Obrázky na stránke
PDF
ePub

quo clamamus, Abba, Pater (Rom. vi, 15): ut ei possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vI, 12). Et in hoc cognoscimus, sicut dicit Apostolus Joannes, quoniam Christus manet in nobis, de Spiritu suo, quem dedit nobis ( 1 Joan. m, 24). Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei (Rom. vIII, 16). Ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unde scriptum est: Si qua igitur exhortatio in Christo, i quod solatium charitatis, si qua societas Spiritus (Philipp. 11, 1). Propter hanc societatem illi in quos priinitus venit, linguis omnium gentium sunt locuti. Quia sicut per linguas consociatior est societas generis humani 1; sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societatem filiorum Dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus: ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse Spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium; ita se nunc ille agnoscat accepisse Spiritum sanctum, qui tenetur vinculo pacis Ecclesiæ, quæ diffunditur in omnibus gentibus. Unde dicit Apostolus: Studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. iv, 3).

CAPUT XVIII. - 29. Spiritus sanctus et Patris et Filii Spiritus est. Quod autem sit ipse Spiritus Patris, ipse Filius dicit, De Patre procedit (Joan. xv, 26) et alio loco, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 20). Quod vero ipse sit et Spiritus Filii, Apostolus dicit, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba, Pater (Galat. iv, 6) : hoc est, clamare facientem. Nos enim clamamus; sed in illo, id est, ipso diffundente charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. Unde item dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus ( Rom. vIII, 9). Ad quem ergo in Trinitate proprie pertineret hujus communio societatis, nisi ad eum Spiritum qui est Patri Filioque communis?

30. Extra Ecclesiam non habetur Spiritus sanctus. Hunc Spiritum quod illi non habeant, qui sunt ab Ecclesia segregati, Judas apostolus apertissime declaravit, dicens: Qui se ipsos segregant, animales, Spiritum non habentes (Judæ 19). Unde in ipsa Ecclesia etiam illos qui per nomina hominum, quamvis in unitate ejus constitutorum, quædam schismata moliebantur, Paulus Apostolus arguens, inter cætera ail: Animalis autem homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur (1 Cor. 11, 14). Ostendit quid dixerit, non percipit, id est, scientiæ non capit verbum . Hos in Ecclesia constitutos parvulos, dicit nondum spirituales, sed adhuc carnales, et lacte alendos, non esca. Quasi parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam: nondum

Duo Mss., consolatio constat generis humani. Sic etiam Flori collectio ad Ephes. Iv; sed ad Philipp. n habet cum EuEypio, consociatio constat generis humani.

Fossatensis codex et Beda Collectio manuscripta ac inedita, scientia non capit. rerum hos in Ecclesia, etc. Am. et Er., scientiam non capit verbi.

enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis. Ubi dicitur, nondum, vel, non adhuc, profecto non desperatur; si eo tenditur, ut sit aliquando quod nondum est. Adhuc enim estis, inquit, carnales. Et ostendens unde sint carnales: Cum enim sit, inquit, inter vos æmulatio, el contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Atque idipsum planius aperiens: Cum enim quis dicat, Ego quidem, inquit, sum Pauli; alius autem, ego Apollo; nonne homines estis? Quid ergo Apollo? quid autem Paulus? Ministri, per quos credidistis' (I Cor. ш, 1-5). Hi ergo, id est, Paulus et Apollo, concordes erant in unitate Spiritus et vinculo pacis; et tamen quia eos isti inter se dividere, et pro altero inflari adversus alterum cœperant, dicuntur homines et carnales et animales, non valentes percipere quæ sunt Spiritus Dei: et tamen quia non sunt ab Ecclesia segregati, parvuli appellantur in Christo; quos utique vel angelos vel deos esse cupiebat, quos arguebat quia homines erant, id est, in his contentionibus non quæ Dei sunt, sed quæ hominum sapiebant. De illis vero qui sunt ab Ecclesia segregati, non dictum est, Ea quæ sunt Spiritus non percipientes; ne ad scientia perceptionem referretur: sed dictum est, Spiritum non habentes. Non est autem consequens ut qui habet, etiam sciendo percipiat quod habet.

31. Homines et carnales, et animales, parvuli in Christo. Habent ergo istum Spiritum in Ecclesia constituti parvuli in Christo, adhuc animales atque carnales, quid habeant percipere non valentes, id est, intelligere et nosse. Nam quomodo essent parvuli in Christo, nisi renati ex Spiritu sancto? Nec mirum videri debet, quod quisque aliquid habet, et quod habet ignorat. Ut enim taceam de omnipotentis divinitate atque incommutabilis Trinitatis unitate; quis facile scientia percipiat quid sit anima? et quis non habet animam? Postremo ut certissime noverimus quod parvuli in Christo non percipientes quæ sunt Spiritus Dei, habent tamen Spiritum Dei; paulo post Paulum apostolum intueamur, quemadmodum eos ipsos increpans ait: Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis (Ibid, 16)? Hoc utique nullo modo diceret ab Ecclesia segregatis, qui dicti sunt Spiritum non habentes.

[ocr errors]

CAPUT XIX.-32. Ficti catholici, hæretici et schismatici Spiritum sanctum non habent. Sed nec ille dicendus est esse in Ecclesia, et ad istam societatem Spiritus pertinere, qui ovibus Christi corporali tantum commixtione ficto corde miscetur. Sanctus enim Spiritus disciplinæ fugiet fictum (Sap. 1, 5). Quapropter quicumque in schismaticis vel hæreticis congregationibus, vel potius segregationibus baptizantur, quamvis non sint renati Spiritu, tanquam Ismaeli similes, qui secundum carnem natus est Abrahæ, non sicut Isaac, qui secundum spiritum, quia per repromissionem (Galat. iv, 28, 29); tamen cum ad Catholicam veniunt, et societati Spiritus aggregantur, quem foris Am. Er. et Fossatensis liber, sed eo tenditur

* Editi: Ministri Christi, per quos credidistis. Abest, Chri sti, a Mss. et a græco textu Apostoli.

procul dubio non habebant, non eis repetitur lavacrum carnis. Non enim defuit etiam foris positis ista forma pietatis sed accedit eis, quæ nisi intus non potest dari, unitas Spiritus in vinculo pacis. Tales quippe erant, antequam catholici essent, de qualibus dicit Apostolus : Habentes formam pietalis , virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. Î, 5). Potest enim esse visibilis forma palmitis etiam præter vitem; sed invisibilis vita radicis haberi non potest, nisi in vite. Proinde corporalia Sacramenta, quæ portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis; virtus vero pietatis invisibilis et spiritualis ita in eis non potest esse, quemadmodum sensus non sequitur hominis membrum, quando amputatur a corpore.

1

CAPUT XX. - 33. Remissio peccatorum non extra Ecclesiam. Quæ cum ita sint, remissio peccatorum, quoniam non datur nisi in Spiritu sancto, in illa Ecclesia tantummodo dari potest, quæ habet Spiritum sanctum. Hoc enim fit remissione peccatorum, ne princeps peccati, spiritus qui in se ipsum divisus est, regnet in nobis, ut eruti a potestate spiritus immundi, templum deinceps efficiamur Spiritus sancti; et a quo mundamur accipiendo indulgentiam, ipsum accipiamus habitatorem ad faciendam, augendam, perficiendanique justitiam. Nam et in primo ejus adventu, cum hi qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur, et stupentes eos qui aderant, alloqueretur apostolus Petrus; compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad Apostolos: Quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis. Et dixit Petrus ad eos: Agite pœnitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis donum Spiritus sancti (Act. 11, 37, 38). Utique in Ecclesia utrumque factum est; id est, et peccatorum remissio, et doni hujus acceptio, in qua erat Spiritus sanctus. Ideo autem in nomine Jesu Christi, quia cum eumdem Spiritum sanctum promitteret : Quem mittet, inquit, Pater in nomine meo (Joan. xiv, 26). Neque enim habitat in quoquam Spiritus sanctus sine Paire et Filio sicut nec Filius sine Patre et Spiritu sancto, nec sine illis Pater. Inseparabilis quippe est babitatio, quorum est inseparabilis operatio : sed singillatim plerumque per creaturæ significationes, non per suam substantiam demonstrantur; sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus separatim voce pronuntiantur : nec tamen a se ipsis ullis intervallis momentisque temporum separantur. Non enim unquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. Sed ut jam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se divisi spiritus evertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis Ecclesiæ Dei, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tanquam proprium est opus Spiritus sancti, Patre sane et Filio cooperantibus, quia societas est quodam modo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus.

1 Sic Am. Er. et plerique Mss. At Lov.: Hic enim fit remissio. Fossatensis Ms., In hoc enim fit remissio

[merged small][ocr errors]

CAPUT XXI. — 34. Impœnitentiam irremissibilis blasphemiæ nomine intelligendam esse suadetur ex Luca. Quisquis igitur reus fuerit impœnitentiæ contra Spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur Ecclesiæ, nunquam illi remittetur; quia hoc sibi clausit, ubi remit:itur: et merito damnabitur cum spiritu qui in se ipsum divisus est, divisus et ipse contra Spiritum sanctum qui in se ipsum divisus non est. Hoc et ipsa evangelica testimonia nos admonent, si ea perscrutemur attentius. Nam secuudum Lucam quidem non ibi hoc dicit Dominus, ubi respondet eis qui dixerunt quod in principe dæmoniorum ejicit daemones, non ei remitti qui blasphemaverit in Spiritum sanctum. Unde apparet, non semel hoc a Domino dictum sed ibi quoque non negligenter prætereundum quo loco dictum sit. Loquebatur enim de his qui eum confessi essent, vel negassent coram hominibus, ubi ait, Dico autem vobis, Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo1 coram Angelis Dei: qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Angelis Dei Et ne ex hoc apostoli Petri desperaretur salus, qui eum coram hominibus ter negavit, continuo subjecit : Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remilletur illi: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur (Luc. x1, 8-10): illa scilicet blasphemia cordis impœnitentis, qua resistitur remissioni peccatorum, quæ fit in Ecclesia per Spiritum sanctum. Quam blasphemiam Petrus non habuit, quem mox poenituit quando amare flevit (Matth. xxvi, 6975); victoque spiritu qui in se ipsum divisus est, et qui eum vexandum poposcerat, contra quem pro illo Dominus rogavit ne deficeret fides ejus (Luc. xxD, 31, 32); accepit etiam ipsum cui non restitit, Spiritum sanctum, ut non solum ei remitteretur peccatum, sed per eum prædicaretur et daretur remissio pec

catorun.

35. Ex aliis duobus evangelistis idem insinuatur. Apud duos autem alios evangelistas quod narratur, ut de blasphemia Spiritus hæc sententia diceretur, causa exstitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum divisus est. Dictum enim erat de Domino, quod in principe demonum ejiceret damones : ibi se Dominus ait in Spiritu sancto ejicere dæmones, ut Spiritus qui non est in se divisus, eum qui in se divisus est vincat atque ejiciat; ille autem homo in ejus perditione remaneat, qui in hujus qui in se divisus non est, pacem per impœnitentiam transire detrectat. Hoc enim Marcus ita narrat: Amen dico vobis, quia omnia dimittentur hominibus peccata, et blasphe

Editi, confitebitur illum. At Mss., in illo; juxta græcum,

[ocr errors]

miæ quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. Hæc verba Domini cum dixisset, sua deinde conjunxit dicens, Quoniam dicebant, Spiritum immundum habet (Marc. 11, 2830): ut ostenderet, hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, eo quod dixerant eum in Beelzebub principe dæmoniorum dæmones pellere. Non quia esset blasphemia quæ non remittitur, cum et hæc remittatur, si recta pœnitentia consequatur: sed quod hine, ut dixi, causa exstitit ut a Domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem adversum se ipsum divisum Dominus ostendit, propter Spiritum sanctum, qui non solum adversum se divisus non est, sed etiam quos colligit efficit indivisos, peccata quæ adversum se divisa sunt dimittendo, eosque mundatos inhabitando; ut sit, quemadmodum scriptum est in Actibus Apostolorum, Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. iv, 32). Cui dono remissionis non resistit, nisi qui duritiam cordis impœnitentis habuerit. Nam et alio loco dixerunt Judæi de Domino, quod dæmonium haberet (Joan. vii, 20, et vin, 48), nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia Spiritus sancti : quoniam non ita objecerunt spiritum immundum, ut in se divisus ex ore ipsorum possit ostendi, sicut Beelzebub a quo ejici dæmones posse dixerunt. CAPUT XXII. · 36. Unitati Ecclesiæ corde impomitenti resistere, blasphemia est irremissibilis. In hac vero lectione secundum Matthæum, multo manifestius aperuit Dominus quid hic vellet intelligi: id est, quod ipse dicat verbum contra Spiritum sanctum, qui unitati Ecclesiæ corde impœnitenti resistit, ubi in Spiritu sancto fit remissio peccatorum. Hunc enim Spiritum non habent, ut jam dictum est, qui etiam Christi sacramenta portantes atque tractantes, ab ejus congregatione sejuncti sunt. Nam ubi dixit de divisione satane adversus satanam, et quod ipse in Spiritu sancto ejiceret dæmones, utique in spiritu qui non est adversus se ipsum, sicut ille, divisus; ibi continuo, ne per illos qui sub nomine Christi extra ejus ovile conventicula sua congregant, quisquam putaret etiam regnum Christi adversum se esse divisum, Qui non est mecum, inquit, contra me est; et qui non congregal mecum, spargit: ut illos ostenderet ad se non pertinere, qui extra congregando nollent congregare, sed spargere. Deinde subjunxit, Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remilletur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur. Quid est hoc? Ideo sola Spiritus blasphemia non remittetur, quoniam qui non est cum Christo, contra ipsum est; et qui non cum illo congregat, spargit? Ideo utique. Qui enim non cum illo congregat, quomodolibet sub ejus nomine congreget, non habet Spiritum

sanctum.

CAPUT XXIII.-37. Congregationes præter Ecclesiam non habent Spiritum sanctum quo fit remissio peccatorum. Peccatum irremssibile. Suffugium contra irremussibilem blasphemiam. Hic omnino, hic nos com

pulit non alibi intelligere fieri posse remissionem omnis peccati omnisque blasphemiæ, nisi in Christi congregatione, quæ non spargit. Congregatur quippe in Spiritu sancto, qui non est contra se ipsum divisus, sicut ille immundus spiritus. Et propterea omnes congregationes, vel potius dispersiones, quæ se Christi Ecclesias appellant, et sunt inter se divisa atque contrariæ, et unitatis congregationi, quæ vera est Ecclesia ejus, inimica; non quia videntur ejus habere nomen, idcirco pertinent ad ejus congregationem. Pertinerent autem, si Spiritus sanctus, in quo consociatur hæc congregatio, adversum se ipsum divisus esset. Hoc autem quia non est (qui enim non est cum Christo, contra ipsum est; et qui cum illo non congregat, spargit), ideo peccatum omne atque omnis blasphemia dimittetur hominibus in hac congregatione, quam in Spiritu sancto, et non adversus se ipsum diviso, congregat Christus. Ipsius autem Spiritus blasphemia illa, qua fit ut corde impœnitenti huic tanto Dei dono usque in finem vitæ istius resistatur, non remittetur. Nam etsi quisquam ita sit contrarius veritati, ut Deo loquenti, non in Prophetis, sed in unico Filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, Filium hominis esse voluit, reluctetur; remittetur ei, cum pœnitendo conversus fuerit ad Dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. xxxш, 11), dedit Ecclesiæ suæ Spiritum sanctum, ut quicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. Qui vero huic dono exstiterit inimicus, ut non illud per pœnitentiam petat, sed ei per impœnitentiam contradicat, fit irremissibile; non quodcumque peccatum, sed contempta vel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. Atque ita dicitur verbum contra Spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem nunquam venitur, quæ ad remittenda peccata accepit Spiritum sanctum. Ad quam congregationem etiamsi per malum clericum, sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum aliquis accesserit corde non ficto; in ipso sancto Spiritu remissionem accipit peccatorum. Qui spiritus in sancta Ecclesia, etiam isto tempore, quo velut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius veram confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. Unum ergo suffugium est, ne sit irremissibilis blasphemia, ut cor impœnitens caveatur; nec aliter pœnitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur Ecclesia, ubi remissio peccatorum dalur, et societas Spiritus in pacis vinculo custoditur.

CAPUT XXIV.—38. Tractatoris humilitas. Ut potui, difficillimam quæstionem, si tamen aliquatenus potui, Domino miserante atque adjuvante, tractavi. Quidquid tamen in ejus difficultate apprehendere non valui, non imputetur ipsi veritati, quæ salubriter pios, etiam cum occultatur, exercct; sed infirmitati meæ, qui vel intelligenda conspicere, vel intellecta explicare non potui. De his autem quæ forte potuimus et cogitando vestigare, et dicendo expedire, illi sunt agenda gratiæ, a quo quæsivimus, a quo petivimus, ad quem

pulsavimus, ut haberemus unde et nos meditandc aleremur, et vobis loquendo ministraremus.

SERMO LXXII * (a).

De vervis Evangelii Matthæi, cap. xn, 33, Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum, etc. (b). CAPUT PRIMUM. - 1. Bona opera habere malus homo non potest. Admonuit nos Dominus Jesus Christus, ut bonæ arbores simus, et fructus bonos habere possimus. Ait enim : Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. De fructu enim arbor cognoscitur. Ubi ait, Facite arborem bonam, el fructum ejus bonum: hoc utique non est admonitio, sed præceptum salubre, cui obedientia necessaria est. Quod autem dicit, Facite arborem malam, et fructum ejus malum: non præceptum est, ut facias; sed monitio, ut caveas. Contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent, loqui bona posse, vel bona opera habere. Hoc Dominus Jesus dicit non posse. Prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur Si enim manet homo in eo quod malus est', bona opera habere non potest: si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest.

2. Mali nos omnes inventi. Quis autem a Domino bonus inventus est, cum Christus pro impiis mortuus sit (Rom. v, 6)? Omnes ergo malas arbores invenit, sed dedit potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus (Joan. 1, 12). Quisquis igitur homo hodie bonus est, id est, arbor bona, mala inventa est et bona facta est. Et si quando venit, malas arbores eradicare vellet; quæ remaneret, quæ non digna esset eradicari? Sed venit prærogare misericordiam, ut postea exerceret judicium, cui dicitur: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. c, 1). Dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de præteritis chartis habere rationem. Dedit remissionem peccatorum, fecit arbores bonas. Distulit securim, dedit securitatem. CAPUT II. 3. Patientia Dei erga nos. De hac securi Joannes loquitur, dicens: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. 1, 10). De hac securi comminatur paterfamilias in Evangelio, dicens: Ecce triennium est quod venio ad hanc arborem, et fructum in ea non invenio. Nunc debeo locum evacuare3 : proinde amputetur. Et intercedit colonus, dicens: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodiam illam, et adhibebo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin minus, venies et ampulabis eam (Luc. XIII, 7, 9). Tanquam per triennium Dominus visitavit genus humanum, hoc est, tribus quibusdam tempori

[ocr errors]
[blocks in formation]

bus. Primum tempus, ante Legem; secundum, in Lege; tertium modo est, quod tempus est gratiæ. Nam si non visitavit genus humanum ante Legem, unde Abel? unde Enoch? unde Noe? unde Abraham? unde Isaac? unde Jacob? quorum se Dominum dici voluit; et cujus omnes gentes erant, quasi trium hominum Deus esset: Ego sum, inquit, Deus Abraham, ct Isaac, et Jacob (Exod. in, 14). In Lege autem si non visitaret, ipsam Legem non daret. Post Legem venit et ipse paterfamilias: passus est, mortuus est, resurrexit, Spiritum sanctum dedit, Evangelium per totum orbem prædicari fecit, et adhuc quædam arbor infructuosa permansit. Est quædam adhuc pars generis humani, quæ adhuc se non corrigit. Intercedit colonus; pro plebe orat Apostolus: Flecto, inquit, , genua mea pro vobis ad Patrem, ut in charitate radicati et fundati, valeatis apprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. m, 14-19). Flectendo genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne eradicemur. Ergo quia necesse est ut veniat, agamus ut fructuosos nos inveniat. Circumfossio arboris, est humilitas pœnitentis. Omnis enim fossa humilis. Cophinus stercoris, sordes pœnitentiæ. Quid enim stercore sordidius? et tamen, si bene utaris, quid fructuosius?

CAPUT III.4. Duæ radices charitas et cupiditas. Quid est bonum. Sit ergo unusquisque arbor bona: non se arbitretur habere fructus bonos, si manet arbor mala. Non erit fructus bonus, nisi arboris bonæ. Muta cor, et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem planta charitatem. Sicut enim radix est omnium malorum cupiditas (1 Tim. vi, 10); sic et radix omnium bonorum charitas. Quid ergo mussitant homines inter se, vel contendunt, dicentes : Quid est bonum? O si scires quid est bonum ! Quod habere vis, non est valde bonum: quod esse non vis, hoc est bonum. Vis enim habere sanitatem corporis; hoc est bonum : nec tamen putes magnum bonum esse, quod habet et malus. Aurum et argentum habere vis ; ecce et hoc dico, bonum est; sed si bene usus fueris: bene autem non uteris, si malus fueris. Ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est : non quia eos bonos aurum et argentum facit; sed quia bonos invenit, in usum bonum convertitur. Honorem habere vis, bonum est: sed et hoc si bene utaris. Quam multis honor occasio exitii fuit? Quam multis honor ministerium boni operis fuit?

CAPUT IV.-5. Homo bona omnia vult habere præter seipsum. Discernamus ergo ista bona, si possumus, quia de bonis arboribus loquimur. Et hic nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi ut in semetipsum oculos convertat, in se discat (a), se discutiat, se inspiciat, se quærat, et se inveniat : et God displicet, necet; quod placet, optet 1 et plantet. Aliquot Mss., aptet.

(a) Morel, Elem. critic., p. 244, hic legit, descendat, pro, discat. Nemo diffitebitur sensum sic clariorem emer gere. M.

Cum enim se homo inanem invenerlt meliorum bonorum, utquid est avidus externorum bonorum ? Et quid prodest plena bonis arca, inani conscientia? Bona vis habere, et bonus non vis esse? Non vides te erubescere debere de bonis tuis, si domus tua plena est bonis, et te habet malun:? Quid enim est quod veas habere malum? Dic mihi. Nihil omnino; non uxorem, non filium, non filiam, non servum, non ancillam, non villam, non tunicam, postremo non caligam: et tamen vis habere malam vitam. Rogo te, præpone vitam tuam caligæ tuæ. Omnia quæ circumjacent oculis tuis, elegantia et pulchra tibi chara sunt; et tibi ipse vilis es ac fœdus? Si tibi possent respondere bona quibus est plena domus tua, quæ habere optasti, perdere timuisti; nonne et tibi clamarent, Sicut tu nos bona vis habere, sic et nos volumus bonum habere Dominum? Tacita voce interpellant contra te Dominum tuum: Ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malus est! Quid ei prodest quod habet, quando eum qui omnia dedit, non habet.

1

CAPUT V. — 6. Verum bonum quid. Quærit ergo aliquis admonitus his verbis meis, et forte compunctus, quærit quid sit bonum, quale bonum, unde bonum. Bene intellexisti hoc te quærere debere. Respondebo quærenti, et dicam : Hoc est bonum, quod non potes invitus amittere. Potes enim aurum perdere, et nolens ; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis saJutem: bonum vero quo vere bonus es, nec invitus accipis, nec invitus amittis. Quæro ergo quale sit hoc bonum. Psalmus quidam admonet nos rem magnani, forte quam quærimus. Ait enim: Filii hominum, quousque graves corde? Quousque arbor illa in triennio? Filii hominum, quousque graves corde? Quid est, graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Et ad hæc ergo ait quod quærendum est: Scitote, quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum (Psal. iv, 3, 4). Jam et Christus venit, jam magnificatus est, jam surrexit et ascendit in cœlum, jam nomen ejus per totum mundum prædicatur: quousque graves corde? Sufficiant præterita tempora jam magnificato illo Sancto, quousque graves corde? Post triennium quid restat, nisi seeuris? Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Adhuc vana, adhuc inutilia, adhuc pompatica et volatica, ita Christo sancto inagnificato, adhuc ista requiruntur? Jam clamat veritas, et adhuc quæritur vanitas? Quousque graves corde? CAPUT VI.-7. Cur mundus tam acriter flagellatur. Merito fortiter flagellatur hic mundus: cognovit enim jam verba Domini mundus. Et servus, inquit, nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis. Quare? Ut quærat voluntatem domini sui. Servus ergo nesciens voluntatem, boc erat mundus, antequam magnificaret Sanctum suum; servus erat nesciens voluntatem domini sui, et ideo vapulabat paucis. Servus autem jam voluntatem sciens domini sui, hoc est modo, ex quo magnificavit Deitas Sanctum suum; et non faciens voluntatem ejus, vapulabit multis. Quid ergo mirum, si mundus multum vapulat? Am. Er. et Mss., Et a tergo ait.

470 Servus est sciens voluntatem domini et faciens digna plagis. Non ergo recuset vapulare multis (Luc. xii, 48, 47): quoniam si non vult audire præceptorem injuste, juste patietur ultorem. Vel non murmuret contra castigatorem, cum videat se plagis dignum, ut misericordiam mereatur per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen 1.

SERMO LXXIII * (a).

De verbis Evangelii Matthæi, ubi Dominus Jesus parabolas seminantis exponit. Cap. x, . 24-30, 36-43.

CAPUT PRIMUM.-1. Mali inter bonos. Et hesterno die et hodie, loquente Domino nostro Jesu Christo, parabolas seminantis audivimus. Qui adfuistis heri, recordamini hodie. Heri lectum est de illo seminante qui cum semina spargeret, aliud cecidit in viam, quod aves collegerunt; aliud in petrosis locis, quod æstu exaruit; aliud inter spinas, quod suffocatum est, et fecundari non potuit; aliud in terram bonam, et attulit fructum centenum, sexagenum, tricenum (Malth. xın, 3–23). Hodie autem aliam parabolam rursus Dominus de seminante narravit, qui seminavit bonum semen in agro suo. Dormientibus hominibus venit inimicus, et superseminavit zizania. Quando herba erat, nondum apparebat : ubi cœpit fructus boni seminis apparere, ibi etiam zizania claruerunt. Offensi sunt servi patrisfamilias, videntes in bona segete multa zizania, et voluerunt eradicare, et permissi non sunt : sed dictum est eis, Sinite utraque crescere usque ad messem. Exposuit autem etiam Dominus Jesus Christus istam parabolam : et boni seminis seminatorem se esse dixit, seminatorem zizaniorum inimicum hominem diabolum ostendit; tempus messis, finem sæculi; agrum suum, totum mundum. Sed quid ait? In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania ad comburendum ea, triticum autem meum recondite in horreo. Quid festinatis, inquit, servi zelo pleni? Videtis zizania inter frumentum, videtis malos christianos inter bonos; eradicare vultis malos: quiescite, non est tempus messis. Veniat, et frumentum vos inveniat. Quid stomachamini? quid ægre toleratis malos permixtos bonis? In agro vobiscum esse possunt, in horreo non erunt.

CAPUT II. 2. Una res multa nomina, et duæ res unum interdum nomen sortiuntur in figuris Scripturæ. Nostis autem illa tria hesterno die commemorata, ubi semen non profecit, viam, loca saxosa, loca spinosa ; ipsa sunt zizania. Aliud nomen in alia similitudine acceperunt. Quia quando similitudines dantur, vel proprietas non exprimitur, per eas non veritas, sed similitudo veritatis exprimitur. Quod dico, scio paucos intellexisse : sed propter omnes loquimur. In rebus visibilibus via via est, saxosa loca loca saxosa

[merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »