura, totum se prædicationis officio dedisse; ac illud usque adeo cordi habuisse, ut ad Matutinum et ad lucernarium, hoc est, matutinis ac vespertinis horis, verba fecisse non contentus, in dissitas etiam regiones sermones a se comparatos, ut illic recitarentur, deferendos curaret. Longe tamen positis, inquiunt libro 1 ipsius historici, in Francia, in Galliis, atque in Italia, et in Hispania, diversisque provinciis constitutis transmisit per sacerdotes quid in ecclesiis suis prædicare facerent. lidem similiter nos docent quis ejus stilus fuerit, circa quam materiam potissimum ejus conciones versarentur, quæ soleret insectari vitia, et quas præ cæteris virtutes inserere auditorum animis niteretur; ad hæc qua charitate et industria infimis sese attemperaret, eorumque gratia familiares ex rebus omnibus comparationes desumeret. Tantam, inquiunt, ei Deus gratiam de se dicendi dedit, ut quidquid oculis videre potuisset, ad ædificationem audientium pro similitudinis consolatione proponeret. Denique præclaram istam sententiam solitum esse dicere commemoraut: Nonnulli rusticitatem sermonum vitant, el a vitæ vitiis non declinant.

Huic igitur ingentem sermonum numerum restituimus, partim manuscriptorum librorum, in quibus nomen ipsius præferebatur, auctoritate; partim multis solidis ac firmis argumentis, quæ ex ejus stilo admodum singulari atque ad agnoscendum facili, e doctrina, dicendi formulis, usitatis considerationibus, exordiis, clausulis ac recapitulationibus ipsi propriis, singularibus factis, adjunctis personarum, temporum, locorum, quæ nemini nisi eidem apte conveniunt, petita sunt. Omittimus hic ejusdem Regulas ad Virgines, in quibus non raro ipsa verba, quæ in Sermonibus, reperiuntur : exempli causa in earum capite 30, perinde ac in Sermone Appendicis 141, n. 2; 270, n. 5, et 273, n. 1, vox Canava pro cella vinaria usurpatur; et earumdein capite 28, Canavaria eam cui hujus ipsius cella cura demandata est, significat. Verum illud præterire nequaquam possumus, quod unum ad scrmones illos Cæsario restituendos sufficeret, eorum videlicet cum Synodis, quibus abs se coactis præfuit, cognatio, necnon in stilo, vocibus ac sententiis perfecta consensio. Hac occasione oratio quam habuit idem præsul in causa Contumeliosi episcopi Regiensis, et quam tomo 1 Conciliorum Galliæ edidit Jacobus

Sirmondus, hoc loco ad verbum esset exhibenda : siquidem sermonibus qui eidem à nobis restituuntur, similius nihil inveniri possit. Neque inutile fuerit observare hac in oratione ab eo Faustum Regiensem cum honoris significatione nominari, ut si quis ejus in concionibus aliquam hujus auctoris sententiam deprehenderit, id non miretur.

Cæterum quod Cæsarius e Fausti libris mutuatus est, pro nihilo ferme habebitur, si cum iis quæ ex aliorum veterum commentationibus decerpsit, comparetur. Legimus in Vita ejusdem, lib. 1, eum cum propter valetudinem jam concionari per se non posset, jubere solitum a sacerdotibus ac diaconis in Ecclesia sua recitari non modo sermones proprios, verum etiam Ambrosii, Augustini et aliorum. Hinc procul dubio breviores illi Sermones prodiere, in quibus præter exordium et perorationem, quæ ipsius characterem referunt, reliqua petita sunt ex Augustino. Exscribebat atque imitabatur lubentius sanctum hunc Doctorem, cujus opiniones tanquam catholicæ veritati admodum congruentes prædicat. Ipsius doctrinam omni studio propugnavit, et ex ea secundæ Arausicanæ Synodi canones constituit: observaturque in 2 libro Vitæ illius, ipsum extremo suo morbo inter non modicos quos patiebatur dolores sciscitatum esse quam in proximo esset beatissimi Augustini depositionis dies; el cum imminere commemorationem ipsius didicisset, dixisse : Confido in Domino, quod meum transitum non longe divisurus est ab ipsius : quia, ut ipsi nostis, quantum dilexi ejus catholicissimum sensum, tantum me etsi discrepantem meritis, minime tamen reor distantia longiore depositionis meæ diem ab ejus obitus tempore sequestrari.

Porro ejusdem conciones tanti ducebantur, ut quemadmodum ipse ex Augustini, sic ex ipsiusmet sermonibus alii excerperent, unde novi sermones concinuarentur. Hoc profecto homilias Eligii et Rabani cum sermonibus Appendicis nostræ comparando quivis intelliget.

Superest ut quid auxilii nobis ad institutam Sermonum Augustini censuram præbuerint Lovanienses, exponamus. Illi sua in tomum X præfatiuncula admonent se in censendis Sermonibus secutos fere esse judicium doctissimi viri Martini Lipsii : iis qui certo visi sunt esse Augustini, nomen ejus adscripsisse; qui certo deprehensi sunt ipsius non esse, rejecisse in Appendicem reliquos aut non satis discussos aut ex judicio quorumdam dubiæ auctoritatis, inter Augustini Sermones reliquisse, non tamen addito ejus nomine. Ad hanc igitur notam qui potissimum sermones ad examen essent revocandi, cognovimus: et sane consideranti palam fiet, eorum qui a nobis rejiciuntur longe plurimos ex illis esse quos non satis discussos aut dubiæ auctoritatis vocant. Præterea aliorum in Augustinianos Sermones censuras consuluimus, quarum duæ præcipuæ sunt et accuratiores, altera Simonis Verlini edita an. 1618, altera Bernardi Vindingi an. 1622. Cum autem hi censores omnium sagacissimi nonnullis in locis aberraverint, arrogantiæ esset id nos assecutos credere, ut hic nunquam judicio falleremur. Attamen confidimus factum ut nec ullum inter falsos aperte verum, nec ullum inter veros aperte falsum retulerimus. Hoc nobis proposuimus ab initio ; et ea propter in sermonibus nondum editis, qui Augustino in manuscriptis adscribuntur, nos præbuimus severiores. Ex eorum numero longe maximo selectos octodecim Lantum cum fragmentis aliquot hic adjecimus, in quibus S. Doctoris character, ingenium et doctrina liquido perspicitur et elucescit.

SYLLABUS CODICUM

AD QUOS RECOGNITI SUNT SERMONES TOMI HUJUS QUINTI,
ET NOTÆ QUIBUS CODICES INDIgantur.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

V.

S. Victoris apud Parisios.

Alii quidam codices suis locis indicantur.

vd. Vindocinensis Abbatiæ.

EDITI CODICES.

Am. Sermonum Augustinianorum libri per Joannem de
Amerbach excusi Basileæ, an. 1494 et 1495.
Er. Libri a Desiderio Erasmo recensiti et apud Basileam
rursum editi Frobenianis typis, an. 1529.

Ulim. Volumen Sermonum de Diversis Joannis Ulimmerii

cura publicatum Lovanii, an. 1564. Par. Parisiensis editio nonnullis sermonibus aucta 1571.

an.

Lov. Editio Lovaniensium Theologorum opera longe auction et castigatior e prelo Plantiniano profecta, an. 1576. Sirm. Codex Sermonum additorum a Jacobo Sirmondo, an. 1631.

Vign. Supplementum a Hieronymo Vignerio procuratum et altera vice castigatius paulo excusum, an. 1655.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retract. et Confess. t. 1, memoratas. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

SERMONES

AD POPULUM

[blocks in formation]

His in quinta Classe succedunt Sermones dubii, qui scilicet non certo habendi videntur pro Augustinianis. la Appendice demum Sermones supposititii.

CLASSIS PRIMA. DE SCRIPTURIS.

SERMO PRIMUS * (a).

De eo quod scriptum est, Gen. 1, 1, In principio fecit Deus cœlum et terram; et Joan. 1, 1, In principio erat Verbum contra Manichæos (b).

Manichæorum in veterem Legem calumniæ. CAPUT PRIMUM.—1. Qui meminit debiti sui, sententiæque apostolicæ, qua dictum est, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8), se ipsum debet ad reddendum ipse compellere. Et revera quantolibet fremitu debitoribus exactorum terror incumbat; multo vehementius exigit charitas, quæ aufert ab exactione pondus timoris, et verecundiæ majus imponit. Memini me fuisse pollicitum Charitati vestræ, adversus Manichæorum stultas perniciosasque calumnias, quibus Veteri Testamento insidiantur, responsionem per nos non defuturam, quantum Dominus donare dignatur. Advertite igitur, et videte laqueos serpentinos, atque inde subtracta jugo Christi colla supponite. Audent quippe illi hujuscemodi dolos prætendere incautis, ut dicant adversari sibi Scripturas Novi et Veteris Testamenti, ita ut una fide retineri utrumque non possit et ipsa principia libri Geneseos et Evangelii xarà Joannem sibimet inimica persuadere molientes, quasi ex adversa fronte committunt.

[ocr errors][merged small]

CAPUT II. 2. Moyses enim dicit, inquiunt, In principio fecit Deus cœlum et terram, nec nominat Filium, per quem facta sunt omnia cum Joannes dicat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, el Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoccine contrarium est, an potius sibimetipsi contrarii sunt, qui ea quæ non intelligunt, cacitate reprehendere, quam pietate quærere maluerunt? Quid enim dicturi sunt, cum ipsum principium Filium Dei esse respondero, in quo Deum fecisse cœlum et terram, Genesis loquitur? An forte hoc probare non potero, cum de ipso Novo Testamento, cui velint nolint, fracta superbiæ cervice subduntur, testes mihi præsto esse cognoscam? Ait enim Dominus incredulis Judæis : Si crederetis Moysi, crederetis et mihi ille enim de me scripsit (Joan. v, 46). Cur ergo non ipsum Dominum intelligam, in quo principio fecit Deus Pater cœlum et terram? Nam, In principio fecit Deus coelum et terram, Moyses utique scripsit, quem de Domino scripsisse, ipsius Domini voce firmatur. An forte non est etiam ipse principium? Neque hinc dubitare oportebit, loquente Evangelio, ubi Judæi cum a Domino quæsissent quis esset, ipse respondit, Principium, quia et loquor vobis (Joan. viii, 25). Ecce in quo principio fecit Deus cœlum et terram. Cœlum ergo et terram fecit Deus Editi, qui. At vetus Ms. Corb., quia, juxta græc.,

hoti.

[ocr errors]

in Filio, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil: ut etiam Evangelio concordante cum Genesi, secundum Testamenti utriusque consensum teneamus hæreditatem, litigiosasque calumnias exhæredatis hæreticis relinquamus.

CAPUT III.—3. Nullo modo autem vestram prudentiam movere debet, quod cum Joannes evangelista non dixerit, Omnia in ipso facta sunt, sed, Omnia per ipsum facta sunt ; non legamus in Genesi, Per principium fecit Deus cœlum et terram, sed, In principio fecit Deus cœlum et terram. Dicit enim Apostolus, lit ostenderet nobis mysterium voluntatis suæ secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo in dispositione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cœlis sunt, et quæ in terris, in ipso (Ephes. 1, 9 et 10). Quemadmodum itaque hic sic audis quod ait, in ipso, ut intelligas et, per ipsum; sic in eo quod dicit Joannes, Omnia per ipsum, etiam in ipso intelligere cogeris. Et quemadmodum hic non mihi aufertur intellectus, quo intelligo in ipso facta esse omnia, cum per ipsum legam; sic in Genesi cum legam in ipso factum esse cœlum et terram, quis me intelligere prohibet et per ipsum? Nisi forte e duobus Testamentis Manichæi transferunt litem, et eam inter beatissimos testes Novi Testamenti, hoc est, inter Paulum Joannemque constituunt: quia ille ait, in inso; ille, Et per ipsum. Sed nos, sicut Paulum et Joannem contrarios sibi esse non credimus; ita de Moysi et Pauli concordia etiam ipsos cogimus confiteri.

4. Et quoniam sicut isti duo sibi, sic etiam Joannes consentit ambobus; quia ita dixit, per ipsum, ut in ipso intelligi non prohibeat.

CAPUT IV. — Omnia divina scripta inter se pacata consistunt. Sed quemadmodum solet accidere, ut quando transeuntes nubes per obscura noctis intuemur, earum caligine sic acies nostra turbetur, ut' in contrarium nobis sidera currere videantur; sic isti heretici, quia in sui erroris nubilo pacem non inveniunt, videtur eis potius divina Scriptura rixari.

CAPUT V. 5. Fortassis dicant, non de Verbo Dei dictum esse, In principio fecit Deus cœlum et terram. Fac esse, non in principio, quod est unicus Filius Dei; sed in principio temporis dictum intelligatur quod scriptum est, In principio fecit Deus cælum et terram: non quia jam erat tempus, antequam esset ulla creatura (non enim vel tempus esse coæternum quisquam dixerit Deo, qui est conditor temporum), sed ut cum cœlo et terra esse cœperit tempus. Si ergo quisque sic intelligat, cognoscens duntaxat creaturæ Creatorisque distantiam, ne coaternum Deo qui fecit, dicat esse quod fecit; certe vel in illo verbo elucebit numerus personarum, ubi dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. 1, 26, 27). Quanquam etiamsi nou appareret, et sub unitatis appellatione Trinitas in

1 Editi, quomodo. Locum ad vs. Corb. castigavimus.

[ocr errors]

telligentibus insinuaretur; non ideo contrarium prin-. cipio Geneseos, Evangelii principium videri debuit prudentibus: non enim videri nisi imprudentibus potuit. Habemus enim talium in Scripturis locutionum innumera exempla. Ipse Dominus loquens ait : Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cœlum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus (Matth. v, 34 et 35). Numquid, propterea quia ibi se non nominat, fortasse negaturi sunt quod sedeat Christus in cœlo? Item dicit Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ipsius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit ei, el. retribuetur ei? Quoniam ex ipso, el per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæculu sæculorum (Rom. XI, 33-36). Etiam hic Filii mentio nominatim non facta est. Unum dicit esse Apostolus Deum et Dominum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Cur ergo isti Moysen sibi elegerunt, quem Joanni, evangelist opponerent, Paulum autem apostolum ei opponere noluerunt? Quia scilicet imperitis hominibus duo Testamenta persuadere voluerunt esse contraria; ut uno teste utantur, alterum respuant. Hoc enim profitetur error ipsorum. Nam si esset alius, cujus item dementissimus furor ipsum Novum Testamentum sibi contrarium apud imperitos conaretur ostendere; quid aliud ageret, nisi quemadmodum isti Moysen et Joannem, ita ille Paulum et Joannem, tanquam inimicos rixantesque proponeret? Sicut autem sincerissima et verissima fides commendat Pauli Joannisque concordiam; et in eo quod beatus Paulus ait, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum sanctum docet intelligi: sic Moysi et Joannis pacem intuens, in eo quod Moyses dixit, In principio fecit Deus cœlum et terram, si principium accipit temporis, nihil aliud in eo quod dictum est, Deus, nisi Trini tatis unitatem agnoscit; aut principium in quo fecit Deus cœlum et terram, ipsum Filium incunctanter amplectitur. Multa sunt alia quæ secundum has regulas locutionis divinarum Scripturarum commemorare possimus : sed ne oneremus memoriam Sanctitatis vestræ, ista commemorasse suffecerit. Cætera vos ipsos quærere, vel cum Scripturæ leguntur, advertere, atque inter vos considerare concorditer et pertractare adhortamur. Conversi, etc. 1 SERMO II * (a).

[ocr errors][merged small]

De tentatione Abrahæ a Deo (b). CAPUT PRIMUM. - 1. Abrahæ fides et pictus. Notissima pietas patris nostri Abrahæ reddita nobis est in memoriam per recentem lectionem : et 1 Ms. Corb. non addit, Conversi, etc.

2 Remigiensis Ms., potissima pietas. Regius Ms., notissima fides.

[ocr errors]

Recognitus est ad bd. cs. cl. ch. fl. r. rm. Am. Er. Ulim. Par. Lov.

(a) Alias, de Tempore 72.

(b) In Possidii Indiculo, cap. 8, titulus babetur, «De filio Abrahæ ducto ad sacrificiuin. » Citatur idem sermo a Beda et Floro.

est quidem ita mirabilis ', ut nullum cor arbitrandum sit tam obliviosum, ut inde aliquando elabi possit. Verumtamen nescio quomodo, quotiescumquelegitur,quasi tunc fiat, ita afficit mentes audientium. Magna fides, magna pietas, non solum in Deum, sed etiam in ipsum unicum filium, cui nihil mali esse pater credidit, quidquid de illo jusserat qui creavit. Pater enim filii sui esse poterat Abraham, secundum operationem carnis; non autem creator et conditor, secundum operationem majestatis. Et quidem 3, sicut dicit Apostolus, non secundum carnen natus est Isaac Abrahæ, sed ex promissione ( Galat. iv, 23 ) : non quia eum carne non erat operatus, sed quia de summa desperatione susceperat ; et nisi adesset promittens Deus, nihil tam senex de visceribus aniculæ conjugis sperare audebat posteritatis. Sed credidit nasciturum, et non plangit moriturum. Ejus dextera eligitur ad sacrificium, ut moreretur; cujus cor electum est ad fidem, ut nasceretur. Non trepidavit Abraham credere, quando promittebatur; non trepidavit offerre, quando exigebatur nec fuit religio credentis contraria devotioni obedientis. Hoc dico, non sibi dixit Abraham, Deus mihi locutus est: quando promisit filium, credidi quia mihi daturus esset Deus posteritatem ; et qualem posteritatem? Ut diceret mihi, In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. xx1, 12): et ne forte sic vocaretur mihi semen in Isaac, ut ante me meus filius uoreretur, In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes (ld. xxn, 18). Ipse mihi ergo loquens promisit filium, et ipse exigit ut occidam ? Non sibi fecit quæstionem quasi de contrariis et sibi adversantibus verbis Dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis, O'cide mihi filium tuum sed erat in corde ejus fides semper inconcussa, et nullo modo deficiens. Cogitavit enim Abraham, Deum qui dedit ut ille de senibus nasceretur qui non erat, posse etiam de morte reparare (a). Amplius enim est quod jam fecerat Deus, cum qui non erat post tantam desperationem videbat sibi datum filium, et si humanam infirmitatem consulas, impossibile. Adjecit itaque animum ad fidem; non credidit aliquid impossibile esse Creatori. Qui, quemadmodum crediderat, suscepit filium, credidit postea jubenti Deo : jam in suscepto filio probaverat Deum. Credidit filium suscepturus, credidit occisurus. Ubique fidelis, nusquam crudelis. Omnino perduxit filium ad locum victime: armavit etiam dexteram cultro. Attendis quis feriat, et quem feriat: attende quis jubeat. Pius ergo Abraham obtemperando: quid Deus jubendo? Ne forte infirmis, non dicam sacrilegis animis, ipse displiceat qui jubebat. Sed si placet qui obtemperabat, quomodo displiceat qui jubebat?

1 Am. Er. et Par., et est quidem ita mirabile. Mss. Regius et Remig., et est quiddam ita mirabile.

Sic Am. Er. Par. et Ms. Regius. At Lov., cum nihil mali credidit esse, etc. Ulim., cum nihil mali esse crediderit, etc.

[ocr errors]

Sic Am. Er. Par. et Mss. At Ulim. et Lov., si quidem.

Ita Mss. At editi, erectum est. Et sic Florus, qui tamen,' solus in priore parte sententiæ habet, erigitur.

5 MSS., eum qui non erat. Post tantam desperationem, etc. (a) II Retract. cap. 22. n. 2.

Quia si Abraham bene fecit obtemperando; multo melius, et longe melius, incomparabili modo, Deus jubendo. CAPUT II. 2. Deus tentans Abraham Manichæis immerito displicet. Fortasse sacramentum quæratur 1. Non enim frustra hoc Deus juberet, aut carnaliter accipiendum est, quod lectum fortasse nonnullorum minus intelligentium corda commovit. Tentavit, inquit, Deus Abraham (Gen. xxi, 1). Sic ergo ignarus est Deus rerum, sic nescius cordis humani, ut tentando hominem inveniat? Absit: sed ut ipse homo se inveniat. Primo itaque, fratres, propter illos qui adversantur Legi veteri, Scripturæ sanctæ ; quia nonnulli non intelligentes citius volunt exagitare quod non intelligunt, quam quærere ut intelligant; et non fiunt humiles inquisitores, sed superbi calumniatores propter hos ergo qui Evangelium volunt accipere, et Legem veterem respuere; putantes in via Dei posse se esse, et recte uno pede ambulare; quoniam non sunt Scribæ eruditi in regno Dei, qui proferunt de thesauro suo nova et vetera ( Matth. xii, 52): propter hos ergo tales, ne qui forte hic lateant, aut etsi hic non sunt, babeant qui adsunt, quid talibus respondeant, breviter solvenda est ista quæstio. Dicimus talibus, Evangelium accipitis, Legem non accipitis nos autem dicimus, eumdem esse Evangelii misericordissimum largitorem, qui exstitit etiam Legis terribilis lator. Lege enim terruit, Evangelio conversos sanavit, quos ut converterentur Lege terruerat. Imperator dedit legem, et multa commissa sunt contra legem; lex quam dedit imperator, non noverat nisi punire peccantes: restabat ergo, ut ad solvenda delicta eorum, ipse cum indulgentia veniret, qui legem præmiserat. Sed quid dicit perversum cor, quia dicit accipere se Evangelium, Legem vero respuere? Quare respuit? Quia scriptum est, inquit, Tentavit Deus Abraham. Ego Deum colam qui tentat? Christum cole, quem habes in Evangelio. Ipse te revocat ad intelligendam Legem. Sed quia non transierunt ad Christum, in suo phantasmate remanserunt. Non enim colunt Christum, qualis prædicatur in Evangelio; sed qualem ipsi sibi finxerunt. Propterea super velamen stultitiæ suæ naturalis, addunt alterum velamen perversæ opinionis. Et quando per duplex velamen poterit videri quod lucet in Evangelio?

CAPUT III. Displicet tibi tentans Deus, displiceat tibi tentans Christus. Sed cum placuerit tibi tentans Christus, placeat tibi tentans Deus. Et Christus enim Filius Dei Deus, et cum Patre Christus unus Deus. Ubi igiturlegimus tentantem Christum? Evangelium loquitur: ait enim Philippo, Unde ememus panes, ut manducent hi? Et sequitur Evangelista: Hoc autem dicebat,lentans eum; ipse enim sciebat quid esse1 facturus (Joan. vi, 5 et 6). Refer nunc animum ad Deum tentantem Abraham. Hoc enim dicebat et Deus, tentans

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »