Obrázky na stránke
PDF
ePub

et voto præstandi reliqua conjunctus sit. Cum enim remissio peccati impetrari dicitur per contritionem, evidenter ostenditur esse opus et beneficium ab ipsa contritione distinctum; quia, si contritio per seipsam id conferret, non impetraret, sed faceret ablationem peccati; et in universum constat, ac per se notum videtur, impetrationem, dicere habitudinem et ad aliam personam, a qua fit impetratio, et ad alium effectum distinctum ab actu quem impetrans facit ad impetrandum. Et, ut apertius constet hunc effectum in præsenti esse distinctum beneficium, addit Concilium, conjungendam esse fiduciam divinæ misericordiæ ad illud obtinendum. Hæc autem fiducia, cum sit per spem Christianam et certam, fundamentum habet in divina promissione; igitur prædicta Scripturæ testimonia intelliguntur de vera promissione facta homini vere pœnitenti. Et hæc est etiam communis expositio Sanctorum, ut infra ostendam, simulque explicabo testimonia adducta pro contraria expositione, quæ probant quidem contritionem vel dilectionem esse, in aliquo genere, causam remissionis peccati, quia est veluti stimulus, per quem Deus ad hominem inclinatur, ut ibidem Augustinus dixit; vel quia tunc peccata remittuntur, quando cum lacrymis ad memoriam reducuntur, ut eodem etiam loco dixit Bernardus, non vero quia remissio peccati non sit novum gratiæ beneficium ab ipsa contritione distinctum.

27. Evasio secunda. Alia expositio seu evasio ad dicta testimonia esse solet, ibi quidem fieri promissionem distinctam, non tamen remissionis peccati, sed aliarum rerum. Unde quidam aiunt promitti infusionem habituum gratiæ et justitiæ, quæ per se est distinctum beneficium, et, absolute loquendo, separabile ab actu amoris et contritionis. Addi etiam consequenter potest promitti ablationem maculæ, quæ consistit in carentia nitoris a gratia et charitate habituali provenientis, quæ etiam ablatio maculæ est quid distinctum a remissione culpæ. Alii dicunt illis locis solum promitti remissionem pœnæ, vel æternæ, vel etiam temporalis; posset enim Deus, absolute loquendo, ablata culpa non remittere pœnam, etiam æternam; et ideo, quamvis per ipsum actum conversionis deleatur culpa, adhuc habet locum promissio remissionis pœnæ. Quod maxime verum habet de remissione pœnæ temporalis; et ideo in nonnullis ex prædictis sacræ Scripturæ locis, cum fit illa promissio, additur hæc particula forte, quia,

videlicet, remissio pœnæ temporalis non semper est certa. Unde Joelis 2: Convertimini ad me; et infra: Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? et Actor. 8, ait Petrus ad Simonem Magum: Pœnitentiam age ab hac nequitia tua, et roga Deum si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. Alii denique aiunt, promittere Deum his locis, non quidem remissionem peccati, aut aliquod aliud donum consequens ad veram conversionem, sed auxilium suum, et gratiam necessariam ad conversionem, si per hominem non steterit; cum enim ad conversionem requiratur et nostra cooperatio, et auxilium Dei, explicat Deus prædictis locutionibus et promissionibus se esse paratum ad juvandum hominem, ut vere pæmteat, et a se peccata expellat, si ipse cooperari voluerit. Quam expositionem videtur confirmare D. Thom. 1. 2, q. 109, art. 7, ad 1, ubi ita videtur exponere verba Pauli ad Ephes. 5 : Exurge a mortuis, et illuminabit te Christus; ut, scilicet, illuminatio illa, quæ ibi promittitur, non sit donum gratiæ consequens ex eo quod homo a peccato resurgat, sed potius sit auxilium gratiæ quod Deus homini offert, ut a peccato resurgat.

28. Refellitur secunda evasio.- Sed quamquam verum sit hæc omnia promitti homini a Deo in Scriptura sacra, tamen negari non potest quin etiam promittatur peccatori bene pœnitenti remissio peccati etiam quoad culpam. Et, ut ab ultima parte, seu expositione, incipiamus, aliud est homini peccatori dari auxilium gratiæ ad pœnitendum, aliud vero est homini peccatori jam pœnitenti dari remissionem peccati; et (ut notavit D. Thomas, 3 part., quæstione octogesima quinta, art. 1) alius error est negans peccatorem posse agere veram pœnitentiam de omnibus peccatis suis, alius vero est error negans peccatori vere pœnitenti deleri omnia peccata, quantumvis maxima : Nam primus error (ait D. Thomas) aut libertatem arbitrii tollit, aut efficaciam, vel sufficientiam gratiæ; secundus vero error derogat divinu misericordiæ, et virtuti passionis Christi: ergo similiter alia est promissio gratiæ ad conversionem, alia vero est promissio remissionis culpæ habenti veram conversionem et pænitentiam. Imo, licet utrumque verum sit, scilicet et Deum. paratum esse ad dandum auxilium ad conversionem, et ad remittendum peccatum vere pœnitenti, tamen multo est certius hoc posterius quam illud prius; aliqui enim Ca

tholici opinantur Deum interdum deserere rum Scripturæ, tum ex circumstantiis, et mo-
aliquos viatores, et negare illis auxilia suffi- do loquendi ejus, ut Actor. 8: Pænitentiam
cientia ut convertantur; quod licet sit falsum, age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte
non tamen est simpliciter hæreticum; nemo remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui, in
autem Catholicus negat vere pœnitenti remitti felle enim amaritudinis et obligatione iniqui-
peccata, quamvis maxima; est enim hæc hæ- tatis video te esse. Ubi non potuit malitia
resis Novati, ut statim dicam; signum ergo est culpæ clarioribus verbis describi. Et in illo
esse has distinctas promissiones, et hanc pos- loco 2 Reg. 12, cum David dixit: Peccavi, Do-
teriorem esse evidentius expressam in sacra mine, suam contritionem declaravit; cum ve-
Scriptura, quam priorem. Nec D. Thomas, ro Propheta subjunxit: Dominus quoque trans-
citato loco, aut alibi, unquam intellexit in tulit peccatum tuum, aperte de remissione
hujusmodi locis promitti a Deo auxilium ad culpæ locutus est; ipsemet regius Propheta
contritionem, sed potius exponens illa verba alio loco declaravit dicens, Psal. 31: Confi-
Pauli: Exurge a mortuis, et illuminabit te tebor adversum me injustitiam meam Domino,
Christus, intelligit promitti lumen gratiæ et tu remisisti impietatem peccati mei ; non di-
justificantis, ad quod recipiendum disponitur xit tantum pœnam, sed impietatem peccati,
homo, quando per liberum arbitrium a Deo seu cordis mei, ut legit Hieronymus, epist.
motum surgere conatur a peccato; unde per 46, ubi, et epist. etiam 48, hæc et alia testi-
illud verbum exurge, intelligit D. Thomas ip- timonia congerit, et in hunc modum exponit;
sam conversionem, quam homo cum auxilio nobis vero sufficiunt quæ adduximus. Et con-
Dei facit, cum se disponit ad remissionem firmatur, nam, si esset tantum sermo de
peccati, cui non promittitur illuminatio gra- pœna, vel illa esset æterna, vel temporalis ;
tiæ antecedens per auxilium excitans vel ad- si æterna, illa non remittitur nisi remissa
juvans, sed consequens per infusionem gra- culpa, nec potest aliter remitti; neque e con-
tiæ, quæ conjunctam habet remissionem pec- verso, ablata culpa, potest non statim auferri
cati. Unde confirmatur, nam aliud est auxi- æterna pœna, saltem ex lege, et ex natura
lium gratiæ ad contritionem habendam ne- rei, quidquid sit de potentia absoluta. Ridi-
cessarium, aliud vero remissio peccati; illud culum enim est dicere Deum promittere, abla-
partim antecedit, partim comitatur contritio- ta culpa mortali, se remissurum pœnam æter-
nem, neque ad illam ullo modo subsequitur; nam, solum quia de potentia absoluta posset
hæc sequitur contritionem, et nullo modo an- unum ab alio separare. Eo vel maxime quod
tecedit illam; in prædictis autem Scripturæ æternitas pœnæ proprie respondet æternitati
locis promittitur remissio peccati, tanquam culpæ, ut D. Thomas docet, 1. 2, quæst. 87,
quid subsequens veram pœnitentiam et con- art. 4 et 5. Ideo enim homo peccando con-
versionem ad Deum, ut ex verbis adductis trahit reatum pœnæ æternæ, quia contrahit
satis constat. Ex quibus Patres similes modos maculam, quam viribus suis a se expellere
loquendi sumpserunt; Chrysostomus, homil. non potest; si ergo viribus et auxilio gratiæ
5 de Poenit. Minatur (inquit) peccantibus, potest a se expellere culpam seu maculam,
penitentibus vero propitiationem promittit. Et nulla alia expectata nec promissa a Deo re-
Tertull., 1. de Poenit., c. 4: Qui omnibus delictis missione culpæ, eodem modo sese liberavit
poenam per judicium destinavit, idem veniam ex vi sui actus ab obligatione pœnæ æternæ,
per pænitentiam spopondit, dicens ad populum: absque alia ejus remissione vel promissione ;
Pœnitere, et salvum faciam te; et hoc sensu quia ablata culpa non manet in illo funda-
dicit inferius, loquens de pœnitentia: Hæc te mentum æternitatis pœnæ. Et fortasse, licet
peccatorum fluctibus mersum perlevabit, et in Deus, ut supremus dominus, posset perpetuis
pertum divinæ clementiæ protelabit. Similiter tormentis affligere peccatorem jam a culpa li-
Augustinus, de Vera et falsa pœnit., capit. berum, non tamen proprie ut judex et legis-
5, totam vim constituit in promissione, ut lator, et puniendo peccatorem juxta leges
probet remissionem peccatorum vere pœni- a se statutas, juxta quas etiam intelligendæ
tentibus infallibiliter dari.
sunt promissiones, sicut et comminationes
quæ in Scriptura peccatoribus fiunt. De pœna
vero temporali possunt quidem nonnulla tes-
timonia exponi, ut illud Joelis 2, et similia,
non tamen omnia neque plura ex adductis,
ut Ezech. 18, Isaiæ 30, Thren. 2, Psalm. 50, et

:

29. Quod autem in his et similibus, tam Scripturæ quam Patrum, testimoniis, sermo sit non tantum de remissione peccati quoad pœnam, sed maxime quoad culpam, certo certius esse videtur, tum ex proprietate verbo

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

alia,in quibus vere pœnitentibus infallibiliter test tolli, nisi per gratiæ infusionem. Denique

promittitur remissio. Certum est autem remissionem pœnæ temporalis non esse infalli biliter conjunctam cum qualibet vera contritione. Unde in illo loco, ex secundo Regum, postquam Nathan dixit ad David: Dominus transtulit peccatum tuum, statim declaravit illi temporales pœnas quas pro peccato luiturus erat; loquitur ergo præcipue Scriptura de remissione culpæ, ad quam Spiritus Sanctus præcipue invitat.

30. Nec refert quod in aliquibus locis addatur illa particula forte, nam, ut sæpe notant Sancti Patres, præsertim Ambrosius, lib. 2 de Pœnit., cap. 2, Gregor., homil. 9 in Ezechiel., Hieronym. et Rupert., Joel. 2, hæc particula forte, cum in Scriptura divina conjungitur cum divina scientia aut promissione, non indicat incertitudinem, sed aliquod mysterium, ut in præsenti ponitur ad exaggerandam rei difficultatem, magnitudinem beneficii, et incertitudinem quæ esse potest in nostra pœnitentia, an ipsa vera sit et sufficiens, non vero an consequatur effectum, si vera sit. Ex his sequitur quid dicendum sit de alia expositione, quod hæ promissiones intelligantur de remissione peccati quoad macu lam, nam fortasse macula peccati proprie sumpta non est aliud a culpa habituali ipsius peccati, ut in 1. 2 latius disputatur; quod si hoc verum est, potius illa expositio nobis favet; quia, si remissio maculæ promitti tur, ergo et remissio culpa, nam sunt idem. Vel certe, si macula distinguatur aliquo modo a culpa habituali, reduci debet ad aliquam pœnam, eo, nimirum, modo quo privatio gratiæ solet inter poenas numerari, quia hæc macula nihil aliud esse potest quam privatio gratiæ seu nitoris, quem gratia formaliter confert: sicut ostensum est Scripturam sacram non loqui de sola remissione pœnæ, ita etiam constat non loqui de sola remissione maculæ hoc modo sumptæ. Eo vel maxime quod hæc pœna est infallibili lege conjuncta cum mortali culpa, et non tollitur nisi illa remissa, et ideo eadem ratio de illa est quæ de æterna pona.

31. Atque hinc tandem probatum relinquitur, has promissiones non esse solum de infusione gratiæ et habituum, sed etiam de remissione culpæ, tum quia verba Scripturæ expresse id continent, et Sancti ita declarant; tum etiam quia illa infusio habituum pertinet ad remissionem maculæ, prout est quædam pœna, quia privatio gratiæ non po

quia illud beneficium per has promissiones
pollicetur, ad quod obtinendum, per contri-
tionem et veram pœnitentiam se peccator dis-
ponit, ut constat ex forma loquendi Scriptu-
ræ; in qua hæ promissiones sunt conditiona
tæ; conditio autem, quæ postulatur, est vera
pœnitentia; postulatur autem ut dispositio,
sicut supra probatum est. Probavimus autem
veram pœnitentiam et dilectionem Dei esse
dispositionem, non tantum ad infusionem.
gratiæ, sed etiam ad remissionem culpæ;
ergo non solum infusio gratiæ, sed etiam re-
missio culpæ promittitur vere pœnitenti; er-
go remissio peccati est distinctum Dei bene-
ficium ab ipsa contritione, et ab omni auxilio
gratiæ, quod ad eam habendam ipse præstat,
quæ erat conclusio intenta. Hujus autem con-2
clusionis ratio a priori est, quia actus pecca-
toris, quantumvis bonus et supernaturalis,
non est per se sufficiens ad expellendam cul-
pam; et ideo necessaria est superveniens Dei
misericordia, quæ singulari beneficio illam
remittat, cujus rationis vis ex dicendis con.
clusione et sectione sequentibus magis con-
stabit.

32. Tertia assertio ac præcipue intenta.-
Prima probatio conclusionis tertiæ. - Dico
tertio: peccator non ita satisfacit Deo pro
culpa mortali, ut suo actu, quantumvis bono
et supernaturali, se sanctificet, et formaliter
a se expellat peccatum sine alia Dei accepta-
tione ac remissione. Sensus hujus conclusio-
nis facilis est ex dictis; distinximus enim su
pra duplicem modum satisfactionis, unum,
qui habet vim et efficaciam ex se, etiam si
alter non acceptet; alium, qui requirit accep
tationem alterius; dicimus ergo, in conver-
sione peccatoris non intervenire satisfactio-
nem prioris modi, de posteriori autem sec-
tione sequente dicetur. Est autem hæc con-
clusio communis Scholasticorum et Patrum,
quos latius referam sectione sequente; nunc
autem variis modis id declaro et simul asser-
tionem confirmo. Primo, quia omnes Theo-
logi disputant an peccator per contritionem
mereatur sibi remissionem peccatorum, in
qua quæstione manifeste supponunt contri-
tionem ipsam per se non conferre formaliter
remissionem peccati. Quis enim dubitaret an
contritio possit esse meritoria sui ipsius, et
sui effectus formalis, præsertim physici et con-
naturalis? Unde cum omnes conveniant non
mereri de condigno hunc effectum, quidam
admittunt meritum de congruo, qui aperte

distinctionem supponunt, ut videri potest in Vega, q. 16 et 7, de Justif., ubi refert alios; et in Bellarm., lib. 3 de Justif., cap. 21, ubi etiam refert Patres hoc modo loquentes, quorum nonnulla dicta attingemus sectione sequente; alii vero meritum etiam de congruo negant, sed non in eo fundantur quod remissio peccati sit ipsamet contritio, vel per illam formaliter fiat, sed in hoc potius quod remissio peccati tam gratis detur homini contrito, ut sub nullum meritum contritionis cadere possit, ut videre licet in Victor., quæst. 2. de Potest. Eccles., num. 4; Soto, lib. 2 de Natur. et grat., cap. 4, et in his quos refert. 33. Secunda probatio tertiæ conclusionis.Secundo idem explicatur ex duplici errore qui circa remissionem peccatorum exortus est. Alter fuit Pelagii, qui dixit hominem viribus naturæ posse consequi remissionem peccati, eo quod vires liberi arbitrii sufficere censeret ad efficiendam contritionem, propter quam datur remissio peccati, quam non negabat esse gratiam, quæ fit pœnitenti, ut patet ex omnibus libris Augustini contra illam; Augustinus autem semper admittit, quod Pelagius aiebat, remissionem peccati esse gratiam quæ fit pœnitenti, non tamen illam solam, sed etiam poenitentiam ipsam; et eodem modo procedunt Concilia Milevitanum et Aransicanum; hæc autem doctrina aperte supponit remissionem peccati non esse intrinsecum et connaturalem effectum formalem contritionis. Alter error fuit Novati, qui negavit eos, qui post baptismum mortaliter peccant, consequi remissionem peccati, quantamvis conterantur; cui respondent Patres, et Theologi omnes concedunt quidem remissionem peccati non sequi ex contritione omnino naturaliter, sed necessariam esse diviBam gratiam et promissionem, ut infallibiliter detur, ut patet ex multis testimoniis Patrum, quæ habentur in decretis de poenitentia, d. 3, quæ attingemus sectione sequente, et ex D. Thoma, et rationibus quibus hanc hæresim refellit infra, quæst. 86, art. 1.

34. Tertia ostensio tertiæ conclusionis. Tertio sequitur hæc assertio ex præcedenti, nam si remissio peccati est nova gratia a contritione distincta, et sub distinctam promissionem cadens, ergo contritio non expellit peccatum per se ipsam, vel per suam quasi physicam et connaturalem informationem. Patet consequentia, tum quia hoc totum non est aliquid distinctum ab ipsa contritione, ut est actus vitalis elicitus ab homine qui con

teritur; ergo non potest cadere sub promissione quæ supponat contritionem, nam supponeret id quod promittitur, seu promitteretur idem, quod supponitur; tum etiam quia informatio actualis et connaturalis formæ gratuito donatæ, non est nova gratia, aut donum distinctum a tali forma. Sicut in actu dilectionis Dei, quod me constituat actu diligentem, non est gratia, vel donum distinctum ab ipso actu qui mihi infunditur, quia ille actus non aliter est gratia mihi facta, nisi quatenus in me, et mecum fit ex speciali auxilio; hoc autem ipso quod in me et mecum fit, facit me actu diligentem, et ideo, sicut in re hæc non separantur, nec sunt distincta, ita neque in esse gratiæ aut doni distincta sunt; sic ergo in præsente, si contritio et amor, hoc ipso quod in me et mecum sit, me facit vi sua sanctum et purum a peccato, non potest remissio peccati esse gratia distincta ab ipsa contritione; ostensum autem est esse gratiam distinctam; ergo signum est non tollere illo modo peccatum.

35. Quarta probatio tertiæ conclusionis.Erasio. Impugnatur.- Quarto sequitur eadem conclusio ex prima, qua ostensum est contritionem perfectam esse ultimam dispositionem ad remissionem peccati, nam hinc aperte concluditur, contritionem non esse formam formaliter expellentem peccatum, quia non potest idem actus, vel eadem forma, esse dispositio ad seipsam, seu ad suum effectum formalem ; quia dispositio etiam non disponit, nisi informando ; quomodo ergo disponet ad suummet formalem effectum? Respondent aliqui, actum amoris vel contritionis esse dispositionem ad remissionem peccati, præcise ut est a libero arbitrio; tamen, ut est ab auxilio gratiæ, esse causam formalem remissionis peccati. Sed hæc doctrina, præterquam quod intelligi non potest, plus videtur quam falsa in Theologia. Primo, quia falsum omnino est liberum arbitrium ut sic, et quasi præcise sumptum, efficere dispositionem, præsertim ultimam, ad gratiam, vel remissionem peccati, quæ est effectus ejus, et tamen supernaturale donum, sicut gratia; ergo non potest actus aliquis, ut est præcise a libero arbitrio, esse dispositio ad remissionem peccati, quia, ut sic, tantum consideratur concursus liberi arbitrii, et non gratia. Confirmatur ac declaratur, nam illa dispositio debet esse supernaturalis, cum sit proportionata supernaturali formæ; ergo ille actus non habet rationem dispositionis, nisi ut supernaturalis

[ocr errors]

est; ergo non habet rationem dispositionis, Joannem : Qui creavit te sine te, non salvabit nisi ut est a gratia excitante et adjuvante; te sine te; id est, sine te, te disponente, ut et ideo Concilium Tridentinum, sess. 6, cap. exposuit D. Thomas, quæst. 28 de Veritat., 4, 5, 6 et 7, et can. 3, dispositionem ad jus- art. 8, ad 6. Vel per illam particulam denotatitiam divinæ gratiæ principaliter tribuit. tur tantum aliqua habitudo actus, et sic etiam Unde alii per aliud extremum dixerunt, ac- verum est, actum, ut dispositionem, esse a tus nostros non esse dispositiones ad justi- libero arbitrio, quia non est dispositio nisi tiam, ut sunt a libero arbitrio, sed præcise ut quatenus includit habitudinem ad liberum arsunt a gratia Dei. Quod quidem, si intelliga- bitrium, ut ad proximam causam vitalem et tur cum simili præcisione exclusiva, falsum liberam; igitur adæquate ille actus est dispo est; vel (quod idem est) si illa particula, ut sitio, ut est a libero arbitrio elevato, et opesunt a libero arbitrio, sumatur specificative, vel rante cum gratia, vel e contrario, ut est a causaliter, in proprio et accommodato genere gratia operante per liberum arbitrium, ab ea causæ; nam si reduplicative sumatur, verum excitatum et adjutum. Ac propterea dixi disest actum non esse dispositionem ad gratiam, tinctionem illam, non solum falsam doctriut est a libero arbitrio, alias omnis actus exis- nam continere, sed etiam intelligi non posse. tens a libero arbitrio esset dispositio; neque Actus enim non est dispositio nisi quatenus etiam causaliter causalitate adæquata et to- voluntatem bene afficit et convertit ad Deum; a tali potest dici dispositio actus, ut est a libero sic enim disponit hominem, ut Deus converarbitrio; in quo errabat prior sententia, quia tatur ad ipsum per justificantem gratiam et solus influxus liberi arbitrii non sufficit ad ra- amicitiam; sed actus non habet hanc vim, ut tionem dispositionis; at vero specificative præcise est a libero arbitrio, neque ut præciverum est, illum actum, ut est a libero arbi- se est a gratia, sed ut est ab utroque simul, trio, esse dispositionem; id est, secundum il- ut a causa adæquata, et ut est a singulis in lud esse quod habet ex influxu liberi arbi- suis generibus; ergo sub nulla ratione potest trii; habet enim totum suum esse superna- ille actus esse forma formaliter expellens pecturale per influxum liberi arbitrii, quamvis catum. Et confirmari potest hæc ratio, ex eo non ab illo solo. Et eadem ratione est verisquod Concilium Tridentinum dicit, sess. 6, sima illa locutio, sumendo illam particulam cap. 7, unicam causam formalem nostræ juscausaliter, non causalitate adæquata, sed ac- tificationis, et remissionis peccati, esse justicommodata libero arbitrio in suo genere; est tiam quam unicuique Spiritus Sanctus infunenim ille actus dispositio, ut vitalis est, et ut dit, juxta ejus dispositionem; ostendimus auliber est; et tam essentialiter hæc requirit ut tem supra, sub justificatione comprehendere sit dispositio, quam ut sit supernaturalis; sed Concilium remissionem peccati; distinguit illa non habet nisi ut est a libero arbitrio; ergo causam formalem hujus effectus ab ipso ergo, ut est ab illo, tanquam a propria causa actu, nam distinguit illam a dispositione, quæ in suo genere, est dispositio. Et confirmatur, in actu consistit: et rursus dicit illam caunam verissime, secundum fidem dicitur homo sam formalem esse unicam; ergo, ex sentense disponere ad remissionem peccati, vel ad tia Concilii, actus, qui est dispositio, non est gratiam, ut omnes Catholici loquuntur, et fre- causa formalis remissionis culpæ, nam illa quenter Concilium Tridentinum, citato loco; causa unica non est actus, cum detur juxta non autem se disponit, nisi efficiendo in se proportionem actus. Item, illa causa unica dispositionem, et cooperando gratiæ, ut idem (ut dicit idem Concilium) datur secundum hoConcilium dicit; ergo e converso ille actus, ut minis dispositionem, per infusionem gratiæ et est a libero arbitrio, est dispositio. donorum, et instrumentaliter fit per baptismum, quæ omnia non possunt actibus accommodari. Item, hæc causa unica non solum est inhærens, sed etiam est permanens in homine, quamdiu per peccatum non expellitur, ut idem Concilium significat, dicens, juberi renatos hanc justitiam, quam ceu primam stolam receperunt, conservare, ut eam perferant ante tribunal Domini; quod etiam non potest actui accommodari; at præter causam unicam non est alia; ergo actus nullo modo

36. Dices, liberum arbitrium efficere illum actum, qui est dispositio, non tamen formaliter, ut dispositio est. Sed hoc in nullo sensu verum esse potest; nam, eo modo quo liberum arbitrium facit actum, facit etiam illum ut dispositio est. Nam, vel per hoc designatur aliquid rei, seu aliquid absolutum in actu; et ita illud etiam fit a libero arbitrio, quia nihil est in actu nostro quod non fiat a nobis. Qua ratione dixit Augustinus, tr. 72 in

« PredošláPokračovať »