Obrázky na stránke
PDF
ePub

LENO

NEW YORK

AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

OPERA OMNIA,

POST LOVANIENSIUM THEOLOGORUM RECENSIONEM,

CASTIGATA DENUO AD MANUSCRIPTOS CODICES GALLICOS, VATICANOS, BELGICOS, ETC.,

NECNON AD EDITIONES ANTIQUIORES ET CASTIGATIORES,

OPERA ET STUDIO

MONACHORUM ORDINIS SANCTI BENEDICTI

E CONGREGATIONE S. MAURI.

Editio novissima, emendata et auctior,

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSE,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

TOMUS QUINTUS.

Pars prior,

16 VOL. PRIX: 86 FB

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM,

ÎN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE.

1841
36.

[blocks in formation]

Præfatio.

Aurelium Augustinum cum multis præclaris dotibus ad obeunda singula Ecclesiæ munera instructum fuisse nemo negat, tum præcipue eximium divini verbi præconem exstitisse, atque ex ejus sacris concionibus ad christianos populos utilitatem rediisse non mediocrem in confesso est. Et sane hoc ita futurum videtur præsensisse Valerius episcopus, quandoquidem illi recens in Hipponensi Ecclesia ad sacerdotium cooptato potestatem, ut Possidius auctor est, Evangelii, præsente se, populo exponendi fecit; quo tempore, eodem Possidio teste, aliud ferebat usus Africanarum Ecclesiarum, in quibus aut omnino nunquam, aut saltem coram episcopis presbyteros e suggestu verba facere non licebat. Judicabat scilicet pius Valerius antiquiorem de grege sibi credito deque ejus commodis promovendis sibi curam esse debere, quam de humana consuetudine, non alio consilio instituta, nisi ut inter ecclesiasticos ministros spectabilior semper emineret episcopus. Cum autem id muneris strenue Hippone regio impleret Augustinus, atque ejus fama longe lateque pervagaretur, exemplo permoti aliquot antistites suos quoque presbyteros publice in ecclesia dicere voluerunt, ipsi interim in auditorum numero considentes. Quin etiam subinde in concilio Carthaginensi Augustinus episcopatum necdum adeptus a Patribus ipsis coram se de fide ac symbolo disputare jussus est, cum biennio ante presbyterum præsente episcopo sermonem habere inauditum esset.

Cæterum episcopatu suscepto, Possidii hæc verba sunt, multo instantius ac ferventius, majore auctoritate, non in una tantum regione, sed ubicumque rogalus venisset, verbum salutis æternæ alacriter ac suaviter, pullulante atque crescente Domini Ecclesia, prædicavit. Itaque non apud suos tantum Hipponenses, sed apud Carthaginenses quoque, necnon alios per Africam populos sæpenumero concionatus est. Et vero ex iis quibus vita cjus nobilitatur præclaris gestis, illud vel maximam laudem atque admirationem meretur, quod Cæsarea in Mauritania dicendo sese effecisse libro quarto de Doctrina Christiana ipse memorat. Vigebat nimirum in ea urbe immanis consuetudo, a patribus et avis longeque a majoribus tradita, qua non cives tantummodo, verum etiam propinqui, fratres, postremo parentes ac filii lapidibus inter se in duas partes divisi, per aliquot dies continuos certo tempore anni solemniter dimicabant, et quisque ut quemque poterat, occidebat (De Doctrina Christiana, lib. 4, cap. 24, n. 56). Hunc ille morem tam ferum tamque atrocem, tam crudele atque inveteratum malum, sacræ suæ eloquentiæ vi sustulit atque abolevit. Cui profecto victoriæ parem aliam facundia et efficacia sermonis a celeberrimis oratoribus partam vix unquam reperias.

Erat sane concionatoris adeo perfecti artem concionandi edocere. Hoc ille præstitit eo in libro, quem de Doctrina Christiana, id est, de scientia aliisque doctoris christiani partibus scripsit. Ibi post explicatas prioribus libris germani sensus e Scripturæ adytis eruendi regulas, ad extremum dicendi præcepta persequitur; et qui juvenis ante conversionem instituendo oratori profano operam dederat, idem episcopus ac senex studiosius in hanc rem incubuit, ut christianum oratorem erudiret informaretque.

Ex hoc quidem opere cognoscas licet illum concionando non solum ingenio suo facili atque copioso indulsisse, verum etiam artis calluisse regulas, nec eorum quibus fit ut veritas pateat, ut veritas placeat, ut veritas moveat, quidquam ignorasse. Quapropter etsi ejus in sermonibus non deprehendas anxiam illam sollicitudinem, qua auditorem docilem proœmio facere, orationem in varia membra dissecare, ac vehementem plenamque affectibus collectionem semper hinc elicere, ut nunc moris est, curaverit : id tamen neque præceptorum ignorationi, neque necessariæ ad illa in usum reducenda industriæ tenuitati jure tribuas; sed potius in has causas referre debes, vel quod ut plurimum simplices homilias, hoc est, sermones familiares pastoris ad oviculas, præceptoris ad discipulos, et quasi parentis ad filios, haberet; vel quod imparatus atque ex tempore verba faceret; vel denique quod non apposite ad captandos hominum rumusculos, sed ad illuminanda ingenia, inflammanda pectora, vitiaque ex animis penitus exscindenda loqui satageret. Hujus rei passim probationes suppetunt perquam illustres. Nam cum aliquando in vinolentiam, quæ diebus festis charitatis specie intra ecclesiam frequentabatur, dicere cœpisset, corruptelam hanc rursum alio die adhibitis divinis lectionibus, ut Epistola 29, ad Alypium a nobis nunc primum evulgata narratur, usque eo insectatus est, quoad ipsam de moribus hominum funditus evulsam intelligeret. Sed et Vir sanctus quandoque ex intimo quodam animi sensu, quandoque etiam ex fortuitis casibus, quid a se Deus dici vellet, judicabat; tumque relicto eo, quod meditatum attulerat, argumento, in aliud ipso temporis articulo sibi propositum excurrebat. Id tum de se ipso in Serm. 71, n. 8; et 180, n. 4, et 352, n. 1, etc.; tum de ipso Possidius cap. 15 contestatur.

Cum primum concionandi suscepit provinciam, certatim ad eum audiendum catholici hæreticique convolaban: tantoque in pretio sermones ipsius habebantur, ut auditores non tantum illos sibi in memoria studerent defigere, sed etiam chartæ mandatos domi servare peroptarent. Sic enim hac de re Possidius : Quisquis ut vo(Une.)

SANCT. AUGUSt. V.

luit el potuit notarios adhibens, etiam ea quæ dicebantur excepta describebat. Certum est præterea conciones plurimas ab eodem Doctore, aut nondum pronuntiatas, aut etiam postquam eas jam pronuntiasset, dictatas esse, sive ut ipsas juberet in ecclesia sua recitari, sive ut iisdem alii quoque uti libere possent. Is enim non minus ingeniose quam pie illorum, qui cum populo virtutis suæ prælucerent exemplis, alienos sermones recitarent, apologiam scribit. Observat siquidem ipsos nonnisi injuria furti aut plagii nomine postulatum iri, cum bene vivendo, et mores suos ad eam quam prædicant doctrinam quasi ad amussim dirigendo, illam sibi quodam modo propriam efficiant. Verbum Dei, inquit ille, non est ab eis alienum, qui obtemperant ei; potiusque ille dicit aliena, qui cum dicat bene, vivit male. Quæcumque enim bona dicit, ejus excogitari videntur ingenio, sed ab ejus moribus aliena sunt (De Doct. Christ., lib. 4, cap. 29, n. 62).

Tomus ex Augustinianis decimus his sermonibus partim dictis, partim dictatis, qui per intervalla diversis et temporibus et classibus in vulgus prodierunt, constabat. Eosdem hic exhibemus novum in ordinem distributos, quo et secundum genuinam suam seriem disponuntur, et ab adulterinis omnibus ac supposititiis sejunguntur. Ut autem e tomo decimo ubi legebantur antea, in quintum hunc eos transferremus, longa deliberatione non opus fuit. Etenim cum plerique in Scripturam sacram fuerint habiti, a tractatibus tomi tertii et quarti quibus eadem illa exponitur, quique maximam partem concionum formam præ se ferunt, longius removeri haudquaquam poterant. At vero diutius hæsimus dubii, ut illorum ordinem tot jam annorum usu receptum immutare, ac tam multos, quos legitimis insertos Lovanienses loco non moverant, quasi nothos atque alienos rejicere in animum induceremus. Nos sane minime fugiebat, quin ut cœptum feliciter caderet, ardua disceptatio, quæque multum temporis et meditationis exigeret, esset adhibenda: ac præterea timendum videbatur, ne criticis spinis, ex quibus plerumque maxima oritur contentionum seges, implicaremur. Verum cum suscepti in Augustiniana opera laboris consilium tria potissimum spectet, quæ nobis statim ab initio proposuimus, et hucusque præstare sumus conati, nimirum ut ea mendis expurgentur, meliori ordine quam fuerant digerantur, denique supposititii fetus ab aliorum numero segregentur; nobis non fuit integrum in hoc volumine primain duntaxat officii nostri partem attingere, aliis duabus prætermissis, quas quidem in Sermonibus, ubi et ordo deterior, et major veri falsique confusio, strictioris quam in cæteris libris necessitatis esse negabit

nemo.

Quod ad ordinem, quisquis cum novo veterem componere non gravabitur, plurima et gravia ejus vitia nullo negotio deprehendet. Animadvertet Sermones, qui commodius in quatuor classes revocantur, in duodecim, quarum aliæ debita aliis argumenta continebant, fuisse distractos. Agnoscet libros, quos vocant, de Verbis Domini, et de Verbis Apostoli, tantummodo partem complecti sermonum eorum, qui ad hosce titulos pertinebant: intelliget Sermones de Festis, cum eos in classes de Tempore et de Sanctis coactos oportuisset, in alias septem aut octo dissipatos; et ex Sermonibus amplius triginta, qui de festis Paschalibus, ut hoc exemplo utamur, inscribuntur, non nisi decem in serie de Tempore inveniri; alios vero, si quis omnes evolvere in animo haberet, inter quinquaginta Homilias, in collectione Sermonum a Parisiensibus additorum, in utraque parte classis de Diversis, ac in posterioribus classibus pervestigandos. Non tamen confusionem hanc miraberis, si consideres eos a quibus istæ classes institutæ sunt, habere in manibus nequaquam potuisse exemplaria omnium Augustini concionum; quippe quæ codicibus ferme innumeris, unde postmodum variis temporibus erutæ collectæque fuerunt, continerentur.

Tres primas classes, nimirum de Verbis Domini, de Verbis Apostoli, et Homiliarum quinquaginta, cum in manuscriptis annorum octingentorum et amplius reperiantur, antiquas esse inficiari non possumus : at eas Augustino æquales, quod volunt nonnulli, haud facile concedemus. Qualis enim eorumdem sermonum sancti Doctoris ætate ordo fuerit, non aliunde certius licet cognoscere, quam ex Indice Possidii, qui classes illas omnino neque memorat, neque scquitur. Harum trium nulla non habet subdititios, quorum aliqui Cæsarii Arelatensis episcopi stilum sapiunt.

Classis de Verbis Domini non eodem ordine sermones ubique in vetustis exemplaribus ostendit. Plurima cum editionibus consentiunt, sed non omnia. Hoc ipsum ex locis a Beda, id est, a Floro, excerptis optinre conjectarant Lovanienses Theologi: nos vero ipsismet oculis in singulari et exquisito codice ex Colbertina bibliotheca notato 2821, et ab annis, ut minimum, octingentis exarato, ubi eadem illa series cum Flori colle ctione congruit, et unde non paucos sermones exprompsimus hactenus ineditos, deprehendimus. Germana primæ hujus classis inscriptio, cum Flori, tum manuscriptorum bene multorum testimonio comprobata, hæc erat, de Verbis Evangelii: quod Augustini nempe commentationes in omne genus locorum e quatuor Evangeliis petitorum complectatur.

Quanquam autem Sermones de Verbis Domini in exemplaribus quibusdam reperire est sine Sermonibus de Verbis apostoli hos tamen nusquam reperias nisi cum illis ita conjunctos, ut post sexagesimum quartum, quo series de Verbis Domini concluditur, primus de Verbis Apostoli ubique numeretur sexagesimus quintus, secundus, sexagesimus sextus; et sic de cæteris : quorum non omnes de verbis Apostoli, sed partim de Actibus Apostolorum, partim etiam de verbis Petri, Jacobi, ac Joannis, ex Epistolis eorumdem, agunt : ita ut due illæ classes nihil aliud sint quam Sermonum in Scripturam novi Testamenti collectio.

« PredošláPokračovať »