Obrázky na stránke
PDF
ePub

voluntatem creatam procedunt; vel loquimur de valore infinito talium actionum in ratione meriti et satisfactionis; tantum enim hæc tria hic intelligi possunt ; nam de actibus increatis divinæ voluntatis nullam oportet facere mentionem, cum nec illi meritorii vel satisfactorii sint, neque ex illis sumatur ratio aut valor meriti vel satisfactionis meritorum Christi, ut in superioribus visum est. Ex illis autem tribus certum est Verbum divinum, et omne id quod ad divinitatem ejus pertinet, sub nullius dominium cadere, sed ipsum esse dominum omnium. Sed hoc nihil ad præsentem difficultatem refert, tum quia actio vel satisfactio Christi et valor ejus nec sunt Verbum divinum, nec pertinent ad divinitatem ejus, sed sunt aliquid manans a Verbo divino; hæc autem justitia et æqualitas, de qua agimus, non constituitur immediate ac formaliter in persona Verbi, vel ejus divinitate, sed in actione habente valorem a persona Verbi, ut a principio et radice, seu extrinseca forma; tum etiam quia, si ratio hujus justitiæ immediate fundanda esset in dignitate seu valore increato divini Verbi, ac si per il lum formaliter solvendum esset debitum et constituenda æqualitas, magis impediretur veritas justitiæ, ex eo quod, licet Verbum non sit sub dominio Dei, est tamen ipsemet Deus cui facienda erat recompensatio. Deinde de actione Christi, quamvis sit actio Verbi per humanitatem operantis, certum est esse sub dominio Dei, sive in facto esse, sive in fieri consideretur, quia sub utraque ratione est aliquid creatum; quod, quia de operatione in facto esse conceditur, probatur etiam de actione in fieri, tum quia essentialiter pendet a Deo præbente concursum suum humanitai; tum etiam quia est quid temporale quod de novo incipit esse; tum denique quia operatio Christi, ut in fieri, non est Verbum ipsum, imo neque est Christus ipse; sed in Christo nihil est increatum nisi Verbum vel divinitas ejus; ergo operatio in fieri non est aliquid increatum; ergo creatum quid.

[ocr errors]

16. De tertio, scilicet, de valore illius actionis, potest similis ratio formari, quia, supposita incarnatione, totus valor et dignitas illius actionis creatum quid erat. Quod probo primo, quia ille valor aut dignitas non est ipsemet valor infinitus Verbi seu divinitatis, qui dici potest valor seu dignitas per essentiam, quia ille valor, ut sic, non est qui formaliter et immediate confert operi rationem satisfactionis aut infinitatem in eo genere,

sed est ipsa infinitas in genere entis, et per essentiam, quam habet Verbum divinum, quam non communicat actui suæ humanitatis. Neque enim actus voluntatis creatæ Christi est infinitus per essentiam; nec est tantum bonum, quantum est Verbum ipsum; ergo valor talis actus est quid participatum ex unione et conjunctione ad Verbum; ergo est quid creatum, atque adeo sub dominio Dei. Secundo, in ipsamet Christi humanitate, quamvis Verbum illi unitum sit simpliciter infinitum, nihilominus unio humanitatis ad Verbum est aliquid creatum et sub dominio Dei, quamvis in suo genere illa sit infinita dignitas talis humanitatis. Quod si quis dicat hoc esse verum de unione illa, quatenus est physicus et realis modus humanitatis, non vero quatenus a Verbo unito sanctificatur illa humanitas, et habet quamdam inæstimabilem dignitatem moralem, hoc est etiam sine dubio falsum, quia etiam illa sanctificatio est minor quam sit sanctificatio per essentiam, quia illa humanitas, etiam ratione unionis et Verbi uniti, non redditur tam sancta quam sit divinitas; illa ergo sanctifi catio etiam est per participationem, atque adeo sub dominio Dei; multo ergo magis sanctificatio actuum Christi erit sub divino dominio.

17. Nec refert quod hie valor seu dignitas morale quid sit, et non physicum, quia, etiam ea, quæ moralia sunt, cadunt sub dominium humanum, ut homo est dominus jurisdictionis, quamvis jurisdictio tantum sit quid morale; ergo multo magis cadent sub dominium Dei; ergo etiam hic valor, quamvis morale quid sit, cadit sub dominium Dei. Unde nullius momenti est, quod quidam dicunt, his argumentis recte probari, totum illum valorem entitative esse sub dominio Dei, non tamen consideratum per respectum ad suppositum a quo procedebat; est enim hæc aperta repugnantia, quia ille valor, sive physice, sive moraliter consideratus, habet suum esse, suamque quantitatem, per respectum ad Verbum, et ideo non potest esse secundum suam entitatem sub dominio Dei, quin etiam sit, secundum respectum ad Verbum. Præterea, hoc non repugnat, quia, licet Verbum sit infinitum simpliciter, tamen id, quod habet respectum ad Verbum, non est infinitum simpliciter, sed in genere satisfactionis vel meriti, quæ est ratio creata, et pendens a Deo; ergo totus ille valor, etiam ut moraliter infinitus per respectum ad Verbum, endit sub

dominium Dei. Atque hinc conficitur tertium humiliationis vel subjectionis; solum ergo efficax argumentum, nam operationes Chris- poterat hic homo Deus subjicere vel offerre fi, etiam prout in fieri et secundum totum se alteri, subjiciendo vel offerendo suam vosuum valorem, cadunt sub dominium volun- luntatem creatam, suum corpus, animam, etc.; tatis creatæ Christi; ergo multo magis sub et quia hæc omnia sunt aliquid Verbi per dominium voluntatis divinæ ; nihil enim po- unionem, ideo dicitur Verbum offerri et subtest esse sub dominio creaturæ quod non sit di, per communicationem idiomatum; ergo sub dominio Dei, præsertim si illud sit ali- illa actio Christi, quatenus per illam se humiquid bonum. Antecedens patet, nam Chris- liabat et subjiciebat Deo, erat illi debita omtus, ut homo, per voluntatem creatam fuit nibus titulis supra positis, et consequenter dominus omnium meritorum suorum et sa- erat etiam sub dominio ejus. tisfactionum; unde etiam fuit dominus illorum quatenus illa infinita sunt; imo non posset infinite mereri, nisi illud meritum cum tota sua quantitate et dignitate positum esset in voluntate ejus, quod est esse sub dominio ejus. Item Christus erat dominus suæ gratiæ, non tantum ut erat qualitas quædam finita, sed etiam ut erat aliquo modo infinita per dignitatem moralem infinitam quam habebat ex conjunctione ad Verbum, quia suo arbitrio poterat illa uti secundum totam illam diguitatem in omnem rectum usum.

18. Tandem ultimo, actio Christi, ut erat subjectio ad Patrem, erat debita Deo, vel ratione gratitudinis, vel obedientiæ, vel religionis, vel etiam justitiæ in satisfactionem pro humano genere; ergo illa actio cum toto valore suo erat quid subjectum divino dominio et imperio. Antecedens constat, quia, supposita incarnatione, hic homo Christus debebat Deo, per humanitatem, obedientiam, reverentiam, etc.

19. Responderi potest hujusmodi actus Christi, prout pertinebant ad humanitatem, eamque Deo subjiciebant, fuisse debitos Deo, non tamen prout aliquo modo transibant ad Verbum, unde habebant infinitatem. Sed vix intelligitur quid sibi velit hæc responsio: primo, quidem, quia opera Christi, ut supra dicebam, non tam habent infinitatem absolutam in genere satisfactionis et meriti a persona Verbi, ut habet aliquo modo rationem objecti, seu materiæ circa quam versabatur actos, quo Christus sese Patri ferebat et humiliabat, sed ut est persona operans, et per se sanctificans actionem.

20. Secundo ac præcipue, quia illa actio non transibat in Verbuai secundum se, sed præcise quatenus erat suppositum humanitatis, et per denominationem ab illa, quia alias non fuisset actio conformis rationi. Verbum enim, secundum se, non est subjicibile alteri, unde nec potest esse objectum seu materia circa quam versetur rationabilis actus

21. Differentia inter satisfactionem et restitutionem. — Objectio. Solvitur. Vera igitur responsio sumenda videtur ex differentia quadam inter satisfactionem et restitutionem. Restitutio enim versatur in rebus datis et acceptis, quia per eam reparatur damnum illatum alteri in bonis suis, satisfactio autem versatur in actionibus, quia per eam intenditur injuriæ recompensatio; hinc fit ut in restitutione multum pendeat æqualitas ex dominio quod restituens habet, vel in alterum transferre potest, ad satisfactionis vero æqualitatem hoc non est per se necessarium, sed sufficit illud dominium, quod est intrinsecum operi libero. Satisfactio enim non fit nisi per opus liberum, cujus operans est dominus, quia ratio satisfactionis non consistit in translatione dominii alicujus rei, sed in hoc solum quod tantum reverentiæ et honoris impendatur, quantum injuriæ illatum fuit. Et ideo, quod Deus habuerit dominium actionum Christi, non repugnat cum justitia perfecta illius. satisfactionis. Dices: hoc ipsum, aliquem scilicet, honorari rebus suis, videtur pugnare cum equalitate satisfactionis. Respondetur actum proprie non esse satisfactionem ratione dominii quod Deus habet in illum, sed ratione dominii quod habet operans ipse ; erat enim Christus verus dominus suorum actuum, quos in Dei honorem et satisfactionem offerebat; et hoc sufficit ad optimam proportionem in hac satisfactione necessariam. Nam etiam actus peccati, quatenus res quædam est, est sub dominio Dei; ut vero est a primo operante, qui suum etiam dominium in illum habet, cedit in injuriam Dei. Et eodem modo invenitur proportio inter meritum et præmium; qui enim meretur, non donat aliquid ei apud quem meretur, neque hoc postulat meriti ratio, sed sufficit ut operans habeat dominium suorum actuum quos exercet, et quasi expendit, in voluntate illius implenda, vel honorando illo apud quem meretur, etiamsi alias actus illi cadant sub dominium ejusdem, et

eodem modo præmium respondens meritis ita datur a Deo ipsi merenti, ut semper tamen maneat sub dominio Dei.

22. Tertia conditio. Tertia conditio justitiæ perfectæ poni solet, ut solutio vel satisfactio fiat ex alias indebitis. In hac etiam conveniunt omnes citati auctores cum D. Thoma, Scot., Durand., et aliis. Et eamdem etiam habet Altisiod., 1. 3 Summæ, tract. primo, c. 8, et Guiliel. Parisiens., 1. Cur Deus homo, c. 7; et Anselm., 1. 1 Cur Deus homo, c. 20, hac potissimum ratione probat purum hominem non potuisse juste pro hominibus satisfacere. Videtur autem eadem ratio habere locum in satisfactione Christi, quia etiam ipse debebat Deo quidquid in honorem illius operari poterat, multis aliis titulis. Primum, titulo gratitudinis, propter infinita beneficia sibi, ut homini, vel certe sua humanitati collata. Cum enim esset verum illius suppositum, exercere debuit munus et obligationem veri suppositi, atque adeo gratias referre Deo pro beneficiis in illa natura susceptis, sicut legimus in Evangelio Christum Dominum sæpe fecisse. Deinde titulo obedientiæ; posset enim Deus exigere a Christo homine omnia opera suæ humanitatis solum propter honorem suum, et ut suæ voluntati obtemperaret. Quod si nunc de facto non ita exegit, illa est quædam gratia ac liberalitas quæ minuit justitiæ perfectionem.

23. Quæ ratio debiti impediat satisfactionem. Respondetur primum, conditionem hanc, ut vera et solida sit, debere intelligi de debito justitiæ et respectu ejusdem, ita ut solutio debiti, ut justa sit et perfecta, debeat fieri ex iis quæ non sunt debita eidem alio titulo justitiæ. Quod autem sint debita alio titulo gratitudinis, obedientiae, aut misericordiæ, inter homines non minuit perfectionem justitiæ. Hoc patet primo humanis exemplis. Nam sæpe solvendo debitum justitiæ ad æqualitatem implet homo præceptum ; et posset simul verum et formalem actum obedientia exercere, et misericordiæ vel gratitudinis, si necessitas vel occasio exercendi has virtutes simul concurreret. Et ratio est, quia hujusmodi alii tituli vel debita non minuunt æqualitatem justitiæ. Hæc vero conditio, de qua modo agimus, in tantum potest esse necessaria ad perfectionem justitiæ, in quantum ad perfectam æqualitatem potest requiri. At vero quando duo debita justitia concurrunt, maxime respectu ejusdem, non servatur perfecta æqualitas, si uno et eodem pretio solvan

tur; quia in bonis temporalibus, si multiplicantur debita justitiæ, augetur res ipsa quæ debetur, Ut, si debeo alteri decem ratione mutui, et alia decem ratione alicujus venditionis, jam simpliciter debeo viginti ex justitia ; et ideo non potest hoc modo uni debito perfecte satisfieri per rem debitam alio titulo justitiæ; et idem est quoties, multiplicatis titulis vel rationibus debiti, augetur res ipsa quæ debetur. Unde etiam fit hoc solum procedere, quando pretium, quod solvitur, et multis titulis justitiæ debetur, finitum est, quia tunc non videtur posse adæquate respondere illi duplici debito. Quanquam, si contingeret rem omnino eamdem multis titulis deberi, fieri posset solutio perfecte justa reddendo eam. dem rem, et per illam satisfaciendo omnibu illis debitis ; quod in hominibus vix contingere potest respectu ejusdem; tamen respectu diversorum, potest intelligi casus in quo hoc accidat. Ut si quis accipiat ab uno condignum stipendium pro aliquo labore, verbi gratia, ut Romam eat, et nihilominus ab altero pro eodem labore stipendium accipiat, eadem actione utrique plene satisfaciet, quia revera sufficienter exequitur omne id ad quod ex pacto vel propter stipendium tenetur, tam respectu utriusque quam respectu singulorum. Et eodem modo potest quis ire, verbi gratia, Romam, solvendo debitum justitiæ, si ad hoc teneatur ratione mercedis acceptæ, et nihilominus eodem actu votum implere, si fortasse illud emiserat.

obli

24. Dices: ergo non est major ratio de variis titulis justitiæ, quam de debito justitiæ conjuncto cum debito alterius virtutis, verbi gratia, obedientiæ aut gratitudinis, quia utroque modo potest obligatio cadere in res vel actiones diversas, et tunc non satisfit utrique obligationi una tantum re aut actione, ut si quis ex mutuo debeat decem, et alia decem ex voto, eidem pio loco, non satisfacit dando decem. Utroque item modo potest obligatio cadere in eamdem actionem et augere gationem, et tunc satisfit utrique obligationi eodem actu, ut exemplis adductis et aliis si milibus facile ostendi potest. Respondetur differentiam in his consistere, primo, quod obligationes justitiæ per se conjunguntur in eadem actione, nec una proprie respicit aliam ut materiam vel objectum, ut quando ex obedientia aut voto obligor ad justitiam servandam. Deinde obligationes justitiæ per se augent quantitatem debiti, moraliter loquendo; quod si interdum non ita contingit, est omnino per

accidens, quia vel actio est indivisibilis, et multiplicari non potest, ut, si quis mullis justitiæ titulis teneatur ducere aliquam in uxorem ; vel quia respectu diversorum tota actio est quasi indivisibilis, et est quasi tota in toto et in singulis, quia ita est utilis singulis, ac si pro uno tantum fieret, ut in exemplo adducto de adeunte Romam. At vero obligatio alterius virtutis adjuncta obligationi justitia, per se loquendo, non auget debiti quantitatem, nisi forte per accidens, quando ex directa intentione formali et virtuali fertur in aliam materiam, ut in exemplo illo de voto et mutuo; nam si esset votum solvendi mutuum, unica solutione satisfaceret; si autem ex intentione voventis, cadit votum in materiam liberam ab alia obligatione, tunc angetur quantitas materiæ, quia fertur obligalio ad rem diversam, non ex se et ex natura sua, sed ex intentione operantis, præter quam quod illa obligatio ex promissione habet quamdam rationem justitiæ. Propter has ergo causas dicimus simpliciter, hanc conditionem per se habere locum in titulis justitiæ, et non vero in aliis.

25. In proposito ergo, primo dicendum est, quamvis Christus Dominus, ex obedientia vel gratitudine ad Deum, posset illi debere actiones vel passiones suas, non tamen ex debito justitiæ; et ideo debitum illud non pugnasse cum perfectione justitiæ. Quæ res ponsio sumi potest ex Augustino, 13 de Trinit., c. 14; et Anselm., lib. 2 Cur Deus homo, c.19, dicentibus, potuisse Christum per mortem suam juste satisfacere, quia non debebat illam, quo modo sæpe Patres loquuntur; intel. ligi autem debet de debito justitiæ, non obedientiæ vel gratitudinis. Secundo dicendum est, tam infinitum esse valorem operum Christi, ut sufficere possent ad solvendum omne debitum, etiam si infinitis titulis deberentur. Nam, sicut propter infinitum valorem, tantum intensive valet unum opus quantum omnia, ut supra dicebam, ita tantum valet pro multis debitis quantum pro uno. Quod confirmatur et explicatur: nam unum opus Christi sufficere poterat ad gratiarum actionem pro omnibus beneficiis susceptis, et unum aliud opus ad satisfaciendum pro hominibus; sed tantum valoris habet quodlibet illorum, sicut omnia simul; ergo multiplex ratio debiti non potuit minuere perfectionem justitia Christi.

26. Qualis fuerit Christi satisfactio respectu corum qui ipsum præcesserunt. Et ex his

tandem obiter intelligitur quo modo, etiam respectu hominum qui Christum præcesserunt, fuerit satisfactio Christi omnino justa, quanquam illis fuerint remissa peccata antequam esset exhibita satisfactio. Hujus enim ratio multiplex sumi potest ex dictis. Prima, quia totum hoc potuit condigne cadere sub infinito valore operum Christi,præsertim cum, respectu præscientiæ Dei, ita fuerint semper præsentia, ut possint dici exhibita. Secunda, quia hoc totum potuit venire in pactum, et contineri sub promissione, salva integritate justitiæ. Tertia, quia illa solum fuit quasi quædam anticipata solutio, quæ, si respiciat rem æqualem, non minuit perfectionem justitiæ, ut patet in venditione quæ pecunia credita fit. Et hactenus de justitia Christi.

SECTIO VII.

Utrum purus homo potuerit esse sufficiens ad redtmendos alios homines ex perfecla justitia.

1. Hactenus ostensum est incarnationem fuisse aptissimum et sufficientissimum medium ad perfectum modum humanæ redemptionis. Sed nondum constat fuisse necessarium, donec ostendamus nullum alium præter Deum hominem potuisse tantum opus perficere. Duo autem alii modi intelligi possunt quibus id fieret. Prior est, si unusquisque posset pro seipso satisfacere, de quo sectione sequenti dicemus. Alter est, si unus homo purus constitueretur, qui pro omnibus satisfaceret, de quo in præsentijdicendum est. Unde constat purum hominem hoc loco significare personam creatam in quocumque statu, vel naturæ, vel gratiæ constitutam; ut quamvis de puro homine loquamur, tamen quæ dicenda sunt, de quacumque pura creatura eodem modo possint intelligi.

2. Variæ Doctorum sententiæ.-Primo er. go omnes Theologi conveniunt non potuisse purum hominem, quantumvis innocentem, et gratum Deo, ex perfecta justitia pro hominibus satisfacere; quæ etiam est communis Patrum sententia, ut ex dictis in præcedentibus quæstionibus facile constat. Sed in hac veritate explicanda, et ratione reddenda, valde dissentiunt inter se. Nam Scotus, Durandus, Gabriel, et Joannes de Medina, locis supra citatis, sectione 3, non aliam rationem reddunt, nisi quia omnis satisfactio apud Deum est ex sola acceptatione. Isti tamen auctores fere nihil distinguunt inter satisfactionem possibilem puro hominj et Christo, quantum

ad valorem et rationem justitiæ; in quo valde errant, ut dictum est, et dicetur.

3. Secunda opinio est, purum hominem non posse pro aliis ex perfecta justitia satisfacere, quia ejus opera non possunt prodesse aliis ex vera et propria justitia, sicut non potest unus homo purus aliis mereri de condigno, quamvis possit sibiipsi. Cujus ratio esse videtur, quia gratia creata non habet vim ex natura sua, ut per actus suos in alios efficiat, sed tantum ut seipsam perficiat, donec ipsam habentem perducat ad ultimum finem. Est enim gratia creata semen gloriæ, respectu habentis ipsam, non respectu aliorum; et ideo de facto nulla pura gratia creata hoc habet, quia hoc non convenit illi ex natura sua. Ex hoc ergo fit, ut opera procedentia a sola hu jusmodi gratia non habeant valorem nec condignitatem ad satisfaciendum pro aliis, et consequenter quod nunquam in illis possit fundari vera justitia. Nam, licet Deus possit gratis illa acceptare, vel illis esse contentus ad remittendum aliis peccata, tamen hæc acceptatio non addit valorem operi; unde nec fundari potest in tali valore; non ergo esse potest ex justitia.

4. Tertia opinio est, posse purum hominem in gratia constitutum pro aliis satisfacere ex justitia, et ad æqualitatem rei ad rem, non tamen cum tota perfectione, seu rigore justitiæ. Ita Cajet. hic, et idem sentit Palud., in 3, d. 20, q. 2; et Soto, lib. 3 de Nat. et grat., et in 4, d. 1, q. 5, art. 4, dist. 19, q. 1, art. 2, ad 1. Indicat etiam Vega, lib. 3 in Trid., c. 5, et lib. 7, c. 9. Fundamentum prioris partis est, quia opus bonum, præsertim charitatis, procedens a gratia sanctificante, habet tantum bonitatis seu valoris ad satisfaciendum sicut peccatum ad offendendum, quia, sicut peccatum est contra Deum, ita hæc satisfactio placat Deum, et procedit a personajam digna effecta per gratiam, quæ cum sit participatio divinæ naturæ, sufficiens principium esse videtur ut tribuat actui suflicientem valorem ad compensandam divinam injuriam. Unde ulterius fit, si Deus conferret hanc gratiam puro homini, et illum constitueret ut esset caput cæterorum, et nomine eorum satisfaceret, illum habiturum fuisse sufficientem vim et efficacitatem ad satisfaciendum ex justitia. Non esset autem, inquiunt hi auctores, illa justitia omnino exacta et rigorosa, quia deficerent illi tres illæ conditiones superiori dubitatione positæ, quia tota fundaretur in gratia, et fieret ex bonis ipsius creditoris, et

[ocr errors]

alias debitis. Et revera ab hac sententia nihil fere discrepant Scotus, et alii in prima sententia citati; sed quod ad purum hominem attinet, idem fere dicunt, licet aliis verbis.

5. Suppono quæstionem hanc procederede potentia absoluta, quia de lege ordinaria et de facto certa res est, nullum præter Christum posse aliis mereri de condigno, nec pro illis similiter satisfacere, saltem quoad culpam; nam de satisfactione quoad pœnam temporalem dubia res est, quæ ad propositum hoc non spectat, sed ad materiam de pœnitentia. Hoc vero, quod supponimus, ex materia de gratia constat, et infra, agentes de merito Christi, et de munere mediatoris et redemptoris, idem ostendemus. Et tractat bene Augustinus, lib. 1 de Peccat. merit. et remiss., c. 14, et tract. 4 et 5 in Joan. Suppono deinde nullum hominem carentem gratia Dei posse condigne Deo satisfacere pro ullo peccato, præsertim mortali, quod de fide certum est contra Pelagium, ut constat ex definitione Concilii Tridentini, sess. 6, et ex aliis multis quæ in materia de gratia traduntur. Et quamvis hæc doctrina fidei proprie intelligatur de facto et de potentia ordinaria, tamen ex ea sequitur idem esse de potentia absoluta, quia ex illa habetur hominem esse ad hoc insufficientem per vires naturales, quæ non possunt esse majores in homine, etiam de potentia absoluta. Implicat enim hominem elevari ad altiorem ordinem, vel potestatem superantem totum ordinem et potestatem naturæ, et tamen quod illam potestatem recipiat per vires naturæ. Et hoc a fortiori constabit ex iis quæ dicemus de homine sanctificato per gratiam, de quo noster sermo est.

6. Prima conclusio. Prima ratio. - Dico jam primo, de potentia absoluta fieri posse ut homo purus, innocens et sanctus, satisfaceret de justitia, et aliquo modo de condigno pro peccatis aliorum, etiam totius generis bu mani. Hanc conclusionem, præter auctores citatos pro prima et secunda sententia, indicat D. Thomas hic, clarius infra, q. 64, art. 4; idem in 4, dist. 15; Palud., in dist. 20; Soto, in 4, dist. 1, q. 5, art. 4, dist. 19, articulo tertio, 1. 3 de Natura et gratia, c. 6; Vega, lib. 3 in Trident., c. 15. Et idem sentit Cajetanus hic, et alii auctores infra citandi; et videtur probari sufficienter fundamento tertiæ sententiæ. Nam imprimis nullam contradictionem implicaret, Deum constituere purum hominem justum, qui esset caput hominum in or

« PredošláPokračovať »