Obrázky na stránke
PDF
ePub

149

în verbis quidem figura optantis apparet, sed intelli-
gitur præscientia nuntiantis. Sicut enim quædam in
Scriptura Prophetarum tanquam in præteritum facta
narrantur, cum futura prædicantur : ita quædam tan-
quam voto dicuntur optantis; sed qui recte intelli-
gunt quod audiunt, visionem prænuntiantis agno-
scunt. Longe autem ante nativitatem Dominicæ in-
carnationis, isti Psalmi dicti atque conscripti sunt.
Non ante Deum Christum, sed ante natum ex virgine
Maria Christum. Nam profecto pater Abraham longe
ante David regem, cujus tempore hi Psalmi cantati
sunt, fuit. Dominus autem dixit, Ante Abraham ego
sum (Joan. vIII, 58). Ipse enim est Verbum Dei, per
quod facta sunt omnia : sed ipse implens Prophetas,
in carne se esse venturum per eos prædixit. Ad ejus
autem incarnationem pertinet passio. Neque enim
potuit pati illa quae in Evangelio scripta sunt, nisi in
carne mortali et passibili, quam gerebat. Et ibi utique
legitur, quemadmodum Domino crucifixo hi qui cru-
cifixerunt eum, vestimenta ejus diviserunt sibi, et
cum invenissent in eis tunicam desuper textam, no-
luerunt eam conscindere, sed sortem super eam mi-
serunt; ut ad quem perveniret, integra perveniret
(Id. xix, 23, 24): qua significabatur charitas, quæ
dividi non potest. Hæc ergo cum in Evangelio jam
facta narrentur, longe ante multos annos in Psalmo
cum futura prænuntiarentur, tanquam gesta et trans-
acia cantata sunt. Foderunt, inquit, manus meas et
pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi
vero consideraverunt et inspexerunt me : diviserunt sibi
vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem
(Psal. xxi, 17-19). Omnia tanquam præterita dicun-
tur, et futura prædicuntnr. Sicut ergo in verbis præ-
teriti temporis futura facta significantur; sic in figura
optantis prænuntiantis mens intelligenda est. Sic et
de Juda Domini traditore, tanquam optat ei propheta,
quod venturum esse prædicit. Et de ipsis Judæis,
Fiat, inquit, mensa corum in laqueum, et in venatio-
nem, et in scandalum (Psal. LXVIII, 23). Quod de his
prædictum esse sine dubitatione exponit: sicut de
Juda quæ sub eadem figura prænuntiata sunt, apostolus
Petrus commemorat (Act. 1, 20).

CAPUT II. — 2. In figura Prophetæ optantis, intelligenda divini decreti approbatio. Nec sine causa ea quæ futura sunt 1, tanquam transacta dicuntur. Deo enim sic certa sunt, ut jam pro factis habeantur; el tanquam optans videtur dicere Propheta, quod certum prævidet esse venturum : nihil aliud, quantum mihi videtur, ostendens, nisi nobis non debere displicere cognitam sententiam Dei, quam fixam immobilemque constituit. Et ideo in Actibus Apostolorum, cum quidam propheta, nomine Agabus, prædiceret apostolum Paulum in Jerusalem a Judæis multa esse passurum, et usque ad vincula perventurum, cum hoc audito fratres revocare et retinere vellent, ne illuc pergeret: Quid facitis, inquit, conturbantes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed etiam mori

1 sic legendum ex auctoritate Ms. cs. [Nec sine causa el quan fatura sunt.]

paratus sum pro nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. xxi, 13, 14). Atque ita cum viderent fratres immobilem viri ad omnia perferenda constantiam, dixerunt, Fiat Domini voluntas. Numquid ergo quia dixerunt, Fiat voluntas Dei, optaverunt Apostolo, ut talia pateretur, ac non potius mentem suam sublimi et divino statuto devotissime subdiderunt? Sic et Propheta cum dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, videt hoc certissime peccatoribus imminere, et placet ei quod Deus statuit, ne Deo ipse displiceat.

CAPUT III. 3. Quibus modis Deus ad pœnitentiam sollicitat. Flagellum Dei, admonitio nostra est. Pænitentia infructuosa, et fructuosa. Quid ergo faciemus, fratres, nisi, ut, dum tempus est, vitam mutemus, et facta nostra, si qua mala sunt, corrigamus? Ut quod sine ulla dubitatione venturum est peccatoribus, nos non inveniat super quos veniat: non quia non erimus, sed ut non tales inveniat, qualibus venturum esse prædictum est. Propterea se judex venturum minatur, ut non inveniat quos puniat, cum venerit. Propterea illud cantant Prophetæ, ut corrigamur. Si damnare vellet, taceret. Nemo volens ferire dicit, Observa. Totum, fratres, quod audivimus per Scripturas, vox est Dei dicentis, Observa. Et totum quod patimur, tribulationes in hac vita, flagellum Dei est corrigere volentis, ne damnet in fine. Quasi dura sunt, molesta sunt, horrent quando narrantur, quæ quisque gravia valde patitur in hac vita: in comparatione autem æterni ignis non parva, sed nulla sunt. Sive ergo nos flagellemur, sive cum alii flagellantur admonemur a Domino. Omnia ista, fratres, quæ in bac vita infliguntur a Domino, admonitiones sunt et stimuli correctionis nostræ. Veniet autem ignis æternus, de quo dicetur illis qui ad sinistram constituendi sunt, Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41). Tunc acturi sunt quidam pœuitentiam. Nam scriptum est in libro quodam Sapientiæ: Dicent intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes, Quid nobis profuit superbia? et quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa, tanquam umbra (Sap. v, 5, 8, 9). Erit enim ibi pœnitentia, sed infructuosa : erit ibi pœnitentia, sed dolorem habens, medicinam non habens. Nunc est fructuosa pœnitentia, quando correctio libera. Poeniteat te ad vocem Scripturæ. Nam ad vocem præsentis judicis, sine causa pœnitebit te. Tunc jam ille sententiam dicturus est: et non erit quod reprehendas, quando sententiam dicturus est. Non enim tacuit ante sententiam. Non enim te distulit, nisi ut corrigeres te: quandoquidem latroni in cruce pendenti se mutare permisit. Tunc enim latro pendens cum Domino, credidit in Christum (Luc. xxi, 40-43), quando de illo discipuli titubaverunt. Contempserunt Judæi mortuos suscitantem, non contempsit latro secum in cruce pendentem. Non est ergo quod in fine dicatur Domino, Non me permisisti bene vivere; aut, dilationem correctionis non mihi dedisti; aut, non ostendisti qusa. appeterem, quid vitarem.

CAPUT IV. Videte quia non tacet, videte quia differt, videte quia blanditur, hortatur, minatur. Constituit verbum suumn in sublimitate; per totum mundum recitatur universo humano generi. Non est qui jam dicat, Nescivi, non audivi. Impletur quod dictum est in Psalmo, Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. xvii, 7). Modo ergo calor ejus in verbo ejus est: mutare modo a calore ejus, et non deflues sicut cera ab igne ejus.

4. Judicii futuri fides tot aliis prædictionibus impletis firmatur. Martyrum sanguis, semen. Nam illud, fratres mei, venturum est aliquando, quod modo rident impii, quod modo contemnunt derisores, quod putant falso cantari; aliquando venturum est. Si non venerunt tanta, quanta prædicta sunt1; desperemus et illud aliquando venturum : si autem omnia quæ de Ecclesia futura prænuntiata sunt, jam videmus exhibita, et cæcorum etiam oculos feriunt; quid dubitamus etiam illa ventura? Quando dicebatur Ecclesia Christi futura per totum orbem terrarum, dicebatur a paucis, et ridebatur a multis. Modo jam impletum est, quod tanto ante prædictum est diffusa est Ecclesia per totum orbem terrarum. Ante millia annorum promissum est Abrahæ, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xx, 18). Venit Christus ex semine Abrahæ, benedictæ sunt in Christo jam omnes gentes. Prædicta sunt schismata, et hæreses futuræ: videmus illa. Prædicta sunt persecutiones factæ sunt a regibus colentibus idola. Pro ipsis idolis adversus nomen Christi repleta est terra martyribus. Sparsum est semen sanguinis, surrexit seges Ecclesiae. Nec frustra oravit Ecclesia pro inimicis suis crediderunt et qui persequebantur. Prædictum est etiam quia ipsa idola evertenda essent per nomen Christi: nam et hoc invenimus in Scripturis. Ante paucos annos Christiani illa legebant, et non videbant; adhuc futura illa exspectabant, et sic abierunt: non illa viderunt, sed tamen credentes quod futura essent, cum fide abierunt ad Dominum : nostris temporibus etiam ipsa cernuntur. Omnia quæ ante prædicta sunt de Ecclesia, videmus impleta: solus dies judicii non est venturus? Ipse solus prænuntiatur, et non veniet? Usque adeo sumus duri et lapidei cordis, ut legamus Scripturas, et videamus omnia prorsus ad litteram evenisse quæ scripta sunt, et de his quæ remanent desperemus? Quantum est enim quod remanet, ad ca quæ jam nobis exhibita videmus ? Tam plura Deus ostendit, et de residuo nos fraudaturus est?

CAPUT V. Veniet judicium redditurum pro meritis, bonis bona, malis mala. Boni simus, et sccuri judicem exspectemus.

5. Deus et justus et misericors. Fratres mei, maxime nunc dicentem me audite. Nolo tecum computare præterita : ab hodierno die te muta, cras te alterum inveniat. Nos autem perversitate nostra sic volumus Deum misericordem, ut non sit justus. Alii rursus quasi præfidentes de justitia sua, sic volunt

1 Codex cs., si non venerunt tanta quæ prædicta sunt. Idem codex cs., ante multa millia annorum.

[ocr errors]

justum, ut nolint misericordem. Utrumque se exhibet Deus, utrumque præstat; nec misericordia ejus præscribit justitiæ, nec justitia ejus aufert misericordiam. Misericors et justus est. Unde misericordem probamus? Parcit modo peccatoribus, dat veniam confitentibus. Unde probamus quod justus est? Quia ventu rus est dies judicii, quem modo differt, non aufert ; et cum venerit, redditurus est pro meritis. An hoc vultis ut reddatur aversis, quod reddetur conversis? Fratres, justum videtur vobis, ut ibi ponatur Judas, ubi positus est Petrus? Et ipse ibi poneretur, si se correxisset. Sed de venia desperans, potius sibi collum ligavit, quam Regis clementiam supplicavit.

CAPUT VI. — 6. Mutato reo judex mutatur. Itaque, fratres, sicut dicere cœperam, non est unde reprehendamus Deum. Quid contra illum dicamus, non erit, cum venerit judicare. Cogitet unusquisque peccata sua, et modo illa emendet, cum tempus est. Sit fructuosus dolor, non sit sterilis pœnitudo. Tanquam hoc dicit Deus: Ecce indicavi sententiam, sed nondum protuli; prædixi, non fixi. Quid times, quia dixi, Si mutaris, mutatur? Nam scriptum est quod poeniteat Deum (Gen. v1, 6). Numquid quomodo hominem, sic pœnitet Deum? Nam dictum est, Si pœnituerit vos de peccatis vestris, pœnitebit et me de omnibus malis quæ facturus erum vobis (Jerem. xvIII, 8). Numquid quasi errantem pœnitet Deum? Sed pœnitentia dicitur in Deo mutatio sententiæ. Non est iniqua, sed justa. Quare justa? Mutatus est reus, mutavit judex sententiam. Noli terreri. Sententia mutata est, non justitia. Justitia integra manet: quia mutato debet parcere qui justus est. Quomodo pertinaci non parcit, sic mutato parcit. Ipse rex est indulgentiæ, qui dator est legis. Misit legem, venit cum indulgentia. Reum te fecerat lex, absolvit te qui dedit legem. Imo non absolvit nam absolvere est innocentem judicare: donat potius peccata converso. Omnes enim sunt rei, qui peccatis suis involuti sunt. Nemo se optet absolvi : omnes veniam deprecemur. Venia vero datur mutato : et erimus securi, cum audierimus, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a fucie Dei.

CAPUT VII. 7. Peccator pereat, ne homo percat. Certe, fratres, modo pereant peccatores, et non pereunt peccatores. Si incipiant juste vivere, peribunt utique peccatores, sed non peribunt homines. Homo peccator, duo nomina sunt: homo unum nomen est, et peccator unum nomen est. In his duobus nominibus intelligimus quia unum horum Deus fecit, alterum horum homo fecit. Hominem enim Deus fecit, рессаtorem se ipse homo fecit. Quid ergo contremiscis, quando tibi dicit Deus, Pereant peccatores a facie mea? Hoc tibi dicit Deus: Pereat in te quod tu fecisti, et servo quod ego feci. Et modo ardet ignis in calore verbi, res est in fervore Spiritus sancti, sicut diximus jamdudum, quia scriptum est in alio psalmo, Nec est qui se abscondat a calore ejus. Spiritum autem sanctum esse calorem dicit Apostolus, Spiritu ferventes (Rom. xu, 11). Ergo pro facie Dei, tibi pone interim Scripturam Dei: liquesce ab illa; poeniteat te, cum audis

hac de peccatis tuis. Cum autem te pœnitet, et cum te ipsum excrucias sub calore verbi, cum etiam lacrymæ currunt, nonne cera tabescenti, et tanquam in lacrymas currenti similis inveniris? Modo ergo fac quod in posterum times, et non habebis quod in posterum timeas tantum non sicut fumus deficias'.

CAPUT VIII. 8. Sicut fumus deficiunt, qui peccata sua defendunt. Nam utrumque habes ibi positum forte non sine causa, quia est etiam distantia peccatorum. In ipso uno verbo utrumque posuit Psalmus Sicut deficit fumus, deficiant; et sicut fluit cera a facte ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Qui sunt, qui sicut fumus deficiunt? Qui sunt, nisi superbi, non confitentes peccata sua, sed defendentes? Quare fumo comparati sunt? Quia fumus erigit se, extollit se tanquam in cœlum : sed quanto fit superior, tanto facilius evanescit et disperit. Rursus considerate quod dixi. Solidior est fumus igni proximus, et terræ proximus; nondum sic evanuit, nondum sic est dispersus in ventos tanto autem attenuatur, evanescit, et disperit, quanto se multum extulerit. Quia ergo superbus sic se erigit contra Deum, quomodo fumus contra cœlum; restat ut ita deficiat, et tanquam in ventos suæ vanitatis elatione dissipatus intereat; quemadmodum disperit fumus elatus, tumida, non solida magnitudine inflatus. Sic est enim fumus: vides magnam molem; habes quasi quod videas, et non habes quod teneas. Talem ergo pœnam, fratres, ante omnia detestamini, nec defendatis peccata vestra: et si adhuc facitis, nolite defendere. Subdite vos Deo, et sic tundite pectora vestra, ut et ipsa quæ remanserunt, non fiant. Conamini non facere, et si fieri potest, nulla facite si autem fieri non potest ut nulla faciatis, maneat tamen illa pia confessio. Erit enim respectus misericordiæ ipsius, ut te conante omnia perimere, et quantum adjuverit perimente, de reliquis quæ tibi restant in itinere invento et in conatu comprehenso, facile ignoscat: tantum proficere affecta, non deficere. Si nou te invenit dies ultimus victorem, inveniat vel pugnantem, non captum et addictum.

CAPUT IX. - 9. Misericordia Dei, quanta erga hominem. Est autein misericordia Dei abundantissima3, et larga ejus benevolentia, qui nos sanguine Filii sui redemit, cum propter peccata nostra nihil essemus. Nam ipse aliquid magnum fecit, cum hominem ad imaginem et similitudinem suam creavit. Sed quia nos nihil fieri voluimus peccando, et traducem mortalitatis de parentibus duximus, et massa peccati, massa iræ facti sumus: placuit tamen illi per misericordiam suam redimere nos tanto pretio; dedit pro nobis sanguinem Unici sui innocenter nati, innocenter viventis, innocenter mortui. Qui nos tanto pretio re1 Sic textus ad codicem cs. restitutus est. [Et non habebis quod in posterum timeas. Tantum non sicut fùmus deficiunt. Nam, etc.]

kec ad eumdem Ms. cs. emendavimus. [Quando autem attenuatur, evanescit et disperit, quando se multum extulerit.]

dem liber cs. [ Est autem misericordia abundantissima.]

demit, non vult perire quos emit. Non emit quos perdat : sed emit quos vivificet. Si peccata nostra superant nos, pretium suum non contemnit Deus. Pretium magnum dedit. Nec tamen nobis tantum de ipsius misericordia blandiamur, si non fuerimus conati adversus peccata nostra; nec si aliqua maxime capitalia fecerimus, speremus ita futuram esse misericordiam, ut ei conjungatur iniquitas. Numquid enim et eos qu: nihil egerunt, quemadmodum correcti viverent, sed in pertinacia et duritia animi permanserunt, accusaverunt etiam Deum defendendo peccata sua, ibi constituturus est, ubi constituit sanctos martyres 1, ubi constituit sanctos Apostolos, Prophetas, Patriarchas, et fideles suos bene de se meritos, sibi servientes, ambulantes in castitate, modestia, humilitate, eleemosynas facientes, ignoscentes quod a quoquam perpessi sunt? Talis est enim via justorum, talis est via sanctorum tenentium Deum Patrem, tenentium Ecclesiam matrem, nec illum parentem, nec istam offendentes, sed in amore utriusque parentis viventes, et ad hæreditatem æternam properantes, non læso patre, non læsa matre, datur unicuique hæreditas. CAPUT X.. 10. Duo parentes ad vitam, et duo aa mortem. Quia duo parentes nos genuerunt ad mortem, duo parentes nos genuerunt ad vitam. Parentes qui nos genuerunt ad mortem, Adam est et Eva; parentes qui nos genuerunt ad vitam, Christus est et Ecclesia. Et pater meus qui me genuit ad mortem, Adam mihi fuit; et mater mea Eva mihi fuit. Nati sumus secundum istam progeniem carnis, ex munere quidem Dei; quia et istud munus non est alterius, sed Dei et tamen, fratres, quomodo nati sumus? Certe ut moriamur. Præcessores genuerunt sibi successores: numquid genuerunt sibi cum quibus hic semper vivant? Sed tanquam decessuri, qui illis succederent, genuerunt sibi. Deus autem pater et mater Ecclesia, non ad hoc generant generant autem ad vitam æternam, quia et ipsi æterni sunt. Et habemus hæreditatem promissam a Christo vitam æternam. Secundum quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 14), nutritus crevit, passus, mortuus et resuscitatus accepit hæreditatem regnum cœlorum. In ipso homine accepit resurrectionem et vitam æternam, in ipso homine accepit: in Verbo autem non accepit; quia incommutabiliter inanet ab æterno in æternum. Quia ergo accepit resurrectionem et vitam æternam caro illa, quæ resurrexit et vivificata ascendit in cœlum, hoc nobis promissum est. Ipsam hæreditatem exspectamus, vitam æternam. Adhuc enim non totum corpus accepit; quia caput in cœlo est, membra adhuc in terra sunt nec caput solum accepturum est hæreditatem, et corpus relinquetur : totus Christus accepturus est hæreditatem; totus secundum hominem, id est caput et corpus. Membra ergo Christi sumus, speremus hæreditatem: quia cum omnia ista transierint, hoc bonum accepturi sumus quod non trans

1 Ita codex cs. [Ibi constitutur us est, ubi constitua sanclos Apostolos.]

2 Florus hoc loco addit, cum utrique fideliter adhærent.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CAPUT PRIMUM. 1. Doctorum officium periculosum, auditorum securior conditio. Quod cantavimus Domino, propositum nobis ad loquendum credamus hinc vobis fiat sermo noster. Et cui diximus, Tenuisti manum dexteræ meæ, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me; ipse ad intellectum clariorem assumat corda nostra, et adjuvet misericordia et gratia sua me loquentem, vos judicantes. Quanquam propter commoditatem depromende vocis altiore loco stare videamur; tamen in ipso altiore loco vos judicatis, et nos judicamur. Doctores dicimur, sed in multis doctorem quærimus nec volumus nos haberi magistros. Periculosum est enim et prohibitum, Domino ipso dicente, Ne velitis dici magistri ; unus est magister vester Christus (Matth. XXI, 10). Periculosum ergo magisterium; discipulatus securus est. Ideo Psalmus, Auditui meo, inquit, dubis gaudium et exsultationem (Psal. L, 10). Securior est enim verbi auditor, quam verbi prolator. Ideo ille securus stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. 111, 29). CAPUT II.2. Condiscipuli omnes sub Christo magistro. Auditorum erga doctores officium. Et quia doctoris Apostolus susceperat necessitate personam, videte quia dicat: Cum timore et tremore multo fui apud vos (I Cor. 11, 3). Tutius ergo est, ut et nos qui loquimur, et vos qui auditis, sub uno magistro condiscipulos nos esse noverimus. Omnino tutius est, et hoc expedit, ut nos non tanquam magistros, sed tanquam condiscipulos vestros audiatis. Videte enim quia sollicitudo nobis imposita est, ubi dicitur, Fratres, nolite plures magistri fieri; in multis enim offendimus omnes. Quis non contremiscat, cum Apostolus dicit, Omnes? Quid sequitur? Quisquis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jacobi m, 1 et 2). Quis autem audeat dicere se esse perfectum? Qui ergo stat et audit, in verbo

1 Cisterciensis codex. [Non enim aliquid non æternumt promisi suis et aliquid temporale minatus est impiis.]

2 Sic Victorinus Ms. At editi, Etenim diximus: Tenuisti manum dexteram, etc. Certe Augustinus legere solet dexteræ, non, dexteram.

3 MS. v., deprimendæ vocis.

Correctus ad fl. v. Lov.

(a) Alias, de Diversis 122.

(6) Florus ad Ephes. 1, et ad Hebr. 12, sermonem hunc estat, appellans, de Visione Dei. »

156 non offendit. Qui autem loquitur, etsi (quod difficile est) non offendit, patitur tamen (a) et timet ne offendat. Oportet ergo vos esse non solum loquentium auditores, sed et timentium miseratores: ut in co quod verum dicimus, quoniam omne verum a veritate est, non nos, sed ipsum laudetis; ubi autem sicut homines offendimus, eumdem ipsum pro nobis orctis.

2

CAPUT III.—3. Scripturæ sanctæ ad infirmitatem parvulorum aptatæ. Scripturæ sanctae sunt, veraces sunt, inculpatæ sunt. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad exhortationem, ad doctrinam (II Tim. ш, 16). Nihil est ergo quod Scripturam accusemus, si nos forte, illa non intellecta, in aliquo deviemus. Cum ipsam intelligimus, recti sumus: cum autem ea non intellecta pravi sumus, ipsam rectam dimittimus : non enim eam depravati depravamus; sed illa stat recta, ut ad illam corrigendi redeamus. Verumtamen ut nos exerceat eadem Scriptura, in multis locis velut carnaliter loquitur, cum semper spiritualis sit. Lex enim, ut ait Apostolus, spiritualis est; ego autem carnalis sum (Rom. vii, 14 ). Cum sit ergo illa spiritualis, tamen sæpe cum carnalibus quasi carnaliter ambulat. Sed non eos vult remanere carnales. Quia et mater parvulum amat nutrire, sed eum non amat parvulum remanere. In sinu tenet, manibus fovel, blanditiis consolatur, lacte nutrit omnia parvulo facit; sed optat ut crescat, ne semper talia faciat. Videte Apostolum melius enim ipsum intuemur, qui se etiam matrem non dedignatus est dicere, ubi ait, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos (1 Thess. 1, 7). Apostolus vero, germano et pio charitatis affectu et nutricis personam suscepit, dicendo, fovet; et matris, addendo, filios suos. Sunt enim nutrices foventes quidem, sed non filios suos item sunt matres nutricibus dantes, non foventes filios suos. Idem ergo nutritor et fotor alio loco dicit, quod paulo ante commemoravi, Cum timore et tremore multo fui apud

vos.

3

CAPUT IV. - 4. Auditores quinam carnales, quinam spirituales. Sed dicis Quales illi erant, ut ille cum timore et tremore multo esset apud illos? Tanquam parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec nunc quidem adhuc potestis ; estis enim adhuc carnales (I Cor. I, 1, 2). Quos carnales dicit, parvulos tamen in Christo dicit; sic arguit, ut non abdicet. Et carnales, et parvuli in Christo non vult tamen eos esse carnales, quos dicit esse parvulos in Christo: optat esse spirituales, omnia dijudicantes, et qui a nemine dijudicentur. Animalis ením homo, sicut ipse dicit,

1 Idem Ms. v., Sicut Scripturæ sanctæ sunt.

2 Editi, cum Lex. Vox, Lex, abest a Victorino exemplari.

3 victorinum exemplar, pingui.

(a) PP. Benedictini suspicantur forte legendum, pavet prò, patitur. Morel, Elem. Critic. p. 171, præfert, quott tur. Quæ posterior lectio textui certe proximior est. M.

non percipit quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non scire potest, quoniam spiritualiter dijudicatur. Spiritualis dijudicat omnia; ipse autem a nemine dijudicatur. Idem ipse dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos. Utquid ergo loqueris, si inter perfectos (1 Cor. 11, 14, 15,6)? Quid enim opus est te loqui homini perfecto? Sed quære in quo perfectus sit. Forte enim non invenio perfectum cognitorem, sed jam invenio perfectum auditorem. Est ergo perfectus et auditor, mente jam capax, cui solidus cibus nullam faciat perturbationem, nullam ingerat cruditatem. Quis est hic, et laudabimus eum? Nec dubito tamen esse aliquos spirituales, bene audientes, bene dijudicantes apud istos non laboro. Aut enim carnalis invenior, et misericorditer mecum agit: aut capit quod dico, et congratulatur mihi.

[ocr errors]

CAPUT V. 5. Intelligere non est nisi verum sentientis. De Deo falli, periculosum; mentiri, exitiosum. Ecce nunc suscepi verba psalmi quem modo cantavimus: Tenuisti manum dexteræ meæ. Da carnalem auditorem; quid putabit, nisi quia Deus apparuit in forma humana, apprehendit illi manum dexteram, non sinistram, et deduxit in suam voluntatem, et quo voluit assumpsit? Si hoc intellexerit, imo si hoc putaverit, nunquam intelligit. Qui enim intelligit, verum intelligit. Qui autem putat falsum, non intelligit. Ergo si hoc putaverit homo carnalis, quia Dei natura atque substantia distincta membris est, determinata forma, circumscripta quantitate manens loco, quid cum illo facio? Si dixero, Non est ita Deus: non capit. Si dixero, Ita est: ille quasi capit; sed ego decipio. Non possum dicere, Ita est: ne mentiar; et non undecumque, sed de Deo meo, de Salvatore et Redemptore meo, de spe mea, de illo ad quem extendo manum meam, desiderium meum, Non est res levis de tali mentiri. De tali falli molestum est et periculosum est: de tali autem mentiri exitiosum est el perniciosum. Non omnis qui mentitur, fallitur. Si autem ipse putat esse verum, quod verum non est, fallitur et si hoc dicit quod verum putat, non mentitur, sed tamen fallitur. Deus donet illi non falli, qui noluit mentiri.

CAPUT VI. 6. Carnalis de Deo cogitatio. Si ergo, ut dixi, parvulus ille noster talem crediderit Deum, habentem certis corporis sui locis membra disposita, circumscriptum figura, terminatum forma, localiter manentem, localiter se moventem, juxta id quod dicitur, Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in cœlum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. cxxxvIII, 7, 8): si in cœlo ipse, si in terra ipse, si in inferno adest; quid facit modo ille parvulus? Si audit, quærat cum Samaritana montes et templa quo vult ire ad Deum, ad Jerusalem, ad montem Samariæ (Joan. iv, 20 ) : non ad templum visibile, non festinet, non quærat aliquod templum quo veniat ad Deum. Ipse sit templum, et ad illum veniet Deus. Non contemnit, non

Codex v., carnalis non invenior.

A sio victorinus Ms. Editi vero mecum contingit.

refugit, non dedignatur : imo dignatur. Si non dedignatur, audi pollicentem: audi interim promittendo dignantem, non minando dedignantem. Veniemus, inquit, ad eum, ego et Pater. Ad eum quem supra dixit dilectorem suum, obeditorem præceptorum suorum, custodem mandati sui, amatorem Dei, amatorem proximi sui. Veniemus, inquit, ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. xiv, 23).

CAPUT VII.7. Cor fidelis templum non angustum Deo. Timor habet angustias, amor latitudinem. Non est angustum cor fidelis, cui angustum fuit templum Salomonis. Nam et ipse cum fabricaret hoc, dixit: Si cælum cœli non sufficit tibi (Il Par. vv, 18). Et certe templum Dei sanctum est, quod estis vos (1 Cor. 11, 17). Nos enim, ait alio loco, templum Dei vivi sumus. Et hoc unde probas, tanquam ei diceretur? Sicut scriplum est, inquit, Habitabo in eis. Si tibi aliquis magnus patronus diceret, Habitabo apud te, quid faceres? Cum angusta domus esset, procul dubio turbareris, omnino terrereris, optares ne fieret. Nolles enim esse in angustiis recipiens magnum, cujus adventui domus tua paupercula non sufficeret. Noli timere adventum Dei tui, noli timere affectum Dei tui: non te angustat, cum venerit; imo veniendo dilatabit te. Nam ut scias, quoniam dilatabit te, non solum adventum suum promisit, Habitabo in eis: sed ipsam etiam latitudinem, addendo, Et deambulabo (Il Cor. vi, 16). Latitudinem istam, si diligis, vides. Timor tormentum habet, ergo angustias habet: ac per hoc amer latitudinem habet. Vide latitudinem charitatis : Quoniam charitas Dei diffusa est, inquit, in cordibus `nostris (Rom. v, 5).

CAPUT VIII.-8. Dilatatio cordis ex charitate, quæ et arrha dicitur et pignus. Arrha et pignus quo differant. Sed tu ei quærebas locum. Ipse inhabitator dilatet: Diffusa est enim charitas in cordibus nostris, non tamen ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Si diffusa est charitas in cordibus nostris, et Deus charitas est (I Joan. Iv, 8); ecce jam ex quantulocumque pignore deambulat Deus in nobis. Pignus enim accepimus. Quid illud est, cujus pignus tale est? Quanquam melius habent codices, qui habent arrham, quam qui habent pignus. Eamdem quippe rem interpretes dicere voluerunt. Interest tamen aliquid in loquendi usu inter arrham et pignus. Pignus enim quando datur, cum datum fuerit propter quod pignus datum est, pignus aufertur. Jam multos vestrum intellexisse non dubito. Non video, sed ex collocutione, quia loqui mini ad alterutrum, sentio eos qui intellexerunt, velle exponere iis qui nondum intellexerunt. Ergo planius aliquanto dicam, ut ad omnes perveniat. Accipis, verbi gratia, codicem ab amico tuo; ut tibi det, das aliquod pignus: cum reddideris quod accepisti, propter quod pignus posuisti, ille quod reddideris habebit, tu pignus recipies: non enim habebit ambas res. 1 Codex v., Non contemnit si refugit.

2 Editi omittuat, imo dignatur. Id additum hic ex victorino codice qui sic prosequitur, si non dignatur, audi pollicentem.

« PredošláPokračovať »