Obrázky na stránke
PDF
ePub

quærit, ut eum colamus. Cultura ipsius est in nos, quod non cessat verbo suo exstirpare semina mala de cordibus notris, aperire cor nostrum tanquam aratro sermonis, plantare semina præceptorum, exspectare fructum pietatis. Cum enim istam culturam in cor nostrum sic acceperimus, ut eum bene colamus, non existimus ingrati agricolæ nostro, sed fructum reddimus quo gaudeat. Et fructus noster non illum ditionem facit, sed nos beatiores.

2. Quomodo nos Deus colit. Ecce audite, quia sicut dixi, colit nos Deus. Nam quia nos colimus Deum, non opus est ut probetur vobis. Omnis enim homo hoc habet in ore, quia homines colunt Deum. Quia vero Deus colit homines, quasi expavescit auditor quando audit: quia non est in usu hominum ut dicatur quia Deus colit homines; sed quia Deum colunt homines. Debemus ergo probare vobis quia et Deus colit homines; ne forte putemur verbum indisciplinatum dixisse, et aliquis in corde suo disputet contra nos, et nesciens quid dixerimus reprehendat nos. Hoc ergo constitutum est demonstrare vobis; quia et Deus colit nos; sed jam dixi, sicut agrum, ut meliores nos faciat. Dominus dicit in Evangelio: Ego sum vitis, vos estis sarmenta, Pater meus est agricola (Joan. xv, 5, 1). Quid facit agricola? Interrogo vos, qui agricola estis; quid facit agricola? Puto quia agrum colit. Si ergo Pater Deus agricola est, habet agrum, et colit agrum suum, et exspectat inde fructum.

[ocr errors]

CAPUT II. 3. Vinea a Deo plantata. Denique plantavit vineam, sicut dicit ipse Dominus Jesus Christus, et locavit eam agricolis, qui redderent ei fructum temporibus propriis. Et misit ad eos servos suos, ut peterent mercedem vineæ. Illi autem contumeliis eos affecerunt, aliquos et occiderunt, et fructum reddere contempserunt. Misit alios; talia perpessi sunt. Et dixit ille pater familias, cultor agri sui, et plantator et locator vineæ suæ: Mittam unicum filium meum; forte vel ipsum verebuntur. Et misit, inquit, etiam filium suum. Dixerunt illi apud se ipsos : Hic est hæres; venite, occidamus eum, et nostra erit hæreditas. Et occiderunt eum; et projecerunt extra vineam. Cum venerit Dominus vineæ, quid faciet illis malis colonis? Responsum est: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum in tempore suo (Matth. xxi, 33-41). Plantata est vinea, lege data in cordibus Judæorum. Missi sunt Prophetæ, quærentes fructum, bonam vitam eorum : Prophetæ ab eis contumeliis affecti, et occisi sunt. Missus est et Christus unicus Filius patrisfamilias ; et ipsum occiderunt hæredem, et ideo perdiderunt hæreditatem. In contrarium eis vertit malum consilium. Ut possiderent, occiderunt : et quia occiderunt, perdiderunt.

[blocks in formation]

mane, et quos invenit conduxit; et placuit cum eis mercedem denarium. Exiit et hora tertia, invenit alios, et adduxit ad opus vineæ. Et sexta hora hoc fecit, et nona hoc fecit. Exiit etiam et hora undecima prope ad finem diei, invenit quosdam vacuos et stantes; et ait illis Quid hic statis? quare non operamini in vinea? Responderunt: Quia nemo nos conduxit. Verite, inquit, et vos, et quod justum fuerit, dabo vobis. Mercedem denarium placuit. Isti qui una hora erant operaturi, quando sibi auderent sperare denarium? Sed tamen se aliquid accepturos gratulabantur. Adducti sunt et ipsi ad unam horam . Finito die, jussit omnibus reddi mercedem, a novissimis usque ad primos. Inde cœpit reddere ab eis qui hora undecima venerant, jussit eis dare denarium. Illi qui prima hora venerant, videntes illos accepisse denarium, quem cum ipsis placuerat, speraverunt se plus aliquid accepturos: ventum est et ad ipsos, et acce perunt denarium. Murmuraverunt adversus patremfamilias, dicentes: Ecce nos qui sustinuimus ardorem diei et æstum, æquasti et pares fecisti illis qui unam horam operati sunt in vinea. Et ait paterfamilias, justissimum responsum reddens uni eorum : Sodalis, non tibi feci injuriam; hoc est, non te fraudavi; quod placui reddidi tibi. Fraudem tibi non feci, quia quod pactus sum reddidi. Huic non volo reddere, sed donare. Non licet mihi facere quod volo de meo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Si alicui tollerem alienum, recte reprehenderer, quasi fraudator et injustus; si alicui non redderem debitum, recte reprehenderer, quasi fraudator et negator alieni: cum vero debitum reddo, et cui volo etiam dono, nec cui debebam me potest reprehendere, et cui donavi debet amplius gaudere. Non erat quod responderetur : et æquati sunt omnes, et facti sunt novissimi primi et primi novissimi; æquando, non præposterando. Quid est, Facti sunt novissimi primi et primi novissimi? Quia tantumdem acceperunt et primi et novissimi.

CAPUT IV. 5. Merces novissimis prius reddita, quid sit. Vocati hora prima, tertia, etc. Quid est ergo, quod a novissimis cœpit reddere? Nonne omnes, sicut legimus, simul accepturi sunt? Legimus enim in alio loco Evangelii, quia dicturus est eis quos ponet ad dexteram : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. xxv, 34). Si ergo omnes simul accepturi sunt, quomodo hic intelligimus priores accepisse illos qui undecima operati sunt, et posteriores illos qui prima? Si potucro sic dicere, ut perveniat ad intelleclum vestrum, Deo gratias. Illi enim debetis gratias agere, qui vobis per nos erogat: non enim de nostro erogamus. Si interroges de duobus, verbi gratia, quis prior acceperit, qui post unam horam accepit, an qui post duodecimam; omnis homo respondet quia prior accepit, qui post unam horam accepit, quam qui post duodecimam. Sic ergo quamvis una hora Colbertinus et Phim. Mss.: Adducti sunt ad vineam hora undecuna.

acceperint omnes, tamen quia alii acceperunt post unam horam, alii acceperunt post duodecimam horam, illi dicti sunt priores accepisse, qui post modicum temporis acceperunt. Primi justi, sicut Abel, sicut Noe, quasi prima hora vocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. Alii justi post illos, Abraham, Isaac, Jacob, et quicumque erant sæculi ipsorum, quasi tertia hora vocati, felicitatem resurrectionis accepturi sunt nobiscum. Alii justi, Moyses et Aaron, et quicumque cum illis tanquam hora sexta vocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. Post ipsos Prophetæ sancti tanquam nona hora vocati, eamdem felicitatem nobiscum accepturi sunt. In fine sæculi omnes Christiani tanquam undecima hora vocati, felicitatem illius resurrectionis cum illis accepturi sunt. Omnes simul accepturi sunt: sed videte illos primos, post quantum tempus accipiunt. Si ergo illi primi post multum tempus, nos post modicum tempus; quamvis simul accipiamus, priores videmur accepisse, quia merces nostra non tardabit.

6. Denarius vita æterna. Erimus ergo in illa mercede omnes æquales, tanquam primi novissimi, et novissimi primi : quia denarius ille vita æterna est, et in vita æterna omnes æquales erunt. Quamvis enim meritorum diversitate fulgebunt, alius magis, alius minus quod tamen ad vitam æternam pertinet, æqualis erit omnibus. Non enim alteri erit longius, alteri brevius, quod pariter sempiternum est: quod non habet finem, nec tibi habebit, nec mihi. Alio modo ibi erit castitas conjugalis, alio modo ibi erit integritas virginalis: alio modo ibi erit fructus boni operis, alio modo corona passionis. Illud alio modo : illud alio modo tamen quantum pertinet ad vivere in æternum, nec ille plus vivet illo, nec ille plus illo. Pariter enim sine fine vivunt, cum in suis quisque claritatibus vivat: et ille denarius vita æterna est. Non murmuret ergo qui post multum tempus accepit, contra eum qui post modicum tempus accepit. Illi redditur, illi donatur; utrisque tamen una res donatur. CAPUT V.-7. Quomodo aliter intelliguntur vocati hora prima, tertia, etc. Est et in ista vita simile aliquid, et excepta illa solutione similitudinis hujus, qua intelliguntur prima hora vocati Abel et ipsius sæculi justi, tertia Abraham et ipsius sæculi justi, sexta Moyses et Aaron et ipsius sæculi justi, nona Prophetæ et ipsius sæculi justi, undecima tanquam in fine sæculi Christiani omnes; excepta solutione ista similitudinis hujus, et in ista vita nostra potest adverti hæc similitudo. Tanquam enim prima hora vocantur, qui recentes ab utero matris incipiunt esse christiani; quasi tertia, pueri; quasi sexta, juvenes ; quasi nona, vergentes in senium; quasi undecima, omnino decrepiti: unum tamen vitæ æternæ denarium omnes accepturi.

[blocks in formation]

accepturus est. Securus est quidem quod ipse denarius illi promittitur; sed differre non jubetur. Num quid enim et illi qui sunt ad vineam conducti, quando ad illos exibat paterfamilias, ut conduceret quos invenit hora tertia, et conduxit, verbi gratia, dixerunt illi, Exspecta, non illuc imus nisi hora sexta? aut quos invenit hora sexta, dixerunt, Non imus nisi hora nona? aut quos nona invenit, dixerunt, Non imus nisi undecima? Omnibus enim tantumdem daturus est: quare nos amplius fatigamur? Quid ille daturus sit, et quid facturus sit, penes ipsum consilium est: tu quando vocaris, veni. Merces enim cunctis æqualis promittitur: sed de ipsa hora operandi, magna quæstio est. Si enim illi, verbi gratia, qui vocati sunt hora sexta, in hac ætate corporis constituti, ubi juveniles anni fervent, sicut ipsa hora sexta fervet; si dicerent illi juvenes vocati: Exspecta, audivimus enim in Evangelio, quia omnes uñam mercedem accepturi sumus; cum senes facti fuerimus, hora undecima veniemus; tantumdem accepturi, quare laboraturi (a) ? Responderetur eis et diceretur: Laborare non vis, › qui utrum vivas usque ad senectam, nescis? Sexta hora vocaris, veni. Paterfamilias tibi quidem etiam undecima venienti denarium promisit: sed utrum vivas usque ad septimam, nenio tibi promisit. Non dico usque ad undecimam, sed usque ad septimam. Quare ergo differs vocantem te, certus de mercede, incertus de die? Vide ne forte quod tibi ille daturus est promittendo, tu tibi auferas differendo. Si hoc recte dicitur de infantibus, tanquam ad horam primam pertinentibus; si recte dicitur de pueris, tanquam ad horam tertiam pertinentibus; si recte dicitur de juvenibus, tanquam in horæ sexta flagrantia constitutis: quanto magis recte de decrepitis dicitur, Ecce jam hora undecima est, et adhuc stas, venire piger es? CAPUT VII. 9. Quomodo paterfamilias exiit vocare ad vineam suam. Ecclesia loquitur omnium gentium linguis. An forte non exiit ad te vocandum paterfamilias? Si non exiit, quid est quod loquimur? Nempe nos servi de familia ipsius sumus, conducere operarios missi sumus. Quid ergo stas? Finisti jam annorum numerum, festina ad denarium. Hoc est enim exire patremfamilias, innotescere : quoniam qui in domo est, in abdito est, non videtur ab eis qui foris sunt; cum autem exiit de domo, videtur ab eis qui foris sunt. Christus, quando non intelligitur et non agnoscitur, in secreto est: quando autem agnoscitur, exiit conducere. Ex occulto enim processit ad notitiam notus est Christus, ubique prædicatur Christus; gloriam Christi omnia quæcumque sunt sub cœlo clamant. Fuit irrisibilis quodam modo et reprehensibilis inter Judæos, visus est humilis, contemptus est. Occultabat enim majestatem, promptam habebat infirmitatem. Contemptum est in illo quod promptum erat, nec cognitum quod occultum erat. Si enim cognovissent, nunquam Dominum glorie crucifixissent (I Cor. 11, 8). Numquid adhuc contemnendus est scdens in cœlo, si contemptus est cum penderet in (a) Forte, amplius laboraturi.

[ocr errors]

1

336

Ezechielem In quacumque die conversus fuerit homo a via sua pessima, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. xvm, 21-22). Hac voce audita et credita, a desperatione recreantur, et ab illa altissima et profunda voragine, qua submersi fuerant, emergunt.

ligno? Agitaverunt caput qui eum crucifixerunt, et ante crucem ejus stantes, et tanquam ad fructum suæ sævitiæ pervenientes, insultantes dicebant, Si Filius Dei est, descendat de cruce. Alios salvos fecit, se ipsum salvum facere non potest? Descendat de cruce, et credimus in eum (Matth. xxvii, 39-45). Non descendebat, quia latebat. Multo enim facilius poterat de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Ad nostram informationem demonstrabat patientiam, differebat potentiam, et non est agnitus. Non enim tunc exierat conducere operarios, non exierat, non innotuerat. Tertio die resurrexit, demonstravit se discipulis, ascendit in cœlum, et misit Spiritum sanetum quinquagesimo die post resurrectionem, decimo post ascensionem. Missus Spiritus sanctus implevit onines qui fuerunt in uno conclavi, centum viginti homines (Act. 1, 15). Impleti illi Spiritu sancto, cœperunt loqui linguis omnium gentium, expressa est vocatio, exiit ille conducere. Cœpit enim veritatis potentia omnibus innotescere. Nam tunc etiam unus accepto Spiritu sancto, etiam unus loquebatur omnium gentium linguis. Modo autem in Ecclesia ipsa unitas tanquam unus loquitur omnium gentium linguis. Ad quam linguam religio christiana non pervenit? ad quos fines non pertendit? Jam non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. xvIII, 7): et adhuc fit mora ab eo qui stat in undecima!

CAPUT VIII.-10. Desperatio et perversa spes occidunt animas. Manifestum est ergo, fratres mei, omnino manifestum est, tenete, certi estote, quoniam Deus noster Jesus Christus, quando quisque se converterit ad fidem ipsius, a via sua vel superflua vel nequissima, omnia illi præterita dimittuntur, et omnino, tanquam donatis debitis, fiunt cum illo tabulæ novæ. Prorsus omnia dimittuntur. Nemo sit sollicitus, quod aliquid ei non dimittatur. Sed iterum nemo perverse sit securus. Ista enim duo occidunt animas, aut desperatio, aut perversa spes. De his duobus malis pauca audite. Nam sicut liberat bona spes, et recta spes; ita decipit perversa spes. Prius attendite quemadmodum decipiat desperatio. Sunt homines qui cum cogitare cœperint mala quæ fecerunt, non sibi putant ignosci posse; et dum non putant posse sibi ignosci, dant animam 2 jam perire, desperatione pereunt, dicentes in cogitationibus suis: Jam nulla nobis spes est; neque enim tanta illa que commisimus donari nobis aut ignosci possunt; quare ergo non satisfacimus cupiditatibus nostris? Impleamus saltem præsentis temporis voluptatem, quia nullam habemus in futuro mercedem. Faciamus quidquid libet, etsi non licet; ut habeamus suavitatem vel temporalem, quia percipere non meremur æternam. Talia dicentes desperando pereunt, sive antequam omnino credant, sive jam christiani et in aliqua peccata et scelera male vivendo prolapsi. Procedit ad eos Dominus vineæ, et tanquam desperantes et vocanti tergum dantes, pulsat et clamat per prophetam

3

1 Aliquot Mss., exsultantes.

MSS., animum.

Sic aliquot Mss. At editi, vacantes.

1

CAPUT IX. — 11. Spes perversa qua differtur conversio. Diem crastinum Deus nemini promisit. Sed his timendum est, ne in aliam voraginem incurrant, et perverse sperando moriantur, qui desperando mori non potuerunt. Mutant enim cogitationes longe quidem diversas, sed non minus perniciosas; et rursus incipiunt dicere in cordibus suis : Si quacumque die conversus fuero a via mea pessima, Deus misericors, sicut veraciter per Prophetam promisit, omnes iniquitates meas obliviscitur, quare hodie convertor, et non cras? Quare hodie, et non cras? Eat hodiernus dies sicut hesternus, sit in nequissima voluptate, sit in flagitiorum gurgite, volutetur in mortifera delectatione cras convertar, et finis est. Respondetur tibi: Cujus rei finis? Dicis: Iniquitatum mearum. Bene, gaude', quia crastino iniquitatum tuarum erit finis. Quid, si ante crastinum tuus erit finis? Ergo bene quidem gaudes, quia propter iniquitates tuas converso tibi indulgentiam Deus promisit: sed crastinum diem tibi nemo promisit. Aut si forte promisit mathematicus, longe aliud est quam Deus. Multos mathematici fefellerunt, quia et sibi plerumque lucra promiserunt, et damna invenerunt. Ergo etiam propter istos male sperantes, procedit paterfamilias. Quemadmodum processit ad illos qui male desperaverant, et perierant desperando, et revocavit eos in spem sic procedit etiam ad istos qui male sperando volunt perire; et dicit eis per alium librum, Ne tardes converti ad Dominum. Quomodo illis dixerat, In quacumque die iniquus conversus fuerit a via sua pessima, omnes iniquitates ejus obliviscar; et tulit eis desperationem, qua jam dederant animam suam perditioni, omni modo indulgentiam desperantes: sic procedit etiam ad istos qui sperando et differendo volunt perire; et loquitur ad eos, et increpat eos, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindicta disperdet te (Eccli. v, 8, 9). Ergo noli differre, noli quod patet contra te claudere. Ecce indulgentiæ dator aperit tibi ostium; quid moraris? Gaudere deberes, si aperiret aliquando pulsanti: non pulsasti, et aperit, et foris remanes? Ne ergo differas. De misericordiæ operibus quodam loco Scriptura dicit, Ne dixeris, Vade et revertere, cras ego dabo; cum possis continuo bene facere (Prov. in, 28): non enim scis quid contingat sequenti die. Audisti præceptum non differendi ut in alium sis misericors, et differendo in te es crudelis? Non debes differre panem daturus, et et differs indulgentiam accepturus! Si miserando

1 Mss. alii, Et hodiernus; alii cum Am. et Er., Erit hodier

nus.

Aliquot Mss., Bene gaudes. Et infra, Ergo quid est? Bene gaudes quia propter, etc. 3 Sic Mss. At editi, longe aliud est. Quam, o Deus, mul ti, etc.

alterum non differs, miserere et animæ tuæ placens Deo (Eccli. xxx, 24). Exhibe et animæ tuæ eleemosynam. Non dicimus ut tu ei des, sed ne repellas manum dantis.

CAPUT X.-12. Potentium amicitiam, cum saluti obest, contemnendam docet Christus. Sed aliquando homines inde sibi plurimum nocent, cum alios offendere timent. Multum valent et boni amici ad bonum, et mali amici ad malum. Ideo Dominus, ut pro salute nostra potentium amicitias contemnamus, noluit prius eligere senatores, sed piscatores. Magna artificis misericordia 1. Sciebat enim quia si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitas mea electa est. Si prius eligeret divitem, diceret dives: Opulentia mea electa est. Si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: Potestas mea electa est. Si prius eligeret oratorem, diceret orator: Eloquentia mea electa est. Si eligeret philosophum, diceret philosophus : Sapientia mea electa est. Interim, inquit, differantur superbi isti, multum tument. Distat autem inter magnitudinem et tumorem utrumque grande est; sed non utrumque sanum est. Differantur ergo, inquit, isti superbi, aliqua soliditate sanandi sunt. Da mihi, inquit, prius istum piscatorem. Veni tu, pauper, sequere me; nihil habes, nihil nosti, sequere me. Idiota pauper, sequere me. Non est quod in te expavescatur, sed multum est quod in te impleatur. Tam largo fonti vas inane admovendum est. Dimisit retia piscator, accepit gratiam peccator, et factus est divinus orator. Ecce quid fecit Dominus, de quo dicit Apostolus: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quæ non sunt tanquam quæ sint, nt ea quæ sunt evacuentur (1 Cor. 1, 27 et 28). Denique leguntur modo verba piscatorum, et colla subduntur oratorum. Tollantur ergo de medio inanes venti; tollatur de medio fumus, qui crescendo evanescit; prorsus pro salute ista contemnantur.

13. Christo medico obediendum, contemptis potentibus qui ei adversantur. Si quisquam corpore ægrotaret in civitate, et esset ibi aliquis peritissimus medicus, amicis ægroti potentibus inimicus: si quisquam ergo in civitate aliquo periculoso morbo corporis ægrotaret, et esset in eadem civitate peritissimus medicus, amicis, ut dixi, ægrotantis potentibus inimicus, qui dicerent amico suo, Noli eum adhibere, nihil novit dicerent autem, non judicante animo, sed invidente nonne ille pro salute sua removeret amicorum potentium fabulas, et ut paucis diebus plus viveret, cum illorum qualibet offensione, pellendo sui corporis morbo medicum illum, queni peritissimum fama commendaverat, adhiberet?

CAPUT XI. Ægrotat humanum genus, non morbis corporis, sed peccatis. Jacet toto orbe terraruin ab oriente usque in occidentem grandis ægrotus. Ad sanandum grandem ægrotum descendit omnipotens medicus. Humiliavit se usque ad mortalem carnem, tanquam usque ad lectum ægrotantis. Dat salu'Nonnulli Mss., Magna ars misericordiæ.

tis præcepta, contemnitur: qui audiunt, liberantur. Contemnitur, cum dicunt amici potentes, Nihil novit Si nihil nosset, potentia ejus gentes non impleret. Si nihil nosset, non esset antequam apud nos essel. Si nihil nosset, Prophetas ante se non mitteret 1. Nonne modo implentur quæ ante prædicta sunt? Nonne probat medicus iste artis suæ potentiam promissa complendo? Nonne per totum mundum perniciosi evertuntur errores, et tritura mundi domantur cupiditates? Nemo dicat, Antea melior erat mundus quam modo ex quo cœpit iste medicus artem suam exercere, multa hic videmus horrenda. Noli mirari. Antequam aliquis curaretur, munda a sanguine statio medici videbatur: imo jam tu hoc videns excute vanas delicias, veni ad medicum; sanitatis tempus est, non voluptatis.

14. Phrenetici, Lethargici. Curemur ergo, fratres. Si necdum medicum agnoscimus, non in eum tanquam phrenetici sæviamus, non ab eo tanquam lethargici avertamur. Multi enim sæviendo, multi dormiendo perierunt. Phrenetici sunt, qui non dormiendo insaniunt. Lethargici sunt, qui multum dormiendo premuntur. Prorsus tales sunt homines. Contra istum medicum alii sævire in eum volunt; et quoniam ipse jam in cœlo sedet, membra ejus fideles in terra persequuntur. Curat et tales. Multi ex eis conversi ex inimicis facti sunt amici, ex persecutoribus facti sunt prædicatores. Tales etiam ipsos Judæos, in se ipsum, cum hic esset, sævientes, tanquam phreneticos sanavit, pro quibus in ligno pendens oravit. Dixit enim Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXII, 34). Multi tamen eorum, sedato furore, tanquam prenesi oppressa, cognoverunt Deum, cognoverunt Christum. Post ascensionem misso Spiritu sancto, conversi sunt ad eum quem crucifixerunt, et in Sacramento credentes sanguinem ejus biberunt, quem sæviendo fuderunt. CAPUT XII. 15. Conclusio. Habemus exempla. Persequebatur membra ejus jam sedentis in cœlo Saulus persequebatur graviter in phrenesi, mente perdita, morbo nimio. At ille una voce de cœlo clamans ei, Saule, Saule, quid me persequeris? percussit phreneticum, erexit sanum; occidit persecutorem, vivificavit prædicatorem (Act. Ix, 4). Etiam lethargici multi sanantur. Ipsis enim similes sunt, qui non sæviunt in Christum, nec malitiosi sunt adversus Christianos ; sed tantum differendo languescunt verbis somnolentis, in lucem oculos extendere pigrescunt, et qui eos excitare volunt, molesti sunt. Recede a me, inquit languidus lethargicus, obsecro te, recede a me. Quare? Dormire volo. Sed morie ris inde. Ille amore somni, Mori volo, respondet. Et charitas desuper, Nolo. Plerumque istum charitatis affectum exhibet filius etiam patri seni morituro post paucos dies, jam utique ætate finita. Si lethargi

Sic meliores Mss. At editi, si nikil esset, non esset ante quam apud nos esset, Prophetas ante se non mitteret. 2 Aliquot Mss., si medicum agnoscimus.

3 In quibusdam libris, nec molesti sunt adversus Christia

nos.

cum videt, et lethargico morbo premi suum patrem a medico agnoscit, dicente sibi, Excita patrem tuum, noli eum permittere dormire, si vis ut vivat: adest puer seni, pulsat, vellicat, pungit, pietate molestus est: nec mori cito permittit ipsa senectute cito moriturum; et si vixerit, gaudet filius, ut fiquanto plures dies vivat cum decessuro successurus 1. Quanto majore charitate nos amicis nostris molesti esse debemus, cum quibus non paucos in hoc mundo dies, sed apud Deum in æternum vivamus? Ament ergo nos, et faciant quod audiunt per nos, et colant quem colimus et nos, ut recipiant quod speramus et nos. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO LXXXVIII * (a).

De verbis Evangelii Matthæi, ubi de duobus cæcis sedentibus secus viam, et clamantibus, Domine miserere nostri, fili David (b). Cap. xx, .30-34. CAPUT PRIMUM. 1. Medicus noster, Christus. Miraculis corporalibus ædificabat fidem. Bene nobiscum novit Sanctitas vestra, Dominum nostrum et salvatorem Jesum Christum medicum esse nostræ salutis æternæ; et ad hoc eum suscepisse infirmitatem naturæ nostræ, ne sempiterna esset infirmitas nostra. Assumpsit enim corpus mortale, in quo occideret mortem. Et quamvis crucifixus est ex infirmitate nostra, sicut ait Apostolus; sed vivit ex virtute Dei (II Cor. xí, 4). Ejusdem Apostoli verba sunt: Et quia jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Hæc ergo bene nota sunt fidei vestræ. Simul et hoc consequens est, ut noverimus omnia miracula, quæ corporaliter fecit, valere ad admonitionem nostram, ut percipiamus ab eo quod non est transiturum, neque finem habiturum. Oculos reddidit cæcis, quos erat utique mors aliquando clausura: resuscitavit Lazarum, iterum moriturum. Et quæcumque ad salutem corporum fecit, non ad hoc fecit, ut sempiterna essent cum tamen daturus sit etiam ipsi corpori in fine sempiternam salutem. Sed quia illa quæ non videbantur, non credebantur; per ista temporalia quæ videbantur ædificabat fidem ad illa quæ non videbantur.

CAPUT II. 2. Ecclesiæ postea fides sine miraculis laudabilior Cicatrices corporis sui cur servavit. Nemo itaque, fratres, dicat, non facere ista modo Dominum nostrum Jesum Christum, et propter hoc præsentibus Ecclesiæ temporibus priora præponere. Quodam quippe loco idem Dominus videntibus, et ideo credentibus, præponit eos qui non vident et cre-dunt. Namque usque eo illo tempore discipulorum ejus nutabat infirmitas, ut quem videbant jam resurrexisse, etiam contrectandum putarent, ut crederent.

1 Sic nonnulli codices. Alii vero cum editis, permillit cito moriturum, et si vixerit (vel, viderit) ut aliquanto plures dies vival, cum decesserit successurus.

Emendatus ad eosdem codices sermonis 82, et ad quintum cl.

(a) Alias, de Verbis Domini 18.

(b) In Possidii Indiculo, cap. 8 inscribitur, « de duobus «Cæcis.» Ejusdem sermonis excerpta retulit Florus ad II Cor. vi, et ad Ephes. v.

Non sufficiebat oculis, quod viderent, nisi et manus admoverentur inembris, et cicatrices recentium vulnerum tangerentur: ut ille qui dubitabat discipulus, repente tactis et cognitis cicatricibus exclamaret, Dominus meus et Deus meus! Cicatrices ostendebant eum, qui omnia vulnera in aliis sanaverat. Numquid non poterat Dominus sine cicatricibus resurgere? Sed in corde discipulorum vulnera noverat, propter quæ sananda cicatrices in corpore suo servaverat. Et quid Dominus illi jam confitenti ac dicenti, Dominus meus et Deus meus? Quia vidisti me, inquit, credidisti : beati qui non vident, et credunt (Joan. xx, 25-29). Quos dixit, fratres nisi nos? Non quia solos nos, sed et post nos 1. Post parvum enim tempus, posteaquam ab oculis mortalibus recessit ut firmaretur fides in cordibus, quicumque crediderunt, non videntes crediderunt, et magnum meritum habuit fides eorum: cui fidei comparandæ, cor tantum admoverunt pium, non et palpantem manum.

CAPUT III.3. Miracula nunc majora Christus operatur. Hæc ergo fecit Dominus, ut invitaret ad fidem. Hæc fides nunc fervet in Ecclesia, toto orbe diffusa. Et nunc majores sanitates operatur, propter quas non est dedignatus tunc exhibere illas minores. Sicut enim animus melior est corpore; sic et melior salus animi, quam salus corporis. Modo caro cæca non aperit oculos miraculo Domini; et cor cæcum aperit oculos sermoni Domini. Modo non resurgit mortale cadaver; resurgit anima, quæ mortua jacebat in vivo cadavere. Modo aures corporis surdæ non aperiuntur: sed quam multi habent aures clausas cordis, quæ tamen verbo Dei penetrante patescunt, ut credant qui non credebant, et bene vivant qui male vivebant, et obediant qui non obediebant? et dicimus, Ille credidit; ac miramur, cum audimus de his quos aliquando duros noveramus. Cur ergo nunc miraris credentem, innocentem, Deo servientem ; nisi quia conspicis videntem, quem noveras cœcum; conspicis viventem, quem noveras mortuum ; conspicis audientem, quem noveras surdum? Nam videte aliter mortuos, de quibus mortuis dicebat Dominus cuidam ideo tardanti, ne Dominum sequeretur, quia sepelire patrem volebat : Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos (Matth. vin, 22). Certe mortui sepultores non sunt corpore mortui : quia si hoc essent, mortua corpora sepelire non possent. Tamen mortuos eos vocat : ubi, nisi intus in anima? Sicut enim etiam visibiliter plerumque in domo integra et salva dominus ejusdem domus mortuus jacet; sic in corpore integro multi habent intus animam mortuam et hos sic excitat Apostolus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. v, 14). Ipse illuminat excæcatum, qui excitat mortuum. Ejus enim voce per Apostolum clamatur ad mortuum, Surge, qui dormis. Cæcus luce illuminabitur, cum surrexerit. Surdos autem quam multos ante oculos suos Dominus intuebatur, cum diceret :

Hic unus Ms. addit, qui erunt. Et proximo post loce abest vox, fides, a MSS.

« PredošláPokračovať »