Obrázky na stránke
PDF
ePub

acceptare non teneatur; et consequenter crit in utroque casu similitudo in hoc, quod, sicut, alio non acceptante, revera et actualiter non perficitur satisfactio, nec manet debitum solutum seu ablatum, ita si in casu emptionis alter nolit vendere, non perficitur emptio, nec pecunia aut res oblata subit rationem actualis pretii (ut sic dicam). Est autem consideranda dissimilitudo, nam in emptione aut venditione humana, pecunia, quæ offertur in pretium, permanens est; unde, quamvis non consummetur contractus, valorem suum retinet, semperque est apta ut per illam possit eadem res vel alia æquivalens emi, manetque (per se loquendo) sub dominio et potestate prioris domini, qui illam obtulit in pretium, et ratione illius semper manet potens ad rem similem emendam, quoties alius velit contractum perficere. At vero in satisfactione, sieut opus, quo fit satisfactio, transitorium est, quia in actione vel passione consistit, ita valor satisfactionis cum ipsomet opere transit. Unde, si tune, cum fit, non acceptetur, et consequenter non habeat effectum actualiter satisfaciendi, omnino perit et frustratur ejus valor, neque amplius potest operans per illum satisfacere, quia opus satisfactorium, et valor ejus, nec manet in se, neque etiam manet in acceptatione divina, seu alterius cui fit satisfactio, cum supponatur opus a principio non fuisse acceptatum. Et bine fit ut in emptione et venditione quæ fit ex rebus permanentibus, melius intelligatur posse intercedere contractum justitiæ, etiamsi ex neutra parle sit obligatio acceptandi seu contrahendi, quia unusquisque offert pretium seu rem suam sub ea conditione, Si alter acceptare velit, et æqualem rependere, et, altero non acceptante, alter retinet bona sua integra et perfecta, sicut antea erant, nihilque alteri est simpliciter datum, aut in ejus commodum factum; unde fit ut, licet consensus vel acceptatio contractus semper sit spontaneus, tamen ex utraque parte sit cum onere reddendi æquale, et consequenter quod salvetur vera ratio justitia. At vero in negotio satisfactionis, nisi antecedat obligatio acceptandi satisfactionem, seu non exigendi aliam, obligatio (inquam) ex natura rei orta vel ex aliquo præcedenti pacto, non ita videtur posse æquitas et mutua justitia intercedere; nam, si unus offerat suum satisfactorium opus, et alter non acceptet, quantum ad rem præsentem attinet, omniuo amittit opus suum, quia neque effectum consequitur, neque valorem

suæ satisfactionis retinet, sed in alium transfert, quoad potest, juxta materiæ capacitatem. Unde fit quod, si in eo casu alter accipiat satisfactionem absque obligatione, magis exercet opus gratiæ et liberalitatis quam justitiæ, quia etiam si non acceptet, manebit opus satisfactorium in ejus honorem factum, nihilque amplius commodi aut honoris reportat acceptando quam non acceptando satisfactionem; et ideo talis acceptatio mere gratuita ac liberalis censetur, et eadem ratione satisfactio sic facta non erit ex perfecta justitia, quia, dum fit, et ex modo quo fit, non habet vim perficiendi opus justitiæ. Et propter eamdem causam, ut talis satisfactio (et idem est de merito, ut infra dicam) sit ex propria justitia, necesse est ut antecedat pactum vel promissio in qua fundetur, ratione cujus habeat vim ita satisfaciendi, seu resarciendi injuriam, neque post illam possit juste exigi alia satisfactio. Et ex his responsum est ad confirmationem difficultatis priori loco positæ. Potestque hæc doctrina humano exemplo declarari, nam in omnibus contractibus qui circa actiones humanas versantur, ut ratio justitiæ locum habeat in talibus actionibus, necesse est ut pactum et obligatio sub conditione operis antecedat, quæ illis verbis explicatur: Facio ut facias. Unde, si absque tali pacto formali vel virtuali contingat aliquem laborare in utilitatem alterius, non censetur facere opus justitiæ, sed gratiæ vel liberalitatis. Quod si alter velit pro tali opere mercedem ad æqualitatem persolvere, similiter non censetur opus justitiæ facere, sed gratitudinis, vel alterius virtutis similis, ut misericordiæ vel liberalitatis.

52. Christi satisfactionem Deus necessario acceptavit, ex suppositione.-Ex his ergo omnibus concluditur, etiam in satisfactione Chrisii necessariam fuisse ex parte Dei non solum actualem acceptationem, sed etiam obligationem seu necessitatem acceptandi, facta oblatione suæ satisfactionis ex parte Christi; quia doctrina data generalis est, et ratio ejus æque procedit in justitia ad Deum et ad homines. Unde, cum ostensum sit hujusmodi necessitatem non habere locum in Deo absolute et simpliciter ex vi solius oblationis Christi, necessarium consequenter est ut antecesserit pactum seu promissio Dei sub conditione talis operis, ut opus satisfactorium Christi fundatum in tali promissione haberet moralem vim juste satisfaciendi, ita ut non potuerit Deus, post talem satisfactionem, aliam similem pro

tota natura ab humano genere exigere. Potest quidem Deus post Christi satisfactionem oblatam expectare in singulis hominibus applicationem illius satisfactionis per media ab ipsomet Deo et Christo ordinata et instituta, et similiter potest a singulis hominibus pro peccatis propriis actualibus propriam et personalem satisfactionem exigere, quia Christus non aliter, nec sub alia ratione satisfactionem suam pro nobis obtulit, nec Deus aliter illam acceptavit, aut acceptare promisit; tamen, eo modo quo Christus illam obtulit, nimirum ad satisfaciendum quoad sufficientiam pro toto genere humano, et ut esset veluti quadam causa universalis, quæ singulis applicari posset, et applicanda esset juxta divinæ dispositionis ordinem, hoc (inquam) modo non posset Deus justo aliam satisfactionem ab humano genere exigere, et consequenter nec posset Christi satisfactionem repudiare; et hoc sensu dicimus necessarium fuisse illam acceptare, eamque necessitatem ex præcedente promissione ortam fuisse. Quod autem hoc pactum seu promissio Dei ad Christum intercesserit, colligi potest ex illo Isaia 53: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur, pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. Et infra: Iniquitates corum ipse portabit, ideo dispertiam ei plurimos, etc., usque ad finem capitis. De qua promissione et pacto multi Patres intelligunt illud Psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. In verbo enim illo, Postula a me, intelligitur significata oratio Christi fundata in suis meritis et satisfactione, et in dignitate personæ suæ. Ex materia etiam de merito et satisfactione, constat hanc promissionem aliis hominibus esse factam; multo ergo magis ipsi Christo.

53. Quænam fuerit hæc necessitas ex parte Dei. Sed jam sequitur ut explicemus quomodo potuerit in Deum cadere hæc nccessitas vel obligatio acceptandi satisfactionem, præsertim ex ratione justitiæ; hoc enim est quod præcipue impugnant rationes, quibus priorem partem sententiæ Andrea Vega confirmavimus. Propter quas multis incredibile videtur Deo attribuere veram ac propriam rationem justitiæ, eumque debitorem creaturæ vel etiam Christi constituere.

54. Necessitas illa fuit ipsa justitiæ rectitudo. Prima probatio, ex Scripturis.-Nihilominus dicendum est, posila prædicta pro

missione, ex vera ac propria justitia debuisse Deum Christi satisfactionem acceptare. Hæc assertio imprimis consentanca est sacris Scripturis, ubicumque sermo est de meritis justorum, et de præmio illis ex justitia reddendo; nam, si respectu aliorum habet in Deo locum justitia, multo magis respectu Christi. Quam consequentiam nemo negabit, tum propter majorem excellentiam et perfectionem operum Christi; tum etiam quia, si quid est justitiæ in nostris meritis, totum id fundalum est in justitia Christi; tum denique quia, si Deo non repugnat hoc justitiæ debitum respectu alicujus, neque etiam respectu Christi repugnabit. Quod si ex parte Dei non repugnat, neque etiam ex parte Christi deesse potest aliquid ad tale debitum inducendum. Antecedens vero constat ex illis verbis 2 ad Timoth. 4: Bonum certamen certavi, cursum consummari, in reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Et ad Corinth. 9: Certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem justus judex. Et eodem modo fit sæpe in sacra Scriptura mentio justi judicii Dei, 2 ad Thessal. 1, ad Rom. 2. Responderi potest, in his et similibus locis sumi justitiam lato et improprio modo, seu per quamdam metaphoram. Sed hoc non videtur convenienter dici; ut enim docuit Aristoteles, 5 Ethic., cap. 1, duobus modis justitia dicitur, scilicet, generaliter et specialiter. Priori modo significat omnem virtutem seu collectionem virtutum omnium, quomodo nos virum studiosum, justum vocamus, et gratiam cum donis suis appellamus justitiam. Posteriori autem modo significat certam virtutis speciem; quamquam ergo certum sit priori modo posse Deum justum appellari, et hoc sensu dici posse justitiam Dei esse generalem virtutem, per quam in omnibus operatur Deus quod æquum est et bonum, quo modo potest intelligi quod de Deo dicitur 2 Machab. 1: Solus bonus, solus præstans, solus justus, et omnipotens, et æternus, licet (inquam) hoc ita sit, tamen dubitari non potest quin etiam posteriori modo tribuatur justitia Deo in Scriptura sacra; nam justitia illa generalis non est unum aliquod speciale attributum Dei distinctum a cæteris, nimirum a misericor dia, charitate, etc., sed illa omnia compre hendit, tanquam totum quoddam singula complectens, ex quibus constat. At vero Scri ptura tribuit Deo justitiam ut speciale attributum, distinctum a misericordia, liberalita

te, et similibus virtutibus. Psalm. 10: Misericordia et veritas obriaverunt sibi, justitia et paz osculatæ sunt ; et illud Psalm. 84: Justus Dominus, et justitiam dilexit; æquitatem vidit vultus ejus; et ex prioribus etiam testimoniis id constat, ut statim ostendam. Certum ergo est non solum justitiam generalem, sed etiam specialem Deo tribui.

55. Quod autem non improprie aut metaphorice, sed vere et proprie tribuatur, primum ostendi potest ex generali regula interpretandi Scripturam, scilicet, quandocumque potest absque incommodo proprie exponi, ita esse intelligendam, neque esse absque ne. cessitate ad metaphoras recurrendum; quod enim hic possit sine inconvenienti ita intelligi, ostendemus in sequentibus, quia justitia ut sic dicit perfectionem simpliciter, nullam que imperfectionem necessario involvit. Deinde id colligi potest ex multitudine locorum in quibus divina Scriptura absolute ita loquitur absque ulla insinuatione metaphoræ aut improprietatis. Imo tot nominibus ad propriam justitiam spectantibus hanc virtutem Dei declarat, ut per hoc ipsum satis videatur omnem metaphoram excludere. Huc enim spectat nomen mercedis, conventionis, et pacti, Matth. 20: Voca operarios, et redde illis mercedem ; et infra: Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Merces enim imputatur ei qui operatur, non secundum gratiam, sed secundum debitum, ut ait Paulus, ad Roman. 4; nomen ergo mercedis proprietatem justitiæ indicat; unde est illud 1 ad Cor. 3: Unusquisque mercedem recipiet secundam suum laborem; et illud Apocalyp. ultimo: Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Et, ut constet boc negotium ad propriam justitiam pertinere, aliis locis excluditur a Deo injustitiæ vitium, propriæ justitiæ contrarium, 1 Petri 1 Sine acceptione personarum judicat, secundum uniuscujusque opus. Ad Hebr. 6: Non est injustus Deus, ut obliviscatur operis testri. Ex his ergo testimoniis probabiliter colligitur esse in Deo veram et propriam jus litiam, et consequenter etiam debitum justitiæ posse aliquo modo in Deum convenire; nam, licet supra dixerimus posse interdum accidere operari ex justitia absque obligatione justitiæ, tamen hæc operatio, quæ est reddere mercedem, intrinsece includit aliquam rationem debiti. Per hanc ergo virtutem reddit Deus unicuique quod speciali jure illi debitum est, Supposita promissione et pacto ipsius Dei.

56. Secunda probatio ex Patribus. — Unde argumentor secundo testimoniis Patrum, qui hoc genus debiti in Deo recognoscunt, neque aliquid de perfectione ejus minuere existimant, quia, cum supponat promissionem ejus et pactum, totum in eo nascitur quasi ab intrinseco et ex propria voluntate, quia, ut sæpe dixi, per nullam actionem alterius, ex vi illius solius, potest obligari. Quis enim prior dedit illi, et retribuetur ei? Ad Rom. 11. Tamen supposita gratia promissionis suæ sub conditione operum, non repugnat ei, ut per talia opera debitor fiat. Sic Chrysostomus, homil. 3 in Matth.: Tu salvari te Dei gratia confitere, ut se ille tibi debitorem fateatur, nec modo pro operibus tuis, verum etiam pro hac gratia, humilique sententia. Quando enim aliqua fecerimus, habemus eum proculdubio debitorem. Cyprianus, lib. de Opere et eleemosynis, in fine, de omni Christiano per gratiam Dei bene operante, inquit: Promeretur Christum judicem, et Deum computat debitorem.

57. At dicet aliquis, hos Patres non dicere Deum esse debitorem ex justitia, sed simpliciter esse debitorem, quod potest intelligi ex fidelitate ratione promissionis, ut expressius declaravit Augustinus super Psal. 83, tractans illud 2 ad Corinth. 4: Reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: Quid (inquit) reddet? Quod tibi debet? Unde tibi debet? quid illi dedisti? Debitorem ipse se fecit, non accipiendo, sed promittendo; et sermon. 16 de Verb. Apostoli: Debitor (inquit) nobis factus est Deus, non aliquid accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Et in idem redit quod inquit Fulgentius, in præfatione librorum ad Monimum : Seipsum sua largitale dignatus est facere debilorem.

58. Sed imprimis, cum prædicti Patres ea ratione dicant esse Deum debitorem, ut exponant qua ratione reddet justis coronam justitiæ, satis significant se loqui de debito ex justitia, quod ex promissione onerosa interdum nascitur, et ideo, quamvis promissionis meminerint, quoniam necessaria est, non propterea justitiam excludunt. Quod potest aptissime declarari ex doctrina Pauli in epist. ad Rom., c. 11, dicentis: Si autem gratia, non ex operibus, alioqui gratia jam non est gratia, id est, non gratis datur; docet ergo Paulus id, quod a Deo datur ex operibus, non dari gratis; ergo sentit dari ex debito, non quocumque, sed ad justitiam pertinente. Patet consequentia, quia dari gratis, tantum

haic debito directe opponitur; quod enim datur solum ex debito simplicis promissionis, gratis nihilominus datur. Imo, licet ad obtinendum rem simpliciter promissam requiratur aliquod opus, si non attingat propriam rationem condigni et justi meriti, adhuc gratis datur, licet intercesserit promissio; sic enim justificatio et remissio peccati datur ex debito promissionis, supposita contritione, et nihilominus gratis datur, ut infra ostende. mus; ergo, juxta prædictam Pauli doctrinam, in his quæ a Deo non gratis dantur, sed ex operibus, intercedit aliquod genus arctioris debiti quam sit simplicis promissionis. Hoc ipsum eleganter declaravit Bernardus, tractatu de Gratia et libero arbitrio, sub finem, dicens: Quo pacto eam, quam sibi repositam præsumit (scilicet Paulus), coronam vocat justitia? An quoniam juste jam et ex debito requiritur quodcumque vel gratis promittitur? Denique ait: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare. Dei promissum, suum appellat depositum, et quia credidit promittenti, fidenter promissum repetit. Promissum quidem ex misericordia, sed jam ex justitia persolvendum. Est ergo quam Paulus expectat, corona justitiæ Dei, non sua; justum quippe est ut reddat quod debet, debet au tem quod pollicitus est. Infra vero exponit hanc justitiam ita appellari justitiam Dei, ut tamen ejusdem justitiæ voluerit Deus hominem habere consortem, eum faciendo ejusdem coronæ seu præmii promeritorem; cum operum, quibus erat illa repromissa corona, habere dignatus est coadjutorem. Et in codem sensu dixit Petrus Chrysologus, serm. 25, ad finem: Nonne homo homini exiguæ carthulæ obligatione constringitur? Deus tot et tantis voluminibus caret, et debitor non tenetur? Sed dicis: Esto quod debeat, quo exigente restituct? Se ipso; quia non potest ille mentiri; idem ipse est et caecutor et delitor. Deinde, si debitum, ex simplici promissione ortum, Deo non repugnat, nec diminuit dominium ejus, neque aliquam aliam imperfectionem illi affert, cur dicetur omne justitiæ debitum illi repugnare, aut imperfectionem afferre? Nulla cerle est sufficiens ratio, ut ex solutionibus argumentorum, et ex sequente discursu magis constabit.

[blocks in formation]

nem alterius virtulis, et includit sapientissimam rationem et dispositionem divinæ providentia; ergo utrumque cadit in Deum, et maxime respectu operum et satisfactionum Christi. Major per se nota videtur, quia justitia, ut sic, virtus est perfectissima. Unde, si nihil aliud addatur, in illius affectu et voluntate nulla imperfectio includitur. Minor decla-. ratur variis modis: primo, ex D. Thoma, 1 p., q. 21, art. 4, ad 3, ubi ait in nomine debiti importari ordinem exigentiæ vel necessitatis; ergo non magis repugnat Deo debitum aliquid faciendi, quam necessitas; sed, quamvis Deo repugnet simpliciter et absolute, non tamen repugnat ei necessitas ex suppositione alterius voluntatis seu promissionis ejusdem Dei; ergo neque ei repugnabit debitum ex suppositione, quia, sicut necessitas ex suppositione non tollit libertatem, nec minuit illam, simpliciter loquendo, ita nec debitum ex suppositione promissionis liberæ ipsius Dei tollit aut minuit perfectum dominium, quod potissimum consistit in libertate Dei omnipotentiæ conjuncta. Hinc vero addit D. Thomas, citato loco, et 1. 2, q. 114, art. 1, ad 3, ex hoc debito non proprie denominari Deum debitorem nobis, sed sibi ipsi, in quantum debitum est ei, ut sua ordinatio impleatur, nec posset ex actione creaturæ sequi hoc debitum, nisi supposita divina ordinatione, quod magis explicans eadem 1. 2, q. 114, art. 4, ad 2, dicit, per hoc debitum non obligari Deum creaturæ, sed potius creaturam subjici Deo, ut in ea divina ordinatio impleatur; quæ observatio D. Thomæ prudentissima est, et ad castum loquendi modum spectat, non vero repugnat doctrinæ, quam explicamus, sed potius eam supponit. Est etiam fundata in alia ratione optima, quam mox exponemus solvendo argumenta. Secundo declaratur idem; nam hoc debitum justitiæ divinæ non oritur ex aliqua lege, neque ab extrinscco provenit (ob quam rationem, inter alias, recte dicitur non obligari Deum hoc debito), sed oritur ex intrinseco, et connaturali rectitudine ipsius divinæ voluntatis, cui naturalis est omnis perfectio, quoad constantiam et rectitudinem voluntatis spectat; et ideo illi naturale est ac necessarium ut, postquam aliquid decrevit ac voluit, in ea voluntate immutabilis perseveret. Item, quamvis libere loquatur, tamen, si loqui vult, necessarium est ei vera loqui. Sic etiam quamvis libere promittat, tamen, quod semel promisit, necessario implet, non ex debito aut obligatione legis,

sed ex naturali rectitudine fidelitatis. Ita ergo, quamvis libere paciscatur, vel (quod idem est) sub conditione onerosa promittat, tamen, postquam semel paciscitur, necessario constat conventioni factæ, non ex extrinseca obligatione, aut debito, sed ex naturali rectitudine justitiæ; tale ergo debitum sic declaratum, et ad justitiam applicatum, non importat imperfectionem magis quam applicatum ad alia attributa.

113

nam Deus proprie et vere exercet actum ju61. Ultimo declaratur in hunc modum, dicii, cum bonis præmium tribuit pro meritis, Scripturis sincere intellectis satis constat ; ut ex Matth. 25, et ex aliis frequentissimis sed judicium est actus justitiæ, ut ex Philosopho, 5 Ethicor., c. 4, declarat D.Thom.,2. 2, pertinere ad justitiam, secundum quod est q. 60, art. 1, ubi tandem concludit, judicium tore, quod maxime in Deum convenit; ergo principaliori modo in principe seu gubernaretribatio præmiorum et acceptatio satisfactionis justæ conveniunt Deo ratione justitiæ. Dices convenire quoad formam, non quoad debitum justitiæ. Sed contra, nam ostensum est convenire ex honestate el æquitate justitiæ quam judicium requirit. Ostensum etiam est ita convenire ut, posito pacto, ex naturali rectitudine nesupcessario habeat talem actum. Ostensum denique est hoc debitum in præsente, nihil aliud esse quam hanc naturalem rectitudisi talis actus est ex rectitudine justitiæ, est nem seu necessitatem ex suppositione; ergo, etiam ex debito justitiæ. Tandem, quamvis hæc necessitas radicaliter habuerit originem. ipsa rectitudine justitiæ. Quod in hunc moa promissione, tamen formaliter jam est ex dum explico, quia, si mente fingamus Deum dominum, teneretur ex justitia ad reddenda. esse supremum judicem, et non supremum præmia proportionata meritis, vel ad acceptandam satisfactionem condignam, et debito simul sit dominus et judex, tamen ratione modo exhibitam; nunc autem, quamvis Deus promissionis statuit non uti in hoc negotio potestate dominantis, sed judicantis; ergo jam ex vi justitiæ necessario servat æquitatem lutionibus argumentorum. in judicando. Et hoc amplius constabit ex so

60. Quod si quis dicat hoc debitum justitie sic declaratum non excludi a Deo propter imperfectionem, sed solum non distingui etiam ratione a debito promissionis seu fidelitatis, contra hoc insto tertio, quia, fórmaliter ac- præcise secundum rationem loquendo, distinctum est fundamentum utriusque debiti sen necessitatis; unde distincta etiam est honestas in utriusque objecto et actu; ergo hoc debitum, de quo modo agimus, non pertinet formaliter ad fidelitatem; ergo spectat ad justitiam, non enim potest alia virtus excogitari ad quam pertineat. Major declaratur, quia debitum fidelitatis oritur ex sola promissione Dei, et ex veritate ac constantia ejus; debitum autem, de quo modo agiinus, quamvis requirat promissionem, et in ea potissimum fundetur, tamen et illa promissio diversæ rationis est, eo quod sit onerosa, et virtuale pactum includens; et non ex sola illa debitum nascitur, sed adjuncto opere quod in homine ipsa promissio requirit; et ideo tale debitum operibus commensuratur seu proportionatur, et in Scriptura sacra non soli Dei premissioni, sed ipsis etiam operibus ex gratia Dei factis, et in promissione fundatis, attribuitur, juxta illud Psal. 65, Matth. 16, ad Rom. 2, Apocalypsis ultimo: Reddet unicuique secundum opera sua; et ad Galat. 6: Que seminaverit homo, hæc et metet; 1 ad Corinth. 3: Unusquisque mercedem accipiet secradum suum laborem. Atque hinc etiam fit ut in posteriori genere promissionis, seu debiti, majus quoddam jus intercedat ex parte hominis ad mercedem seu præmium, quam sit in simplici promissione ad rem promissam; quia illud acquisitum est per propria opera, per quæ operarius quodammodo facit Suam, mercedem promissam; quia dignus est operarius mercede sua, Lucæ 10; et ideo dixit paterfamilias, Matth. 20: Tolle quod tuum est, trade. Et hoc ipsum est quod Paulus dicebat: Que seminaverit homo, hæc et metet. Est ergo distincta ratio honestatis in illo objecto.

et in actu ejus.

XVII.

[ocr errors]

citur acceptatio satisfactionis Christi. 62. Quænam sit Dei justitia a qua nasOmnium igitur difficultatum solutio, quæ probando priorem partem tertiæ sententiæ tactæ sunt, potissimum pendet ex dubitatione qua in tertio argumento petitur, quænam sit justitia in Deo, ad quam pertinet hoc debitum acceptandi justam satisfactionem, et (quod ejusdem rationis est) remunerandi justa merita. Ad quam breviter respondeo, formaliter ac proprie pertinere ad justitiam distributivam, continere autem eminenter quidquid perfectionis est in justitia commutativa. Priorem partem sumo ex D. Thom., 1 p., q. 24, art. 1, ubi, cum inquirat an in Deo

« PredošláPokračovať »