Obrázky na stránke
PDF
ePub

sit justitia, in corpore respondet non esse in Deo justitiam commutativam, esse autem distributivam ; certum est autem perfectionem justitiæ commutativæ eminenti modo, et seclusis imperfectionibus, reperiri in Deo, ut statim ex eodem D. Thoma ostendemus; ergo, cum negatur hæc justitia esse in Deo, intelligendum est secundum totam rationem formalem suam ; ergo, e contrario, cum justitia distributiva Deo tribuitur, intelligendum est formaliter ac proprie, nam, si tantum esset eminenter ac metaphorice, eodem modo, sicut de commutativa, de illa esset loquendum. Accedit quod in solutione ad primum ibidem docet D. Thomas, quasdam virtutes tribui Deo metaphorice et improprie, ut temperantiam, fortitudinem, et alias similes quæ circa passiones versantur, alias vero quæ versantur circa actiones, proprie tribui Deo, non ut versantur circa actiones civiles, sed ut versantur circa actiones Deo convenientes; et ponit exempla in liberalitate, magnificentia et justitia ; ergo, ex sententia D. Thomæ aliqua justitia est proprie in Deo; ergo maxime distributiva; nam hæc est quæ potissimum versari potest circa actiones Deo convenientes, quales sunt reddere præmia proportionata meritis, et remittere pœnam vel offensam, si justa et æquivalens sit satisfactio.

63. Ratione etiam probatur hæc pars, primo ex dictis, nam omnia, quæ adduximus, ut minimum probant hoc debitum justitiæ distributivæ, quod inter omnia justitiæ debita minimum est, et facilius potest absque ulla imperfectione intelligi, ut ex solutionibus argumentorum clarius constabit. Secundo, a sufficienti partium enumeratione juxta partitionem quæ in citato argumento tertio fit, cui concedimus ea omnia quibus duo priora membra, scilicet justitia legalis et commutativa, excluduntur. Quæ vero impugnant tertium de justitia distributiva, parvi momenti sunt, nam imprimis non repugnat justitiæ distributivæ ut supponat pactum et promissionem; quin potius id necessarium est, quandocumque princeps aut aliquis alius aliquid ex bonis suis liberaliter proponit ad certamen, ut detur in præmium seu bravium vincenti. Quamvis enim tunc promissio liberalis sit et gratuita, tamen, postquam illa facta est, et certamen est expeditum, ex justitia distributiva debetur præmium victori. Quod si interdum tenetur aliquis gubernator ex justitia distributiva aliquid dare absque propria promissione præ

via, id est, quia non est dominus earum rerum quas distribuit, sed dispensator, seu quia distribuit ex officio bona communia, a Republica vel a superiori principe ad id muneris deputata. Unde respectu superioris domini, vel Reipublicæ, semper antecedit illa promissio, vel expressa vel tacita; cum ergo Deus bona sua distribuat, et in præmium elargiatur, et injurias sibi factas, vel pœnas a se tanquam a supremo judice infligendas, remittat, non repugnat, imo valde consentaneum est quod antecedat spontanea promissio, ut justa distributio subsequi possit. Rursus nihil veritati hujus justitiæ repugnat, quod in ea servetur non solum proportio geometrica, quæ est inter plura extrema et proportiones varias, ita ut, quantum merita unius excedunt merita alterius, tantum illius præmium hujus præmium superet; sed etiam proportio arithmetica, quæ est rei ad rem, id est, ut unusquisque habeat præmium æquale suis meritis; hoc enim potius spectat ad summam perfectionem illius justitiæ. Quod enim interdum contingit in humana justitia, ut servet æqualem proportionem inter multos, quamvis singulis non ad æqualitatem tribuat, quantum unusquisque meretur, ex imperfectione est, quia, scilicet, non potest singulis conferre quantum absolute et simpliciter unusquisque meretur, nam si id fieri posset, sine dubio juxta æquitatem justitiæ ita faciendum esset, et inde etiam debita proportionalitas seu æqualitas proportionis resultaret. Hanc ergo proportionem Deus in sua distributione servat; tamen, quia omnipotens est, et perfectissima bona distribuit, quæ licet crescant in multis, non diminuuntur in singulis, ideo cum prædicta proportionalitate servat in singulis perfectam æqualitatem. Et hinc etiam verum est quod in conclusione subjunximus, habere hanc justitiam divinam, eminenter perfectionem justitiæ commutativæ, quia, scilicet, servat suo modo et sublatis imperfectionibus, æqualitatem rei ad rem. Quo sensu dixit D. Thom. 2. 2, q. 51, art. 4, ad 1: Forma divini judicii attenditur secundum rationem commutativæ justitiæ, prout, scilicet, recompensat præmia meritis, et supplicia peccatis.

64. Ad primam rationem in contrarium.His positis, facile est ad cætera argumenta respondere. Ad primum enim recte ibi responsum est, hanc necessitatem seu justitie debitum esse tantum ex suppositione alicujus promissionis, non cujuscumque, sed illius quæ est sub conditione operis æquivalentis,

seu habentis sufficientem proportionem ad præmium, vel mercedem. Ad replicam vero ibi factam, satis jam declaratum est quantum differat hæc promissio et debitum quod ex ea nascitur, a simplici promissione et debito fidelitatis. Neque refert quod Deus posset absque promissione præcipere illud opus propter quod mercedem promittit; falsumque est in omnibus pactis seu promissionibus humanis, necessariam esse illam conditionem, ut obligatio justitiæ oriatur. Pater enim potest absolute et sine promissione stipendii præciperc aliquid filio; et tamen, si vere promittat sub conditione operis, tenebitur postea stare promissis; et Princeps vel Respublica posset interdum præcipere certamen aut aliud opus absque promissione præmii, et tamen, quando illud proponit et promittit, tenetur illud reddere, et in eo distribuendo justitiam distributivam servare. Et ratio utriusque est, quia, licet posset uti alia potestate, non tamen vult, imo etiam promittit se illa non usurum, sed lege justitiæ.

Unde

65. Ad primam confirmationem. ad primam confirmationem, et exemplum de domino et servo, respondetur primo, quicquid sit de jure civili, tamen ex natura rei non repugnare intercedere tale pactum inter dominum et servum, dummodo deponat domiBus quodammodo personam domini, et induat personam solius judicis, aut gubernatoris, vel paciscentis; cur enim non potest id voluntate sua facere, vel etiam sponte sua ad id se obligare, aut juri suo cedere? Secundo dicitur, illud exemplum, ad summum procedere de obligatione justitia commutativa; nam quia inter homines servus non fit dominus eorum quæ acquirit, sed quicquid acquirit, acquirit domino, ideo non potest dominus integrum retinens totum jus quod habet in servum, ex justitia commutativa obligari ad reddendum illi hujusmodi bona, quia hoc nihil aliud esset quam obligari sibi ipsi, cum servo donata statim in ipsum transferantur. Non tamen excludi potest ea ratione obligatio seu debitum servandi justitiam distributivam facta promissione illi accommodata, et quanfum ad id cujus servus est capax, saltem quantum ad usum vel possessionem; hoc enim modo sumi debet exemplum, ut sit accommodatum ad rem de qua agimus; nam, licet homo sit servus Dei naturali servitute, lamen est capax proprii dominii, et uti vel frni potest bonis a Deo promissis ac donatis; el ideo, quamvis Deus etiam sit eorumdem

bonorum supremus dominus, nihilominus potest propriam rationem justitiæ in eis distribuendis necessario servare, supposita sua promissione.

66. Ad secundam confirmationem. - Ad secundam confirmationem imprimis dicitur, quamvis inter homines necessarium sit promissionem vel pactum acceptari ab altero cui fit promissio, tamen respectu Dei id non esse necessarium, quia voluntas ejus est per se efficax ad perficiendum pactum et constituendam promissionem; et imponendam (si vo luerit) homini obligationem suscipiendi onus impositum, sub cujus conditione præmium promittitur. Deinde dicitur hanc conditionem non omnino prætermitti in hac justitia divina; nam, si de Christo sit sermo, illi revelata est voluntas et promissio Dei, et voluntarie pactum acceptavit, et ad satisfaciendum pro hominibus eisque promerendum se obtulit; si vero sit sermo de aliis justis, etiam illis proposita est vita æterna tanquam merces ex ipsius Dei promissione, bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda, ut Concilium. Trident., sess. 6, c. 16, dixit. Et hujus promissionis fides, certaque spes rei promissæ, sicut ad salutem, ita etiam ad meritum, omnibus est necessaria; quod si fortasse in aliquibus non fuerit adeo explicita, saltem implicita requiritur, et sufficere interdum potest, juxta illud Pauli, ad Hebr. 11: Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Denique dicitur, ad inducendam propriam obligationem justitiæ commutativæ fortasse magis esse necessariam illam conditionem, quod pactum utrique parti proponatur, et ab utraque acceptetur, tamen ad debitum justitiæ distributivæ id necessarium non esse. Et ratio differentiæ assignari potest, quia rectitudo justitiæ commutativæ fundatur maxime in dominio alterius comparato ad illud, qui superius dominium non habet; transactio autem hujusmodi dominii non fit sine contrahentium consensu; at vero rectitudo justitiae distributivæ magis fundatur in decentia ipsius actionis, et conformitate quam habet cum ipsa ratione, seu rationali aut intellectuali natura, sicut rectitudo, quæ est in implenda promissione, non semper fundatur in jure alterius, sed in ipsa rei decentia et convenientia; et ideo, sicut in promissionibus divinis necessarium non est quod a nobis sint acceptatæ et cognitæ, sed satis est quod a Deo sint factæ, ut necessarium sit, et suo modo debitum, Deum iilas

P

implere, ita, in actionibus quæ ad justitiam distributivam pertinent, ut rectitudo in eis necessario servanda sit, necessarium non est ut a nobis acceptentur promissiones seu pacta in quibus fundantur; sicut etiam ad promerendum coram Deo, necessarium non est operari intuitu mercedis, vel sub formali intentione et spe, quasi obligandi illum ad dandum præmium, sed satis est meritorium opus cum debitis conditionibus excrcere.

67. Atque eadem fere responsio est ad ultimam partem seu confirmationem illius argumenti; concedo enim duplicem illum modum promissionis conditionatæ, unum, in quo conditio solum ponitur ad suspendendum consensum, seu obligationem quæ non urget donec conditio impleatur; aliud, in quo opus conditione positum, ut condignum et æquivalens meritum postulatur; et hujusmodi esse dicimus promissiones et pacta Dei, in quibus hæc justitia fundatur, ut ex modo loquendi Scripturæ satis ostendimus. Neque ad hujusmodi justitiam necessarium est ut opus, quod in promissione exigitur, cedat in Dei utilitatem, aut quod novum aliquod dominium in illum transferat; hoc enim ad summum posset esse necessarium in promissionibus, vel pactis in quibus ex utraque parte propria et rigorosa obligatio justitiæ commutativæ nascitur; nam justitia commutativa proprie sumpta in datis et acceptis versatur; at vero ad rectitudinem et honestatem justitiæ distributivæ, satis est ut fiat opus quo voluntas promittentis impleatur, et quod opus ipsum habeat condignitatem, et moralem æquivalentiam cum re promissa. Quæ omnia locum habent respectu Dei absque ulla imperfectione.

[ocr errors]

68. Ad secundum principale. Ad secundam rationem principalem primum in genere dicitur, totam procedere et recte concludere de justitia commutativa, quam fatemur proprie non habere locum in Deo propter imperfectiones quas includit; de justitia autem distributiva non procedit prædicta ratio. Unde ulterius, utendo nomine obligationis in bono sensu, non ut dicit vinculum morale ortum ex præcepto, seu lege Superioris, sed ut dicit naturalem quamdam rectitudinem, hoc (inquam) sensu concedo, Deum ex rectitudine justitiæ ad aliquid obligari seu necessitari ex suppositione ; et consequenter assero, posse creaturam ratione sui operis facti ex gratia et sub promissione divina,habere aliquod jus quod Deus infallibiliter et necessario

servat ex rectitudine justitiæ. Rursus addo hoc jus, proprie loquendo, esse non in re, sed ad rem; quod ita declaro, nam id, quod est debitum creaturæ ratione sui operis, considerari potest vel ut nondum exhibitum, sed in futurum præstandum, sicut nunc debetur gloria justis viatoribus; et tunc constat nondum esse jus in rem ipsam acquisitum, cum nondum sit; vel considerari potest ut jam exhibitum, ut est nunc præmium gloriæ in beatis, vel gratia et remissio peccati in justis viatoribus, et jam tunc non habet locum ratio debiti, cum jam sit persolutum; sed, si aliquo modo ibi considerari potest obligatio seu debitum, est quatenus interdum bonum illud semel datum auferri non potest, quia ex promissione obligatur Deus ad perpetuo conservandum illud; et ita etiam, formaliter loquendo, illa conservatio consideratur ut futura et nondum exhibita, et ideo etiam ut jus ad illam potius habet rationem juris ad rem, quam in re. Quod si fortasse tale sit bonum illud, ut non indigeat nova conservatione, jam proprie nullum relinquitur jus, nec debitum in ordine ad illud; hujusmodi autem bonum non potest esse positivum et reale, quia nullum est quod Dei conservatione non egeat, sed per modum carentiæ vel negationis intelligi potest, ut, verbi gratia, in remissione seu ablatione peccati; nam, postquam Deus illud abstulit, non est necesse ut specialiter conservet carentiam illius peccati, imo nec facere potest ut illud redeat, nisi homo voluntarie iterum peccet; et idem est de remissione pœnæ, nam, postquam Deus abstulit reatum ejus, non potest illum reparare, imo nec pœnam illam infligere, formaliter loquendo de poena; et ideo, si quis acquisivit jus justitiæ ad remotionem alicujus mali, si malum illud sublatum est, jus quidem justitiæ servatum est, in futurum vero nullum manet proprie jus, quia nihil amplius agendum superest, nec malum illud extrinsecus redire potest. Est igitur hoc jus creaturæ quoddam ad rem potius quam in re, et ideo propriissime pertinet ad justitiam distri butivam, ad quam proprie ac formaliter non spectat restituere alteri quod suum est, vel erat; sed conferre id ad quod habet aliquod jus, ratione alicujus dignitatis seu meriti.

69. Hæc justitia non minuit divinum dominium.-Unde ulterius dicitur, hujusmodi jus creaturæ ad rem nec minuere perfectum Dei dominium, nec imperfectionem aliquam in Deum inducere. Nam, vel hæc imperfectio

[ocr errors]

proveniret ex jure illo quod tribuimus creaturæ, vel ex necessitate illa ex suppositione, quam dicimus esse in Deo. Non primum, quia quod creatura habeat verum dominium rerum, non minuit supremum Dei dominium : ergo neque quod habeat jus meriti vel satisfactionis ad aliquid, minuit dominium Dei. Neque etiam secundum, quia illa necessitas non oritur proprie ac formaliter ex jure creaturæ, sed quasi objective tantum, formaliter autem provenit ex rectitudine divinæ voluntatis, supposita ejusdem voluntatis libera promissione. Unde non est diminutio dominii, sed determinatio ejus ad rectum ac perfectum usum, quæ optime stare potest cum pleno dominio, vel quoad specificationem, ratione honestatis actus, sicut determinatur libertas Dei ad dicendum verum, vel etiam quoad exercitium ex suppositione prioris liberæ voluntatis Dei, quæ, sicut non diminuit libertatem, ita neque dominium. Sicut etiam necessitas fidelitatis servandæ non minuit divinum dominium, quia non provenit ab extrinseco, sed ex suppositione propriæ libertatis, et intrinseca rectitudine. Tandem dicitur hujusmodi jus ad rem, pertinens ad justitiam distributivam tantum, non refundi in personam, nec constituere illam,proprie loquendo, debitorem alteri habenti tale jus, sed potius sibi ipsi (ut dixit D. Thom.), quia, scilicet, suis actionibus talem rectitudinem debet; et ideo hoc debitum nec cum perfecto dominio, nec cum suprema domini potestate repugnat; propter quod Fulgentius, loco citato, in hunc modum scribit: Ecce qualis est dominus noster, ut donando debeat, et quanto magis eum debitorem esse non pigeat; in quantum enim gratis largitur, in tantum debitor invenitur; neque enim potest aliquis debitorem habere, nisi in eo quod ipse dignatus fuerit, gratuita largitate conferre.

70. Quomodo hæc justitia possit esse ex parte Dei distributiva, et ex parte Christi commutalica. Sed instabit adhuc aliquis, nam sola hæc necessitas justitiæ distributiva non satis est ad justitiam Christi stabiliendam. Primo quidem, quia supponit liberalem promissionem acceptandi. Secundo, quia ratio justitiæ non est uniformis in utroque extremo, nam ex parte Christi est commutativa, ex parte vero Dei dicitur esse tantum distribativa, que est longe minor. Tertio addi potest, quod, licet in meritis et præmiis magis appareat illa ratio justitiæ distributivæ, in satisfactione autem et remissione culpæ aut

pœnæ ægre potest id intelligi, quia satisfactio non respicit distributionem ullam præmiorum, imo in hoc differt a merito. Ad primum respondetur, id non esse contra rationem justitiæ; non enim postulat vera justitia ut unus possit alium cogere ad contrahendum, sed solum ut, servata in omnibus æqualitate, possint voluntarie pacisci, et positum pactum ex justitia servandum sit, quod non solum in justitia distributiva, sed in omni fere justa conventione reperitur; quod variis exemplis, tam in hoc quam in præcedente puncto, declaratum est. Ad secundum, supra etiam dictum et probatum est non oportere actum justitiæ esse ita reciprocum, ut sit ejusdem rationis in utroque extremorum, maxime quando extrema sunt diversi ordinis et perfectionis.

71. Ad tertium. Ad tertium suppono, per se ac formaliter non requiri ad actum distributivæ justitia, ut sit inter multos; quamvis enim fingeremus unum tantum hominem vel Angelum meruisse gloriam, ad justitiam distributivam pertineret illi reddere præmium; licet ergo nomen distributionis ex ordine ad multos sumptum videatur, tamen justitia distributiva formaliter non hoc significat, sed virtutem, quæ servat jus quoddam ad rem, fundatum in merito ac dignitate actionis vel personarum. Hinc ergo respondeo, quod, licet remissio vel acceptatio, quæ satisfactioni respondet, per se non respiciat multos, sed unum satisfacientem, nihilominus potest in ea habere locum ratio justitiæ distributivæ, quia jus illud ad remissionem obtinendam per satisfactionem potest esse cum cadem proportione et æqualitate, quæ est inter meritum et præmium. Unde, licet satisfactio in multis differat a merito, ut in principio sectionis præcedentis dictum est, et in co præsertim quod meritum per se respicit mercedem, et commodum merentis, satisfactio autem recompensationem injuriæ, et honorem persona offense; nihilominus ex satisfactione resultare potest commodum satisfacienti, vel ei pro quo satisfactio offertur, ut est remissio peccati aut pœnæ ; et quoad hoc sequitur ex satisfactione jus ad tale commodum, simile illi quod est in merito, et ideo in hoc jure servando potest etiam justitia distributiva intercedere.

[ocr errors][ocr errors]

SECTIO VI.

dicam) per inflictam pœnam, quæ pertinet ad vindicativam justitiam, exigi potest ab eadem

Utrum in satisfactione Christi servata fuerint leges persona, per potestatem publicam. De qua

omnes perfectæ justitiæ.

1. Quanquam hæc quæstio videri possit ex superioribus definita, quoniam tamen interdum contingit, in aliquo merito vel satisfactione servari propriam et æqualem justitiam, quamvis non undequaque perfectam, ideo merito in speciali dubitamus an ita acciderit in Christi satisfactione. Præsertim cum non sit facile in hac satisfactione tueri conditiones omnes quas multi putant ad perfectionem justitiæ esse necessarias, præter eas quæ sunt essentiales, et de primaria ratione justitiæ, ut esse ad alterum, reddere æquale, vel jus alterius illæsum servare; hæ namque conditiones in ipsamet definitione justitiæ continentur, et in illius objecto ac munere, quod est unicuique jus suum reddere. De quibus essentialibus conditionibus satis in superioribus dictum est. Aliæ vero, quæ ad perfectionem et rigorem justitiæ pertinere censentur, plures numerari possunt; tres vero existimantur præcipuæ, quantum ad satisfactionem spectat. Prima, ut sit ex bonis propriis satisfacientis. Secunda, ut sit ex alias indebitis. Tertia, ut non fundetur in gratia a creditore facta. Quartam addunt quidam, scili cet, ut satisfactio sit ab eadem persona quæ offendit. Quinta etiam additur, ut, scilicet, satisfactio talis sit quæ obliget creditorem ad illam acceptandam. Denique additur sexta, scilicet, ut sit inter æquales, quia justitia commutativa, de qua agimus, ex primaria intentione sua ad æquale tendit, et inter æquales versatur. Sed non est quod in his ultimis conditionibus immoremur, nam de quarta satis ex dictis sectione præcedenti colligitur, illam conditionem, per se ac simpliciter loquendo, non esse necessariam ad æqualitatem, et inde etiam fit necessariam non esse ad perfectionem justitiæ. Hac enim ratione dicunt frequenter Theologi, non teneri eum, qui injuriam intulit, ad petendam veniam, nisi vel judicis, vel prudentum arbitrio, illud sit necessarium medium ad condignam satisfactionem, alioqui satis est quacumque via injuriam cum æqualitate resarcire, quod notavit Cajet. 2. 2, q. 72, a. 3; Soto, lib. 4 de Just., q. 6, art. 3, in solut. 5 arg. Hoc autem communiter intelligendum censetur quoad satisfactionem, quæ ad commutativam justitiam spectat, nam satis passio (ut sic

re legi potest Covar., lib. 2 Variar., c. 10; Medina, C. de Restit., q. 29; Cordu., lib. 1 Quæstion. Theol., q. 27, et in Summ. Hispan., q. 58. Sed, licet regulariter hoc verum. sit, tamen potestas publica, servata justitiæ æquitate, potest ita poenam imponere, ut per alium sustineri seu satisfieri possit, si ad satisfaciendum Reipublicæ id sufficere censeatur, et maxime si sit ex lege et pacto antecedente remissionem pœnæ, seu talem satisfaciendi modum. Unde satis constat, ex vi hujus conditionis justitiam satisfactionis Christi fuisse satis perfectam, præsertim quia hæc conditio non fuit omnino prætermissa, quia, sicut genus humanum offendit in uno individuo naturæ suæ, ita satisfecit aliud. Quod autem illa individua diversa sint, materiale quid est, et non multum refert. ad rationem offensæ et satisfactionis; maxime quia, sicut Adam offendit Deum, non tantum ut privata persona, sed veluti caput et principium virtute continens totam naturam, ita Christus satisfecit ut caput omnium hominum, quæ dignitas illi fuit quasi connaturalis, propter personæ suæ dignitatem, in quo Adamum superavit. Denique, posita supra dicta promissione et pacto, per quod intelligitur Christus quasi suscipere in se causam omnium hominum, facile intelligitur quo modo vera ratio justitiæ interveniat, etiam si unus pro alio satisfaciat. De quinta etiam conditione satis dictum est sectione præcedenti, paulo ante finem, ubi ostendimus eam conditionem, eo modo quo necessaria esse potest, inventam esse in Christi Domini satisfactione. Qui autem existimant Deum non acceptasse ex justitia satisfactionem Christi, ut nihilominus defendant eum ex perfecta justitia satisfecisse, negant hane conditionem esse necessariam ad perfectam justitiam,ut præcedenti sectione satis dictum est. Denique, sexta conditio ab antiquis auc toribus non assignatur, nec videtur ulla ra tione fundata, si intelligatur de æqualitate simpliciter personarum, satisfacientis, et cui fit satisfactio, quia justitia non intendit hane æqualitatem, sed solum inter datum et acceptum, seu inter satisfactionem et injuriam; unde sola illa æqualitas vel proportio inter personas et dignitates earum necessaria est, quæ ad constituendam æqualitatem in rebus seu actionibus sufficiat ; quia nihil aliud exigi

« PredošláPokračovať »