Obrázky na stránke
PDF
ePub

modo autem principatus ducis interruptus non fuerit, explicat probabili modo infra explicando.

14. Refutatio expositionis. In hac vero — expositione illud imprimis est valde difficile, quod voluntarie affirmat principatum regium potuisse interrumpi propter peccatum, non vero principatum ducis, cum ex verbis Jacob non magis colligi possit alteram partem esse conditionatam, quam alteram. Et revera locutio illa, Donec veniat qui mittendus est, in neutra parte commode admittit sensum conditionatum, quia si illa esset tantum quædam promissio conditionalis, impleta conditione, id est, non existente idololatriæ peccato, non auferretur sceptrum propter solum Messiæ adventum; existente vero conditione, etiam si nondum venisset Messias, ablatum esset; sine causa ergo dictum esset, Donec veniat qui mittendus est. Non fuit ergo illa promissio conditionata, sed prædictio absoluta eventus futuri.

15. Quarta expositio. Concilium Sanhedria.-Propter has difficultates exponi solet ab aliis hic locus non de sceptro regni, sed de potestate judicandi, seu de concilio sapientum, quod ab Hebræis dicitur Sanhedrin, quod erat quasi supremus quidam senatus et Concilium regale, in quo principaliores causæ illius populi terminabantur, de quo plura indicia in Scriptura sacra reperiuntur. Incepisse enim creditur hoc Sanhedrin in illis septuaginta viris, quos Deus congregare fecit, deditque illis de spiritu Moysis, ut cum illo onus regendi populum sustinerent, et hi censentur esse illi septuaginta viri quibus secretiora mysteria legis et Scripturæ sacræ committebantur, 4 Regum 14, ut insinuant Hilarius, Psalm. 2; et Origenes, homil. 6 in Numer. Et de illis intelligi potest illud Deuteron. 17: Si difficile aut ambiguum apud te judicium esse perspexeris, ascende ad locum quem elegerit Dominus, etc. Et 1 Paralipom. 26, in qua parte domus erat seniorum concilium. Hoc vero Sanhedrin non fuit ablatum tempore captivitatis, ut sumi potest ex Daniel. 13, ubi senes populi judicarunt Susannam. Ubi Glossa et Lyranus advertunt, illos fuisse de tribu Juda. Et idem durasse usque ad tempora Christi Domini. Tunc vero tempore Herodis cessasse, et Judæis ablatam esse hanc supremam potestatem judicandi, referunt ex traditione Hebræorum Geneb. et Galat. supra, idque confirmant ex illo verbo Joan. 18: Nobis non licet interficere quemquam. Per le

gem enim licebat in causa justa, quia potestas illi non deerat, ut patet ex Deuteron. 17. Ergo non licebat, quia Romani vel Herodes illos potestate privaverant. Sed quamvis hæc omnia, licet non satis certa sint, vera esse concedam, non tamen ostensum est, nec ex sacra Scriptura aut traditione aliqua probatur, hos septuaginta viros, aut majorem eorum partem, aut eorum ducem seu præsidem fuisse de tribu Juda, ut propterea, perseverante hoc Concilio, dicatur perseverare princeps seu dux de tribu Juda; Numerorum enim 11 simpliciter dicuntur illi septuaginta viri electi de senioribus Israel. Et illis eo tempore præfuit Moyses, ut ex eodem loco intelligitur, et Hebræi tradunt, et verisimile est semper illis præfuisse summos sacerdotes. Nam Deuteron. 17 clare dicitur hoc judicium ad sacerdotes pertinuisse: Ascendes (inquit) ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus. Veniesque ad sacerdotes Levitici generis; et infra: Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, etc. Quamvis ergo Sanhedrin duraverit usque ad Christum, non inde fit durasse sceptrum in domo Juda.

16. Quinta expositio. - Refutatio.- Quamobrem Eusebius, quem alii sequuntur, existimavit Judam, cui promissa est possessio sceptri usque ad Christum, non esse intelligendam specialem tribum ab aliis undecim distinctam, sed totum Judaicum populum, ut in illa tribu maxime conservandus erat, et ab ea nominandus et nobilitandus. Sensus ergo est, Judaicum populum semper fuisse habiturum proprios duces et principes, per quos gubernaretur et judicaretur, donec Messias veniret. Et ita factum est usque ad Herodem, qui alienigena fuit, cujus tempore natus est Christus, et ab eo tempore semper gens illa caruit proprio duce et gubernatore, et externis principibus subjecta est. Ita Eusebius, libr. 3 de Demonstrat., cap. 2. Idem sentit Justin., Dialog. contra Triphon.; et Augustinus, 18 lib.. de Civitat., cap. 45, cum inquit: Non ergo defuit Judæorum princeps ex Judæis usque ad Herodem. Et Ambrosius, lib. de Benedict. Patriar., cap. 4, similia fere verba habet; et Chrysostomus, homil. 67 in Genes. Sed nihilominus expositio hæc violenta nimis esse videtur. Quia omnes illæ benedictiones sigillatim ad singulos filios Jacob, et ad eorum posteritates pertinent, quod in omnibus aliis evidenter constat. Eodem autem modo in hac benedictione loquitur specialiter ad Judam, unde ad illum et ad ejus posteros specialiter

pertinent cætera, quæ in eadem benedictione continentur, ut est illud: Juda, te laudabunt fratres tui, et adorent te filii patris tui. Quod dictum est propter Christum, qui dignus est perfecta latriæ adoratione, quem statim catulum leonis vocat, per eam metaphoram explicans Filii personam, ut Patres exponunt, qui propterea hic intelligunt Christum fuisse prædictum de tribu Juda, ut patet Chrysostomo, homil. 2 in Matth.; igitur eadem ratione cum dicitur: Non auferetur sceptrum de tribu Juda, non de toto Judaico populo, sed de speciali tribu Juda intelligendum est, ut intelligunt Eucherius, Chrysostomus, Albinus Diodorus, et alii in Genes. ; et Epiphanius, hæres. 20; Augustinus, 22 contra Faust., cap. 45; et Orig., homil. 37 in Genes.

--

17. Auctoris opinio. Nota hæc duo. Retuli tot antiquorum sententias, non ut eas impugnarem atque rejicerem, sed quoniam omnes majorem lucem huic testimonio afferre possunt, et ex singulis aliquid elici, quod ad majorem illius intelligentiam conducat. Igitur iilud imprimis simpliciter verius existimo, nomine Judæ intelligendam esse specialem tribum, et intentionem Jacob fuisse prædicere ex illa non defuturos principes aut duces populi Judaici. Sed recordari oportet tempore Roboam gentem illam in duo regna fuisse divisam, scilicet, regnum Judæ, et regnum Israel. Regnum autem Israel, quod decem tribubus constabat, plusquam quingentis annis ante adventum Christi ita fuisse vastatum a Salmanasar, rege Assyriorum, ut nulla illius mentio ulterius habeatur, ut constat 4 Reg. 7 et 18; unde fit solum regnum Judæ permansisse usque ad Christum. Quod quidem fere solam gentem ex tribu Juda complectebatur. Dicitur enim 4 Reg. 12, solam tribum Juda secutam esse domum David, quia quamvis tribus etiam Benjamin insecuta fuerit tribus Roboam, tamen non fuit integra sicut tribus Juda, vel fere non habetur ratio ejus, propter dignitatem et excellentiam tribus Judæ. Unde in loco citato ex 3 Regum, inter alia sic dicitur: Iratusque est Dominus Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. Unde notat Joseph., lib. 11 Antiquit., Judæorum appellationem, tunc primum illi genti et regioni fuisse inditam, quando ex Babylonica captivitate tempore Nehemiæ reversa est, propter hanc fortasse causam, quod sola tribus Juda illam regionem colere censebatur. Ex quo fit fere idem esse mansisse sceptrum vel ducem in

tribu Juda, et in populo Juda, quandoquidem totus ille populus fere ad solam illam tribum redactus est. Unde vix aut nullo modo fieri potuit, ut populus ille potestatem se regendi aut judicandi retinuerit, quin vel omnino, vel magna ex parte ad tribum Juda pertineret.

18. Dignitas tribus Judæ.-Addere vero ad majorem explicationem oportet, nomine sceptri et ducis, vel non esse intelligendam dignitatem et potestatem regalem proprie et perfecte sumptam, vel certe non solam illam, sed quamcumque primariam et principalem potestatem judicandi vel regendi populum; ita tamen ut, si utramque significari dicamus, alteram nomine sceptri, alteram nomine ducis,non sit necesse intelligere tribum Juda habituram fuisse utramque dignitatem usque ad Christum, seu, quod idem est, neutra fuisse carituram; sed sensus erit non fuisse carituram utraque simul, atque adeo alteram saltem semper fuisse habituram; et hoc modo facile intelligimus dignitatem hanc et a principio fuisse in tribu Juda, et usque ad Christum in ea perseverasse. Post adventum autem ejus omnino ab hac dignitate cecidisse. Prius enim quasi in honore habebatur, quia germen vitæ suis in lumbis continebat; postquam vero illud protulit, et illo frui vel nescivit, vel noluit, merito sua dignitate privata est. Quod ita ut dictum est evenisse, et ex Scriptura sacra, et ex eventibus ipsis facile declaratur. Ut enim omittam tempus illud quo post hanc prædictionem Jacob populus Judæorum in Egypto permansit, de quo neque in Scriptura sacra, neque in profana historia aliquid scriptum reperio, statim ac populus discessit ab Egypto, cœpit illa tribus cæteris anteferri. Numer. enim 2 et 7, prima acies ad Orientem tribui Judæ cum copiis suis tribuitur, et cap. 9, prima omnium castra movebat, et quasi agmen ducebat. Deinde Num. 7, couvenientibus principibus tribuum ad offerenda munera, prius offert Naason princeps Judæ. Judicum etiam 1 jussu Dei suprema potestas ad hanc tribum delata est post Josue mortem. Et quandocumque genealogiæ tribuum referuntur, semper prima refertur Judæ posteritas, 1 Paralipom. 2, et sæpe alias. Unde etiam facile credibile fit, in illo Concilio septuaginta virorum primarios judices. fuisse de tribu Juda, quod præsertim ac necessario dicendum est de eo tempore quo regnum Judæorum fere ad tribum Juda redactum est. Unde fit hanc saltem dignitatem us

SECTIO II.

9, Animadverte, etc.

[ocr errors]

que ad Christi adventum in ea perseverasse. Vespasianus nec Judæus fuit, neque ullo moAccedit, præter hanc dignitatem a tempori- do ex tribu Juda, aut familia David; quin pobus David habuisse supremam ac regiam po- tius, ut Eusebius refert, lib. 3, cap. 11, omnes testatem; quæ licet non perfecte in ea durave- posteros David, magna diligentia conquisitos, rit usque ad Christum, quod necessarium non interficiendos curavit, ut cætera omittam, est, ut dixi, ad veritatem hujus prophetiæ, quæ in istum convenire non posse manifesnon fuit tamen penitus illa privata; tum quia tum est. semper tribus illa ut regalis et præcipua honorata est; tum etiam quia, licet aliquando hæc potestas ad sacerdotes derivata fuerit, Secundum testimonium contra Judæos, ex Daniel. hoc factum est, ut Theophan. supra dicit, quatenus tribus Levitica per matrimoniorum. eonjunctionem una cum illa effecta est, et ab illa particeps facta est regalis splendoris et nobilitatis. Hoc ergo modo principatus Judæorum in tribu Juda usque ad Christum continuatus est; in Christi autem adventu omnino cessavit, non solum quia rex alienigena Herodes tunc regnare cœpit in populo Judaico; et quia Concilium Sanhedrin sua potestate privatum est, et ab altero Herode, cujus tempore mortuus est Christus, penitus extinctum; sed etiam quia paulo post in eversione et captivitate Jérusalem a Romanis facta, totus ille populus fere deletus est, et distinctio tribuum ita confusa, ut nulla dignitas aut prærogativa tribus Judæ jam cerni aut fingi posset. Omnino ergo! vanum et ineptum est adhuc ex illa tribu Messiam expectare.

19. Vespasiani temeritas Christi regnum affectantis. Non prætermittam autem advertere, nonnullos Judæos hoc testimonio convietos, Messiam venisse fassos esse; illum tamen fuisse Herodem falso fuisse mentitos, at notarunt Hieronymus, contra Luciferian.; Tertul., de Præscrip., cap. 45; Epiphan., hæres. 20, qui aperte eos convincit, quia neque Herodes fuit de tribu Juda, neque in eum conveniunt alia, quæ tam in hoc, quam in aliis locis Scripturæ de Messia dicuntur. Denique tempore etiam Vespasiani nonnulli tentarunt prophetias de Christo datas ad illum accommodare; in quem errorem inclinavit Joseph., lib. 7 de Bello Judaic., cap. 12, confundens cum vero Messia ducem illum, quem ad evertendum sanctuarium et civitatem venturum esse Daniel, c. 9, prædixerat. Tradunt enim historiæ, hunc Vespasianum Christi regnum affectasse, ideoque pacis templum erexisse, et per magicas artes apparentia quædam prodigia effecisse, ut quæ de Christo scripta erant, in illo completa esse posset existimari. Sed non est quod in hoc etiam explodendo errore immoremur; ex eis dem enim principiis facile refellitur; quia

1. Nomine Christus, non Cyrus aut Hircanus intelligitur. Theodoreti error. Secundum testimonium, sicut clarissimum, ita et vulgatissimum ad convincendos Judæos est, quod ex Daniel. 9 sumitur, ubi ortus Messiæ post septuaginta hebdomadas futurus prædicitur his verbis: Animadverte sermonem, et intellige visionem, septuaginta hebdomadæ abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, el deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia; el ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo, et animadverte, ab exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt ; et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. Et post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus, el non erit ejus populus qui cum negaturus est, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus, cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio; confirmabit autem pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdomadis deficiet Hostia, et sacrificium, et erit in templo abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Hactenus Gabriel ad Danielem. In quo testimonio primum omnium statuendum est prædici adventum Messi post illas septuaginta hebdomadas, quod posteriores Hebræi pertinaciter negant, quia hoc admisso vitare non possent hujus testimonii vim. Utuntur vero ista conjectura, quia Daniel tunc non postulabat a Domino Messiæ adventum, sed solum liberationem sui populi ab illa captivitate. Quæ conjectura levissima est, primum, quia utcumque explicent prophetiam hanc, vitare non possunt quin multa contineat ad libertatem illius populi nihil pertinentia, ut ex falsis etiam corum interpretationibus constat, quas referre omitto, quia per se futiles sunt; et in

glossa ordinaria tractantur fuse, ac plane refelluntur. Deinde sæpe Deus, quæ illius liberalitas est, plus homini concedit quam ipse petat, quamque desideret; atque Danielem ipsum verisimile est, non tantum temporalem populi libertatem, sed multo magis spiritualem futuram per Messiam desiderasse. Quod satis indicavit Angelus, dicens: Ego veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es. Denique verba illa tam clara sunt et perspicua, ut conjecturis minime indigeant, qualia imprimis sunt illa, Ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, etc., usque ad illud, Et ungatur Sanctus Sanctorum. Quæ neque ad promissiones mere temporales et externas, nec ad aliquem purum hominem accommodari possunt. In Christum vero cadunt omnia mirifice; nam et Sanctus Sanctorum est, et unctus oleo lætitiæ præ participibus suis, Psalm. 44. Ut enim bene notavit Eusebius, lib. 8 de Demonstrat., cap. 2, quamvis in Scriptura sacra multi nominentur sancti, nullus tamen homo purus Sanctus Sanctorum dictus est; Christus vero cum per se sanctus sit, non ex accidenti, sed sanctificatus substantia ipsa et essentia sanctitatis, cumque sit principium sanctificationis totius, merito Sanctus Sanctorum dicitur; ut illa reduplicatio, juxta proprietatem hebraicæ linguæ, supremam dignitatem et excellentiam indicet; quemadmodum cum dicitur Rex Regum, et Dominus dominantium. Et eadem de causa verbum illud, Et adducatur justitia sempiterna, uni Christo potest convenire, vel quia ipse est nostra justitia, sanctificatio et redemptio, vel quia veram justitiam nobis attulit, et, quod in ipso est, peccatum delevit, dum ex perfecta justitia pro illo satisfecit. Quæ omnia præstitisse Christum evidenter ostendi non possunt, sed credenda sunt, tum propter ipsius facta atque prædicationem; tum propter alia multa Scripturæ sacræ testimonia, id efficaciter comprobantia; tum denique quia evidens est de nullo alio similia credi aut affirmari posse. Sed quod in eadem prophetia Angelus addit, ut impleatur, seu signetur, visio prophetiæ, post Christum impletum esse compertum est, ut recte Chrysostomus, orat. 2, contra Judæos, et Tertullianus, lib. contra eosdem, cap. 8, notarunt. Ante Christum enim frequens et quasi ordinariæ erant propheticæ revelationes, cum nondum venisset Messias, quem cunctæ visiones prophetarum intuebantur; at vero post Christum, verum Messiam, et antiquæ pro

phetiæ impletæ sunt, et novæ cessaverunt ; unde etiam in Evangelio dicitur: Lex et prophete usque ad Joannem. Addit præterea Angelus: Ab exitu sermonis usque ad Christum ducem, etc., ubi etiam Christi nomen expressit; Judæi vero nomine Christi Cyrum intelligunt, qui Isai. 44 et 45 Christus appellatur. Sed, ut alia omittam, hoc stare non potest, quia Christus dicitur futurus post sexaginta novem hebdomadas, Cyrus autem jamdiu præcesserat; et eodem modo facile refelluntur alia subterfugia vana, et sine fundamento. Miror autem Eusebium quod nomen Christi hoc loco de Hircano, seu de successione Pontificum Judæorum, usque ad ipsum Hircanum, quam per sexaginta novem hebdomadas durasse existimavit, interpretari ausus sit; primum omnino voluntarie, et contra vim verborum; quia Christus dux, quasi per antonomasiam de Messia dicitur, juxta illud Isaiæ 55: Dedi te in lucem gentium, ducem ac præceptorem populis. Et Mich. 5: Ex te enim exciet dux; et in hebræo, ubi nos habemus, usque ad Christum ducem, est vox significans: Usque ad Christum principalem, quæ est singularis appellatio veri Messiæ. Deinde præcedentia verba non alium sensum patiuntur, et idem de sequentibus statim ostendemus, ut omittam rationem et computationem temporum manifeste illi expositioni repugnare, ut ex sequentibus constabit. Unde, quod deinceps addit Angelus : Et post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus, multo magis de vero Christo intelligendum est; quod enim Judæi confingunt hunc Christum fuisse Herodem Agrippam, qui temporibus Titi in secundi templi destructione occisus est, et falsum est, quia hic Herodes non fuit tunc a Romanis occisus, ut constat ex Josepho, lib. 2 de Bello Judaico, cap. 16; et licet esset verum, tamen Christi appellatio non posset illi accommodari, qui nec gratia, nec oleo unctus fuit, nec alia, quæ continentur in illa prophetia, eidem convenire ullo modo possunt. Quin etiam Theodoretus graviter hoc loco lapsus est, qui hunc Christum occisum, Hircanum fuisse interpretatur, cum tamen Christum ducem fateatur esse Messiam; nam imprimis hæc varietas et multiplex ejusdem vocis significatio in eodem contextu voluntarie et sine fundamento confingitur. Denique gratis plane existimatur, mortem Hircani hoc loco ab Angelo prædictam esse, quod nec postulent antecedentia verba, neque subsequentia. Imo, cum nec illius mors aliquam

utilitatem hominibus attulerit, non ita multo ante prædicenda videbatur. Addo, ad computationem temporum seu hebdomadarum, eam expositionem utilem nullatenus esse, ut ex inferius dicendis constabit satis. Denique mortem veri Messiæ ibi prædici constat ex toto contextu; per eam enim mortem iniquitas deleta est, et sempiterna justitia consummata; in ea Judæorum populus Dominum suum negavit, ob idque facinus tam atrox pœnas sustinuit, eversa funditus regia civitate, nunquam restauranda, ut eodem testimonio prophetatum est.

2. Hebdomadæ nomine quid sit intelligendum. Demonstravimus testimonium hoc de Messiæ adventu necessario intelligendum esse; superest ut septuaginta hebdomadas transactas jam esse probemus; hinc enim evidenter constabit tempus adventui Messiæ ab Angelo definitum jam præteriisse, atque adeo, vel prophetiam falsam esse (quod Judæi non concedunt), vel certe (quod unum intendimus) Messiam adventasse. Sed ut hoc constet, indagemus prius hebdomadæ significatum. In qua re fere omnes Hebræi, antiquiores præcipue, nobiscum consentiunt, has hebdomadas esse quidem annorum, ut septem annos unaquæque complectatur; certum est enim dierum hebdomadas esse non posse, quæ spatio brevissimo diffluerent; præter has autem vulgares hebdomadas invenimus in Scriptura hebdomadas simplicium annorum, ut, Gen. 29, Jacob dicitur implevisse hebdomadam pro Rachel, et hebdomada transacta, illam suscepisse. Et Levit. 25: Numerabis tibi septem hebdomadas annorum, quin addo hebdomadas mensium vel hebdomadarum, nec inveniri unquam in Scriptura, nec illi loco posse accommodari, quia tempore brevissimo conficerentur, nec denique possunt ultra simplices annos extendi, ut videlicet una hebdomada septem denarios vel centenarios annorum comprehendat, id quod Hebræorum quidam, quos Galatin. refert, dicere tentarunt, quorum errori non parum consentit Origenes, tract. 29 in Matth., ubi unamquamque hebdomadam facit annorum septuaginta, procul dubio falso: primum, quia talis modus hebdomadæ in Scriptura non legitur, et voluntatarie confictus est. Deinde, quia si hæc licentia conceditur, nihil certi continere potest hæc prophetia; poterit enim unusquisque arbitrio suo facerc hebdomadas septingentorum vel septem millium annorum, ut convinci non possit eas esse completas. Denique, quia ex

eisdem verbis Angeli omnino constat, tempus illarum hebdomadarum jam esse transactum, utpote cum hostia defecerit, et sacrificium Judæorum, eorum denique civitas et sanctuarium vastata sint; quod transactis hebdomadis, vel earum finem fore prænunciarat. Unde Origenes, ut finem hebdomadarum inveniret, earum initium ab ipsa creatione mundi desumpsit, extra rem profecto, et contra ipsiusmet verba prophetiæ, ut videbimus, neque adhuc quod intendit, assequitur, cum ab ipsa creatione mundi usque ad destructionem Jerusalem, sub Tito factam, non fluxerint ultra quatuor mille sexaginta anni, adhuc ergo deerant plusquam octingenti, ut implerentur ejus hebdomadæ. Sit ergo certum has hebdomadas septennales esse.

3. Hebdomadæ quibus annis constent. Qui anni solares vel lunares. - Prima opinio. -Magna vero contentione inter Catholicos auctores disputatur, quales debeant intelligi illi anni, ex quibus hebdomadæ constare dicuntur; et quamquam diversis in nationibus, pro diversitate etiam temporum, multiplex et varius fuerit anni usus, hic tamen solum est quæstio et opinionum dissensio, an illi fuerint anni lunares, an solares; quia certum est in Scriptura sacra, atque Hebræorum usu, non fuisse nisi annum solarem vel lunarem ; constat autem Angelum hujus prophetiæ nuncium, cum ad Hebræum hominem, de rebus ad Hebræos ipsos pertinentibus, loqueretur, sic annos accepisse, uti ab illismet communiter accipiebantur. Differt autem hoc inter hos annos, quod solaris constat trecentis sexaginta quinque diebus cum quadrante ; lunaris vero solum trecentis quinquaginta quatuor. Multis ergo visum est, hunc annum lunarem communem apud Hebræos, atque adeo Gabrielem de illo fuisse locutum. Cujus sententiæ videtur fuisse Ambrosius, lib. 4 Hexameron., cap. 4, in fine; et Basilius, homil. 6, Hexamer., prope finem, ubi etiam antiquos Græcos hujusmodi anno usos fuisse affirmat. Idem de Hebræis docet Rupert., lib. 1 de Trinitat., cap. 45, ubi annum lunarem dicit esse naturalem, solarem vero artificialem; quia in hoc menses ad placitum divisi sunt, in illo vero juxta naturalem et integrum circulum lune distinguuntur. Sed pari vel majori fortasse ratione dicere potuisset lunarem annum esse artificialem, quia nullo naturali motu cœli perficitur, sed solum ad placitum duodecim mensibus constat; solaris vero dicetur naturalis, quia unius

« PredošláPokračovať »