Obrázky na stránke
PDF
ePub

581

ergo in domo sua, si caput est domui suæ, debet ad eum pertinere episcopatus officium, quomodo sui credant, ne aliqui ipsorum in hæresim incurrant, ne uxor, ne filius, ne filia, ne ipse servus, quia tanti est emptus. Disciplina apostolica præposuit dominum servo, et servum subdidit domino (Ephes. vI, 5, et Tit. 11, 9): Christus tamen pro ambobus unum pretium dedit. Minin.os vestros nolite contemnere, domesticorum vestrorum salutem omni vigilantia procurate. Hæc si facitis, erogatis : pigri servi non eritis, damnationem tam detestandam non timebitis.

SERMO XCV (a).

De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. vш, . 1-9.

1. Epulæ in Scripturis sanctis. Scripturas sanclas exponentes vobis, quasi panes frangimus vobis. Vos esurientes accipite, et saginam laudis corde eructuate et qui estis divites in epulis, nolite macri esse in operibus et factis bonis. Quod ego erogo vobis, non est meum. Quod manducatis, manduco unde vivitis, vivo. Commune habemus in cœlo cellarium inde enim venit verbum Dei.

:

:

2. Miraculum septem panum allegorice. Septem panes significant septiformem operationem Spiritus saneti: quatuor millia hominum, Ecclesiam sub quatuor Evangeliis constitutam: septem sportæ fragmentorum, perfectionem Ecclesiæ. Hoc enim numero sæpissime perfectio figuratur. Unde est erim quod dictum est, Seplies in die laudabo te (Psul. cxvm, 164)? Numquid errat homo, qui toties laudaverit (b) Dominum? Quid est ergo, Septies laudabo ; nisi, Nunquam a laude cessabo? Totum enim tempus significat qui dicit, septies. Unde septem dierum volumine sæcula provolvuntur 1. Quid est ergo, Seplies in die laudabo te, nisi quod alio loco dicitur, Semper laus ejus in ore meo (Psal. xxxш, 2)? Propter ipsant perfectionem ad septem Ecclesias scribit Joannes. Apocalypsis liber est sancti Joannis evangelistä : scribit ad septem Ecclesias (Apoc. 1, 4). Veraces estole (c), sportas agnoscite. Non enim fragmenta illa perierunt : sed quia et vos ad Ecclesiam pertinetis, vobis utique profecerunt. Quod vobis ista expono, Christo ministro : vos cum tranquille auditis, discumbitis. Ego corpore sedco, corde consisto, et sollicitus ministro vobis; ne forte aliquem vestrum offendat vasculum, non cibus. Epulas Dei nostis, sæpe audistis, mentes quærunt, non ventres.

3. Mysteria in iis qui saturati sunt de septem panibus. Certe saginata sunt quatuor millia hominum de

'Sie legendum putamus. vide sermonem 114, n. 1. [Unde septem dierum volumina sæculo provolvuntur.]

(a) Nunc primum prodit ex veteri codice Colbertina bibliothecæ notato 821, in quo inscribitur, « Tractatus sancti Augustini secundum Marcum de septem panibus. » Hujus Sermonis fragmentum insigne dederat Florus ad 1 Cor. xi. (b) Forte, non laudaverit.

(c) Ita Colbertinum exemplar, sed a secunda manu: nam antea ferebat, voraces estote. Locus profecto haud integer et illibatus.

582 septem panibus: quid mirabilius? Et tamen parum erat, nisi etiam sporta septem de fragmentis residuis implerentur. O magna mysteria ! operabantur, et opera loquebantur. Facta illa si intelligas, verba sunt. Et vos ad quatuor millia pertinetis, quia sub Evangelio quaternario vivitis. Ad numerum non pertinuerunt pueri et mulieres. Sic enim dictum est: Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, exceptis pueris et mulieribus (Matth. xv, 38). Quasi sine numero essent insensati et effeminati. Tamen manducent et ipsi. Manducent: forte pueri crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et castificantur. Manducent: erogamus, impendimus. Qui sint autem isti, Deus inspicit convivium suum, et si se non correxerint, qui novit invitare, novit et sepa

rare.

4. Qualis qui ad convivium invitavit. Nostis, charissimi recolite evangelicam parabolam; quia intravit Dominus inspicere recumbentes in quodam convivio suo. Paterfamilias qui invitaverat, sicut scriptum est, invenit ibi hominem non vestitum vestem nuptialem (Id. xxi, 11). Ad nuptias enim invitaverat sponsus ille speciosus forma præ filiis hominum. Sponsus ille foedus factus propter sponsam fœdam, ut eam faceret pulchram. Unde fœdus factus est pulcher? Si non probo, blasphemo. Dat mihi pulchritudinis ejus testimonium propheta, dicens: Speciosus forma præ filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Dat mihi deformitatis ejus testimonium alius propheta, dicens : Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed vultus ejus abjectus, deformis positio ejus (Isai. LIII, 2). O propheta qui dixisti, Speciosus forma præ filiis hominum, contradicitur tibi alius propheta procedit contra te, et dicit, Mentiris : Vidimus eum. Quid est quod dicit, Speciosus forma præ filiis hominum? Vidimus eum non habentem speciem neque decorem. Ergo isti prophetæ duo in angulo pacis discordant? De Christo ambo dixerunt, de lapide angulari ambo dixerunt. In angulo concordant parietes. Si non concordaverunt, non est ædificium, sed ruina. Concordant Prophetæ, non eos dimittamus in rixa. Imo nos eorum pacem cognoscamus: nam illi litigare non norunt. O Propheta qui dixisti, Speciosus forma præ filiis hominum, ubi vidisti? Responde, responde, ubi vidisti? Cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Ibi vidi. An tu dubitas eum qui æqualis est Deo, speciosum esse præ filiis hominum? Respondisti respondeat ille qui dixit, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Dixisti : dic ubi vidi sti. A verbis ipsius sumit exordium: ubi ille finivit, ibi iste incipit. Ubi ille finivit ? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Ecce ubi vidit speciosum forma prae filiis hominum dic tu, ubi vidisti quia non habebat speciem neque decorem. Sed semetipsum exinanivit, formum servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. De deformitate ipsius adhuc dicit: Humilravit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. 11, 6-8). Ecce ubi vidi. Concor

:

dant ergo ambo pacifici, et pacati sunt ambo. Quid est speciosius Deo? Quid deformius Crucifixo?

5. Discumbens sine veste nuptiali reprobatus. Iste ergo sponsus speciosus forma præ filiis hominum, deformis factus ut pulchram faceret sponsam, cui di❤ citur, O decora inter mulieres (Cant. 1, 7)! de qua dicitur, Quæ est ista quæ ascendit dealbata (Id. ш, 6). illuminata, non colore mendacii fuscata? invenit ergo iste qui vocavit ad nuptias, hominem non habentem vestem nuptialem, et ait illi, Amice, quid huc intratsi non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Non enim invenit quod responderet. Et ait paterfamilias qui intraverat : Ligate illi manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. De tam parva culpa tam magna pœna? Magna enim. Parva dicitur culpa non habere vestem nuptialem parva, sed non intelligentibus. Quando ille sic succenseret, quando ille sic judicaret, ut propter vestem nuptialem quam non habebát, mitteret eum ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, nisi culpa esset valde gravis vestem non habere nuptialem? Dico: quia per me invitati estis, et si vos ille invitavit, per nos invitavit. In convivio estis omnes, habetote vestem nuptialem. Expono que est, ut omnes habeatis, et si aliquis me non (a) audit qui non habet, antequam veniat paterfamilias et convivas suos inspiciat, mutetur in melius, accipiat vestem nuptialem, securus discumbat.

6. Unus projectus multos figurat. Non enim vere, charissimi, ille qui inde projectus est unum hominem significat absit. Multi sunt (b). Et ipse Dominus qui hanc parabolam proposuit, Sponsus ipse convivii convocator et convivarum vivificator, ipse nobis exposuit, quia homo ille non unum hominem significat, sed multos, ibi, in ipso loco, in eadem parabola. Non eo longe, ibi expono, ibi frango et manducandum appono. Ait enim, cum inde missus esset ille non habens vestem nuptialem in tenebras exteriores ait ergo, et secutus adjunxit, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Math. xxu, 11-14). Unum hinc projecisti, et dicis, Multi enim sunt vocati, pauci electi. Sine dubio electi non sunt projecti : et ipsi erant pauci qui discumbentes remanserant ; et multi erant in illo uno, quia ille unus unum corpus malorum est, qui non habet vestem nuptialem.

7. Vestis nuptialis, charitas. Quid est vestis nuptialis (c)? Quæramus illam in Litteris sanctis 1. Quid est vestis nuptialis? Sine dubio aliquid est quod mali et boni commune non habent: hoc inveniamus, et invenimus vestem nuptialem. In donis Dei quid est quod commune non habent boni et mali? Quod homines sumus et pecora non sumus, Dei donum est: sed commune hoc cum bonis et malis. Quod nobis lux de

[blocks in formation]

cœlo oritur, de nube pluvia descendunt, fontes manant, agri fructificant, dona sunt, sed bonis malisque communia. Intremus ad nuptias; foris alios relinquamus, qui non venerunt vocati. Ipsos convivas, id est, Christianos consideremus. Baptismus donum Dei est, habent illum boni et mali. Altaris Sacramenta simul accipiunt boni et mali. Prophetavit Saul iniquus, et viro sancto atque justissimo infestus; dum eum persequeretur prophetavit (I Reg. xix). Numquid dicuntur credere soli boni? Et dæmones credunt, et contremiscunt (Jacobi », 19). Quid facio? Excussi omnia, et ad vestem illam nondum perveni. Involucrum meum explicavi, omnia vel pene omnia consideravi, ad vestem illam nondum perveni. Quodam loco Paulus apostolus attulit mihi magnum involucrum magnarum rerum; exposuit ante me, et dixi ei, Ostende mihi si forte hic illam vestem nuptialem reperisti. Cœpit excutere singula, et dicere: Si linguis hominum loquar et Angelorum, si habeam omnem scientiam, et prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam; si distribuero omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam. Magnæ vestes nondum tamen est illa nuptialis. Jam profer nobis nuptialem vestem. Quid nos, Apostole, suspendis? Prophetia forte Dei donum est, quod non habent boni et mali. Si charitatem, inquit, non habeam, nihil sum, nihil mihi prodest (1 Cor. XIII, 1-3). Ecce vestis nuptialis: induite vos, o convivæ, ut securi discumbatis. Nolite dicere: Ad istam vestem habendam pauperes sumus. Vestite, et vestimini. Hiems est: vestite nudos: nudus est Christus; et quicumque non habetis vestem nuptialem, dabit illam. Ad illum currite, ipsum rogate novit sanctificare fideles suos, novit vestire nudos suos. Ut possitis vestem habentes nuptialem non timere tenebras exteriores, vincula membrorum et manuum et pedum; non deficiant opera. Si deficiunt, ligatis manibus quid facturus est? ligatis pedibus quo fugiturus est? Illam teneatis vestem nuptialem, induimini ipsam, et securi discumbite, quando venit inspicere. Dies judicii aderit: magnum spatium modo largitur, qui nudus erat aliquando vestiatur.

[ocr errors][merged small][merged small]

CAPUT PRIMUM. 1. Charitate fiunt præcepta levia. Durum videtur et grave quod Dominus imperavit, ut si quis eum vult sequi, abneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille imperat, qui adjuvat ut fiat quod imperat. Nam et illud verum est quod ei dicitur in Psalmo : Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. xvi, 4). Et illud verum est quod ipse dixit: Jugum meum lene est, et onus meum leve est (Matth. x1, 30). Quidquid enim durum est in præceptis, ut sit lene, charitas facit. Novi.

[ocr errors][merged small][merged small]

mus quanta ipse amor faciat. Plerumque etiam ipse amor reprobus atque lascivus est: quanta homines dura perpessi sunt, quanta indigna et intolerabilia pertulerunt, ut pervenirent ad id quod amaverunt ; sive sit amator pecuniæ, qui vocatur avarus; sive sit honoris amator, qui vocatur ambitiosus; sive sit corporum pulchrorum amator, qui vocatur lascivus? Et quis posset enumerare omnes amores? Considerate tamen, quantum laborent omnes amatores, nec sentiunt quod laborant: et tunc ab eis plus laboratur, quando a labore quisque prohibetur. Cum ergo tales sint homines plures, quales sunt amores, nibilque aliud curæ esse debeat quomodo vivatur, nisi ut quod amandum est eligatur; quid miraris, si ille qui diligit Christum, et qui vult sequi Christum, amando negat se ipsum? Si enim perit homo amando se, profecto invenitur negando se.

1

sentiat se

Quid est, neget se? Non præsumat de se, hominem, et respiciat dictum propheticum: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. xvii, 5). Subducat se sibi, sed non deorsum versus. Subducat se sibi, ut hæreat Deo. Quidquid boni habet, illi tribuat a quo factus est: quidquid mali habet, ipse sibi fecit. Deus quod in illo malum est, non fecit: perdat quod fecit, qui inde defecit. Abneget, inquit, se, et tollat crucem suam, et sequatur me.

CAPUT II. · 2. Amor sui, primą hominis perditio. Prima hominis perditio, fuit amor sui. Si enim se non amaret, et Deum sibi præponeret, Deo esse sem per subditus vellet : non autem converteretur ad negligendam voluntatem illius, et faciendam voluntatem suam. Hoc est enim amare se, velle facere voluntatem suam. Præpone his voluntatem Dei : disce amare te, non amando te. Nam ut sciatis vitium esse se amare, sic Apostolus dicit: Erunt enim homines se ipsos amantes. Et numquid qui amat se, fidit in se? Incipit enim deserto Deo amare se, et ad ea diligenda quæ sunt extra se, pellitur a se usque adeo ut cum dixisset idem Apostolus, Erunt homines seipsos amantes, continuo subjiceret, amatores pecuniæ (II Tim. 11, 2). Jam vides quia foris es. Amare te cœpisti: sta in te, si potes. Quid is foras? Numquid pecunia dives factus es, amator pecuniæ? Cœpisti diligere quod est extra te, perdidisti te. Cum ergo pergit amor hominis etiam a se ipso ad ea quæ foris sunt, incipit cum vanis evanescere, et vires suas quodam modo prodigus erogare. Exinanitur, effunditur, inops redditur, porcos pascit : et laborans in pastione porcorum, aliquando recordatur et dicit, Quanti mercenarii patris mei panem manducant, et ego fame hic pereo? Sed hoc quando dicit, quid narratum est de ipso filio, qui omnia effudit in meretricibus, qui habere voluit in potestate quæ bene illi apud patrem servabantur; habere illa voluit im arbitrio suo, effudit ea, factus est inops? quid de illo dicitur? Et reversus ad semetipsum. Si reversus est ad se, exierat a se. Quia ceciderat a se, et exierat a se, redit prius ad se, ut redeat in illo unde ceciderat a se. Sicut enim cadendo a se, remansit in se sic redeundo ad se, non debet remanere in se, ne iterum exeat a se. Reversus ad semetipsum, ut non remaneret in semetipso, quid dixit? Surgam, et ibo ad patrem meum (Luc. xv, 12-18). Ecce unde ceciderat a se, ceciderat a patre suo : ceciderat a se, ad ea quæ foris sunt cxiit a se. Redit ad se, et pergit ad patrem, ubi tutissime servet se. Si ergo exierat a se, et a quo exierat; redeundo ad se, ut eat ad patrem, neget se. 'Germanensis vetus codex, fiditat. Forte pro, figi

tur.

SANCT. AUGUST. V.

CAPUT III. 3. Quo sequendus Christus et qua via. Quo sequendus est Dominus? Quo iit, novimus : eamdem solemnitatem ante dies paucissimos celebravimus. Resurrexit enim, et ascendit in cœlum : illo sequendus est. Plane desperandum non est, quia ipse promisit, non quia homo aliquid potest. Longe a nobis erat cœlum antequam caput nostrum iisset in cœlum. Jam quare desperemus, si membra illius capitis sumus? Illo ergo sequendus est. Et quis nolit eum sequi ad talem sedem? Maxime quia multum timoribus et doloribus laboratur in terra. Quis nolit illo sequi Christum, ubi summa est felicitas, summa pax, perpetua securitas? Bonum est illo eum sequi: sed videndum est qua. Etenim verba ista Dominus Jesus non tunc dicebat, quando a mortuis jam resurrexerat. Nondum erat passus, venturus erat ad crucem, venturus ad exhonorationem, ad contumelias, ad flagella, ad spinas, ad vulnera, ad insultationes, opprobria, mortem. Quasi exasperata est via: pigrum te facit: non vis sequi. Sequere. Asperatum est quod sibi homo fecit, sed contritum est quod Christus redeundo calcavit. Nam quis non velit ire ad exaltationem? Omnes delectat celsitudo sed humilitas gradus est. Quid tendis pedem ultra te? Cadere vis, non ascendere. A gradu incipe, et ascendisti. Istum gradum humilitatis nolebant atten dere duo illi discipuli, qui dicebant: Domine, jube ut unus nostrum in regno tuo sedeat ad dexteram tuam, el alius ad sinistram tuam. Sublimitatem quærebant, gradum non videbant. Dominus autem ostendit gradum. Quid enim respondit? Potestis bibere calicem quem egs bibiturus sum (Marc. x, 37-38)? Qui quæritis apicem sublimitatis, potestis bibere calicem humilitatis? Ideo non utcumque ait, Abneget seipsum, et sequatur me ; sed addidit, Tollat crucem suam, et sequatur me.

:

CAPUT IV. 4. Ferenda crux et contemnendus mundus. Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quid quid molestum est: sic me sequatur. Cum enim cœ perit me moribus et præceptis meis sequi, multos habebit contradictores, multos habebit prohibitores, multos habebit dissuasores, et hoc de ipsis quasi comitibus Christi. Cum Christo ambulabant, qui cæcos clamare prohibebant. Sive ergo minas, sive blandimenta, sive quaslibet prohibitiones, si sequi vis, in crucem verte; tolera, porta, noli succumbere. Videntur his verbis Domini exhortata martyria. Si persecutio est, nonne pro Christo debent cuncta contemni? Amatur mundus: sed præponatur a quo factus est mundus. Magnus est mundus sed major est a quo factus est mundus. Pulcher est mundus : sed pulchrior est a quo factus est mundus. Blandus est (Dix-neuf)

[ocr errors]

587

mundus: sed suavior est a quo factus est mundus. Malus est mundus: et bonus est a quo factus est mundus. Quomodo potero absolvere et explicare quod dixi? Adjuvet Deus. Quid enim dixi? quid laudastis? Ecce quæstio est, et tamen jam laudastis. Quomodo malus est mundus, si bonus est a quo factus est mundus? Nonne Deus fecit omnia, et ecce bona valde? Nonne per singula testatur Scriptura quod bona fecerit Deus, dicendo, Et vidit Deus quia bonum est ? Et universa in fine ita conclusit quemadmodum fecit Deus omnia, et ecce bona valde (Gen. 1).

CAPUT V. — 5. Mundus quomodo malus, et a Deo bono factus. Quomodo ergo malus est mundus, et bonus est a quo factus est mundus? quomodo? Quoniam mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. 1, 10). Mundus per eum factus est, cœlum et terra, et omnia quæ in eis sunt: mundus cum non cognovit, amatores mundi; amatores mundi, et contemptores Dei: iste mundus eum non cognovit. Sic ergo malus est mundus, quia mali sunt qui Deo præferunt mundum. Et bonus est qui fecit mundum, cœlum et terram et mare, et ipsos qui amant mundum. Solum enim quod amant mundum et non amant Deum, in illis non ipse fecit. Ipsos autem, quod ad naturam pertinet, ipse fecit: quod ad culpam pertinet, non ipse fecit. Hoc est quod paulo ante dixi, Deleat homo quod fecit, et placebit ei qui eum fecit.

CAPUT VI. - 6. Mundus bonus ex malo factus. Nam est et mundus bonus in ipsis hominibus; sed ex malo factus. Totum enim mundum, si homines ponas mundum, excepto quod dicimus mundum cœlum et terram, et omnia quæ in eis sunt; si homines dicas mundum, totum mundum malum fecit, qui primo peccavit. Omnis massa in radice vitiata est. Bonum hominem fecit Deus: sic habet Scriptura, Fecit Deus hominem rectum, et ipsi homines adinvenerunt cogitationes mullas (Eccle. vii, 30). A multis curre ad unum, dispersa collige in unum conflue, munitus esto, mane apud unum; noli ire in multa. Ibi est beatitudo. Sed defluximus, in perditionem perreximus : omnes cum peccato nati sumus, et ad id quod nati sumus, male vivendo et nos addidimus, et totus mundus factus est malus. Christus autem venit, et elegit quod fecit, non quod invenit: nam omnes malos invenit, et gratia sua bonos fecit. Et factus est alter mundus: el mundum persequitur mundus.

CAPUT VII. — 7. Mundus persequens mundum. Quis est mundus qui persequitur? De quo nobis dicitur, Nolite diligere mundum, et ea quæ in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quia omnia quæ in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi, quæ non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem perficit voluntalem Dei, manet in æternum, sicut et Deus manet in æternum (I Joan. 11, 15-17). Ecce ambos mundos dixi, et persequentem, et quem persequitur. Quis est mundus persequens? Omnia quæ in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia ocu

lorum, et ambitio sæculi, quæ non est a Patre, sed ex mundo est: et mundus transit. Ecce iste est mundus persequens. Quis est mundus quem persequitur? Quisquis fecerit voluntatem Dei, manet in æternum, sicut et Deus manet in æternum.

8. Mundus in Scripturis duplex, redemptus et damnatus. Sed ecce, ille qui persequitur, mundus vocatur probemus, si et ille qui persecutionem patitur, mundus vocatur. An vero surdus es adversus vocem Christi dicentis, vel potius Scripturæ sanctæ allestantis, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 19)? Si odit vos mundus, ait, scitote quia me prius odio habuit (Joan. xv, 18). Ecce odit mundus. Quem, nisi mundum ? Quem mundum? Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Persequitur mundus damnatus persecutionem patitur mundus reconciliatus. Mundus damnatus, quidquid præter Ecclesiam : mundus reconciliatus, Ecclesia. Non enim venit Filius hominis, ait, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. ш, 17).

9. Omnibus jussum est ut se abnegent. Sed in hoc mundo sancto, bono, reconciliato, salvato; imo salvando, nunc autem spe salvato, Spe enim salvi facti sumus ( Rom. vin, 24) in hoc ergo mundo, hoc est Ecclesia, quæ tota sequitur Christum, universaliter dixit, Qui vult me sequi, abneget semetipsum. Non enim hoc virgines debent audire, et maritatæ non debent; aut viduæ debent, et nuptæ non debent: aut monachri debent, et conjugati non debent; aut clerici debent, et laici non debent: sed universa Ecclesia, universum corpus, cuncta membra per officia propria distincta et distributa, sequantur Christum. Tota sequatur ipsa unica, sequatur columba, sequatur sponsa, sequatur redempta et dotata sanguine sponsi. Habet ibi locum suum integritas virginalis; habet ibi locum suum continentia vidualis; habet ibi locum suum pudicitia conjugalis non ibi habet locum suum adulterium; non ibi habet locum suum illicita et punienda lascivia. Ista autem membra quæ habent ibi locum suum in genere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequantur Christum; abnegent se, id est non præsumant de se; tollant crucem suam, id est, tolerent in mundo pro Christo quidquid intulerit mundus. Ament eum qui solus non decipit, qui solus non fallitur, solus non fallit : ament eum, quia verum est quod promittit. Sed quia non modo dat, titubat fides. Dura, persevera, tolera, porta dilationem, et tulisti crucem.

CAPUT VIII.-10. Varii gradus sequentium Christum, quidve in illis sit retro respicere. Non dicat virgo Sola ibi ero. Non enim sola ibi erit Maria, sed erit ibi et Anna vidua. Non dicat nupta: Vidua ibi erit, non ego. Non enim erit ibi Anna, et non ibi erit Susanna. Sed plane inde se probent qui ibi futuri sunt, ut qui habent hic inferiorem locum, non invideant, sed diligant in aliis meliorem locum. Etenim, verbi gratia, fratres mei, ut advertatis conjugalem vitam quisque elegit, continentem vitam quisque elegit; si ille qui elegit vitam conjugalem, concupiverit adulteria, retro respexit; illud concupivit quod illicitum est.

Qui vero a continentia ad nuptias postea redire voluerit, retro respexit: licitum clegit, et retro respexit. Ergo damnandæ sunt nuptiæ? Non. Non sunt damnandæ nuptiæ: sed ille qui eas elegit, quo accesserat vide. Jam ante ierat. Quando vivebat lascive adolescens, nuptiæ ante illum erant; ad eas se tendebat : cum vero elegit continentiam, nuptiæ post illum sunt. Memores estote, ait Dominus, uxoris Lot ( Luc. xvi, 32 ). Uxor Lot retro respiciendo remansit ( Gen. xix, 26 ). Quisque ergo quo potuit pervenire, inde timeat retro respicere: et ambulet in via, sequatur Christum : quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, secundum intentionem intus sequatur ad palmam vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. 1, 13, 14). Conjugati præponant sibi innuptos; fateantur eos esse meliores : in eis diligant quod ipsi non habent; et in illis Christum ament.

SERMO XCVII * (a).

De verbis Evangelii Marci, cap. xin, 32, De die autem illo vel hora nemo scit, neque Angeli in cœlo, neque Filius, nisi Pater (b). CAPUT PRIMUM. 1. Præparatio ad novissi mum diem. Fratres, quod audistis modo monentem Scripturam atque dicentem, ut propter diem novissimum vigilemus, unusquisque de novissimo suo die cogitet ne forte cum senseritis vel putaveritis longe esse novissimum sæculi diem, dormitetis ad novissimum vestrum diem. De die novissimo sæculi hujus audistis quid dixerit : Quia nesciunt eum, neque Angeli cœlorum, neque Filius, nisi Pater. Ubi quidem magna quæstio est, ne carnaliter sapientes putemus aliquid Patrem scire, quod nesciat Filius. Nam utique cum dixit, Pater scit; ideo hoc dixit, quia in Patre et Filius scit. Quid enim est in die, quod non in Verbo factum est, per quem factus est dies? Nemo ergo quærat novissimum diem, quando futurus sit : sed vigilemus omnes bene vivendo, ne novissimus dies cujuscumque nostrum nos inveniat imparatos, et qualis quisque hinc exierit suo novissimo die, talis inveniatur in novissimo sæculi die. Nihil te adjuvabit quod hic non feceris. Unumquemque opera sua juvabunt, aut opera sua pressura sunt.

CAPUT II. - 2. Homini mortalitas ad humilitatem prodesse debet. Et quomodo in Psalmo cantavimus Domino, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo (Psal. LV, 2)? Homo dicitur, qui secundum hominem vivit. Denique illis qui secundum Deum vivant, dicitur: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Reprobis autem, qui vocati sunt ut essent filii Dei, et esse potius homines voluerunt, id est, secundum hominem vivere: Vos autem, inquit, sicut homines moriemini, et sicul unus ex principibus cadetis (Psal. LXXX1, 6, 7). Etenim quod mortalis est homo, ad disciplinam ill debet valere, non ad jactantiam. Unde se jactal VCI

[ocr errors][merged small]

mis crastino moriturus? Dico Charitati vestræ, fratres : de diabolo debent erubescere mortales superbi. Illo enim etsi superbus, tamen immortalis est: spiritus est', etsi malignus. Illi dies novissimus pœnalis servatur in finem: tamen mortem quam nos patimur, ille non patitur. Audivit autem homo, Morte morieris (Gen. n, 17). Utatur bene pœna sua. Quid est quod dixi, Utatur bene pœna sua. Non inde eat ad super biam, unde accepit pœnam; agnoscat se mortalem, et frangat elationem. Audiat sibi dici, Quid superbit terra et cinis (Eccli. x, 9)? Etiamsi superbit diabolus, non est terra et cinis. Ideo dictum est, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Non attenditis quia mortales estis, et sicut diabolus superbi estis. Utatur ergo homo pœna sua, fratres: bene utatur malo suo, ut proficiat bono suo. Quis nescit quia pœna est, necesse esse ut moriamur; et quod est gravius, quando nescimus? Pœna certa est, hora incerta : et de ista pœna sola certi sumus in rebus humanis.

CAPUT III. 3. Sola mors hic certa. Cætera nostra et bona et mala incerta sunt: sola mors certa est. Quid est quod dico? Conceptus est puer, forte nascitur, forte aborsum facit. Ita incertum est: forte crescit, forte non crescit: forte senescit, forte non senescit forte dives erit, forte pauper : forte honoratus, forte humiliatus: forte habebit filios, forte non habebit: forte ducet uxorem, forte non ducet: et quidquid aliud nominaveris in bonis. Respice et ad mala: forte ægrotat, forte non ægrotat : forte a serpente percuti tur, forte non percutitur: forte a bestia devoratur forte non devoratur. Et respice omnia mala : ubique est, Forte erit, forte non erit. Numquid potes dicere, Forte moritur, forte non moritur? Quomodo medici quando inspexerint valetudinem, et mortiferam esse cognoverint, hoc pronuntiant: Moritur, inde non evadit. Ex quo nascitur homo, dicendum est, Non evadit. Quando natus est, ægrotare cœpit. Quando mortuus fuerit, finit quidem ægritudinem : sed nescit utrum pergat in pejorem. Finierat dives ille ægritudinem deliciosam, venit ad tortuosam 1. Pauper vero ille finiit ægritudinem, et pervenit ad sanitatem (Luc. XVI, 22). Sed quod postea haberet hic clegit ; et quod ibi messuit, hic seminavit. Ideo cum vivimus, vigilare debemus, et eligere debemus quod in futuro teneamus.

CAPUT IV.-4. Mundus per Christum nobis victus. Mundum non amemus. Premit amatores suos, non cos ad bonum adducit. Laborandum est in eo potius ne capiat, quam timendum ne cadat. Ecce cadit mundus; stat christianus, quia non cadit Christus. Nam quare dicit Dominus, Gaudete, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 35)? Respondeamus ei, si placet: Gaude, sed tu. Si tu vicisti, tu gaude. Quare nos? Quare nobis dicit, Gaudete; nisi quia nobis vicit, nobis pugnavit? Ubi enim pugnavit? Quia hominem suscepit. Tolle quod de virgine natus, tolle quod semetipsum exinanivit,

! Mss., tamen immortalis spiritus est, etsi malignus : illi dies, etc.

sam.

Colbertinus Ms., ad mortuosam. Forte, ad tormentuo

« PredošláPokračovať »