Obrázky na stránke
PDF
ePub

Classis vero quinquaginta Homiliarum semper quidem ab aliis separata invenitur, at non raro numerosior quam in excusis. Siquidem sermones duos, quatuor, aut etiam plures supra quinquaginta exhibet in nonnullis manuscriptis; licet propemodum in omnibus sermones integri, ex iis qui numerum quinquagenarium in vulgatis libris conficiunt, desiderentur. Hæc collectio Cæsarii temporibus non potest dici antiquior, cum ei tot homiliæ ab ipso scriptæ inserantur, et plerisque aliarum recapitulationes ab ejusdem stilo non abhorrentes assutæ fuerint. Illic Augustiniani sermones ut plurimum truncati sunt, ac brevibus quibusdam exordiis atque epilogis omni auditorum generi accommodatis interpolati. Et certe qui ex his sermonibus non mutili aliis in exemplaribus occurrere, ii planum faciunt hinc locos, quorum lectio minus omnibus conduceret, avulsos

esse.

Insequentes classes (exceptis Serinonibus ad Fratres in eremo, quos in tomum proximum distulimus) omnes omnino posterioribus sæculis, tempore videlicet inventæ jam typographiæ, exortas constat. Classis de Tempore, quam pro vetustissima censores quidam haud ignobiles habent, procul dubio Basilea in editione Amerbachii vulgata anno MCCCCXCV ordinata est, idque, uti videtur adinodum verisimile, procurante Augustino Dodone de Frisia canonico regulari, cujus imaginem eademn editio Sermonum de Tempore in fronte depictam præfert, his versibus subjectis :

Perlege Sermones communes, lector amice,

Edidit Aurelius quos pater atque decus.
Augustinus eos præsul venerandus et auctor
Filiolis scripsit, protulit atque suis.
Ordine sed nullo, nec enim scripta illa redegit
In numerum aut formam, contiguum vel opus.
Hos modo Sermones collegimus undique sparsos,

Atque hunc congestum pressimus inde librum.

Editionem Basileensem hic significat, ut clarius ostendit carminum series, in qua legitur:

Crede mihi, dices Basileam jure beatam.

Porro e sermonibus 256 quos ea collectio comprehendit, vix sexaginta genuinos quisquam affirmarit. Classis de Sanctis, quæ superiori non est accuratior, simul in eadem editione, necnon haud dubie cjusdem auctoris studio in lucem prodiit.

Postea cum Augustini Opera Parisiis anno quingentesimo trigesimo primo supra millesimum prelo subjecta essent, sermones septemdecim e manuscriptis Carthusia ad muros Parisienses editi sunt.

Auno MDLXIV Joannes Ulimmerius novum volumen, cui titulum inscripsit de Diversis, constans sermonibus centum triginta duobus quorum non pauci jam excusi fuerant, sed minus castigati atque integri, in vulgus emisit. Inde excerpti unus et quinquaginta sermones postea priorem partem de Diversis constituere, cui post annos duodecim alteram ex aliis sexaginta duobus novis sermonibus adjunxere Lovanienses.

Prodierunt deinde undecim homiliæ ex codicibus Carthusia majoris, quas ab editione anni MDCXIV ad calcem tomi decimi legebamus. Insuper in eadem illa editione tredecim alii e manuscriptis Pithoeanis vulgati sunt. At non ita multo post Jacobus Sirmondus volumen publici juris fecit, quod inter quadraginta sermones, quibus constabat, has tredecim ultimas homilias complectebatur, quas propterea nusquam ultra separatim editas reperimus.

Idem contigit nonnullis minoris pretii Sermonibus, qui sub Augustini nomine partim anno MDCXXXIV, Parisiis a Guillelme Camerario Scoto ad manuscriptum Andegavensem, partim anno MDCXLIV, Romæ a Joanne Baptista Maro ad codices Vaticanos et Barberinos typis excusi sunt. Siquidem eus aliis abs se repertis inseruit Hieronymus Vignerius, atque ex illis omnibus duas classes, alteram in prima Supplementi sui parte, alteram in secunda, confecit.

Hæc erat antea sermonum distributio. Unde nemo non intelligat et quam incommoda fucrit, et quam ne cessario immutanda. Robertus de Bardis, Parisiensis Cancellarius, aliam pulchriorem ac magis ingeniosam instituerat in Collectorio, ut vocat, Sermonum Augustini, nunquam vulgato, quod trecentis annis ab hinc retro elapsis excogitavit, iisdem Sermonibus in quinque partes discretis. In prima parte collecti sunt Sermones de quibusdam gestis et sanctis Veteris Testamenti. In secunda parte, de solemnitatibus et sanctis Novi Testament? . In tertia, de vorbis et scripturis Veteris Testamenti. In quarta, de verbis et scripturis Novi Testamenti. In quinta, de ornamentis et impedimentis Ecclesiæ sive fidelium, ac de retributionibus ultimis bonorum et malorum. Servatur in bibliotheca Regia manuscriptus unus, quo primæ duæ istius collectionis partes continentur; et in Colbertina duo, in quibus index Sermonum illarum quinque partium repræsentatur. Cæterum licet Sirmondus in præfatione suorum quadraginta sermonum affirmet, in censendis approbandisque Augustini operibus..... minime contemnenaum Roberti suffragium: tamen adulterinos sermones prope innumeros admisit, ut qui in prima Collectorn parte solos legitimos relinqueret, illam tantum non ad nihilum reduceret. Alia vitia, quæ a nobis in ejus distributione observata sunt, hic recensere operæ pretium non putamus.

Partitionem instituimus multo concinniorem accuratioremque, in qua etiam præ Robertina hoc commodi est, quod propius ab antiqua et vulgata recedit; cum sermones omnes pro varietate argumenti revocet ad hosce quatuor ordines, de Scripturis, de Tempore, de Sanctis, et de Diversis. Addidimus præterea quintum ordinem Sermonum dubiorum, quod videlicet nullum nisi aperte supposititium in Appendicem rejicere consiJium fuerit.

Falsos autem veris diutius confusos relinquere neutiquam licebat: quandoquidem hac in re quotidie tam multi decipiebantur, ut quidam nimis creduli scriptiones Fausti atque aliorum imi subsellii auctorum Augustinianas ducerent; alii contra plus æquo suspiciosi sermones Augustino longe dignissimos aut respuerent, aut suspectos haberent. Sed optimum videtur principia et notas, quibus innixi hoc judicium atque censuram aggressi sumus, declarare, ut hinc statuat unusquisque, num in materia tanti momenti sententiam firmam ac certam ferre potuerimus : tametsi fieri nequeat ut singillatim notas omnes quibus sermonis cujusque censura stabilitur, aperiamus, sed tantum generatim aliquas, easque magis familiares.

Primum omnium stili, quo tantum auctores inter se, quantum homines vultu differunt, rationem habuimus. Hic nempe quod epist. 93, n. 39, de Cypriano dixit Augustinus, pari jure licet de ipso pronuntiare : Stilus ejus habet quamdam propriam faciem, qua possit agnosci. Eum sanctus Hieronymus ex stilo, ut idem epistola inter Augustinianas 68 testatur, agnovit. Et Lugdunensis Ecclesia libro de tribus Epistolis, cap. 35, ut probet Hypognosticon ipsi non esse adscribendum, eodem utitur argumento. Verumtamen si nomine stili nihil aliud intelligatur quam dictio, fatendum est illum non semper unum atque æqualem existere in operibus Augustini, sed maxime in sermonibus, quos tanta rerum ac locorum diversitate per quadraginta annos habuit. Inter hos alii ab co per sacerdotium suum compositi priorum ipsius lucubrationum colorem quemdam referunt, alii ab eodem maturiore jam ætate pronuntiati ad posteriora opera magis accedunt: nonnulli accurate et cum meditatione elucubrati sunt, nonnulli ex tempore fusi : illos extremo Retractationum capite, libro 2, dictatos vocat, hos autem dictos: proindeque aliquos habemus, quales a notariis, dum verba faceret, excerpti sunt, cum alii legantur æque emendati ac integri atque opera proprii auctoris manu exarata solent esse. Id cum critici quidam non satis advertissent, Sermones primis Augustini annis, ut suo loco observavimus, compositos sancto Doctori abjudicarunt. Ad hujusmodi ergo censuram recte obeundam, præterquam quod stilus operis dubii ad singula indubitata opera exigendus est, nequaquam vis illa sive spiritus quo stilus quasi animatur, posthaberi debet. Ubique enim agnoscitur Augustinus proprio quodam eloquentiæ gravis ac seriæ genere, quod sibi lectorum animos subjicit, non lepore comptæ atque affectatæ elocutionis, sed efficacia quadam judicii, prudentiæ, pietatis, honestatis, modestia, comitatis, aliarumque virtutum, quæ passim in ejus oratione adeo fulgent atque emicant, ut ipsius stilum nemo imitatione assequatur. Hic est præcipue Lydius lapis, quo sermones vere Augustiniani probantur; et ad quem Appendicem si quis adhibeat, in eam prope universam cognoscet cadere illud posse, quod de Hypognostico pronuntiatum est: Et sensus ab illius sensu inferior habetur, et modestia atque humilitas morum et sermonum ejus non ibi servatur.

Lugdunensis Ecclesia, cujus hæc verba sunt, ibidem aliud indicium addit: Et testimoniis, inquit, ex hebraica translatione, quam beatus Hieronymus edidit, præter ejus consuetudinem contra illos hæreticos utitur: quod ille ex antiqua potius editione facere consuevit. Quod quidem indicium eo longius latiusque protenditur, quod aliam translationem, cum brevi auctoritatem veteris occupasset, constat jam inde a quinto saculo amplexos esse Salvianum Massiliensem, Eucherium Lugdunensem, Leonem Romanum Pontificem, atque alios. Gregorius cognomento Magnus, qui novam, quam vocat, scribens in librum Job sequitur, epistola ad Leandrum utramque in Ecclesia Romana tunc temporis legi solitam tradit. Sed non multo post nova ubique gentium obtinuit, teste Isidoro, qui non longe ab initio septimi sæculi in libro primo 'de Divinis Officiis, cap. 12, sic habet: De hebræo autem in latinum tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit, cujus editione generaliter omnes Ecclesiæ usquequaque utuntur.

Porro hisce testimoniis Psalterium Ilieronymianum ex hebræo, quod neque in Hypognostico, neque in aliis veterum lucubrationibus reperitur, minime intelligendum est : at solummodo aliæ antiqui fœderis præcipue partes. Nihilominus tamen cum Psalterio, in quod commentarios edidit Augustinus, suæ propriæ lectiones sint, atque ab aliorum haud inediocriter discrepantes, illud quoque satis utiliter in examine nostro adhibuimus.

Cum in præfatione tomi quarti de translatione quam secutus erat Augustinus, a nobis ageretur (qua de re in præfatione tertii, in admonitione super Augustini Speculo, et alibi in genere jam fuerat nonnihil observa .um), mentem nostram aperueramus de Vulgatæ Psalterio, quod quidem nobis illud ipsum, in quo corrigendo Hieronymus secundam curam rogatu Paulæ atque Eustochii susceperat, esse videbatur. Utrum in rem eorum qui Scripturæ studio navant operam, futurum sit opinionem nostram confirmare, non definimus : certe committere non possumus, quin viri in litteris humanis et divinis exercitati objectionibus haud contemnendis satisfaciamus.

Dixeramus nusquam in Psalteriis calamo scriptis, quæ nobis in manus magno numero venerunt, nisi în Vulgatæ, Hieronymui: ni Psalterii obeliscos atque asteriscos inveniri, atque adeo unuin idemque videri Psalte

rium; ac eam rem etiam confirmari inscriptione unius e Colbertinis manuscriptis ubi dicitur emendatum a sancto Hieronymo in novo.

Verum nobis occurritur 1 Psalterium in his codicibus exaratum idem atque Vulgatæ nequaquam haberi posse, quandoquidem inter se plusquam centum locis differunt, ac eorum non paucæ numerantur discrepantiœ quæ vel magnum habent momentum, vel scriptoribus tribui non possunt. Hanc tantam varietatum multitudinem minime diffitemur; sed minorem esse nequivisse contendimus. Quisquis in evolvendis manuscriptis vel mediocrem laborem impenderit, is ignorare nequaquam poterit rara inveniri exemplaria, in quibus paginarum numerus varietatum sive bonarum sive malarum multitudine non vincatur; et in hujusmodi scriptis codicibus non secus ac quandoque in editis, gravia quædam occurrere, non modo quæ a librariis, ut Hieronymi verbis utamur, dormitantibus aut addita sunt aut mutata; sed etiam a præsumptoribus imperitis emendata perversius (Epist. 123, ad Damasum). Lucas Brugensis qui sola collegit Romanæ correctionis in Bibliis editionis vulgatæ jussu Sixti V recognitis loca insigniora, horum plusquam ducenta in solo Psalterio annotavit. Quis vero inde colligat aut codicibus ad quos facta est ea correctio, Vulgatam minime contineri, aut Vulgatam ipsam quæ nostris in Bibliis hodie circumfertur, et in qua tot observantur diversitates, non eamdem quæ erat Concilii Tridentini tempore existimandam. Denique laudati a nobis manuscripti eam cum Vulgata consensionem præ se ferunt, qua majorem aut frequentiorem non facile in aliis æqualis ætatis exemplaribus reperire sit. Nobis postea opponitur auctoritas Tridentini Concilii, quod in Sessione IV statuit ut ipsa vetus et Vulgata editio, quæ longo tol sæculorum usu in ipsa Ecclesia probata est........ pro authentica habeatur : quo loco, ut supponitur, Synodus Vulgatæ nomine Italam intelligit, cum nos contra Vulgatam vocemus B. Hieronymi versionem: ac proinde nostra sententia Tridentino Concilio minus bene cohærere videtur. Ad suspicionem hanc procul amovendam satis quidem esset respondere non versionem Psalterii novam quam ex hebræo edidit Ilieronymus, a nobis Vulgatæ nomine designatam, sed eam solam quam ad græcos codices emendavit, quæ antea in Italia, saltem in Urbe, ut ex ipsius ad Paulam et Eustochium epistola discimus, in usu erat. Verum aliunde manifestum est a Concilio nihil aliud per Vulgatam intelligi versionem, nisi eam quæ legi consuevit in Ecclesia catholica: cujus tametsi plurimas partes Hieronymus transtulerit ex hebræo (quemadmodum sola testimonia ex hac ipsa ab Augustino, libro 4 de Doctrina Christiana, cap. 7, item libro 5 et 6 Quæst., et libro 7 Locut. in Heptateuchum petita abunde probant), ea tamen Concilii tempore, quo jam plusquam mille et centum anLos numerabat, optimo jure antiqua dici poterat; perinde atque Isidori Ilispalensis ætate jam Vulgatæ nomen erat adepta, cum ca editione omnes Ecclesiæ usquequaque utebantur. Cæterum non sine gravi hallucinatione crederet quispiam idem in Tridentina Synodo et apud veteres per Vulgata vocem significari. In Synodo ea vox integram utriusque fœderis Scripturam latine redditam et nostris contentam in Bibliis denotat cum apud Hieronymum, epistola 155, ad Sunniam et Fretelam scripta, græcam quamdam Veteris Testamenti versionem signet; epistola vero 101, ad Pammachium, versionem ita vocatam, cuin ea nostræ opponeretur.

Quantum ad conjecturam eodem loco a nobis propositam, ejus duæ sunt partes: altera, Vulgatam nostram, quam a Psalterio per Hieronymum correcto minime diversam esse probaveramus, potuisse ab ipso, epistola 155, dici versionem ex Hexaplis a se editam, quod illam iisdem exempluribus consentientem effecisset; epistola vero Paulæ et Eustochio scripta versionem tantummodo correctam, quod antiquæ verba, quantum in ipso fuerat, retinuisset: altera, forte contigisse ut eadem ipsa versio, cujus certi loci Sunniæ et Fretelæ negotium facessebant, ex Germania, ubi degebant iidem viri (viros enim Sunniam ac Fretelam dicimus, quod Hieronymi ad illos epistola in codice Colbertino et in Germanensi inscribatur Dilectissimis fratribus,) jam ab his temporibus in Gallias pervenerit. Utramque bane partem negat Vir eruditus, non alio ductus argumento, quam quia Psalterium Gallicum (quod idem nobis est atque Vulgatum in codicibus antea laudatis comprehensum) ab illa versione summopere discordet. Sufficit ut ei majorem omni exceptione testem Ilincmarum producamus, qui epistola ad Ludovicum Germaniæ regem, non modo Vulgatæ nostræ eam quæ ab Hieronymo communis et vulgata dicitur, opponit; sed etiam asserit apud Gallos suo tempore eam versionem, quam idem ille Doctor ad Sunniam et Fretelam scribens exposuit, in usu fuisse. Quapropter in id consentiamus necesse est illas omnes, quæ in Psalteriis nostris calamo exaratis exstant, discrepantias vel a librariis, ut supra dicebatur, dormitantibus, vel a præsumptoribus imperitis scaturiisse. Hic Valafridi Strabonis auctoris Hincmaro æqualis locum, ubi Gallos secundum emendationem quam Hieronymus de Septuaginta Interpretum editione composuit, Psalterium cantare lestatur (De Reb. Ecclesiast. cap. 25), conferre supersedemus: nec etiam est animus tot viros doctos, unde causæ nostræ non minima fieret auctoritatis accessio, memorare, utputa Jacobum Fabrum et Petrum Pithæuin, quibus omnino persuasum erat Gallicum Psalterium esse illud ipsum quod iterum correxit Hierohymns. Nihil vero nos movet vulgata illa Hieronymi ad Damnasum epistola, cujus hoc initium est : Legi litteras Apostolatus tui, poscentes ut secundum simplicitatem Septuaginta Interpretum canens Psalmographum interpretar festinem, quam alius de Psalterio Romano intelligit, alins de Gallicano: hæc, inquam, nihil nos movet, utpote que falsitatem suam aperte prodat.

Jam ad argumentum revertamur. Nobis etiam operæ pretium esse visum est studiose Sermonum doctrinam examinare, utrum scilicet cum Augustimana sive in fidei ac morum dogmatibus, sive in Scripturæ expositione

[ocr errors]

Partitionem instituimus multo concinniorem accuratioremque, in qua etiam præ Robertina hoc commodi est, quod propius ab antiqua et vulgata recedit; cum sermones omnes pro varietate argumenti revocet ad hosce quatuor ordines, de Scripturis, de Tempore, de Sanctis, et de Diversis. Addidimus præterea quintum ordinem Sermonum dubiorum, quod videlicet nullum nisi aperte supposititium in Appendicem rejicere consilium fuerit.

Falsos autem veris diutius confusos relinquere neutiquam licebat: quandoquidem hac in re quotidie tam multi decipiebantur, ut quidam nimis creduli scriptiones Fausti atque aliorum imi subsellii auctorum Augustinianas ducerent; alii contra plus æquo suspiciosi sermones Augustino longe dignissimos aut respuerent, aut suspectos haberent. Sed optimum videtur principia et notas, quibus innixi hoc judicium atque censuram aggressi sumus, declarare, ut hinc statuat unusquisque, num in materia tanti momenti sententiam firmam ac certam ferre potuerimus : tametsi fieri nequeat ut singillatim notas omnes quibus sermonis cujusque censura stabilitur, aperiamus, sed tantum generatim aliquas, easque magis familiares.

Primum omnium stili, quo tantum auctores inter se, quantum homines vultu differunt, rationem habuimus. Hic nempe quod epist. 93, n. 39, de Cypriano dixit Augustinus, pari jure licet de ipso pronuntiare : Stilus ejus habet quamdam propriam faciem, qua possit agnosci. Eum sanctus Hieronymus ex stilo, ut idem epistola inter Augustinianas 68 testatur, agnovit. Et Lugdunensis Ecclesia libro de tribus Epistolis, cap. 35, ut probet Hypognosticon ipsi non esse adscribendum, eodem utitur argumento. Verumtamen si nomine stili nihil aliud intelligatur quam dictio, fatendum est illum non semper unum atque æqualem existere in operibus Augustini, sed maxime in sermonibus, quos tanta rerum ac locorum diversitate per quadraginta annos habuit. Inter hos alii ab co per sacerdotium suum compositi priorum ipsius lucubrationum colorem quemdam referunt, alii ab eodem maturiore jam ætate pronuntiati ad posteriora opera magis accedunt: nonnulli accurate et cum meditatione elucubrati sunt, nonnulli ex tempore fusi : illos extremo Retractationum capite, libro 2, dictatos vocat, hos autem dictos: proindeque aliquos habemus, quales a notariis, dum verba faceret, excerpti sunt, cum alii legantur æque emendati ac integri atque opera proprii auctoris manu exarata solent esse. Id cum critici quidam non satis advertissent, Sermones primis Augustini annis, ut suo loco observavimus, compositos sancto Doctori abjudicarunt. Ad hujusmodi ergo censuram recte obeundam, præterquam quod stilus operis dubii ad singula indubitata opera exigendus est, nequaquam vis illa sive spiritus quo stilus quasi animatur, posthaberi debet. Ubique enim agnoscitur Augustinus proprio quodam eloquentiæ gravis ac seriæ genere, quod sibi lectorum animos subjicit, non lepore comptæ atque affectatæ elocutionis, sed efficacia quadam judicii, prudentiæ, pietatis, honestatis, modestia, comitatis, aliarumque virtutum, que passim in ejus oratione adeo fulgent atque emicant, ut ipsius stilum nemo imitatione assequatur. Hic est præcipue Lydius lapis, quo sermones vere Augustiniani probantur; et ad quem Appendicem si quis adhibeat, in cam prope universam cognoscet cadere illud posse, quod de Hypognostico pronuntiatum est: El sensus ab illius sensu inferior habetur, et modestia atque humilitas morum et sermonum ejus non ibi servatur.

Lugdunensis Ecclesia, cujus hæc verba sunt, ibidem aliud indicium addit : Et testimoniis, inquit, ex hebraica translatione, quam beatus Hieronymus edidit, præter ejus consuetudinem contra illos hæreticos utitur : quod ille ex antiqua potius editione facere consuevit. Quod quidem indicium eo longius latiusque protenditur, quod aliam translationem, cum brevi auctoritatem veteris occupasset, constat jam inde a quinto sæculo amplexos esse Salvianum Massiliensem, Eucherium Lugdunensem, Leonem Romanum Pontificem, atque alios. Gregorius cognomento Magnus, qui novam, quam vocat, scribens in librum Job sequitur, epistola ad Leandrum utramque in Ecclesia Romana tunc temporis legi solitam tradit. Sed non multo post nova ubique gentium obtinuit, teste Isidoro, qui non longe ab initio septimi sæculi in libro primo de Divinis Officiis, cap. 12, sic habet: De hebræo autem in latinum tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit, cujus editione generaliter omnes Ecclesiæ usquequaque utuntur.

Porro hisce testimoniis Psalterium Ilieronymianum ex hebræo, quod neque in Hypognostico, neque in aliis veterum lucubrationibus reperitur, minime intelligendum est : at solummodo aliæ antiqui fœderis præcipu.c partes. Nihilominus tamen cum Psalterio, in quod commentarios edidit Augustinus, suæ propriæ lectiones sint, atque ab aliorum haud mediocriter discrepantes, illud quoque satis utiliter in examine nostro adhibuimus.

Cum in præfatione tomi quarti de translatione quam secutus erat Augustinus, a nobis ageretur (qua de ra in præfatione tertii, in admonitione super Augustini Speculo, et alibi in genere jam fuerat nonnihil observa .um), mentem nostram aperueramus de Vulgatæ Psalterio, quod quidem nobis illud ipsum, in quo corrigenda Hieronymus secundam curam rogatu Paulæ atque Eustochii susceperat, esse videbatur. Utrum in rem eorum qui Scripturæ studio navant operam, futurum sit opinionem nostram confirmare, non definimus : certe committere non possumus, quin viri in litteris humanis et divinis exercitati objectionibus haud contemnendis satisfaciamus.

Dixeramus nusquam in Psalteriis calamo scriptis, quæ nobis in manus magno numero venerunt, nisi in Vulgatæ, Hieronymui: ni Psalterii obeliscos atque asteriscos inveniri, atque adeo unun idemque videri Psalte

rium; ac eam rem etiam confirmari inscriptione unius e Colbertinis manuscriptis ubi dicitur emendatum a sancto Hieronymo in novo.

Verum nobis occurritur 1 Psalterium in his codicibus exaratum idem atque Vulgatæ nequaquam haberi posse, quandoquidem inter se plusquam centum locis differunt, ac eorum non pauca numerantur discrepantiæ quæ vel magnum habent momentum, vel scriptoribus tribui non possunt. Hanc tantam varietatum multitudinem minime diffitemur; sed minorem esse nequivisse contendimus. Quisquis in evolvendis manuscriptis vel mediocrem laborem impenderit, is ignorare nequaquam poterit rara inveniri exemplaria, in quibus paginarum numerus varietatum sive bonarum sive malarum multitudine non vincatur; et in hujusmodi scriptis codicibus non secus ac quandoque in editis, gravia quædam occurrere, non modo quæ a librariis, ut Hieronymi verbis utamur, dormitantibus aut addita sunt aut mutata; sed etiam a præsumptoribus imperitis emendata perversius (Epist. 123, ad Damasum). Lucas Brugensis qui sola collegit Romanæ correctionis in Bibliis editionis vulgatæ jussu Sixti V recognitis loca insigniora, horum plusquam ducenta in solo Psalterio annotavit. Quis vero inde colligat aut codicibus ad quos facta est ea correctio, Vulgatam minime contineri, aut Vulgatam ipsam quæ nostris in Bibliis hodie circumfertur, et in qua tot observantur diversitates, non eamdem quæ erat Concilii Tridentini tempore existimandam. Denique laudati a nobis manuscripti eam cum Vulgata consensionem præ se ferunt, qua majorem aut frequentiorem non facile in aliis æqualis ætatis exemplaribus reperire sit.

Nobis postea opponitur auctoritas Tridentini Concilii, quod in Sessione IV statuit ut ipsa vetus et Vulgata editio, quæ longo tot sæculorum usu in ipsa Ecclesia probata est........ pro authentica habeatur : quo loco, ut supponitur, Synodus Vulgatæ nomine Italam intelligit, cum nos contra Vulgatam vocemus B. Hieronymi versionem : ac proinde nostra sententia Tridentiuo Concilio minus bene cohærere videtur. Ad suspicionem hanc procul amovendam satis quidem esset respondere non versionem Psalterii novam quam ex hebræo edidit Ilieronymus, a nobis Vulgate nomine designatam, sed eam solam quam ad græcos codices emendavit, quæ antea in Italia, saltem in Urbe, ut ex ipsius ad Paulam et Eustochium epistola discimus, in usu erat. Verum aliunde manifestum est a Concilio nihil aliud per Vulgatam intelligi versionem, nisi eam quæ legi consuevit in Ecclesia catholica: cujus tametsi plurimas partes Hieronymus transtulerit ex hebræo (quemadmodum sola testimonia ex hac ipsa ab Augustino, libro 4 de Doctrina Christiana, cap. 7, item libro 5 et 6 Quæst., et libro 7 Locut, in Heptateuchum petita abunde probant), ea tamen Concilii tempore, quo jam plusquam mille et centum annos numerabat, optimo jure antiqua dici poterat; perinde atque Isidori Ilispalensis ætate jam Vulgatæ nomen erat adepta, cum ca editione omnes Ecclesiæ usquequaque utebantur. Cæterum non sine gravi hallucinatione crederet quispiam idem in Tridentina Synodo et apud veteres per Vulgata vocem significari. In Synodo ea vox integram utriusque fœderis Scripturam latine redditam et nostris contentam in Bibliis denotat cum apud Hieronymum, epistola 135, ad Sunniam et Fretelam scripta, græcam quamdam Veteris Testamenti versionem signet; epistola vero 101, ad Pammachium, versionem ita vocatam, cum ea nostræ opponeretur.

Quantum ad conjecturam eodem loco a nobis propositam, ejus duæ sunt partes: altera, Vulgatam nostram, quam a Psalterio per Hieronymum correcto minime diversam esse probaveramus, potuisse ab ipso, epistola 135, dici versionem ex Hexaplis a se editam, quod illam iisdem exemplaribus consentientem effecisset; epistola vero Paulæ et Eustochio scripta versionem tantummodo correctam, quod antiquæ verba, quantum in ipso fuerat, retinuisset : altera, forte contigisse ut eadem ipsa versio, cujus certi loci Sunniæ et Fretelæ negotium facessebant, ex Germania, ubi degebant iidem viri (viros enim Sunniam ac Fretelam dicimus, quod Hieronymi ad illos epistola in codice Colbertino et in Germanensi inscribatur Dilectissimis fratribus,) jam ab his temporibus in Gallias pervenerit. Utramque bane partem negat Vir eruditus, non alio ductus argumento, quam quia Psallerium Gallicum (quod idem nobis est atque Vulgatum in codicibus antea laudatis comprehensum) ab illa versione summopere discordet. Sufficit ut ei majorem omni exceptione testem Ilinemarum producamus, qui epistola ad Ludovicum Germaniæ regem, non modo Vulgatæ nostræ eam quæ ab Hieronymo communis et vulgata dicitur, opponit; sed etiam asserit apud Gallos suo tempore eam versionem, quam idem ille Doctor ad Sunniam et Fretelam scribens exposuit, in usu fuisse. Quapropter in id consentiamus necesse est illas omnes, quæ in Psalteriis nostris calamo exaratis exstant, discrepantias vel a librariis, ut supra dicebatur, dormitantibus, vel a præsumptoribus imperitis scaturiisse. Hic Valafridi Strabonis auctoris Hincmaro æqualis locum, ubi Gallos secundum emendationem quam Hieronymus de Septuaginta Interpretum editione composuit, Psalterium cantare testatur (De Reb. Ecclesiast. cap. 25), conferre supersedemus : nec etiam est animus tot viros doctos, unde causæ nostræ non minima fieret auctoritatis accessio, memorare, utputa Jacobum Fabrum et Petrum Pithæum, quibus omnino persuasum erat Gallicum Psalterium esse illud ipsum quod iterum correxit Hiero"ymus. Nihil vero nos movet vulgata illa Hieronymi ad Dainasum epistola, cujus hoc initium est: Legi litteras Apostolatus tui, poscentes ut secundum simplicitatem Septuaginta Interpretum canens Psalmographum interpretar festinem, quam alius de Psalterio Romano intelligit, alins de Gallicano : hæc, inquam, nihil nos movet, utpote qua: falsitatem suam aperte prodat.

Jam ad argumentum revertamur. Nobis etiam operæ pretium esse visum est studiose Sermonum doctrinam examinare, utrum scilicet cum Augustiniana sive in fidei ac morum dogmatibus, sive in Scripturæ expositione

« PredošláPokračovať »