Obrázky na stránke
PDF
ePub

tione non oritur obligatio ex justitia, sed ex fidelitate ad Deum. Similiter, si pater promittat filio, Si studueris, aut honeste vixeris, hoc vel illud tibi donabo; vel si aliquis dicat infirmo, Si comederis, hoc tibi dabo, in his et similibus casibus, impleta conditione solum oritur obligatio fidelitatis. Aliter vero potest fieri promissio sub conditione operis tanquam rei seu pretii propter quod stipendium vel præmium promittitur; et tunc quidem impleta conditione oritur obligatio justitiæ, non tam ex promissione quam ex æqualitate et valore ipsius rei vel operis exhibiti in utilitatem alterius, vel rei translatæ in dominium ejus; hoc autem posterius obligationis genus non habet locum in Deo, tum propter dicta contra secundam opinionem, tum etiam quia nihil ei donari potest, aut in cjus utilitatem cedere; solum ergo relinquitur prior obligatio simplicis promissionis.

[ocr errors]

38. Secunda ratio. Secundo principaliter probatur eadem pars ex alio principio, quia obligatio proprie ex justitia includit imperfectionem repugnantem Deo. Quod sic ostendo, quia non potest Deus obligari ex justitia, nisi supponatur in creatura tale jus justitiæ, ut ex vi illius justitiæ rectitudo necessitet Deum ad aliquid dandum, vel faciendum circa creaturam, nam jus est objectum justitiæ; sed non potest creatura habere tale jus sine imperfectione Dei; ergo. Probatur minor, quia omne jus vel est in re, vel ad rem; neutro autem modo potest intelligi hujusmodi jus. Et de jure quidem in re patet imprimis, quia tale jus non habetur donec res ipsa sub proprio dominio habeatur, et ita hoc jus supponit promissionem impletam, scilicet, quod Deus donaverit id quod promisit, verbi gratia, remissionem peccati, aut gratiam vel gloriam. Et deinde etiam in co casu majus et perfectius dominium habet Deus in eamdem rem quam possit esse jus hominis, etiam Christi, in illam; ergo non potest ullus homo habere tale jus in cam rem, quod minuat vel coarctet dominium Dei circa illam; ergo non potest ex vi talis juris obligari Deus ex justitia ad dandum, vel conservandum, vel non destruendum tale præmium, quia hæc esset magna coarctatio et imperfectio divini dominii; ligaretur enim ad unum usum, et aliquo usu privaretur, quod est impossibile, quia illud dominium intrinsece et essentialiter supremum est; de ratione autem talis dominii est, ut superior dominus possit sua voluntate disponere de re sua, nec possit a

jure inferioris impediri. De jurc autem ad rem probatur idem, quia omne jus ad rem, quod est jus justitiae, refunditur in personam, quæ rem talem donare debet aut efficere, quam respicit ut debitricem, et ita quodammodo est jus in ipsam personam; sed repugnat ut creatura, vel etiam Christus ut homo, habeat hujusmodi jus in Deum, quia hæc est magna imperfectio; ergo. Probatur minor, primo, nam is, qui habet jus in personam alterius, quodammodo habet illum sibi subjectum et inferiorem ex vi talis juris, et quantum est ex vi illius posset illum cogere ad solvendum, si alioqui vires seu potestatem haberet; igitur esse debitorem hoc modo, imperfectio est. Secundo, quia hinc etiam sequeretur diminutio seu limitatio divini dominii, quod non esset sine imperfectione.

[ocr errors]

39. Tertia ratio. Tertium argumentum esse potest, quia talis obligatio ad nullam speciem justitia reduci potest. Primo, non ad legalem, ut per se constat, quia hæc non est superioris ad inferiorem, sed potius e contrario, seu partis ad totum, aut privata persona ad commune bonum. Secundo, non pertinet ad justitiam commutativam, quia, cum hæc versetur in datis et acceptis, includit imperfectionem, et ideo proprie ac formaliter non habet locum in Deo, ut Doctores communiter sentiunt cum D. Thom., 1 p., q. 12, a. 1; 1.2, q. 114, a. 1, ubi Cajet.; et Capreol., in 1, dist. 45; et Durand., in 4, dist. 46, q. 1. Tertio, non ad distributivam, tum quia talis obligatio non fundatur in promissione vel pacto, sed tantum in re ipsa, seu communi bono, ex quo Deus per se obligari non potest; tum etiam quia Deus in sua justitia non servat proportionem inter multos, sed rei ad

rem.

40. Probatur secunda pars ejusdem sententiæ. - Secundam partem principalem stæ sententia probat Vega, quia potest aliquis satisfactionem æqualem debito exhibere, ut ex justitia satisfaciat, sive alius teneatur acceptare, sive non; sicut dicetur aliquis ex justitia restituisse, si tantum quantum est debitum offerat creditori, sive creditor aeceptet debitum, sive non; imo, si semel offerat satisfactionem, et alius non acceptet, non tenebitur iterum satisfacere, quia jam fecit quantum debuit, et consequenter, quamvis alius non acceptet, satisfactio re ipsa fit, nec potest juste imponi obligatio iterandi illam. Quod declaratur in satisfactione quæ communiter exhibetur per signa honoris, nam, cum

honor sit in honorante, etiam si alius nolit, neque acceptet, potest, qui injuriam ei intulit, honorare illum, ut tantum honoris restituat quantum abstulit, quia hoc non pendet ex acceptatione alterius. Et similiter in infamatione, qui famam abstulit, potest eam restilaere, etiamsi alius non acceptet, imo licet prorsus ignoret; æqualitas ergo justitiæ in hujusmodi compensationibus non requirit ac• ceptationem vel voluntatem ejus cui fit compensatio; multo ergo minus in eo requiret obligationem ex justitia ad acceptandam safisfactionem.

41. Hæc sententia est quidem valde verisimilis, præsertim quoad priorem partem, propter rationes in ejus confirmationem factas, quæ sine dubio difficiles sunt; tamen, quia posterior ejus pars, et debiliter confirmata, et obcure proposita est, ab illa inchoandum est, et radicitus explicandum quomodo satisfactio pendeat ex acceptatione Dei.

42. In quo primum considerandum est, ex injuria illata duplicem oriri obligationem, anam quasi activam, et aliam veluti passivam. Activam voco, obligationem satisfaciendi seu restituendi. Passivam autem appello, eam qua manet quis obligatus ad poenam, seu obnoxius pœnæ. Unde prior obligatio est res pectu illius, seu ad illum qui injuriam passus est; posterior vero est respectu illius, seu sub illo qui potestatem habet puniendi.

43. Secundo, explicare oportet quid sit acceptare satisfactionem, et ad quid seu ad quem effectum acceptanda sit. Acceptare enim non videtur proprie significare solum actum intellectus, quo judicatur actio satisfacientis sufficiens ad reparandam injuriam seu damnum quod intulit, sed ultra hoc videtur etiam dicere actum voluntatis, quo aliquis vult esse contentus tali satisfactione, et nihil amplius a suo debitore exigere, et consequenter vult vel remittere offensam, vel potius ut ablata sit; hoc enim totum vox ipsa acceptationis, et nihil aliud significare videtur. Unde non est de ratione hujusmodi acceptationis præcise ac formaliter sumptæ, ut is, qui injúriam sustulit, alterum in suam amicitiam et benevolentiam acceptet; quamvis enim in satisfactione facta Deo pro culpa et in Dei acceptatione hoc semper sit conjunctum cum remissione injuriæ, tamen, in universali loquendo, illa acceptatio ad amicitiam est extra rationem justitiæ, unde non est per se debita nec necessaria ad justam satisfactionem; igitur, per se loquendo, acceptatio

solum est ad effectum tollendi illam obligationem quam injuria relinquit ; unde, si sit satisfactio pro injuria seu culpa, seu pro damno illato, acceptatio erit ad remissionem seu carentiam culpæ, aut obligationis reparandi damnum ; si vero sit satisfactio pro pœna, erit acceptatio ad poenæ immunitatem, seu ad carentiam reatus pœnæ.

44. Duplex modus satisfaciendi. - In satisfuctione justa homini facta, non semper requiritur alterius acceptatio. Tertio observandum est, dupliciter posse intelligi auferri prædictas obligationes, quæ manent ex injuria illata, per actionem satisfactoriam. Primo, ex vi ipsius actionis, prout a satisfaciente fit, præcisa quacumque voluntate ejus cui fit satisfactio. Secundo, requiri potest ut cum actione satisfacientis conjungatur voluntas ejus cui fit satisfactio, quæ voluntas appellatur acceptatio, ut dictum est. Uterque modus in rebus humanis explicatur; nam si quis rem alterius abstulit, eamque postea eidem restituat, ipso facto manet liber ab obligatione restituendi, velit vel nolit alius. Atque idem est si contumeliam intulit, vel honorem abstulit, qui non tam restitutione quam satisfactione reparandus sit. Est enim, ut supra tactum est, differentia inter satisfactionem et restitutionem, quod restitutio consistit in rebus, seu in æqualitate rei ad rem; satisfactio autem, stricte sumpta, ut nunc loquimur, consistit in actione seu obsequio exhibito in honorem persona offense ad compensandam injuriam illatam. Unde inter homines, si is, qui injuriam intulit, sufficienter sese submittat ei cui injuriam intulit, vel petendo veniam, vel alio modo qui æquivaleat injuriæ, judicio prudentum, etiamsi alter nolit satisfactionem acceptare, satisfactio facta tenet, et debitor liber manet ab obligatione iterum satisfaciendi, quia ipsamet actio satisfactoria est efficax ad hunc effectum, etiamsi alter nolit. Imo in hoc notari etiam potest differentia inter satisfactionem et restitutionem, quod satisfactio (ut supra tactum est) fit absque translatione alicujus dominii, per solum honorem exhibitum, qui non est in honorato, sed in honorante; et ideo, si actio alioqui sit sufficiens, nulla voluntas personæ necessaria est, ut satisfactio facta teneat, et debitor liber maneat ab obligatione iterum satisfaciendi; sed ex tali satisfactione ad summum consequetur in creditore obligatio acceptandi illam, quæ obligatio magis negative quam positive intelligenda est ; est enim obligatio ad non exigen

dam illam satisfactionem a tali debitore, non vero est obligatio ad aliquem actum positivum exercendum, cum nullus necessarius sit. Unde, cum dici solet in eo casu teneri creditorem esse contentum tali satisfactione, vel est negative explicandum prædicto modo, vel certe quoad specificationem tantum, id est, quod, si aliquem actum exercere velit, acceptare debeat, et non spernere similem satisfactionem. Restitutio autem sæpe fit per novam dominii translationem. Unde, quoniam dominium voluntate acquiritur, ideo tunc necessaria est voluntas, qua acceptetur restitutio, seu potius dominium illius rei quæ restituitur; quæ tamen necessaria non est, quando per restitutionem non acquiritur novum dominium, ut quando res aliena furto sublata in eodem loco reponitur unde sublata fuit, inscio domino. Imo, in restitutione famæ, etiamsi dominium ejus acquiratur, nulla acceptatio aut voluntas creditoris necessaria est ut integra restitutio fiat; potest enim fama restitui homini prorsus ignoranti et suam infamationem, el suæ famæ recuperationem, quia famæ dominium etiam sine consensu positivo et formali propriæ voluntatis acquiritur, sed interpretativus sufficit, de quo alias. Ac denique, etiam in restitutione aliarum rerum, si quis nolit restitutionem acceptare, nec dominium rei sibi oblatæ, si tamen res, quæ offertur, re vera sit illa quæ debetur, in numero, vel in specie, pro ratione debiti, satisfactio facta tenet, et debitor liber manet ab obligatione iterum restituendi. Nisi fortasse rem eamdem apud se retineat absque donatione alterius; tunc enim ratione ipsius rei, tenebitur illam reddere domino, quando ille voluerit.

45. Alter modus satisfactionis erit inter homines, quandocumque vel res quæ restituitur, vel opus quo fit satisfactio, non est sufficiens per se ad æqualitatem constituendam et liberandum debitorem ab obligatione satisfaciendi, absque consensu et voluntate creditoris. Hoc autem contingere potest ex duplici capite: unum est, quando id, quod redditur, in re ipsa non est æqualis æstimationis et valoris, et tunc proprie non fit justa satisfactio, etiam ex consensu creditoris, sed est partialis satisfactio admista liberali remissioni, ut per se constat. Aliud caput est, quando id, quod redditur, licet fortasse in re sit æquale, non tamen est illud ipsum quod debetur, vel in individuo, vel in specic aut genere, pro ratione debiti, prout bene notavit

Joan. Medina, tract. 4 de Satisfactione, q. 1. Ut si quis furto sustulit equum, quamvis restituat æquale pretium, si dominus non acceptet, non tenet satisfactio, nec liberatur ab obligatione restituendi equum, si potest; ac ceptante vero domino, erit sufficiens satisfactio dato æquali pretio. Idem est si quis debeat triticum, et vinum æqualis valoris velit reddere; idemque in propria satisfactione reperiri potest; ut, si quis contumeliam intulit, et satisfacere velit aut pecuniis, aut favore, aut alia re alterius ordinis. Atque hic posterior modus recompensationis habet locum inter homines in satisfactione pro pœna. Nam si quis sit mortis aut flagellorum reus, pecuniis, aut aliis rebus vel actionibus compensare potest hanc poenam, consentiente principe, aut judice potestatem habente. Prior autem modus, proprie loquendo, nunquam habet locum in pœnis ; nihil enim potest efficere reus quo se liberet a reatu pœnæ per se et ex vi suæ actionis, absque acceptatione superioris potestatis, nisi solum subire seu solvere ipsammet pœnam, quod non est proprie satisfacere, sed satis pati.

46. Ratio autem est, quia commutatio talis pœnæ non potest fieri ex sola voluntate rei absque voluntate superioris potestatis, vel quia talis obligatio est ex se omnino personalis; vel quia in illa reus se habet ut patiens potius quam ut agens; vel quia respectu illius est involuntaria; per voluntatem autem superioris definita est et imposita, et ideo sine voluntate illius mutari non potest. 47. In satisfactione facta Deo, semper requiritur acceptatio. Ex his ergo quæ in genere dicta sunt, satis constat, loquendo de justitia in communi, quando et quomodo in condigna satisfactione requiratur acceptatio alterius; loquendo autem in particulari in ordine ad Deum, existimo necessariam esse in omni satisfactione acceptationem Dei. Et quidem in satisfactione pro poena ratio assignata est sufficiens, nam applicari facile potest ad pœnam pro peccatis debitam coram Deo, qui est supremus peccatorum judex, et illius pœnæ sancitor. De satisfactione autem pro culpa, ratio generalis est, quia nulla satisfactio ad Deum est per se expulsiva peccati, præsertim mortalis, nisi accedat Dei acceptatio, et remissio offense. Probatur, nam aut satisfactio est pro culpa propria, aut pro aliena; si pro culpa propria, est inæqualis, et insufficiens ad resarciendam injuriam, ut ostendam late sectione 8 et sequentibus. Si vero sit pro

aliena, etiam non potest per se formaliter expellere culpam, quia cum sit extrinseca, per se non rectificat hominem; et hac ratione ipsa etiam satisfactio Christi, quamvis in valore non solum adæquet, sed etiam excedat offensam, per se ipsam formaliter non excludit culpam ab homine, sed necesse est ut acceptetur a Deo, et quod juxta illius acceptationem homini applicetur. Et hæc est etiam radicalis causa ob quam Christi satisfactio, licet sit sufficiens pro omnibus, non tamen est efficax in omnibus; quia, licet pro omnibus acceptetur, non tamen absolute, sed sub ea conditione, ut debito modo et per convenientia media applicetur. Neque hoc derogat perfectioni justitiæ, quia hæc acceptatio non exigitur ut det valorem operi, vel æqualitatem satisfactioni, sed solum quia satisfactio est extrinseca; et quia fieri debet per modum contractus, seu emptionis, aut redemptionis, in quo contractu necessarius est consensus contrahentis.

48. Cum acceptatio necessaria est, an oporteat ex obligatione justitiæ oriri. Pars affirmans suadetur. Sed tunc ulterius declarandum quarto loco occurrit, esto possit in aliqua justa satisfactione requiri alterius acceptatio, an saltem requiratur ad perfectionem justitiæ, ut ille, ad quem ordinatur satisfactio, teneatur ex justitia acceptare il lam; hic enim est præcipuus punctus hujus difficultatis; nam videtur certe non esse necessariam in rigore hujusmodi obligationem ad satisfactionem omnino justam, sive illa obligatio cadere in Deum possit, sive non possit, de quo statim dicam. Ratio a priori est supra tacta, quia hujusmodi acceptatio, præsertim in satisfactione Christi, de qua nunc agimus, non requiritur ad sufficientiam, vel valorem satisfactionis, sed requiritur ut perficiatur contractus, sicut requiritur consensus contrahentis; sed ut contractus sit omnino justus, non est necesse ut contrahens teneatur ex justitia consensum suum præbere, sed potest libere contrahere, et tamen quod in contractu utrinque servetur perfecta justitia; ergo illa obligatio acceptandi necessaria non est ad justitiam satisfactionis. Exemplo humano res declaratur; nam si rex habeat plures captivos, et alius, oblato pretio æquali, velit illos redimere, non tenetur rex ex justitia acceptare pretium, et contractum redemptionis perficere; potest tamen, si velit, acceptare, et tunc redemptio. si fiat pretio æquali, erit omnino justa, et alter, qui rede

mit, dicetur ex vera et perfecta justitia redemisse, quia ad rationem justitiæ non est necesse quod exercitium actus, ut sic dicam, sit ex obligatione justitiæ, sed quod in eo servetur integra ratio et æquitas justitiæ. Et confirmatur, quia hac ratione supra dicebamus non esse necessarium ad justitiam Christi, ut per se et vi suorum operum, et nulla supposita promissione ex parte Dei, possit illi necessitatem inferre, ut acceptet satisfactionem; ergo neque etiam est absolute necessaria obligatio acceptandi orta ex promissione, ita ut, quamvis concipiamus Deum nihil promisisse, sed simpliciter acceptasse satisfactionem propter valorem ejus, nihilominus sufficiens ratio justitiæ intercedat. Patet consequentia, quia, sicut acceptatio est mere libera, quando non supponitur promissio, ita etiam quando promissio supponitur, ipsamet promissio fuit mere libera ab obligatione, et tamen id non obstat rationi et perfectioni justitiæ; ergo neque etiam obstat quod ipsamet acceptatio in se ac formaliter fiat sine obligatione; eadem enim ratio in utroque casu intercedit, scilicet, quia illa voluntas vel promittendi vel acceptandi non requiritur ad valorem pretii, sed tantum ad perfectionem contractus; solum est differentia, quod in casu promissionis voluntas illa radicaliter antecedit contractum in promissione ipsa, in alio vero casu non antecedit, sed includitur in ipso contractu, quæ differentia nil refert ad rationem justitiæ, quia non fit major liberalitas in uno casu quam in alio; imo, si intercedit aliquis excessus, est quando intercedit promissio, nam major liberalitas videtur prius promittere et se obligare, et postea implere, quam simpliciter et sine obligatione aliquid facere.

49. Confirmatur pars negans. In contrarium autem objici potest, quia videtur involvi repugnantia, cum dicitur aliquis juste satisfacere alteri, et alterum non teneri ad acceplandam satisfactionem, saltem in sensu negativo supra explicato, id est, ut non possit juste exigere aliam vel majorem satisfactionem, sicut repugnat dicere debitum esse juste solutum, et nihilominus creditorem posse novam solutionem exigere, nam satisfacere perinde esse videtur quod debitum solvere. Declaratur; nam, si Christo satisfaciente Pater non tenebatur acceptare, ponamus Patrem non acceptasse, nam possibili posito in esse nullum sequitur inconveniens; in eo ergo casu perinde maneret debitrix humana

.

50. Quid sentiendum sit.-In hac re potest esse varietas in modo loquendi, et ideo distinguere possumus; aliud enim est loqui de satisfactione in potentia proxima (ut sic dicam, aliud vero de satisfactione actuali. Priori modo satisfactionem voco opus quod de se habet valorem vel sufficientiam ad satisfaciendum, tamen neque ex sola rei natura, neque ex conventione aliqua destinatum est. ut sit actualis et realis solutio debiti. Posteriori autem modo voco satisfactionem actualem opus illud, quo vere et realiter solvitur debitum, ita ut, post illam solutionem exhibitam, nulla alia similis, seu in eo genere, juste exigi possit. Dico ergo ad satisfactionem priori modo sumptam, seu melius, ad effi ciendum opus de se satisfactorium, non esse necessarium ut alter acceptet, vel teneatur acceptare. Hoc probant rationes priori loco factæ, et rationes in contrarium nihil contra hoc obstant, ut per se patet; imo exemplum illud de animabus purgatorii hoc confirmat; dicimur enim nos satisfacere pro animabus purgatorii, etiam si nobis infallibile non sit, opera nostra pro illis acceptari; quia, quantum est ex parte nostra, satisfactoria opera pro illis offerimus, in quibus, quatenus in gratia fundantur, condignitas est et valor ad satisfaciendum pro illis, si velit Deus acceptare. Ulterius vero addo, ad propriissimam satisfactionem posteriori modo sumptam, ne cessariam esse prædictam moralem vim, quæ sit in opere satisfactorio, ut procedit ab ope rante, ad solvendum debitum, ut nulla alia satisfactio similis seu ejusdem rationis juste exigi possit, sive hoc sit ex natura rei, sive ex conventione et pacto, seu promissione, juxta varios modos satisfactionis supra explicatos. Et hoc probant rationes posteriori loco factæ.

natura, ac si Christus ad liberandam illam nihil egisset; ergo re vera Christus pro illa non satisfecisset. Dices: non satisfecisset ellicaciter, tamen satisfecisset saltem quoad sufficientiam, Sed contra, quia satisfactio quoad sufficientiam requirit ut, si ex parte hominis non steterit, ei sit utilis ad remissionem culpæ vel pœnæ; sed in casu positivo quo Deus non acceptaret ullo modo satisfactionem Christi, opera Christi nullum haberent effectum in homine, etiam si ipse vellet, et quantum in ipso est faceret ad aliquem fructum ex ipsis capiendum, nam supponimus Deum omnino non acceptasse ad ullum effectum opera Christi, prout facere poterat. Unde, tam satisfactio quoad sufficientiam, quam quoad efficaciam, requirit acceptationem sibi proportionatam; in eo ergo casu neque quoad sufficientiam Christus pro nobis satisfecisset. Dicetur forte Christum quantum est ex se satisfecisse, si Pater acceptare vellet, tumen de facto in eo casu non satisfecisse, quia Pater non acceptavit. Sed contra, quia quod Christus vel quivis alius satisfaciat, necne, non pendet ex futuro, et quasi extrinseco eventu, qualis est quod alius acceptet vel non acceptet; quia hoc solum addit denominationem extrinsecam operi satisfacientis. Ratio autem satisfactionis non consistit in extrinseca denominatione, sed in intrinseco valore, et efficacia operis et personæ satisfacientis, ratione cujus vel per se tollit offensam, vel moraliter cogit alterum ut illam remittat; ergo, quamdiu opus morale non habet hane efficaciam, non potest dici satisfactio ex justitia, sed ad summum dici poterit habere opus ex se, vel ex conditione persone satisfacientis, sufficientem et condignum valorem, si aliæ necessaria conditiones concurrant ex parte persona cui fit satisfactio. Confirmatur ac declaratur secundo ex ratione meriti, quod, ut sit proprium meritum de justitia, requirit hanc vim moralem cogendi alterum ad reddendum præmium; et ideo necessario præsupponit ut tale præmium propositum sit operantibus ut bravium seu corona ex condicto pacto vel promissione, ut iterum dicturi sumus infra, quæst. 19. Tandem propter hanc causam satisfactio nostra oblata pro animabus purgatorii non censetur ex justitia, si supponatur non esse infallibile ex lege seu promissione, quod pro illis acceptanda sit. Est ergo necessaria talis promissio seu pactum, quo posito oriatur obligatio ex justitia acceptandi satisfactionem.

51. Ad raliones in contrarium. Neque quicquam obstant priores rationes; solumi enim probant, ad efficiendum opus de se satisfactorium, non esse necessariam obligationem acceptandi satisfactionem, secus vero ad actualiter et infallibiliter satisfaciendum. Et quoad hoc est quodammodo simile, quodammodo vero dissimile, exemplum de emptione justa, quæ inter homines exercetur absque obligatione alterius partis; tenet enim similitudo in hoc, quod, sicut potest quis offerre pecuniam vel rem aliam sufficientis valoris ad emendum aliquid, quamvis venditor non teneatur vendere, ita potest quis opus de se satisfactorium pro alio offerre, etiam si alter

« PredošláPokračovať »