Obrázky na stránke
PDF
ePub

ctum est ut huc ille veniret (a), aut uxor mea ipso die in ecclesiam procederet? Et hoc credo quod in cogitatione sua dicat: nam libere erumpere in vocem non audel, nec ante solam uxorem suam. Fortassis enim si eruperit, et hoc dixerit, potest illa respondere, et dicere: Quare maledicis, cui paulo ante acclamabas? Certe conjuges sumus: cum lingua tua discordas, mecum concorditer quomodo vivere poteris? Nos, fratres, pericula vestra intuemur, non voluntates vestras attendimus: nam et medicus si voluntatem ægri attendat, nunquam illum curat. Quod non est faciendum, non fiat: quod prohibet Deus, non fiat. Qui Deo credit, ab ipso audit quod dicimus. Certe melius erat quibusdam nolentibus corrigi, ut vel huc non veniremus, si ista dicturi eramus ; vel quia jam venimus, non ea diceremus.

5. Nudiustertiano die memini me dixisse Sanctitati vestræ, quia si citharœdi essemus, aut hujusmodi aliquid populariter exhibentes pro studiis nugacitatis vestræ, quæ jam quæsumus ut relinquatis, tenuissetis nos, ut daremus vobis diem, et quisque pro modulo suo conferret nobis mercedem. Quare ambularemus delectati vanis canticis nulli rei profuturis, ad tempus dulcibus, in posterum amaris? Talibus etenim turpitudinibus cautionum animi humani illecti enervantur, et decidunt a virtute, defluentes in turpitudinem; et propter ipsas turpitudines postea sentiunt dolores, et cum magna amaritudine digerunt quod cum dulcedine temporali biberunt. Melius ergo nos amara vobis cantamus ad tempus, quæ postea dulcescant in vobis. Nec mercedem aliquam exigimus, nisi ut faciatis quæ dicimus imo non faciatis, si nos dicimus: si autem omnibus ille dicit, qui neminem timet, et per quem fit in nomine ipsius et in gloria misericordiæ ipsius, ut et nos nemincm timeamus; omnes audivimus, omnes faciamus, omnes cum nostro adversario concordemus.

:

6. Putate me citharœdum esse 1; quid vobis possum amplius canere? Ecce psalterium fero, decem chordas habet: hoc vos paulo ante cantastis, antequam inciperem loqui; chorus meus vos fuistis.

CAPUT V.-Nonne vos paulo ante cantastis, Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLII, 9)? Ipsas decem chordas modo percutio. Quare amara est vox psalterii Dei? Psaltam tibi in psalterio decem chordarum. Non vobis hoc canto, quod vos non faciatis. Decalogus enim Legis decem præcepta habet: quæ decem præcepta sic sunt distributa, ut tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad homines. Tria ad Deum, quæ jam dixi: Unus est Deus noster, ei nullam similitudinem debemus facere, et non fornicari post Deum, qui unus est: quia Deus et Christus Filius Dei unum est cum

1 Duo Mss. Putate me diem dedisse, putate me citharœdum esse, etc.

Plerique Mss., et nullam similitudinem.

Sic Mss. Editi vero, qui Deus.

(a) Hinc facile intelligas sermonem ab Augustino habitum esse in aliena ecclesia, forte apud Carthaginenses: certe quidem apud homines ludis deditos et spectaculis, a quibus passim revocat infra.

Patre. Et ideo non debet a nobis accipi in vanum, ut putemus eum factum, id est, creaturam aliquam, per quem facta sunt omnia: quia ipse unus Deus, Pater est et Filius et Spiritus sanctus. In Spiritu sanclo, hoc est, in dono Dei, requies nobis sempiterna promittitur. Inde modo pignus accepimus. Sic enim dicit Apostolus: Qui dedit nobis pignus Spiritum 1 (II Cor.1, 22). Si pignus accepimus, ut incipiamus in Domino et in Deo nostro tranquilli esse, ut simus in Deo nostro mites, simus in Deo patientes; erimus etiam in illo unde pignus accepimus, in æternum quieti; quod erit sabbatum sabbatorum, propter ipsam requiem pertinentem ad donum Spiritus sancti. Tertium itaque præceptum de sabbato, quod diximus, quod carnaliter Judæi celebrant, nos spiritualiter agnoscamus. Nam quia Spiritus sanctus dicitur, propterea septimum diem sanctificavit Deus, quando fecit omnia opera sua, sicut in Genesi scriptum legimus. Non ibi habes nominatam sanctificationem, nisi illo die ubi dicitur, Requievit Deus ab operibus suis. Non enimi fatigatus erat Deus, ut diceretur, Requievit Deus ab operibus suis (Gen. 1, 3): sed in illo verbo tibi laboranti requiem promisit; ut quia fecit omnia bona valde, et sic dicitur, Requievit Deus, intelligas etiam te post bona opera requieturum, et sine fine requieturum. Nam omnia superiora quæ dicta sunt, id est, dies superiores habent vesperam : septimus iste dies non habet vesperam, ubi Deus sanctificavit requiem. Dicitur ibi, Factum est mane, ut inciperet ipse dies. Non dictum est, Factum est vespere, ut finiretur dies: sed dictum est, Factum est mane, ut fieret sine fine dies. Sic incipit ergo requies nostra, quasi mane : sed non finitur, quia in æternum vivemus. Ad hanc spem quidquid facimus si facimus, sabbatum observamus. Ipsa est tertia chorda hujus decalogi, id est, psalterii decachordi in tribus enim chordis ad Deum pertinent præcepta.

CAPUT VI. - 7. Si diceretur nobis, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et de proximo nostro nihil diceretur, non esset decachordum, sed trichordum. Quia vero addidit Dominus, Et diliges proximum luum tanquam te ipsum; el contexuit dicens, In his duobus præceptis tota Lex pendet et Prophetæ ( Matth. XXII, 37-40): tota Lex in duobus præceptis est, in dilectione Dei et dilectione proximi; ad duo itaque præcepta, id est, ad dilectionem Dei et proximi pertinet decalogus. Ad primum præceptum tres chord.e pertinent, quia Deus est Trinitas. Ad alterum vero præceptum, id est, ad dilectionem proximi, septem chorde: quomodo vivatur inter homines. Nam ipse numerus septenarius, tanquam septem chordarum, incipit ab honore parentum : Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. xx, 12). Ad parentes enim suos 1 Pauciores Mss. : Spiritus.

2 Ediu: Spiritus sanctus septiformis dicitur. Vox, septiformis, abest a manuscriptis et abesse debet, quando hic docet Augustinus tertium præceptum de sabbati requie pertinere ad Spiritum sanctum, atque septimum diem, quod sabbatum est, idcirco sanctificatum fuisse a Deo, quia Spiritus dicitur sanctus.

homo aperit oculos, et hæc vita ab eorum amicitia sumit exordium. Quisquis autem suis parentibus non defert honorem, quibus parere poterit? Honora patrem tuum et matrem tuam. Et dicit Apostolus: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum (Ephes. vi, 2). Quomodo primum, quando quartum est mandatum, nisi quia in septenario numero est primum? Ad dilectionem proximi primum est in altera tabula. Nam ideo duæ tabulæ Legis datæ sunt. Deus enim famulo suo Moysi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem præcepta Legis (Exod. xxxi, 18) (quod est psalterium decem chordarum); tria in una tabula ad Deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum. In altera ergo tabula primum est, Honora patrem tuum et matrem tuam. Secundum, Non mochaberis. Tertium, Non occides. Quartum, Non furaberis. Quintum, Non falsum testimonium dices. Sextum. Non concupisces uxorem proximi tui. Septimum, Non concupisces rem proximi tui. Hæc jungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus (Id. xx, 1-17), si in psalterio decem chordarum volumus cantare canticum novum.

CAPUT VII.-8. Attendat enim Charitas vestra, ut dicam quod Dominus suggerit. Accepit Legem populus Judæorum istam in decalogo: non observavit. Et quicumque obtemperabant, timore obtemperabant pœnæ, non amore justitiæ: portabant psalterium, non cantabant. Cantanti enim voluptas est, timenti onus est. Ideo vetus homo aut non facit, aut timore facit; non amore sanctitatis, non delectatione castitatis, temperantiæ, charitatis, sed timore. Vetus enim homo est; et vetus homo canticum vetus cantare potest, non novum. Ut autem cantet canticum novum, sit novus homo. Quomodo autem possit esse novus homo, audi, non me, sed Apostolum dicentem, Exuite, vos, veterem hominem, et induite novum. Et ne quis putaret, cum dixit, Exuite, vos, veterem hominem, et induite novum; aliquid deponendum esse et aliquid accipiendum, cum de mutando præciperet homine, subjecit et ait, Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem (Ephes. IV, 22-25). Hoc est quod ait, Exuite veterem hominem, et induite novum : hoc dixit, Mutate mores. Sæculum diligebatis, Deum diligite: nugatoria iniquitatis, temporales voluptates diligebatis; proximum diligite. Si dilectione facitis, canticum novum cantatis : si timore facitis, facitis tamen; portatis quidem psalterium, sed nondum cantatis : si autem nec hoc facitis, projicitis ipsum psalterium. Melius est vel portare, quam projicere sed rursus, melius cum voluptate cantare, quam cum onere portare. Nec pervenit ad canticum novum, nisi jam cum voluptate cantans. Nam qui portat cum timore, adhuc in vetustate est. Et quid est quod dico, fratres, attendite. Non concordavit

Am. Er. et Viss., parcere. Sic etiam Eugypius. Plerique Mss., dilectione castitatis. Mox tres Mss., non temperantia charitatis. Lov., non temperantiæ, etc. Sequitur Am. Er. et plures Mss.

Mss., adhuc in vetere est.

1

[ocr errors]

cum adversario suo, qui cum timore adhuc facit: timet enim ne veniat Deus, et damnet illum. Nam nondum delectat castitas, nondum illum delectat justitia; sed judicium Dei formidans, a factis temperat: non concupiscentiam ipsam damnans, quæ sævit in eo. Nondum illum delectat quod bonum est: nondum ibi habet suavitatem, ut cantel canticum novum; sed de vetustate pœnas timet: nondum concordavit cum adversario. CAPUT VIII. 9. Tales enim homines, plerumque supplantantur tali cogitatione, ut dicant sibi: Si fieri posset, non nobis minaretur Deus, non talia per Prophetas suos diceret, quæ homines deterrerent; sed antequam veniret, daret omnibus indulgentiam, ignosceret omnibus, postea veniret, neminem mitteret in gehennas. Jam quia iniquus est, iniquum vult Deum. Vult te Deus facere similem sui, et conaris tu Deum facerc similem tui. Placeat tibi ergo Deus qualis est, non qualem illum esse vis. Perversus enim es, et talem vis Deum qualis es, non qualis est. Si autem placeat tibi qualis est, corrigeris, et diriges in eam regulam cor tuum, a qua nunc alienus distortus es. Placeat tibi Deus qualis est, ama qualis est: non te ipse amat qualis es, sed odit te qualis es. Ideo tui miseretur, quia odit te qualis es, ut faciat te qualis nondum es. Faciat te, dixi, qualis nondum es. Nam illud tibi non promittit, quia faciet te qualis est. Nam eris qualis est, sed ad quemdam modum; id est, imitator Dei velut imago, sed non qualis imago est Filius. Nam etiam imagines in hominibus diversæ sunt. Filius hominis habet imaginem patris sui, et hoc est quod pater ejus, quia home est sicut pater ejus. In speculo autem imago tua non hoc est quod tu. Aliter est enim imago tua in filio, aliter in speculo: in filio est imago tua secundum æqualitatem substantia; in speculo autem quantum longe est a substantia, et tamen est quædam imago tua, quamvis non talis, qualis in filio tuo secundum substantiam. Sic in creatura, non hoc est imago Dei, quod est in Filio, qui hoc est quod Pater, id est, Verbum Dei per quod facta sunt omnia. Recipe ergo similitudinem Dei, quam per mala facta amisisti. Sicut enim in nummo imago imperatoris aliter est, aliter in filio: nam imago et imago est; sed aliter impressa est in nummo, aliter in filio, aliter in solido aureo imago imperatoris: sic et tu nummus Dei es, ex hoc melior, quia cum intellectu et cum quadam vita nummus Dei es, ut scias etiam cujus imaginem geras, et ad cujus imaginem factus sis: nam nummus nescit se haberc imaginem imperatoris. Ergo ut dicere cœperam, odit te Deus qualis cs, sed amat te talem qualem te esse vult: et ideo ille te ut muteris hortatur. Concorda cum illo, et incipe primo bene velle, et odisse te qualis es: hoc sit tibi initium concordiæ cum sermone Dei, ut incipias primo tu odisse te qualis es. Cum cœperis et tu odisse te talem qualis es, sicut te talem odit Deus, incipis jam ipsum diligere Deum qualis est.

particula antequam, abest ab am. et a MSC

10. Ægrum attendite. Æger ægrotantem se odit qualis est: inde incipit concordare cum medico. Quia et medicus odit eum qualis est: nam ideo vult sanum esse, quia odit eum febrientem : et est medicus febris persecutor, ut sit hominis liberator. Sic avaritia, sic libido, sic odium, concupiscentia, luxuria, sic nugacitas spectaculorum, febres sunt animæ tuæ, debes illas odisse cum medico: ita concordas cum medico, niteris cum medico, et libenter audis quod jubet medicus, libenter facis quod jubet medicus, et proficiente jam sanitate incipiunt etiam delectare præcepta. Quam onerosus est cibus ægris quando reficiuntur: et pejorem horam deputant ægri refectionis suæ, quam suæ accessionis; et tamen cogunt se concordantes cum medico, et quamvis inviti et obluctantes vincunt se ut aliquid accipiant. Quanta aviditate sani majora percepturi sunt, unde ægri minora vix accipiunt? Sed unde hoc factum est? Quia oderant febrem suam, et cum medico concordaverunt, et simul persequebantur febrem medicus et ægrotus. Cum ergo et nos talia dicimus, non odimus nisi febres vestras : imo in nobis ipse sermo Dei febres vestras odit 1, cum quo concordare debetis. Nam nos quid sumus, nisi liberandi vobiscum, sanandi vobiscum?

CAPUT IX. 11. Modo non me intueamini, sed sermonem Dei. Nolite irasci medicamento vestro; non inveni enim aliud qua transirem. Veni ad quintamn chordam homo, qui tango psalterium decem chordarum; nunquid prætermissurus eram quintam? Imo assidue percussurus. In illa enim video jacere totum pene genus humanum, in illa video plus laborare *. Ipsam percutiendo quid dico? Nolite mochari post uxores vestras, quia non vultis ut mochentur post vos uxores vestræ. Nolite ire vos, quo eas sequi non vultis. Sine causa vos excusare conamini, quando dicitis: Numquid eo ad uxorem alienam? Ad ancillam meam eo. Vis ut dicat uxor tua tibi: Numquid eo ad virum alienum? Ad servum meum eo. Dicis: Non est uxor aliena, ad quam vado. Numquid vis dicatur tibi : Non est vir alienus, ad quem vado? Absit ut dicat hoc illa. Melius enim dolet te, quam imitatur te. Illa enim casta et sancta femina et vere christiana, quæ dolet fornicantem virum, et non dolet propter carnem, sed dolet propter charitatem; non ideo non vult ut facias, quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit, Nam si propterea non facit, ut tu non facias; si feceris, faciet. Si autem Deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis, et ideo reddat, quia jubet ille; etsi fornicatur vir, castitatem femina illa Deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonorum feminarum, loquitur intus ubi non audit vir, quia nec dignus est, si talis est loquitur ergo ille interius, et dicit, et filiam suam consolatur hujusmodi verbis: De injuriis viri tui torqueris, quid tibi enim fecit? Dole; sed ipsum noli imitari, ut male facias, sed ipse te imitetur in bono. Nam in eo quod male facit, noli cum putare caput

1 Sic Mss. Editi vero ferebant, imo in nobis ipsis sermo Dei febres nostras odit.

Cisterciensis Ms., debeo prus taborare.

tuum, sed me Deum tuum. Nam si et in eo quod male facit caput est, et secuturum est corpus caput suum; eunt ambo per præceps. Ut autem non sequatur malum caput suum, teneat se ad caput Ecclesiæ Christum: huic debens castitatem suam, huic deferens honorem suum, absens sit vir, præsens sit vir, non peccat illa; quia nunquam est absens, cui debet ut non peccet. 12. Hæc ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum adversario. Nec amara sunt quæ dico, aut si amara sunt, curant. Potio 'ista si amara est, accipiatur quia in periculo sunt viscera, amara est, bibatur. Melius est modica amaritudo in faucibus, quam æternum tormentum in visceribus. Mutate ergo vos. Quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, jam facite. Nolite dicere: Non potest fieri. Fœdum est, fratres mei, turpe est, ut vir dicat non posse fieri quod facit femina. Scelus est, ut vir dicat: Non possum. Quod potest femina, vir non potest? Quid enim, illa carnem non portat? Prior a serpente de-. cepta est. Cast uxores vestræ ostendunt vobis fieri posse quod non vultis facere, et dicitis fieri non posse! Sed forte dices, ideo illam facilius facere posse, quia multa illi custodia est, legis præceptum, diligentia maritalis, terror etiam legum publicarum ; est etiam verecundiæ et pudoris illius magnum munimentum. Multæ custodia faciunt feminam castiorem, virum castum faciat ipsa virilitas. Nam ideo mulieri major custodia, quia major infirmitas. Illa erubescit viro, tu non erubescis Christo? Tu liberior, quia fortior: quia facile vincis, ideo tibi commissus es. Super illam et diligentia viri, et terror legum, et consuetudo morum, et verecundia major: et Deus super te, tantum Deus. Invenis enim facile pares viros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud multi. Et tanta est perversitas generis humani, ut aliquando metuendum sit ne castus erubescat inter impudicos. Ideo non cesso tangere quintam istam chordam, propter ipsam perversam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. Si quis inter vos faciat homicidium, quod avertat Deus, pellere illum vultis de patria, et continuo, si fieri potest, excludere. Si quis faciat furtum, odistis illum, nec videre vultis. Si quis dicat falsum testimonium, abominamini, nec vobis homo videtur. Si quis concupiscat alienas res, raptor et injustus deputatur. Si quis volutatur cum ancillis suis, amatur, blande accipitur; convertuntur vulnera in joca. Si quis autem existat qui dicat se castum, non facere adulterium, notum autem sit quod non faciat; erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse virum. Ad hoc delapsa est humana perversitas, ut vir habeatur victus a libidine, et vir non habeatur victor libidinis. Triumphantes exsultant, et non sunt viri: jacent prostrati, et viri sunt? Si spectares, ille tibi videretur fortior", qui jaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiam?

1 Editi, sed time me Deum tuum. Verbum, time, abest a MSS.

Am.: si spectabas in amphitheatro, si exspectabas, u ille tibi videretur fortior, etc.

15. Sed quia dissimulatis a pugna interiore', et delectant vos pugnæ exteriores, ideo non vultis pertinere ad canticum novum; ubi dicitur, Qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum (Psal. CXLIII, 1). Est enim bellum quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, frenans ava⚫itiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. Has pugnas facis in occulto, et non vinceris in aperto. Ad hoc docentur manus vestræ ad prælium, et digiti vestri ad bellum. Non est hoc in spectaculis vestris. In illis spectaculis non id est venator, quod citharista; aliud agit venator, aliud citharista: in spectaculo Dei unum est. Tange easdem decem chordas, et feras occides, utrumque simul facis. Tangis primam chordam, qua unus colitur Deus; cecidit bestia superstitionis. Tangis secundam, qua non accipis nomen Domini Dei tui in vanum; cecidit bestia erroris nefandarum hæresum, quæ id putaverunt. Tangis tertiam chordam, ubi pro spe futuræ quietis facis quidquid facis; interficitur crudelior cæteris bestiis amor sæculi hujus. Propter amorem enim sæculi hujus laborant homines in omnibus negotiis: tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem sæculi hujus, sed propter sempiternam requiem quam promittit Deus. Vide quomodo utrumque simul facis, et chordas tangis, et bestias occidis, id est, et citharista es et venator. Non vos delectant? talia spectacula, ubi non promeremur oculos editoris, sed oculos Redemptoris? Honora patrem tuum et matrem tuam : tangis quartam chordam, ut honorem parentibus deferas; cecidit bestia impietatis. Non mœchaberis: tangis quintam chordam; cecidit bestia libidinis. Non occides: tangis sextam chordam; cecidit bestia crudelitatis. Non furtum facies: tangis septimam chordam; cecidit bestia rapacitatis. Non falsum testimonium dices: tangis octavam chordam; cecidit bestia falsitatis. Non concupisces uxorem proximi tui : tangis nonam chordam; cecidit bestia adulterinæ cogitationis. Aliud est enim non facere aliquid tale præter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo præcepta sunt, Non machaberis, et, Non concupisces uxorem proximi tui. Non concupisces rem proximi tui: tangis decimam chordam; cecidit bestia cupiditatis. Ita cadentibus omnibus bestiis securus et innocens in Dei dilectione et humana societate versaris. Tangens chordas decem, quot bestias occidis? Nam mulLa capita sunt sub istis capitibus. In singulis chordis non singulas bestias, sed greges interficis bestiarum. Sic ergo canticum novum cum amore, non cum timore cantabis. CAPUT X. 14. Noli dicere tibi, quando forte Inxurianter aliquid vis agere : Uxorem non habeo, facio quod volo; non enim post uxorem meam pecco. Jam nosti pretium tuum, jam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas; imo quem manduces, quem bibas. Abstine te a fornicationibus. Ne forte mihi dicas: Ad fornicem vado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo: nec illud præceptum violo, quo dictum 1 plures Mss., ad pugnam introire.

SIC Am. et aliquot Mss. At Er.: Non nos delectant. Lov.: Nom nos delectent.

est, Non mochaberis; quia uxorem nondum habeo. nec post illam aliquid facio : nec illud præceptum violo, ubi dictum est, Non concupisces uxorem proximi tui. Qui ad publicam vado, in quod præceptum incur, ro? Non invenimus chordam, quam tangamus? no invenimus chordam? Quo nervo ligemus fugitivum istum? Non fugiat, habet unde ligetur: sed amet, et non erit ligamentum, sed ornamentum. Non enim ligamentum, sed ornamentum in ipsis decem chordisinvenimus. Decem enim præcepta ad duo illa referuntur, sicuti audivimus, ut diligamus Deum et proximum et duo illa ad unum illud. Unum est autem, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tob. iv, 16). Ibi continentur decem, ibi continentur duo.

15. Sed dicis: Furtum si faciam, id facio quod pati nolo si occidam, id facio quod ab altero pati nolo: si parentibus meis honorem non deferam, quando volo ut deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo si sim mœchus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo; nam si quis interrogetur, dicit, Nolo ut uxor mea tale aliquid faciat : si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam; id facio quod pati nolo: si concupisco rem proximi mei, nolo ut auferatur mea; id facio quod pati nolo cum vero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo? Quod gravius est, ipsi Deo. Intelligat Sanctitas vestra. Etenim, Quod fieri tibi non vis, alii ne feceris, ad duo præcepta pertinet. Quomodo pertinet ad duo præcepta? Si homini non feceris quod pati non vis ab homine, ad proximi præceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas: si autem quod non vis pati ab homine, ipsi Deo vis facere, quid est hoc? non facis alteri quod pati non vis? Charior tibi factus est homo quam Deus? Ergo quomodo, inquit, facio ipsi Deo? Corrumpis te ipsum. Et unde injuriam facio Deo, quia corrumpo me ipsum? Unde facit tibi injuriam, qui voluerit forte lapidare tuam tabulam pietam, in qua tabula imago tua est in domo tua inaniter posita ad vanum honorem tuum, nec sentiens, nec loquens, nec videns? Si quis illam lapidet, nonne in te id contumelia est? Cum vero imaginem Dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis; attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes; et non attendis per libidines et illicitas fornicationes cujus imaginem violasti? Postremo Deus qui scit quid tibi utile sit, qui vere sic suos servos gubernat ad utilitatem illorum, non ad suam; non enim indiget servis quasi ad adjutorium, sed tu indiges Domini auxilio ipse ergo Dominus qui scit quid tibi sit utile, uxorem concessit, nihil amplius. Hoc jussit, hoc præcepit, ne per illicitas voluptates corruat templum ejus, quod esse carpisti. Numquid hoc ego dico? Apostolum audite: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Iloc

Pauciores Mss., Non habemus quo nervo tigemus fugitivum islum, ut non fugiat. Am., Non fugiet. Paulo post Er. et plures MSS., sed amet te. Non enim ligamentum, etc., omissis verbis, et non erit, etc. At Lov., sed amet se, et non erit, etc. Denique Am. caret particula, se,

autem non facis, rixaris cum eo, et nondum composuisti quousque facias.

dicit Christianis, hoc dicit fidelibus : Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (I Cor. ш, 16, 17)? Videtis quomodo minatur? Non vis corrumpi domum tuam, quare corrumpis domum Dei? Certe facis alicui quod pati non vis. Non est ergo qua evadatur tenetur ille, qui se teneri non putabat. Omnia enim peccata hominum, aut ad corruptelam pertinent flagitiorum, aut ad facinora nocendi. Quia Deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in corruptelis eum offendis, in te illi facis injuriam, Facis enim injuriam gratiæ ipsius, domui' ipsius.

16. Servum si haberes, velles ut serviret tibi servus tuus: servi tu meliori Domino Deo tuo. Servum tuum non tu fecisti, et te et servum tuum ille fecit: vis ut tibi serviat cum quo factus es, et non vis servire ei a quo factus es? Ergo cum vis ut serviat tibi servus tuus homo, et tu non vis servire Domino Deo tuo, facis Deo quod tu pati non vis. Ergo illud unum præceptum continet duo, illa duo continent decem, illa decem continent omnia. Cantate ergo in psalterio decen chordarum canticum novum. Ut autem cantetis canticum novum, estote homines novi. Diligite justitiam : habet pulchritudinem suam. Idco non vultis illam videre, quia aliud amatis. Nam si aliud non amaretis, eam utique videretis. Quare illam videtis, quando illam exigitis? Quare laudas fidem, quando illam exigis de servo tuo? Quam pulchra res fides! Sed tunc pulchra est, quando de servo exigitur; tunc videtur, quando ab altero expetitur: quando de te exigitur, non videtur. Aurum vides, fidem non vides. Sicut lucet aurum ad oculos corporis, sic lucet fides ad oculos cordis. Aperis ad illam oculos cordis, quando vis ut exhibeat illam tibi servus tuus. Si tibi illam exhibuerit, laudas servum, et prædicas eum, et dicis: Præclarum servum habeo, magnum servum habeo, fidelem servum habeo. Quod laudas in servo, non exhibes Domino et co sceleratius, quia vis ut meliorem habeas tu servum, quam te Deus. Jubet Deus servo tuo, ut bonus sit erga te. Quomodo jubet uxori tuæ, ut etsi tu mochaberis, non mœchetur: sic jubet servo tuo, ut etsi tu non servis Domino tuo, serviat tibi. Sed hoc totum vide ut ad admonitionem tuam valeat, non ad perniciem tuam. Etenim servus ille quod tibi servit indigno digne, id est, quod indigno tibi bene servit, et fideliter servit, et pure te diligit, Deo debet, non tibi. Justum est ergo, ut et tu attendas quia sub Domino es, ad quem et ille attendit, ut serviat tibi. Imple ergo quod dictum est, Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Sed ipsum alii cum dicis, utrumque attende et proximum et Deum. Canta in psalterio decem chordarum, canta canticum novum: concorda cum sermone Dei, cum est tecum in via. Concorda cum adversario tuo cito, ne cum discordia venias ante judicem. Si facis quod audis, concordasti cum eo : si

Am. Er. et Germanensis Ms., certe non facis.
Mss., dono. Am., domo.

› Lov., non videtis. Abest., non, ab editis aliis et a MSc.

:

CAPUT XI. —17. Ut autem concordetis, abstinete vos a detestabilibus corruptelis et a detestabilibus inquisitionibus, a mathematicis, ab aruspicibus, a sortilegis, ab auguribus, a sacrilegiis 1; abstinete vos, quantum potestis, a nugatoriis spectaculis. Si quæ delectationes sæculi subrepunt in animam; exercete vos in misericordia, exercete vos in eleemosynis, in jejuniis, in orationibus. His enim purgantur quotidiana peccata, quæ non possunt nisi subrepere in animam, propter fragilitatem humanam. Noli illa contemnere, quia minora sunt; sed time, quia plura sunt. Attendite, fratres mei. Minuta sunt, non sunt magna. Non est bestia quasi leo, ut uno morsu guttur frangat sed et plerumque bestiæ minutæ multæ necant. Si projiciatur quisquam in locum pulicibus plenum, numquid non moritur ibi? Non sunt quidem majores sed infirma est natura humana, quæ etiam minutissimis bestiis interimi potest. Sic et modica peccata : attenditis quia modica sunt; cavete, quia plura sunt. Quam minutissima sunt grana arena si arenæ amplius in navem mittatur, mergit illam ut pereat. Quam minutæ sunt guttæ pluviæ nonne flumina implent, et domos dejiciunt? Ergo ista nolite contemnere. Sed dicturi estis Et quis potest sine istis? Ne hoc diceres (quia vere nemo potest ), Deus misericors videns nostram fragilitatem, posuit contra remedia. Quæ sunt remedia? Eleemosynarum, jejuniorum, orationum : ipsa sunt tria. Ut autem verum dicas in oratione, perfecta implendæ sunt eleemosynæ. Quæ sunt perfecta eleemosyna? Ut ex quo tibi abundat, des ei qui non habet; et cum te lædit aliquis, ignoscas illi.

:

18. Sed ne putetis, fratres, quia facienda sunt quotidie adulteria, et eleemosyuis quotidianis mundanda sunt. Ad illa majora scelera non sufficiunt quotidiana eleemosynæ, ut ea mundent. Aliud est ubi mutes vitam, aliud est ubi toleres vitam. Illa mutanda est 3: si mœchus eras, noli esse machus: si fornicator eras, noli fornicari si homicida, noli esse homicida : si ibas ad mathematicum et ad cæteras pestes sacrilegas, jam desine. Arbitraris hæc, nisi fieri desinant, quotidianis eleemosynis posse mundari? Illa dico quotidiana peccata, quæ aut per linguam facile committuntur, ut est verbum durum, aut cum labitur aliquis in risum immoderatum, aut in hujusmodi nugas quotidianas. In ipsis concessis peccata sunt. Cum ipsa uxore si exceditur concumbendi modus procreandis liberis debitus, jam peccatum est. Ad hoc etenim ducitur uxor : nam id etiam tabulæ indicant, ubi scribitur, Liberorum procreandorum causa. Quando tu uti uxore amplius quam necessitas procreandorum liberorum cogit, volueris, jam peccatum est: et ipsa talia peccata quotidiana eleemosynæ mundant. In ipsis alimentis, quæ utique concessa sunt, si forte excedis modum, et amplius accipis quam necesse est, peccas.

1 Sic Am. et Mss. At Er. et Lov., a sacrilegis. "Ita nonnulli Mss. Alii vero cum Er., quæ habere nemo potest. Lov., quæ habere nemo non potest. Aliquot Mss, illa vitanda est.

« PredošláPokračovať »