Obrázky na stránke
PDF
ePub

nos docuit? Ut pugnemus contra concupiscentias nostras. Etenim in Baptismo sancto peccata dimissuri estis concupiscentiæ remanebunt, cum quibus regenerati pugnetis. Restat enim conflictus in vobis ipsis. Nullus hostis metuatur extrinsecus: te vince, et mundus est victus. Quid tibi facturus est tentator extraneus, sive diabolus, sive minister diaboli? Quicumque homo proponit lucrum, ut seducat, avaritiam in te non inveniat : quid facit propositor lucri? Si autem avaritia in te inventa fuerit, viso lucro inardescis, vitiosæ escæ caperis laqueo. Si autem non in te invenerit avaritiam, remansit frustra extenta muscipula. Proponit tibi tentator pulcherrimam feminam : adsit intus castitas, victa est foris iniquitas. Ut ergo non te capiat proposita pulchritudine mulieris alienæ, cum tua libidine intus pugna. Non sentis hostem tuum, sed sentis concupiscentiam tuam. Diabolum non vides, sed quid te delectet, vides. Vince intus quod tu sentis. Pugna, pugna; quia qui te regeneravit, judex est proposuit luctam, parat coronam. Sed quia sine dubio vinceris, si illum adjutorem non habueris, si te deseruerit; ideo proponis in Oratione, Ne nos inferas in tentationem. Ira judicis donavit 'quosdam concupiscentiis suis: et dicit illud Apostolus, Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis illorum (Rom. 1, 24). Quomodo tradidit? Non cogendo, sed deserendo. CAPUT X.-10. Liberatio a malo. Libera nos a malo potest ad eamdem ipsam sententiam pertinere. Ideo sic est, ut intelligas unam sententiam, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Ideo addidit sed ut ostenderet hoc totum ad unam tentiam pertinere, ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Quomodo? Singula illa proponam : Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Liberando nos a malo, non nos infert in tentationem: non nos inferendo in tentationem, liberat nos a malo.

[ocr errors]

sen

CAPUT XI.-11. Magna tentatio, horrenda tentatio, velle vindicari. Magna vero tentatio est, charissimi, magna tentatio est in hac vita, quando illud nostrum tentatur, quo meremur veniam, sicubi tentati lapsi fuerimus. Horrenda tentatio est, quando nobis tollitur, unde ab aliarum tentationum vulneribus sanari possimus. Scio nondum vos intellexisse : adeste animo, ut intelligatis. Puta, tentat avaritia, victus est quisquam (quia et luctator aliquando et bonus præliator vulneratur) in aliqua una tentatione : vicit hominem avaritia, etiam bonum luctatorem ; et fecit nescio quid avarum. Transiit libido, non adduxit ad stuprum, non pervenit ad adulterium. Illud enim quando fuerit, et ab adulterio homo prohibendus est. Sed vidit mulierem ad concupiscendum, cogitavit aliquid delectabilius quam debuit; accepit pugnam, etiam optimus præliator percussus est: sed non consensit, repercussit motum lascivum, doloris amaritudine castigavit, repercussit et vicit. Tamen • Ita Germanensis Ms. At editi, Quid tibi facturus est tenator extrinsecus? Te vince, etc.

Regius liber, visa esca.

a Mss. Ira Unici donavit.

Asic Germanensis Ms. Editi autem, vivit.

eo ipso quod lapsus erat, habet unde dicat, Dimitte nobis debita nostra. Sic de cæteris omnibus tentationi. bus, difficile est ut non sit unde dicamus, Dimille nobis debita nostra. Quæ est ergo illa, quam posui, horrenda tentatio, molesta, tremenda, omnibus viribus, omni virtute vitanda? quæ est ista? Quands nobiscum agitur, ut vindicemus nos. Ira exasperatur; et frendet homo vindicari: horrenda tentatio. Unde accepturus enim veniam fueras pro cæteris delictis, hoc perdis. Si quid aliis sensibus, aliis cupiditatibus peccaveras, hinc erat sanandum,quia dicturus eras, Dimille nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui te instigat ut vindiceris, perdet tibi quod dicturus eras, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Illo perdito, cuncta tenebuntur: omnino nihil dimittitur.

CAPUT XII.-12. Commendatio charitatis erga inimicos. Debita quotidiana. Hanc periculosam tentationem in ista vita sciens Dominus, Magister et Salvator noster cum doceret nos in hac Oratione sex vel septem petitiones, nullam sibi assumpsit unde tractaret, et quam 110bis vehementius commendaret, nisi hanc unam. Numquid non diximus, Pater noster, qui es in cœlis, et cætera subsequentia? Quare post finitam Orationem non aliquid nobis inde tractavit, vel quod a capite posuit, vel quod in fine conclusit, vel quod in medio collocavit? Si enim non in vobis sanctificatum fuerit nomen Dei, aut si non pertinueritis ad regnum Dei, aut si non in vobis facta fuerit voluntas Dei sicut in cœlo, aut si non vos Deus custodierit ne intretis in tentationem: quare nihil horum? Sed quid? Amen dico vobis, quia si dimiseritis1 peccata hominibus (Matth. vi, 14): propter illud, Dimitte nobis debita nostra, sicul et nos dimittimus debitoribus nostris. Pretermissis omnibus petitionibus quas nos docuit, illam maxime docuit. Non multum fuerant illa commendanda, in quibus si peccator est, unde curetur agnocat: commendandum, in quo si peccaveris, cætera non est unde sanari 3. Hoc enim debes dicere, Dimitte nobis debita nostra. Quæ debita? Non deest: homines sumus. Paulo plus locutus sum quam debui, dixi aliquid quod non debui, risi plus quam debui, bibi amplius quam debui, comedi amplius quam debui, audivi libenter quod non debui, vidi libenter quod non debui, cogitavi libenter quod non debui : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Peristi, si hoc perdidisti.

CAPUT XIII. 13. Hortatio. Videte, fratres mei; videte, filii mei; videte filii Dei; videte, quia dico vobis. Pugnate cum corde vestro, quantum potestis. Et si videritis iram vestram stare adversus vos, rogate contra illam Deum faciat te Deus victorem tui; faciat te Deus victorem, non inimici forinsecus tui, sed intrinsecus animi tui. Aderit enim et faciet. Plus vult ut hoc ab illo petamus, quam pluviam. Videtis enim, charissimi, quot petitiones docuit

:

1 Germanensis Ms. quia si non dimiseritis.

* Germanensis Ms. voluit.

3 Editi, commendanda, cætera, in quibus si peccaveris, nor est unde suneris. Locum ad Germanensem Ms. correximus.

[ocr errors]

3. Prima et secunda petitio. Sanctificetur nomen tuum, dicimus, Veniat regnum tuum. Sanctificatio nominis Dei est, qua efficimur nos sancti. Nam nomen ejus semper est sanctum. Optamus etiam venire regnum ejus veniet, et si nolumus; sed optare et orare ut veniat regnum ejus, nihil est aliud quam optare ab illo, ut dignos nos faciat regno suo, ne forte, quod absit, veniat, et non nobis veniat. Multis enim non est venturum, quod tamen venturum est. Eis enim venturum est, quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis non veniet quibus dicetur. Discedite a me, maledicti, in ignem æternum (Matth. xxv, 34, 41). Cum ergo dicimus, Veniat regnum tuum, oramus ut nobis veniat. Quid est, ut nobis veniat? Ut bonos nos inveniat. Hoc ergo oramus, ut bonos nos faciat: tunc enim nobis veniet regnum ejus.

nos Dominus Christus, et vix illic invenitur una quæ sonet de pane quotidiano: ut omnia quæ cogitamus, propter vitam futuram cogitemus. Quid enim timemus ne non nobis exhibeat ille qui promisit, et dixit: Quærite primum regnum et justitiam Dei, et hæc omnia apponentur vobis? Novit enim Pater vester, quia ista necessaria sunt vobis, priusquam petatis ab eo. Quærite primum regnum et justitiam Dei, et hæc omnia apponentur vobis (Matth. vi, 33, 32, 8). Nam multi etiam fame tentati sunt, et aurum inventi, et a Deo non deserti. Perirent fame, si desererct cor eorum panis interior quotidianus. Ipsum maxime esuriamus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (1d. v, 6). Potest autem infirmitatem nostram misericorditer intueri, et videre nos, quomodo dictum est: Memento quia pulvis sumus (Psal. cII, 14). Qui de pulvere hominem fecit et animavit, pro isto figmento Unicum ad mortem dedit. Quantum nos amet, quis potest explicare, quis potest saltem digne cogitare?

SERMO LVIII (a).

Item in Matthrei caput vi, 9-13, de oratione Dominica, ud Competentes.

CAPUT PRIMUM. 1. Symbolum et Dominica bratio. Symbolum reddidistis, quo breviter comprehensa continetur fides. Jam et antea dixi vobis, quod ait apostolus Paulus, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. x, 14)? Quia ergo quomodo credatur in Deum, et accepistis, et tenuistis, et reddidistis: accipite hodie quomodo invocetur Deus. Ipse Filius sicut audistis, cum Evangilium legeretur, docuit discipulos suos et fideles suos hanc Orationem.Spem habemus obtinendæ causæ nostræ,quando talis jurisperitus nobis Preces dictavit.Assessor Patris, sicut confessi estis, qui sedet ad dexteram Patris : ipse est advocatus noster, qui futurus est judex noster. Inde enim venturus est judicare vivos et mortuos. Tenete ergo et hanc Orationem, quam reddituri estis ad octo dies. Quicumque autern vestrum non bene Symbolum reddiderunt, habent spatium, teneant: quia die sabbati audientibus omnibus qui aderunt reddituri estis, die sabbati novissimo, quo die baptizandi estis. Ad octo autem dies ab hodierno die reddituri estis hanc Orationem, quam hodie accepistis.

CAPUT II. 2. Omnium unus pater. Cujus caput est, Pater noster, qui es in cœlis. Invenimus Patrem in cœlis attendamus quemadmodum vivamus in terris. Sic enim debet vivere, qui invenit talem Patrem, ut dignus sit venire ad ejus hæreditatem. Dicimus autem communiter, Pater noster. Quanta dignatio? Hoc dicit imperator, hoc dicit mendicus; hoc dicit servus, hoc dicit dominus ejus. Simul dicont, Pater noster, qui es in cœlis. Intelligunt ergo se esse fratres, quando unum habent Patrem. Sed non dedignetur fratrem habere servum suum dominus ejus, quem fratrem voluit habere Dominus Christus.

Ad duos cl. gr. r. rm. v. Am. Er. Par. Lov. emendatus. (a) Alias, 42 inter Homilias 50.

SANCT. AUGUST. V

[ocr errors]

CAPUT III. 4. Tertia petitio. Hujus petitionis interpretatio triplex. Addimus, Fiat voluntas tua, sic. ut in cœlo, ita et in terra. Serviunt tibi Angeli in cœlo, nos serviamus tibi in terra. Non te offendunt Angeli in cœlo, non te offendamus in terra. Quomodo illi faciunt voluntatem tuam, sic faciamus et nos. Et hic quid oramus, nisi ut boni simus? Quando enim facimus voluntatem Dei (nam ipse sine dubio facit suam), tunc fit voluntas ejus in nobis. Et aliter bene intelligimus, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, ita et in terra. Accipimus præceptum Dei, et placet nobis, placet menti nostræ . Condelectamur enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. vi, 22). Tunc fit voluntas ejus in cœlo. Cœlo enim comparatur spiritus noster, terræ autem caro nostra. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, ita et in terra. Ut quomodo menti nostræ placet tua jussio, sic ei consentiat caro nostra ; et tollatur rixa illa de me dio, quæ describitur ab Apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Galat. v, 17). Quando contra carnem concu. piscit spiritus, jam facta est voluntas ejus in cœlo : quando contra spiritum non concupiscit caro, jam facta est voluntas ejus in terra. Erit autem plena concordia, quando ipse voluerit: sit mundo pugna, ut possit esse victoria. Etiam sic bene intelligi potest, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, ita et in terra ut cœlum ponamus Ecclesiam, quia portat Deum ; terram autem infideles, quibus dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. m, 19). Quando ergo oramus pro inimicis nostris, inimicis Ecclesiæ, inimicis nomini Christiano, hoc oramus, ut fiat voluntas ejus, sicut in cælo, ita et in terra, id est, sicut in tuis fidelibus, sic et in tuis blasphematoribus; ut omnes cœlum fiant.

[blocks in formation]

395

victus, Eucharistia. Verbum Dei. Sequitur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Potest simpliciter accipi orationem istam nos fundere pro victu quotidiano, ut abundet nobis ; et si non abundat, non desit nobis. Quotidianum autem dixit, quamdiu hodie vocatur (Hebr. 1, 13). Quotidie vivimus, quotidie surgimus, quotidie saturamur, quotidie esurimus. Det nobis panem quotidianum. Quare non dixit et tegumentum? Victus enim noster in cibo est et potu, tegnmentum in vestitu et tecto. Nihil homo plus desideret'. Quandoquidem dicit Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum ; sed nec auferre aliquid possumus : victum et tegumentum habentes, his contenti simus (1 Tim. vi, 7 el 8). Percat avaritia, et dives est natura. Ergo si ad quotidianum victum pertinet, quia et hoc bene intelligitur, quod dicimus, Panem notrum quotidianum da nobis hodie; non miremur, si nominato pane et cætera necessaria intelligantur. Quomodo quando Joseph invitavit fratres suos Homines illi, inquit,hodie mecum manducabunt panem (Gen. XLIII, 16). Quare panem solum manducari erant? Sed a solo pane intellecta sunt cætera. Sic quando rogamus panem quotidianum, quidquid nobis propter carnem nostram in terra necessarium est, postulamus. Sed Dei quid ait Dominus Jesus? Quærite primum regnum et justitiam, et hæc omnia apponentur vobis (Matth. vi, 53). Intelligitur etiam hoc valde bene, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Eucharistiam tuain, quotidianum cibum. Norunt enim fideles quid accipiant, et bonum est eis accipere panem quotidianum huic tempori necessarium. Pro se rogant, ut boni fiant, ut in bonitate et fide et vita bona perseverent. Hoc optant, hoc orant : quia si non perseveraverint in vita bona, separabuntur ab illo pane. Ergo, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quid est ? Sic vivamus, ut ab altari tuo non separemur. Et verbum Dei quod quotidie vobis aperitur, et quodam modo frangitur, panis quotidianus est. Et quomodo illum panem ventres, sic istum esuriunt mentes. Et hunc ergo petimus simpliciter, et quidquid animæ nostræ et carni nostræ in hac vita necessarium est, quotidiano pane concluditur.

[ocr errors]

CAPUT V.6. Quinta petitio. Dimitte nobis debita nostra, dicimus, et dicamus; quia verum dicimus. Quis enim hic vivit in carne, et non habet debita? Quis est homo sic vivens, ut ei non sit ista Oratio necessaria? Inflare se potest, justificare non potest. Bonum est illi ut imitetur Publicanum, nec tumescat sicut Pharisæus, qui ascendit in templuin, et jactavit merita sua, texit vulnera sua. Ille autem scivit quare ascenderit, qui dicebat, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. xvm, 10-15). Hoc Dominus Jesus : considerate, fratres mei: hoc Dominus Jesus orare docuit discipulos suos, illos magnos primos Apostolus suos, arietes nostros. Si ergo pro peccatis suis dimittendis arietes orant, agni quid debent facere, de quibus dictum est, Afferte Domino filios arietum (Psal.

MSS., El nihil homo plus desiderat. Sic Mss. Editi autem, ut bona faciant.

xxvш, 1)? Hoc ergo scitis vos in Symbolo reddidisse, quia inter cætera nominastis remissionem peccatorum. Remissio peccatorum una est, quæ semel datur; alia, quæ quotidie datur. Remissio peccatorum una est, quæ semel datur in sancto Baptismate; alia, quæ quamdiu vivimus hic, datur in Dominica oratione. Propter quod dicimus, Dimitte nobis debita nostra.

1

CAPUT VI. — 7. De eadem petitione. Et induxit nobiscum Deus pactum et placitum, firmumque chirographum, ut dicamus, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui vult dicere efficaciter, Dimitte nobis debita nostra; dicat veraciter, Sicut et nos dimillimus debitoribus nostris. Si hoc quod est posterius, aut non dicit, aut fallaciter dicit; illud quod prius est, inaniter dicit. Maxime vobis dicimus, Dimittite omnia de cordibus vestris, qui ad sanctum Baptisma acceditis. Et vos, fideles, qui per hanc occasionem auditis hanc Orationem et nostram expositionem, dimittite totum quidquid adversus aliquem habetis de cordibus vestris: ibi dimittite, ubi Deus videt. Aliquando enim home di mittit ore, et tenet corde: dimittit ore propter homines, et tenet corde, non timens oculos Dei. Prorsus dimittite; quidquid est quod usque ad istos dies tenuistis, saltem his diebus dimittite. Non debuit occidere sol super iracundiam vestram, et multi soles transierunt. Transeat aliquando et iracundia vestra, dies magni solis modo celebramus: illius solis de quo dicit Scriptura, Orietur vobis sol justitiæ, el sanitas in pennis ejus (Malach. iv, 2). Quid est, in pennis ejus? In protectione cjus. Unde in Psalmo dicitur, Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Alii autem, qui in die judicii futuri sunt sero pœnitentes, et infructuose dolentes, prædicti a Sapientia, quid tunc dicturi sunt pœnitentiam agentes. et præ angustia spiritus gementes? Quid nobis profuit superbia? el divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt illa omnia lanquam umbra. Et inter cætera : Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxil nobis, el sol non est ortus nobis (Sap. v, 3, 9). Ille sof justis oritur istum autem solem visibilem facit Deus quotidie oriri super bonos et malos (Matth. v, 45). Ad illum videndum solem justi pertinent: modo in cordibus nostris habitat sol iste per fidem. Si ergo irasceris; ne occidat sol iste in corde tuo super iracundiam tuam : Non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. W, 26); ne forte irascaris, et occidat tibi sol justitiæ, et in tenebris remaneas.

-

CAPUT VII. — 8. Contra iram et odium. Ne putetis autem quia nihil sit iracundia. Turbatus est, inquit propheta, præ ira oculus meus. Utique cui turkptur oculus, solem videre non potest: et si conatus fuerit videre, pœna illi est, non voluptas. Quid est ira? Libido vindictæ. Libet hominem vindicari; et nondum est Christus vindicatus, nondum sunt sancti martyres vindicati! Adhuc exspectat patientia Dei, ut convertantur inimici Christi, convertantur martyrum ini

Lov., Prorsus dimittite; quia quod propter homines dimittitur, non apud Deum valet : quod autem propter Deum dimittitur, apud Deum valet, et apud homines prodest. Quod usque ad istos dies, etc. Glossema, quod a cæteris libris abest. Mss.. seri pænitentes.

mici: nos qui sumus, ut vindictam quæramus? Si quæreret illam Deus de nobis, ubi remaneremus? Ille qui nihil nos læsit, non vult se vindicare de nobis et nos quærimus vindicari, qni pene quotidie Deum offendimus! Ergo dimittite: dimittite ex corde. Iratus es, noli peccare: Irascimini, et nolite peccare (Psal. iv, 5). Irascimini quasi homines, si vincimini; et nolite peccare, ut iram in corde teneatis (quia si tenetis, contra vos tenetis 1), ne in illud lumen intretis 2. Ergo dimittite. Quid est ira? Libido vindicta. Quid est odium? Ira inveterata. Ira inveterata si facta est, jam odium dicitur. Quod videtur confiteri ille, qui cum dixisset, Turbatus est præ ira oculus meus; addidit, İnveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. vi, 8). Quod erat ira, cum esset nova, odium factum est; quia in vetustatem conversum est. Ira festuca est, odium trabes est. Aliquando reprehendimus irascentem, et odium tenemus in corde; et dicit nobis Christus, Festucam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides (Matth. vn, 3). Unde crevit festuca, ut trabem faceret? Quia non statim evulsa est. Quia passus es exire et intrare solem toties super iracundiam tuam, fecisti illam veterem; attraxisti malas 'suspiciones, et rigasti festucam, rigando nutristi, nutriendo trabem fecisti. Expavesce vel quando dicitur, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. 111, 15). Gladium non eduxisti, non vulnus in carne fccisti, non corpus plaga aliqua trucidasti cogitatio sola odii in corde tuo est, et teneris homicida; reus es ante oculos Dei. Ille vivit, et tu occidisti. Quantum ad te pertinet, occidisti quem odisti. Emenda te, corrige te. Si in domibus vestris scorpiones essent aut aspides, quantum laboraretis, ut domus vestras purgaretis, et securi habitare possetis? Irascimini, et inveterantur iræ in cordibus vestris, fiunt tot odia, tot trabes, tot scorpii, tot serpentes; et domum Dei, cor vestrum, purgare non vultis? Ergo facite quod dictum est, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : et securi dicite, Dimitte nobis debita nostra. Quia sine debitis in hac terra vivere non potestis. Sed alia sunt illa magna crimina, quæ vobis bonum est in Baptismo dimitti, et a quibus semper alieni esse debetis: alia quotidiana peccata, sine quibus hic homo vivere non potest, propter quæ necessaria est quotidiana oratio, cum suo pacto, cum suo placito: ut quomodo bilariter dicitur, Dimitte nobis debita nostra; sic veraciter dicatur, Sicut el nos dimittimus debitoribus nostris. Deinde ista dixinius de peccatis præteritis, quid de

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

tem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi 1, 13-15). Ergo ne abstraharis a concupiscentia: noli consentire concupiscentiæ tuæ. Non est unde concipiat, nisi de te. Consensisti : quasi concubuisti in corde tuo. Surrexit concupiscentia : nega te illi, noli eam sequi. Illicita est, lasciva est, turpis est, alienat te a Deo. Noli dare consensionis amplexum, ne plangas partum : quia si consenseris, id est, cum amplexatus fueris, concipit. Cum concupiscentia conceperit, parit peccatum. Nondum times? Peccatum general mortem : vel mortem time. Si peccatum non times, time quo perducit peccatum. Dulce est peccatum : sed amara est mors. Ipsa est infelicitas hominum propter quod peccant, morientes hic dimittunt, et ipsa peccata secum portant. Peccas propter pecuniam, hic dimittenda est: peccas propter villam, hic dimittenda est: peccas propter mulierem, hic dimittenda est : et quidquid est propter quod peccas, quando oculos in mortem clauseris, hic dimittis, et ipsum peccatum quod committis tecum portas.

CAPUT IX.-10. Peccata minuta non contemnenda. Alæ duæ orationis geminæ eleemosynæ. Dimittantur peccata: dimittantur præterita, cessent futura. Sed non potes hic vivere sine ipsis: vel minora vel minuta sint, vel levia sint. Sed ipsa levia et minuta non contemoantur. De minutis guttis:flumina implentur. Non contemnantur vel minora. Per angustas rimulas navis insudət aqua, impletur sentina, et si contemnatur sen tina, mergitur navis. Sed non cessatur a nautis ambulant manus: ambulant, ut quotidie sentina exhauriantur. Sic et tua manus ambulent, ut quo. tidie sentines. Quid est, ambulent manus? Dent, fac opera bona, ambulent manus tuæ. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine lecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti (Isai. LVIII, 7). Fac quantum potes, fac unde potes, fac hilariter, et secu rus mitte orationem. Habebit alas duas, geminas eleemosynas. Quid est, geminas eleemosynas? Dimittile, et dimittetur vobis: date, el dabitur vobis (Luc. v1, 37, 38). Una eleemosyna est, quæ fit de corde, quando fratri tuo dimittis peccatum. Altera eleemosyna est, quæ fit de substantia, quando pauperi pa nem porrigis. Ambas fac, ne sine una ala remaneat oratio tua.

11. Liberatio a malo. Ergo cum dixerimus, Ne nos inferas in tentationem; sequitur, Sed libera nos a malo. Qui vult liberari a malo, testatur quia in malo est. Idco dicit Apostolus, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. v, 16). Sed quis est qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quando omnis homo in hac carne non habet nisi dies malos; quis non vult? Fac quod sequitur, Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bo

1 Isthæc verba, ambulant, ut quotidie sentinæ exhauriantur, absunt a Mss. et ab Am. et Er.

2 Am. Er. ut quotidie deficiant sentino.
Apud Er. Lugd. ven. Lov., Da, dent. M.

Deus nobis visio erit; visio Dei fidei hujus merces erit'.

num; quære puem, et sequere eam (Psal. xxxш, 13, 14, 15) et caruisti diebus malis, et impletur quod orasti, Libera nos a malo.

CAPUT X.-12. Petitionum discrimen. Oratio Dominica quotidie dicitur ad altare. Tres ergo petitiones superiores Sanctificetur nomen tuum, Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, et in terra, æternæ sunt. Quatuor autem sequentes ad istam vitam pertinent 1. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: numquid quotidic petituri sumus panem quotidianum, quando ad illam satietatem venerimus? Dimitte nobis debita nostra: numquid in illo regno dicemus, quando debita non habebimus? Ne nos inferas in tentationem: numquid tunc dicere poterimus, quando nulla erit tentatio? Libera nos a malo : numquid dicemus, quando nullum erit unde liberemur? Quatuor ergo ista propter vitam nostram quotidianam nobis necessaria sunt, tria vero illa propter æternam. Sed omnia petamus, ut ad illam perveniamus; et hic rogemus ne ab illa separemur. Oratio quotidie dicenda est vobis, cum baptizati fueritis. In ecclesia enim ad altare Dei quotidie dicitur ista Dominica oratio, et audiunt illam fideles. Non ergo timemus, ne minus diligenter eam teneatis quia et si quis vestrum non poterit tenere perfecte, audiendo quotidie tenebit.

[ocr errors]

CAPUT XI.-13. Symbolum memoria tenendum. Tanquam speculum quotidie inspiciatur. Ideo die sabbati, quando vigilaturi sumus in Dei misericordia, reddituri estis, non Orationem, sed Symbolum. Modo enim nisi teneatis Symbolum, in ecclesia, in populo Symbolum quotidie non auditis. Cum autem tenueritis, ut non obliviscamini, quotidie dicite; quando surgitis, quando vos ad somnum collocatis, reddite Symbolum vestrum, reddite Domino, commemorate vos ipsos, non pigeat repetere. Bona est enim repetitio, ne subrepat oblivio. Ne dicatis: Dixi heri, dixi hodie, quotidie dico, teneo illud bene. Commemora fidem tuam, inspice te sit tanquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quæ te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua. Sint divitiæ tuæ, sint quotidiana ista quodam modo indumenta mentis tuæ. Numquid non quando surgis vestis te? Sic et commemorando Symbolum tuum vesti animam tuam, ne forte eam nudet oblivio, et remaneas nudus, et fiat quod ait Apostolus, quod absit a te: Si tamen exspoliati, non nudi inveniamur (II Cor. v, 3). Vestiti enim erimus fide nostra; et ipsa fides et tunica est et lorica: tunica, contra confusionem; lorica, contra adversitatem. Cum autem venerimus ad illum locum ubi regnabimus, non opus est ut dicamus Symbolum Deum videbimus, ipse 1 Omnes Mss., æterna suni. Quatuor autem sequentia ad astam vitam pertinent.

Sic Mss. Editi vero, et hic regamur.

* Germanensis Ms., commemorale apud vos ipsos.

Editi si tamen vestiti; juxta græcum, endusamenoi. At omnes Mss., si tamen exspoliati; quasi græcus babuerit ecdusamenoi. Sic Tertullianus de Resurrectione carnis, cap. 42: «Si quidem exuti non nudi inveniamur. » Et contra Marcionem, lib. 5, cap. 12, legit : « Si quidem et despoliati, etc. Hanc in Apostolo varietatem lectionis annotavit ejus Commentator inter Ambrosii opera.

SERMO LIX ' (a).

Item in Matthæi cap. vi, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes.

CAPUT PRIMUM.-1. Symbolum regula fidei. Reddidistis quod creditis, audite quid oretis. Quoniam Invocare non possetis, in quem non credidissetis, Apostolo dicente, Quomodo invocabunt,fin quem non crediderunt (Rom. x, 14)? ideo prius Symbolum didicistis, ubi est regula fidei vestræ brevis et grandis brevis, numero verborum; grandis pondere sententiarum. Oratio autem quam hodie accipitis tenendam, et ad octo dies reddendam, sicut audistis cum Evangelium legeretur, ab ipso Domino dicta est discipulis ipsius, et ab ipsis pervenit ad nos; quoniam in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. xviii, 5).

3

2. Omnium unus pater. Ergo nolite inhærere terrenis, qui Patrem invenistis in cœlis. Dicturi enim estis, Pater noster, qui es in cælis. Ad magnum genus pertinere cœpistis. Sub isto Patre fratres sunt dominus et servus sub isto Patre fratres sunt imperator et miles sub isto Patre fratres sunt dives et pauper. Omnes Christiani fideles diversos in terra habent patres, alii nobiles, alii ignobiles: unum vero Patrem invocant, qui est in cœlis. Si ibi est Pater noster, ibi nobis præparatur hæreditas. Talis est autem iste Pater, cum quo possideamus quod donat. Dat enim hæreditatem, sed non moriens illam nobis derelinquit. Non enim ipse discedit, sed ille permanet, ut nos accedamus. Quia ergo audivimus a quo petamus, sciamus et quid petamus, ne forte talem Patrem male petendo offendamus.

CAPUT II.3. Prima petitio. Quid ergo nos docuit Dominus Jesus Christus petere a Patre, qui est in cœlis? Sanctificetur nomen tuum. Quale beneficium est, quod petimus a Deo, ut sanctificetur nomen ejus? Nomen Dei semper est sanctum : quare ergo petimus ut sanctificetur, nisi ut nos per ipsum sanctificemur? Quod ergo semper sanctum est, ut in nobis sanctificetur oramus. Sanctificetur in vobis nomen Dei, quando baptizamini. Utquid hoe orabitis, cum baptizati fueritis, nisi ut quod accipietis perseveret in vobis?

4. Secunda petitio. Sequitur alia petitio: Veniat regnum tuum. Sive petamus, sive non petamus, ven turum est regnum Dei. Quare ergo petimus, nisi ut veniat et nobis, quod venturum est omnibus sanetis; ut et nos Deus in numero sanctorum suorum habeat, quibus venturum est regnum ejus?

5. Tertia petitio. Dicimus tertia petitione, Fiat Sic Am. Er. et aliquot Mss. Alii vero, ipse Deus nobis risio erit, hujus merces erit. Editio autem Lov., ipse Dens nobis visio eril, fideique merces erit Deus noster.Conversi aà Dominum, etc.

Sic Mss. Editi vero, audistis.

Editi, accepistis. At MSS., accipitis. Qui mox prosequantur sic, retinenda est, et ad octo dies reddenda.

Exemplaria habuimus duo manuscripta r. v. cum excusis Am. Er. Par. et Lov.

(a) Alias. de Tempore 153.

« PredošláPokračovať »