Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quotidiana sunt ista quæ dico: sed tamen peccata sunt; et non sunt levia, quia plura. Quia vero quotidiana et plurima, timenda est ruina multitudinis, etsi non magnitudinis. Talia peccata dicimus, fratres, quotidianis eleemosynis posse mundari. Sed facite eleemosynas, et nolite cessare. Attendite vitam vestram quotidianam ipsis peccatis scaturientem, minutis ipsis dico.

[ocr errors]

CAPUT XII. 19. Et cum facis eleemosynam, non superbe facias, nec sic ores quemadmodum ille Pharisrus. Sed tamen quid ibi dixit? Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæcumque possideo (Luc. xvm, 12). Et nondum fusus erat sanguis Domini. Tantum pro nobis pretium accepimus, et saltem nec tantum erogamus, quantum Pharisæus. Et habes alio loco aperte dicentem Dominum, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaorum, non intrabitis in regnum cœlorum (Matth. v, 20). Ergo illi dant decimas; tu si centesimam dederis, aliquid magnum te fecisse gloriaris. Attendis enim quid alius non faciat, non quid te jubeat Deus facere. Metiris te de comparatione pejoris, non de jussione melioris. Non quia ille nihil facit, ideo tu magnum aliquid facis sed quia gaudetur ad quædam minima opera vestra (quia tanta est sterilitas vestra, ut ad modica gaudeatur), quasi securi vobis blandimini de minimis granis eleemosynarum, et acervos obliviscimini peccatorum. Protulisti forte nescio quid parvum, quod alius aut non habuit, aut non protulit cum haberet. Noli attendere post te quis non faciat, sed quid te jubeat Deus facere. Postremo, quare in istis affectionibus sæcularibus non vobis sufficiunt quos præcessistis, sed vultis esse divites, æquales ditioribus vobis? Non attenditis quantos pauperiores transcenditis: vincere vultis ditiores. Sed in eleemo

1

synis habetur modus. Hic dicitur, Jam usquequo facio? et illic non dicitur, Quantis divitibus ditior sum? Non attenduntur egestates innumerabilium mendicorum, non respiciuntur posteriores multitudines pauperum: sed paucitas pracedentium divitum ante oculos ponitur. Cur in opere bono non attenditur ille Zacchaeus, qui dimidium rerum suarum dedit pauperibus (Luc. xix, 8)? Sed optare cogimur. ut attendatur saltem ille Pharisæus, qui omnium quæ possidebat decimas dabat.

:

20. Noli parcere thesauris caducis, thesauris vanis. Noli sub imagine pietatis augere pecuniam. Filiis meis servo: magna excusatio, Filiis meis servo. Videamus servat tibi pater tuus, servas tu filiis tuis, filii tui filiis suis, et sic per omnes, et nullus facturus est præcepta Dei. Quare non illi potius impendis omnia, qui te fecit ex nihilo 2 Qui te fecit, ipse te pascit ex his quæ fecit, ipse pascit et filios tuos. Neque enim melius committis alios tuos patrimonio tuo, quam Creatori tuo. Et mentiuntur qui

1 Sic Am. Er. et Mss. At Lov., gaudetis. Et paulo infra, ut ad modica gaudeat.

sic potiores Mss. At Lov., filiis tuis patrimonium tuum.

dem homines. Mala est avaritia : palliare se volunt nomine pietatis, et dealbare, ut quasi propter filios videantur servare homines, quod propter avaritiam servant. Nam ut noveritis quia sic plerumque contingit, dicitur de quoquam : Quare non facit eleemosynam? Quia servat filiis suis. Contingit ut amittat unum si propter filios servabat, mittat post illum partem suam. Quare illam tenet in sacculo, et illum relinquit ab animo? Redde illi quod suum est, redde quod illi servabas. Mortuus est, inquit. Sed præcessit ad Deum, pars ipsius pauperibus debetur; illi debetur, ad quem perrexit; Christo debetur, ad ipsum enim perrexit : et ipse dixit, Qui uni ex minimis istis fecit, mihi fecit; et qui uni ex minimis istis non fecit, mihi non fecit (Matth. xxv, 40, 45). Sed quid dicis? Servo fratribus ipsius. Si viveret ille, non erat cum suis fratribus divisurus? O fides mortua! Mortuus est enim filius tuus? Quidquid dicas, mortuo debes quod vivo servabas. Mortuus est filius meus, sed tamen partem filii mei servo fratribus ipsius. Sic credis quia mortuus est? Si pro illo Christus mortuus non est, mortuus est ipse si autem est in te fides, vivit filius tuus. Vivit prorsus; non decessit, sed præcessit. Qua fronte venturus es ad filium tuum qui præcessit, cui præcedenti non mittis partem suam in cœlum? An non potest mitti in cœlum? Potest prorsus. Audi ipsum Dominum dicentem, Thesaurizate vobis thesauros in cœlo (1d. vi, 20). Si ergo ille thesaurus melius custoditur in cœlo, numquid tunc non mittendus est filio, quando si missus fuerit, non peribit? Tenebitur hic ubi potest perire, non mittitur illuc ubi Christus est custos? Certe ea quæ hic tenes, et non vis mittere post filium tuum, quibus commendas? Actoribus tuis commendas illius partem qui præcessit, et Christo non commendas ad quem præcessit? An idoneus est tibi procurator tuus, minus idoneus Christus?

CAPUT XIII. - 21. Videtis, fratres, quia mendacium est quod dicunt homines, Filiis meis servo. Mendacium est, fratres mei, mendacium est: avari sunt homines. Vel sic certe cogantur confiteri quod nolunt, cum erubescunt tacere quod sunt fundant, vomant in confessione quod portant. Pectus premitur crapula iniquitatis; evomat eam confessio: sed non canino more redeatur ad vomitum. Estote christiani. Valde parum est vocari christianos. Quanta donatis histrionibus? quanta donatis venatoribus ? quanta turpibus personis? Donatis eis qui vos occidunt. Per ipsas enim exhibitiones voluptatum interficiunt animas vestras : et insanitis quis plus donet. Si insaniretis quis plus servet, non essetis ferendi. Quis plus servet insanire, avaritia est: quis plus donet insanire, profusionis est. Nec avarum te Deus, nec profusum vult. Collocare te vult quæ habes, non projicere. Certatis quis vincat in pejus, non datis

Hic apud Lov. additur, inquiunt; quod ab Am. Er. et Mss. abest. 2 sic Mss. Edit vero, tunc mittendus; sublata particula

non.

1

quis sit pejor. Et dicitis: Christiani sumus. Ad favorem populi projicitis res vestras, contra jussa Christi tenetis res vestras. Ecce non jubet Christus, rogat Christus, eget Christus. Esurivi, dicit Christus, et non dedistis mihi manducare (Matth. xxv, 42). Egere voluit propter te, ut haberes ubi seminares terrena quæ dedit, et meteres vitam æternam. Nolite pigri esse et male securi. Mores emendate, peccata redimite. Et cum hæc feceritis, Deo gratias agite, a quo accepistis bene vivere. Et sic ei gratias agite, ut non insultetis his qui nondum bene vivunt; sed eos ipsos moribus vestris hortemini. Hæc faciendo, habetis perfectam, quantum in hac vita potest, justitiam. Conversantes in bonis operibus, in orationibus, in jejuniis, in eleemosynis propter minuta peccata, et abstinendo vos ab illis magnis peccatis, concordatis cum adversario et securi dicitis in oratione, Dimille nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (ld. vi. 12). Habetis enim quod quotidie vobis dimittatur, qui habetis quod quotidie dimittatis. Sic ambulando sccuri in via non timebitis latrocinia diaboli : quia Christus viam et stratam magnam se ipsum fecit, per quam ducit ad patriam. Omnis ibi securitas, omnis quies: ubi et ipsa misericordiæ opera cessabunt, quia nulla ibi erit indigentia miserorum. Erit ergo illic sabbatum sabbatorum; ut quod hic desideramus, ibi inveniamus. Amen. SERMO X (a).

De judicio Salomonis inter duas mulieres meretri

ces.

1. Rei gestæ narratio. Inter duas mulieres certantes de parvulo filio mirabile judicium Salononis prædicat Scriptura Regnorum. Scriptum est enim Tunc apparuerunt duæ mulieres meretrices regi Salomoni, et steterunt in conspectu ejus, et dixit mulier una : Animadverte, domine, ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi in domo, et contigit die tertio postquam peperi, peperit etiam hæc mulier filium; et eramus in uno, et non erat quisquam nobiscum præter ambas nos in domo : et mortuus est filius mulieris hujus per noctem, mox dormivit super eum; et surrexit media nocle, et tulit filium meum ab ascellis meis, et collocavit in sinu suo, et filium suum mortuum in sinu mco; et surrexi mane dare lac filio meo, el ille erat mortuus: consideravi eum mane, et ecce non erat filius meus quem peperi. Et dixit mulier illa alia: Non, sed filius meus est qui vivit, filius autem tuus qui mortuus est. Et ipsa dixit: Non, filius tuus est ille mortuus, et meus filius est qui vivit. Et loculæ sunt in conspectu Regis. Et dixit operam quis sit melior: atque utinam non daretis

1 Plerique Mss. omittunt, Christi. Et quidam ejus loco habent, Dei.

(a) Nunc primum prodit ex Mss. Regio, Colbertino et Victorino. In eamdem rem censentur in Possidii Indiculo Sermones duo: alter in cap. 8, sub ipso titulo, « De Judicio «Salomonis,» etc., alter in cap. 3, hac inscriptus ratione,

De duabus mulieribus de parvulo disceptantibus, contra supra scriptos,» id est, contra Donatistas: quos quidem Schismaticos spectabit historia hic propositæ posterior allesoria

92

et

eis Rex: Tu dicis, Hic est filius meus qui vivit, filius ejus mortuus est; et tu dicis, Non, sed filius meus vivit, et filius ejus mortuus est. Et ait Rex: Afferte mihi machæram. Et obtulerunt ei machæram in conspectu Regis. Et dixit Rex: Dividite puerum qui vivit, in duas partes, et date dimidium ejus huic, el dimidium ejus huic. Et respondit mulier cujus erat filius qui vivebat, et dixit ad Regem, quoniam conturbata est vulva ejus super filio suo; et dixit: Animadvertite, domine, date ei puerum, et nolite eum morte afficere. Et hæc dixit: Neque mihi, neque huic sit, sed dividite illum. Et respondit Rex, et dixit ei mulieri quæ dixit, Date eum illi, et morte nolite eum afficere; Quia hæc est mater ejus (Ill Reg. ш, 16, 27). Prudentia quidem Regis divino munere concessa in hoc judicio mirabilis eminet. Non enim decuit, aut oportuit aliam judicare esse matrem pueri, nisi eam quæ illum iterum quodam modo concepit, cognovit ablatum; et iterum parturivit, dum a falsa matre defendit; et iterum peperit, dum non permisit occidi. Verumtamen sicut solent divini veteres Libri 1, non solum rei gestæ fidem, sed etiam futuræ insinuare mysterium; consideranda est ista Scriptura, utrum nobis in duabus istis mulieribus significatum aliquid figuratumque demonstret.

cum

2. Mulieres duæ coram Salomone litigantes de filio, Synagoga et Ecclesia. Sacramentorum vita, Christus. Et duæ quidem feminæ Synagoga et Ecclesia in prima facie considerationis occurrunt : Synagoga enim filium suum Christum ex Judæis secundum carnem natum occidisse convincitur dormiens, id est præsentis vitæ sequendo lucem, manifestationemque veritatis in verbis Domini non intelligens verum etiam scriptum est, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. v, 14). Quod vero et duæ et solæ in una domo inhabitabant. non absurde illud significat, quod præter eircumcisionem et præputium, nullum in hoc mundo religionis genus inventum est: ut in persona unius mulieris unum genus circumcisorum hominum constituas sub unius Dei et cultu et lege comprehensum; in alterius vero mulieris persona universam præputiorum Gentilitatem idolorum cultui deditam intelligas. Meretrices autem ambæ fuerunt: dicit enim Apostolus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse (Rom. 11, 23). Omnis enin anima que deserta æternitate veritatis, terrenis sordibus delectatur, fornicatur a Domino. Et de gentili quidem fornicatione veniens Ecclesia manifestum est quod non occiderit Christum sed quoinodo mater Christi etiam ipsa sit, cogitandum est. Attende Evangelium, et audi Dominum dicentem, Qui fecerit voluntatem Patris mei, hic mater mea, et frater, et soror est (Matth. x11, 50). Ubi ergo dormivit hæc, non ut somno præfocaret, sed tamen ut posset ei mortuus supponi, et vivus auferri? An forte boc est, quod ipsum sacramentum circumcisionis, quod apud Judæos jam mortuum remanserat, quia totum de illo carnaliter sentiebant: hoc ergo sacramentum. 1 Victorious Ms., dici veteres Libri.

:

circumcisionis, quod apud Judæos non vivebat, qui occiderant Christum, qui omnium sacramentorum vita est; quoniam in illo vitaliter intelligitur, quod apud Judæos visibiliter celebratur: hoc itaque sacramentum circumcisionis tanquam exanime corpus quidam Judæi volebant persuadere Gentilibus, qui Christo crediderant, sicut in Actibus Apostolorum scriptam est, dicentes non posse eos esse salvos, nisi fierent circumcisi (Act. xv, 1)? Persuadebant autem hoc ignorantibus Legem, tanquam in tenebris noctis filium mortuum supponentes. Nec tamen potuit aliquid valere illa persuasio, nisi cum Ecclesiæ Gentium ex aliqua parte stultitiæ somnus obrepsit. Quam videtur quasi dormientem Apostolus excitare, clamans, O stulti Galatæ, quis vos fascinavit? et paulo post, Sic stulti estis, inquit, ut cum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini (Galat. 1, 1, 5). Tanquam si diceret Sic stulti estis, ut cum prius habueritis spirituale opus vivum, hoc amisso postea mortuum accipiatis alienum. Ipse quippe Apostolus alibi dicit, Spiritus vita est propter justitiam; et alibi, Sapere autem secundum carnem, mors est (Rom. vi, 10, 6). His autem atque hujusmodi vocibus illa mater evigilat; et fit ei mane, cum verbo Dei, hoc est, cum Christo, qui oriebatur, hoc est, loquebatur in Paulo, Legis illuminatur obscuritas. Hanc enim illuminavit, cum ait, Dicite mihi sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit; unum de ancilla, et unum de libera: sed is qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem ; quæ sunt in allegoria. Hæc enim sunt duo Testamenta; unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quæ conjuncta est huic, quæ nunc est Jerusalem: servit enim cum filiis suis. Quæ autem sursum est Jerusalem, libera est (Galat. iv, 21-26). Non ergo mirum, si propter mortua opera, ad eam quæ deorsum est, mortuus; et propter spiritualia, vivus pertinet ad eam quæ sursum est Jerusalem. Quia et inferi deorsum sunt, quo pertinent mortui superi autem sursum, quo pertinent vivi. Hac illuminatione, tauquam mane facto, intelligit Ecclesia gratiam spiritualem; repellens a se carnale opus Legis, tanquam mortuum alienum; et sibi vindicans vivam fidem, quoniam justus ex fide vivit (Rom. 1, 17) : quam in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecuta est; et ideo tanquam triduanum filium certa cognoscit, nec eum sibi eripi patitur.

3. Judæi gratiam christianam sibi debitam falso jactantes. Nunc clamet illa suum esse Evangelium, Lanquam sibi debitum, et per se generatum. Nam hoc dicebant Gentibus in ipsa contentione, qui ex Judæis carnaliter sentientes Christianos se dicere audebant. Tanquam debitum enim justitiæ suæ dicebant venisse Evangelium. Sed non erat eorum, quod spiritualiter non noverant. Quod ergo Christiani vocabantur, alieno nomine gloriantes, tanquam illa de filio quem

↑ Duo Mss., qui spiritualiter tenere non noverant.

non ipsa pepererat, etiam contendere audebant '; cum ipsi ex operibus Legis excluso intellectu spirituali tanquam de corpore operis sui animam ejecerant, et exstinguentes prophetiæ spiritum vivum, ad carnalia opera sine vita, hoc est, sine intellectu spirituali remanserant; quæ Gentibus etiam supponere cupiebant, et ab eis tanquam vivum filium, nomen auferre Christianum. Quos ita refellit Apostolus, ut tanto minus ad eos pertinere dicat gratiam christianam, quanto magis eain sibi tanquam debitam vindicant, et quasi jure operum suam esse gloriantur. Ei enim qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam (Rom. iv, 4, 5). Et ideo illos etiam ab eorum numero excludit, qui ex Judaeis recte credide rant, et vivam spiritualemque gratiam retinebant. Quas reliquias dicit populi Judæorum salvas factas, cum multitudo isset in perditionem? Sic ergo et in hoc tempore, inquit, reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia (Id. x1, 5, 6). Ut illi excludantur a gratia, qui tanquam suum proprium, id est, operibus suis debitum et datum Evangelii præmium vindicant: quasi clamante Synagoga, Meus est Filius. Sed mentiebatur; acceperat enim eum et ipsa sed super eum dormiens, id est, superbe sapiens necaverat. Vigilabat autem jam ista mater, et intelligebat, non meritis suis, quia meretrix crat, sed gratia Dei sibi filium esse concessum, opus videlicet evangelicæ fidei, quod in sinu cordis nutrire cupiebat. Itaque illa gloriam hominum quærebat in alieno filio: hæc affectum dilectionis servabat in suo.

:

4. Adversus hypocrisim sic certandum, ut caveatur periculum schismatis. Illud autem inter ambas regale judicium nibil aliud nos admonet, nisi ut pro veritate certemus, et expellamus hypocrisim tanquam falsam matrem, a spirituali Ecclesiæ dono tanquam ab alieno vivo filio;nec patiamur eam dominari concessæ aliis gratiæ, quæ suam custodire non potuit. Sed hoc faciamus defendentes atque certantes non usque ad periculum divisionis. Illa enim sententia judicis, cum jussit parvulum dividi, non est unitatis præcisio, sed probatio charitatis. Salomonis enim nomen, sicut Latini interpretantur, Pacificum est. Rex vero pacificus non dilacerat membra, quæ unitate atque concordia vitalem spiritum continent: sed minando invenit matrem veram, et judicando separat falsam. Si ergo ad hujusmodi tentationem ventum fuerit, ne unitas christianæ gratiæ dividatur, docemur dicere, Date illi puerum, tantum vivat. Non enim honorem matris, sed salutem filii, quæ mater vera est quærit. Ubicumque ille fuerit, plus eum possidebit sincera dilectio matris, quam falsa usurpatio.

5. Altera duarum mulierum significatio. Item video significare istas duas mulieres in una domo, duo genera hominum in una Ecclesia : unum eorum in qui1 Colbertinus MS., audebat.

bus vera charitas regnat, alterum eorum in quibus simulatio dominatur. Ut ista duo omnino tanquam duas mulieres intueamur, dilectionem et simulationem. Dilectionem quippe simulatio fallaciter imitatur. Et ideo istam cavet Apostolus, cum dicit: Dilectio sine simulatione (Rom. XII, 9). Quamvis enim habitent in una domo quamdiu reticulum illud evangelicum in mari est, simulque bonos et malos pisces, donec ad littus perducatur, includit (Matth. x1, 47, 48); tamen sua opera singulæ faciunt. Meretrices autem fuerunt ambæ; quia omnes ex cupiditate sæculi convertuntur ad gratiam Dei, nec de prioribus justitia meritis vere potest quisquam gloriari. Meretrix autem quod fornicatur, ipsius est: quod habet filium, Dei est. Omnes enim homines ab uno Deo creatore formantur. Nec mirandum est, quod etiam in peccatis hominum Deus bene operatur. Nam etiam de scelere Judae traditoris Dominus noster salutem humani generis operatus est. Sed hoc interest, quod de cujusque peccato cum aliquid boni Deus fecerit, plerumque id nollet ille peccator: non solum quia cum peccat, non eo peccat animo, qua providentia Deus de peccato ejus operatur justitiam (non enim hoc animo Judas tradidit Christum, quo animo Christus se tradi passus est); sed etiam quia peccati sui eventum, cum in aliquid melius, quod ipse nollet, pervenire cognoverit, dolet potius quam lætatur.Tanquam si venenum aliquis inimico ægrotanti dare cupiens fallatur in specie medicamenti, et aliud pro alio salutare aliquid offerat; fiat et æger sanus Dei beneficio, qui facinus inimici ejus convertere voluit in salutem : quod tamen cum malus ille cognoverit, de sanitate hominis, quæ per manus ejus gesta est, cruciatur. Si autem meretrix conceptum filium libenter habeat, nec libidine, nec avaritia turpis mercedis impulsa abortionis poculo de visceribus ejiciat quod conceperat, ne peccanti fecunditas contradicat; cupiditas illa, quæ defluebat in plurimos, ad unum Dei donum 1 conversa non jam cupiditas, sed dilectio nominabitur. Meretricis ergo filius recte intelligitur gratia peccatricis. Ex vetere autem turpitudine novus homo natus indulgentia peccatorum est 2.

[ocr errors]

6. Simulatores in Ecclesia bonis operariis posteriores. Dominus ergo et in ipso numero discipulorum, quamvis ex peccatoribus omnes elegerit, priores tamen elegit perseveraturos in dilectione, quam Judam simulatorem. Non est quidem scriptum quo ordine electus sit; sed tamen notum est ante illum electos bonos; et non frustra ultimus numeratur (Id. x, 1-4). Et post Domini ascensionem omnibus qui erant uno in loco Spiritus sanctus, secundum pollicitationem Domini desuper missus, infusus est a quibus cœpit Ecclesia, boni erant, et sine simulatione diligebant. Postea ergo simulatio cœpit operari in Ecclesia : et ideo dilectio prior peperit. Triduo autem major est fructus dilectionis, ut jam possit agnosci continentia, et justitia, et exspectatio futurorum. Simulatio vero

[blocks in formation]

etsi pepererit, id est, etiamsi ad exiguum tempus peccatorum remissione lætata fuerit, tanquam somno sæcularis cupiditatis oppressa, cum de spe cœlestium dejecta præmiorum in terrenam requiem gravato corde reliditur, quasi dormiens effocat indulgentiam, quam credendo meruerat. Tales autem homines malunt justitiæ nomine, quam veritate gaudere; bonumque opus alienum per obscuras fallacias, quasi per noctem vivum filium, mentiendo ad se transferre conantur. Nec solum aliorum bona opera sibi usurpant, sed aliis etiam objiciunt scelera sua (u), quasi mortuum filium supponentes.

7. Simulatorum fraus in bonos operarios. Quando autem simulationi tantum licebit, ut falso justitiæ nomine, nullo prohibente, glorietur, et spirituale vivum opus, quod ipsa non genuit, et quod in se aliquando genuerat, pondere crudelissimi soporis exstinxit, ad fallacem jactantiam materni nominis applicet sibi, et scelera sua bonis atque innocentibus objiciendo supponat? Quando ergo simulatio ita regnabit, nisi cum abundabit iniquitas, id est, tenebræ peccatorum quasi cæca nocte prævalebunt; et refrigescet charitas multorum (Matth. xxiv, 12), id est, operis spiritualis tanquam vivi pueri mater obdormiet? Tamen quia ita refrigescet charitas, ut negligentius ferveat; non enim dictum est, Penitus exstinguetur, ut omnino non sit : sic dormivit hæc mater, ut non occideret filium; sed tamen fraudibus simulationis dederit locum. Sed expergefacta, cum impietatem, quam ipsa non fecit, ab eis qui faciunt sibi objici viderit, et spirituali opere gratiæ, quam custodivit, cernit simulationem audere gloriari, se iniquitatis operatricem, simulationem vero matrem boni operis nominari, pacifici Judicis implorat auxilium. Nam Salomon Pacificus interpretatur. Quem videmus duas protulisse sententias : primam tanquam ignorantis; ultimam vero cum manifesta cognitione judicantis. Certamen pietatis prima proponit; dat præmium secunda victori: in prima probatur mater, in ultima lætatur: in prima flens mittit semen suum, in secunda cum exsultatione reportat manipulos suos (Psal. cxxv, 6). Quod pertinet ad duo tempora Ecclesiæ, quæ Dominus Christus judex pacificus moderatur; unum quod nunc est, alterum quod futurum est: in isto probamur, in illo coronamur.

8. Honor proprius contemnatur ut Ecclesiæ unitas servetur. Sed nulla major est in Christi Ecclesia probatio charitatis, quam cum etiam honor ipse, qui apud homines videtur esse, contemnitur, ne membra parvuli dividantur, et unitatis discidio christiana dilanietur infirmitas (b). Dicit enim Apostolus tanquam matrem se exhibuisse parvulis, in quibus bonum opus 1 Duo Mss., invenerat.

Forte, Ecclesium.

(a) Quadrant hæc maxime in Donatistas, ad quos Augustnus in Epist. 76, n. 2, scribit : « Majores enim vestri, in « quorum sacrilega præcisione perseveratis, quidam Gestis « municipalibus codices sanctos et instrumenta Ecclesiæ << persecutoribus tradiderunt, etc. De crimine traditionis, a de quo ipsi inter se jam consenserant, inauditos damna« verunt. » Vide Epist. 105, n. 2, et Enarr. in Psal. 10, n. 4.

(b) sic ipsi quidem Catholici e¡ iscopi, honorem suum pro

evangelicum fecerat; non ipse, sed gratia Dei cum illo. Nam illa meretrix sua non poterat dicere nisi peccata : donum autem fecunditatis ex Deo. Tanto autem ampilus diligitur gratia donantis, quanto supplicium debebatur. Et bene de meretrice Dominus ait : Cui plurimum dimittitur, plurimum diligit (Luc. vi, 47). Dicit ergo apostolus Paulus: Factus sum parvulus in medio vestrum, lanquam si nutrix foveat filios suos (1 Thess. 11, 7). Sed cum ad periculum ventum fuerit, quo parvulus dividatur, cum sibi honorem falsum simulatio vindicat, et scindere parata est unitatem; contemnat mater honorem suum, dum filium videat integrum, vivumque servet; ne forte cum debitum visceribus suis honorem pertinacius vindicat, det locum simulationi per machæram schismatis infirma membra dividere. Dicat ergo charitas mater, Date illi puerum. Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. 1, 18). In Moyse charitas clamat, Domine, aut ignosce illis, aut dele me de libro tuo (Exod. xxx11, 31, 32). In Pharisæis autem simulatio loquitur, Si dimiserimus eum, veniunt Romani, et tollunt nobis gentem et locum (Joan. xI, 48). Non enim veritatem, sed nomen volebant habere justitiæ, et honorem debitum justis per fallaciam tenere cupiebant. Tamen regnans in eis simulatio cathedram Moysi sedere permissa est, ut dici posset a Domino, Quæ dicunt, facite ; sed quæ faciunt, facere nolite (Matth. xxш, 3). Ut honorem falsum habentes, veritate tamen Scripturarum parvulos infirmosque nutrirent. Simulatio enim suum habet scelus, quo novum hominem, quem per gratiam donantis acceperat, pondere suæ dormitionis exstinxit: sed lac fidei quod habet, non est ejus. Quia etiam necato parvulo, qui renascentem vitam significat, jam in malis moribus simulatio constituta, retinet tamen in memoria, tanquam in uberibus, verba fidei doctrinamque christianam, quæ omnibus ad Ecclesiam venientibus traditur. Ex isto lacte poterat etiam falsa mater veræ tamen fidei succum sugenti parvulo infundere. Inde secura est vera mater, cum etiam a simulatoribus in Ecclesia parvulus ejus divinarum Scripturarum catholicæ fidei lacte nutritur, cum prohibita divisione unitas salva est, et sententia judicis ultima, qua ultimum Christi judicium figuratur, probata charitas, quæ propter salutem parvuli et unitatis firmamentum etiam simulationi honorem cessit, ut amorem tenens complexumque vitalis gratiæ, sempiterno piæ matris præmio perfruatur.

SERMO XI (a).

De Elia et vidua Sareptana.

1. Opera pietatis nunc temporis exercenda. Dominus Deus noster nolens aliquem nostrum perire, excolens Ecclesiam suam velut agrum suum, quærens fructum de arboribus suis, antequam tempus securis adveniat, concilianda Ecclesiæ pace deponere parati, scribunt ad Marcellinum Collationis Carthaginensis cum Donatistis habitæ Cognitorem, in Epistola inter Augustinianas 128, n. 3: An vero ille de cœlis in membra humana descendit, ut (a) Alias, 18 inter Homilias 50.

Recensitus fuit ad duos cl. duos rm. et ad gr. r. v. Am. Er. Par. Lov..

cum necesse erit infructuosas arbores amputare, non cessat admonere, ut cum tempus est, et cum Dei adjutorio in nostra potestate consistit, bona opera faciamus. Cum enim transierit tempus bene operandi, non restat nisi recipiendi. Nemo tibi dicturus est post resurrectionem mortuorum in regno Dei, Frange esurienti panem tuum; quia non invenies esurientem. Nemo dicturus est, Vesti nudum, ubi omnium tunica immortalitas erit. Nemo dicturus est, Suscipe peregrinum (Isai. Lv, 7), ubi omnes in patria sua vivent. Nam modo sumus inde peregrini. Nemo dicet, Visita ægrum, ubi est sanitas sempiterna. Nemo dicet, Sepeli mortuum, ubi mors moritur. Ista omnia pietatis officia in vita æterna necessaria non erunt, ubi sola pax erit et lætitia sempiterna. In isto autem tempore, ut noverimus quantum nobis commendat Deus opera misericordiæ, etiam ipsos sanctos suos egere fecit; ut cum fiunt hic amici de mammona iniquitatis, recipiant et ipsi amicos suos in æterna tabernacula (Luc. XVI, 9) : id est, ut cum servis Dei, qui dum jugiter Deo vacant, aliquoties indigent, illi qui habent mundi divitias, eleemosynam largiuntur, quomodo eos participes faciunt in terrena substantia, sic cum illis partem habere mereantur in vita æterna 2.

2. Elias ad pauperem viduam pascendus cur mittitur. Mandare Deus quomodo intelligitur. Hoc dixi propter lectionem Regnorum, quam primo audivimus. Numquid Deus defecerat pascere servum suum Eliam? Nonne illi, quia deerant homines, alites ministrabant? Nonne illi panem afferebat corvus mane, et ad vesperam carnes? Ostendit ergo Deus quia unde voluerit, et quomodo voluerit, potest pascere servos suos : et tamen ut posset eum religiosa vidua pascere, fecit eum egere. Egestas animæ sanctæ in abundantiam versa est animæ religiosa. Non poterat Elias de misericordia Dei dare sibi, quod lagunculæ dedit? Videtis nempe, et inanffestum est, quod aliquando servi Dei ideo non habent, ut probentur qui habent. Et tamen illa vidua nihil habebat: quod illi reliquum erat, finitum fuerat, et cum suis filiis moritura erat. Processit ergo, ut faceret sibi panem, colligere duo ligna : et tunc eam vidit Elias. Tunc eam homo Dei videbat, quando illa duo ligna quærebat. Mulier illa typum gerebat Ecclesiæ : et quia duo ligna crucem faciunt, quærebat moritura, unde semper esset victura. Adumbrato ergo mysterio, Elias loquitur ad eam quod audivit narrat illa dispositionem suam, morituram se dicit, cum consummaverit quod remansit. Ubi est ergo quod Dominus dixerat Eliæ, Vade in Sarepta Sidoniæ; ibi enim mandavi viduæ, ut pascat te? Videtis quemadmodum mandat Deus, non in aure, sed in corde.

« membra ejus essemus, et nos, ne ipsa ejus membra cru« deli divisione lanientur, de cathedris descendere formi« damus? etc. Nam qua fronte in futuro sæculo promissum << a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc sa« culo noster honor impedit unitatem? »

1 MSS., cui necesse erit.

Sic aliquot Mss. Alii vero cum editis, ut cum servi Des pi, dum jugiter Deo vacant, aliquoties indigent, illi..... merebuntur in vita æterna.

« PredošláPokračovať »