Obrázky na stránke
PDF
ePub

astri naturali conversione et integro motu mensuratur. De annis præterea lunaribus explicuit has hebdomadas Julius Africanus, ut Hieronymus super Danielem refert, quem ibi secuti sunt Rupert., 1.1, c.15; Albert., Carthus., et alii expositores; et Beda, libro de Ratione temporum, c. 7, et lib. 3, in Esdram, c. 16. 4. Qui usi solaribus annis.-Sed imprimis dubitari non potest quin Hebræi et veram solaris anni durationem cognoverint, et illo ad chronographias et annorum rationes computandas usi fuerint: primum, quia quotiescumque Scriptura numerat annos, verbi gratia, Adam vixisse tot annis, Hebræos fuisse in Egypto quadringentis triginta annis, vel in captivitate Babylonica septuaginta, sine ulla controversia de annis solaribus intelligenda est. Alioquin omnis annorum computatio, quae in Scriptura est, dubie constaret. Præterea, certum est Græcos et Romanos annis solaribus fuisse usos; Græcos autem veram anni solaris mensuram didicisse ab Ægyptiis, refert Strabo, lib. 17 suæ Geographiæ, atque Egyptios eamdem anni mensuram habuisse refert Herodot., lib. 2 suæ Historiæ, prope ab initio; et credibile est eam anni durationem recepisse ab Hebræis, a quibus astrologiæ et astrorum observationes acceperunt, teste Josepho, libro 1 Antiquitatum, cap. 16; et Eusebio, lib. 9 de Præparat., c. 4. Unde Picus Mirandulanus, lib. 11 in Astrolog., cap. 9, antiquissimos Hebræorum dicit divisisse annum in trecentos sexaginta quinque dies, et quartam alterius diei partem. Ad hæc, nisi Hebræi uterentur annis solaribus, non possent suos dies festos, præsertim Pascha, statutis temporibus celebrare, verbi gratia, decima quarta luna post æquinoctium vernale; nam, si tantum haberent rationem anni lunaris, cum ille sit plusquam undecim diebus minor solari, oportuisset singulis subsequentibus annis per totidem dies celebritatem Pascha antevertere. Unde necessario aliquando fieret ut vel non celebrarent Pascha decima quarta luna post æquinoctium vernale, vel certe non in mense primo Nisan, sed in quolibet alio. Et pari ratione non potuissent apud Hebræos quatuor anni tempora eisdem semper anni mensibus evenire, sed essent in continua mutatione, sicut ipse annus; semper enim initium anni per illos undecim dies anteverteret illa tempora, quæ in solari anno immobilia sunt; consequens autem est falsum; semper enim Martius erat apud illos primus mensium, et rationem red

dit Philo, libr. 3 de Vita Moysis, quia in eo incipiunt fructus maturescere. Quocirca, licet verum sit, ad celebranda nonnulla festa mobilia observasse Hebræos lunares annos, semper tamen illis curæ fuit revocare et corrigere lunarem annum per solarem, intercalando tertio et interdum secundo quoque an no mensem unum, atque in unico anno tredecim menses concludendo, ut hoc modo numerus annorum lunarium numero annorum solarium responderet, ut docent Basilius et Rupertus, locis supra citatis; et ita ad mensurandas ætates, regnorum durationes, ac denique ad omnes descriptiones temporum, lunari anno sic correcto, vel, quod perinde est, anno solari pro mensura utebantur. Quapropter verisimilius videtur Gabrielem Angelum de hujusmodi annis, et de hebdomadibus ex eis compositis fuisse locutum, ut Eusebius, lib. 8 de Demonst., cap. 2; et Chrysostomus, orat. 2 contra Judæos, et alii antiqui expositores interpretati sunt, quos secutus est Lyra, Daniel. 9; Driedo, lib. 3 de Dogmatibus sacræ Scripturæ, cap. 5, p. 4; Joan. Lucidus, lib. 7 de Emendat. tempor.; Galat., lib. 4, c. 14; Genebrardus, lib. 2 Chronograph., circa finem.

5. At enim dicet aliquis: esto verum sit Hebræos numerum annorum lunarium ad numerum solarium revocare solitos dicta intercalatione, potuit tamen Angelus, ut prophetiam, et quasi ænigmaticum sermonem magis occultaret, illam intercalationem occulto præterire; quod quidem fecisse, et de brevioribus annis et quasi concisis se loqui, insinuasse videtur illo verbo, septuaginta hebdomade abbreviate sunt, ut auctores prioris sententiæ ponderarunt. Sed imprimis dictio illa, abbreviate sunt, nihil, ut existimo, favet huic sententiæ; non enim indicatur illo verbo annos, ex quibus constant illæ hebdomadæ, futuros fuisse breviores, sed solum diuturnam et longissimam Messiæ expectationem ad breve illud tempus septuaginta hebdomadarum reducendum; erat enim perbreve tempus illud cum superiori comparatum; imo etiam in familiari sermone, quando tempus ad aliquam actionem præscriptum finitur, jamjam dicere solemus dies abbreviari, non quod minores fiant, sed quod pauci supersint: quomodo Marci 13 dicitur: Nisi abbreviasset Dominus dies illos, etc. Adde vocem hebraicam ibi respondentem, tantum significare septuaginta hebdomadas fuisse præcisas, seu definitas. In aliis enim prophetiis, adventus Messia inde

finite prædicebatur, hic vero limitatur et definitur tempus; et hoc significatum est illo verbo, ut fere omnes expositores intelligunt. 6. Nihilominus non nego potuisse Angelum hac obscuritate uti, et numerare hebdomadas ex annis lunaribus conflatas, et ad quamdam brevitatem redactas, prætermissa additione embolismi, aut anni intercalaris; certe, si nulla alia ratione hebdomadæ istæ explicari possent, hoc vero modo possent accommodari, haud timerem illas ita accipere, quanquam Hieronymus Osorius, lib. 1 de Vera sapientia, dicat, nimis licenter et inconsiderate hoc fecisse Julium Africanum. Sed excessit in ea censura, cum gravissimi viri eam sententiam secuti sint, nec desit illis probabilis conjectura, et aliquot in Scriptura fundamenta, maxime cum sæpe effectus explicet prophetiam, quæ antea per se satis intelligi non poterat, ut Irenæus dixit, lib. 4 Contra hæres., c. 43. Si tamen hebdomadæ illæ explicari possent accommodate de annis solaribus, hoc esset sine dubio verosimilius; existimandum est enim hæc plana et usitata significatio vocis illius, annus, in Scriptura sacra. Nec facile credendum est Angelum æquivoce fuisse illa voce usum, præsertim cum hoc non habeat sufficiens fundamentum, nec in verbis ejus, nec in Hebræorum consuetudine. Propter quod hæc est communior intelligentia tam Hebræorum, quam Græcorum et Latinorum.

7. Ex his quæ dicta sunt, evidenter concluditur transactas jam esse septuaginta illas hebdomadas, atque adeo venisse Messiam. Superest quomodo earum tempus in adventu Christi completum sit, undeve ipsarum initium sit accipiendum, breviter aperiamus; denique quis fuerit earumdem terminus. Unde constabit quomodo illi tempori accommodanda sit illa prophetia. Ubi primo statuendum est, illas hebdomadas septuaginta debere intelligi omnes æquales, et ejusdem rationis, et continua quadam successione fluentes. Hoc enim omnino necessarium est, ut tempus illud sit certum et præfixum, ut sigificatum est illo verbo, abbreviatæ, seu concise sunt. Quod etiam, ut prophetia certa sit, certusque ejus effectus, omnino requiritur, quo uno fundamento excluduntur plane multæ expositiones Origenis, Hippol., Euseb., et aliorum quos bie Hieronymus refert; errarant enim dicentes, septuagesimam hebdomadam non esse continuam præcedentibus, sed sexaginta, vel septuaginta annis, illis pos

teriorem; atque Eusebius, cum alias hebdomadas septennes faciat, hanc fecit septuagenariam; sed utrumque refellitur facile ex dictis. Primum quidem, quia voluntarie et sine fundamento confictum est, qua licentia disjungendi unam hebdomadam ab aliis, si uti liceret, pari ratione posset quis dicere septem primas hebdomadas multum distare a sexaginta duabus sequentibus, imo, suo arbitrio augere distantiam unius ab aliis; et Judæi dicerent illam septuagesimam hebdomadam nondum advenisse; quæ omnia evidenter sunt contra certitudinem hujus prophetiæ, atque verborum vim. Perinde enim fuit Angelum dicere: Intra septuaginta hebdomadas hoc eveniet, ac dicere, intra quadringentos nonaginta annos; sed in rigore sermonis, qui hoc modo numerat annos, intelligit talem numerum annorum cohærentium; idem ergo fuit sensus Angeli illo modo loquentis. Secundum vero eisdem rationibus refellitur, scilicet, quia hebdomada septuagenaria nullum fundamentum habet in Scriptura, et voluntarie conficta est, et talis interpretatio ambiguam reddit prophetiam ; quia unusquisque suo arbitrio poterit augere unam, vel plures hebdomadas, ut pro sua voluntate illas accommodet. Denique incredibile est eamdem vocem æquivoce sumi in eodem testimonio. Sit ergo certum, has hebdomadas debere sumi æquales, et continue decurren

tes.

8. Quæ ratio cognoscendi hebdomadas. Error Judæorum refutatur. Secundo, ad assignandum principium et finem harum hebdomadarum, duo servanda sunt. Primum enim oportet ut tale initium vel finis fundamentum habeat in verbis Angeli; deinde ut chronologiæ ratio ac temporum habeatur. De initio igitur hebdomadarum, dixit Angelus. sumendum esse ab exitu sermonis, ut ædificetur Jerusalem. Unde excluditur error Hebræorum, qui a destructione templi initium sumpsere: Angelus enim non a destructione, sed a reædificatione dixit; ipsi vero litteram pervertunt, legentes non ab exitu, sed de exitu sermonis, ut illo verbo non significetur initium hebdomadarum, sed materia, seu objectum illius revelationis. Atqui hoc imprimis est contra vim verbi, et contra contextum; sic enim habetur: Ab exilu sermonis usque ad Christum, etc.; verbum enim illud, usque ad Christum, aperte significat terminum et finem ; ergo per aliam particulam ab exitu, significatum est initium. Denique quan

do Angelus nullam mentionem fecisset initii hebdomadarum, voluntarie assumeretur potius a destructione templi quam aliunde, et ne incerta omnino fieret prophetia, sumendum esse ab eo tempore quo Angelus loquebatur. Sit ergo certum, sumendum initium esse a tempore designato ab Angelo, per illud verbum, ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem: quod verbum sicut varias patitur interpretationes, ita varia initia hebdomadarum assignantur.

9. Origo difficultatis in hebdomadis.-Sciendum est enim prædictum fuisse per Jeremiam, c. 29, fore ut post captivitatem Babylonicam et destructionem Jerusalem, fieret facultas Judæis in patriam redeundi, civitatemque suam ædificandi, quam promissionem hic etiam Gabriel Angelus confirmat, quæque diversis temporibus, et sub diversis Babyloniæ regibus impleta est, vel omnino quidem, vel ex parte, scilicet, vel sub Cyro, quando primo anno regni sui fecit facultatem Judæis redeundi in patriam, et templum erigendi, 1 Esdræ; vel a tempore Darii Histaspis, qui anno secundo regni sui facultatem fecit Judæis reædificationem templi intermissam continuandi, Esdræ 6; vel ab Artaxerxe Longimano, qui septimo anno regni sui misit Esdram in Jerusalem cum magnis muneribus, et magna pecuniæ vi. Est autem verisimile, misisse illum ad reædificandam civitatem vel templum, sicut est verisimile, hoc ipsum Esdram petiisse; dicitur enim, Esdræ 7, regem concessisse illi omnem petitionem. Vel ab eodem Artaxerxe, anno vigesimo regni sui, quando fecit expressam facultatem Nehemiæ iterum ædificandi Jerusalem, murosque ejus instaurandi, Nehemia 2.

10. Variæ opiniones de initio hebdomadarum. Ex hac ergo varietate orta est etiam varietas sententiarum in assignando hebdomadarum initio ; alii enim illud sumunt a tempore, quo Jeremias de hac reædificatione prophetavit, ut Lyran., Burg., Galat. Alii ab ipso tempore quo Angelus hæc loquebatur Danieli, ut Origenes, quem refert Hieronymus, et Tertullianus, contra Judæos, c. 8. Alii, a primo anno Cyri, ut Clemens Alexand. Alii, a 2 anno Darii Hystaspis, ut Eusebius, et Cyrillus Hierosolymitanus, catechesi 12. Alii, a septimo, alii a vigesimo anno Artaxerxis. Et hæc ultima est communior sententia Julii Africani, Theodor., Rupert., Bed., quos fere omnes posteriores Doctores secuti sunt, et sine dubio, si annorum computatio quadrat,

illa est magis consentanea litteræ; nunquam enim videtur proprie concessa facultas Judæis iterum ædificandi civitatem, ante illum annum Artaxerxis; cum prius solum de templo reædificando facta sit mentio, tam sub Cyro quam sub Dario. Et Angelus non sit locutus de tempore quo hoc vel prædictum est, vel promissum (alias pari ratione posset inchoari a tempore quo prophetavit Isaias, c. 45), sed de tempore, quo publicum edictum proferendum erat, seu facultas concedenda ædificandi Jerusalem. Quamquam in hoc etiam varietas sit, ut inferius attingemus. Et hæc de initio, quantum sumi potest ex verbis Angeli.

11. Tertio, finem seu terminum hebdomadarum assignavit Angelus illo verbo Usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt, et post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus. Ubi Christus significat verum Messiam, ut supra vidimus. Ex quo juxta planum sensum litteræ, colligi videtur terminum hebdomadarum in ipsa Christi morte futurum. Nam prius dicit, usque ad Christum ducem futuras sexaginta novem hebdomadas; quanquam non simpliciter, ita ut dictum est, sed dividendo eas per duos numeros, dicens: Hebdomadæ septem, et hebdomade sexaginta duæ erunt; tamen sensus idem est, et illa locutio dicitur esse juxta morem hebraicum, et more etiam prophetico est aliquantulum ænigmatica. Deinde vero subjungit: Et post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus; intelligere autem. videtur, post sexaginta duas, septem suppositis, quas prius numeravit; sensus ergo erit, post sexaginta novem hebdomadas in septuagesima esse Christum occidendum; quia, licet non dicat immediate post sexaginta duas hebdomadas Christum occisum iri, tamen revera hic est sensus, scilicet, in hebdomada proxime sequenti id esse futurum, ut ex intentione prophetiæ satis constat, et ex his quibus ostendimus, tempus harum hebdomadarum continuum, et sine interruptione esse sumendum.

[blocks in formation]

test, nisi illa ultima hebdomada constet annis septuaginta. Dicendum est verbum illud, usque ad Christum ducem, non significare diem incarnationis, vel nativitatis Christi, sed tempus illud quo cœpit hominibus manifestari, prædicare, docere, quod tempus a Christi baptismate inchoatum est, in quo testimonium accepit a Patre : Hic est filius meus dilectus; seu ab eo tempore quo cœpit publica miracula edere in Cana Galilea; post tres vero annos et tres menses mortem obiit, ut inferius in proprio loco ostendemus, ex Evangelio. Hoc ergo modo utraque illa particula, usque ad Christum ducem, et illa, post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus, intelligitur terminari et compleri in septuagesima hebdomada; sed altera in principio ejus, altera in medio, vel una in medio, et altera in fine. Dupliciter enim potest intelligi verbum illud, quod postea subjecit Angelus, scilicet: Confirmavit autem pactum multis hebdomada una, el in dimidio hebdomadis deficiet hostia, et sacrificium; significatum enim est his verbis, Christum in dimidio hebdomadæ, id est, in tempore trium vel quatuor annorum confirmaturum pactum suum, id est novum testamentum et legem; confirmaturum, inquam, miraculis, et tandem morte ipsa, per quam sacrificia et hostiæ legis veteris erant excludenda. Hæc itaque dimidia hebdomada dupliciter sumi potest, scilicet, vel ut sit prima dimidia pars septuagesimæ hebdomadis, vel ut intelligatur esse posterior dimidia pars, ita ut ultima hebdomada in duas dimidias partes dividatur, et in posterioribus tribus annis intelligatur futura confirmatio Evangelii per Christi prædicationem usque ad mortem ejus; et juxta priorem sensum hebdomadæ terminabantur aliquot annis post mortem Christi, juxta posteriorem vero in ipsa morte Christi; et uterque sensus est facilis et probabilis; et ille erit eligendus, eui ratio temporis melius accommodari poterit.

12. Solum videtur contra utrumque posse objici, quia simul Angelus prædixit, civitatem et sanctuarium dissipandum a populo, cum duce venturo, etc., quod non est impletum usque ad destructionem Titi et Vespasiani, quæ quadraginta annis post mortem Christi subsecuta fuit; non sunt ergo implete hebdomadæ, usque ad illud tempus, quæ fuit sententia Chrysostomi, Eusebii, Theodor., et aliorum, et est probabilis expositio; sequendo tamen eam quam inchoavimus, quæque

XVII.

est satis consona textui, dicendum est Gabrielem Angelum non affirmasse illud excidium futurum intra septuaginta hebdomadas. Hoc enim prius comprehendisse videtur ab illis verbis: Septuaginta hebdomades abbreviata sunt, usque ad illud, Et ungetur Sanctus Sanctorum; et quoniam per mortem Christi delenda erat iniquitas et terminandum Testamentum Vetus, et Novum confirmandum, ideo hoc totum explicuit futurum in septuagesima hebdomada; ad majorem vero confirmationem et testimonium prophetiæ, attingit etiam supplicium quod eventurum erat Judæis, propter peccatum negandi et occidendi Christum; non vero dixit illud supplicium futurum intra illas hebdomadas; quin potius cum addidit verbum illud, et usque ad finem perseverabit desolatio, indicavit illud supplicium longo post tempore duraturum. Nec refert quod in sermone Angeli non omnia prædicuntur eo ordine quo postea facta sunt, hic enim modus loquendi communis est apud Prophetas, et ut occultentur mysteria, et nonnulla obscuritas affectetur. Et hæc quidem expositio, si numerus annorum, et chronologia temporum illi potest accommodari, est per se satis expedita, et textui accommodata. Alia vero, quæ hunc terminum hebdomadarum protrahit usque ad destructionem Judæorum per Titum, rejicienda omnino non est; nam si computatio annorum aliter accommodari non posset, illa via non esset difficilis, ut, videlicet, omnia hæc, scilicet Christi adventus, prædicatio et mors, et supplicium Judæorum, destructo templo et civitate, dicantur eventura intra septuaginta hebdomadas, vel inclusive, vel saltem exclusive, ita, scilicet, ut in fine, vel saltem in initio septuagesimæ hebdomadæ hæc omnia essent consummanda; hoc tamen modo et ordine ut post sexaginta duas hebdomadas solas ac præcisas (ita enim exponendum est in hac sententia), Christus esset occidendus, scilicet in sexagesima tertia, in medio vel in fine illius, juxta diversas expositiones supra positas; et deinde in aliis septem hebdomadibus, seu in fine earum, venturus esset dux cum exercitu, civitatem et sanctuarium vastaturus, etc., ut ab eo tempore prorsus hostia et sacrificium desideraretur, nimirum et illorum dissipato loco, et tempore, quo ipsa licebant, jam inde finito, quippe cum jam non mortua solum, sed mortifera essent futura. Et hæc expositio est sine dubio aliquantulum duriuscula, non tamen,

2

ut dixi, omnino rejicienda, si ad computationem annorum usui esse posset; de quo jam breviter verbum unum subjiciendum est.

13. Monarchia Romanorum. - Monarchia Græcorum.-Monarchia Persarum.-Quarto igitur, ut tantam rei difficultatem aperiamus, nec enim valebimus satis expedire, advertendum est has septuaginta hebdomadas sine ulla controversia fuisse inchoatas durante Persarum sceptro, continuatas vero toto tempore monarchiæ Græcorum, finitas tandem initio fere imperii Romanorum. Et de hac ultima monarchia constat, a principio ejus, usque ad Christi baptismum, quinquaginta novem annos interjectos, quadraginta quatuor imperii Augusti, quindecim Tiberii, quo anno teste Luca Christus est baptizatus. De imperio autem Græcorum, quod ab Alexandro, vel proxime post Alexandrum incepit, communior sententia est durasse trecentis duobus vel tribus annis; sub illis, comprehendendo sex vel novem annos quibus Alexander vixit post comparatam monarchiam. Ita sumitur ex Euseb. in Chron.; Beda, lib. De Sex ætatibus, et aliis antiquis, quamvis a Joanne Annio, et posterioribus, qui illum sequuntur, longe aliter anni illius imperii numerentur. Sed illa historia Joannis Annii ex falsis auctoribus conficta est, et nullam jam habet auctoritatem. Unum vero est, quod hanc sententiam difficilem et suspectam reddit; supponunt enim, qui tot annos monarchiæ Græcorum tribuunt, a principio ejus usque ad Hircanum, seu Joannem, Simonis filium, Judæorum Pontificem, pertransisse annos plus quam centum nonaginta quatuor, ut constat ex Eusebio, in Chronic., ubi mortem Alexandri Magni notat in initio Olympiadis centesimæ decimæ quartæ, Pontificatum autem Hircani in fine Olympiadis centesimæ sexagesimæ secundæ. At vero constat ex 1 lib. Mach., cap. ult., a primo anno imperii Græcorum usque ad Hircanum tantum fuisse centum septuaginta septem annos, cui Scripturæ major fides habenda est, quam omnibus Olympiadibus. Est ergo in eis notandus hic error, nam fere viginti annos addunt hoc loco imperio Græcorum, quod alio etiam modo ita declaratur. Nam juxta Eusebium ab Hircano usque ad initium monarchiæ Augusti vix fluxerunt viginti quinque Olympiades, quæ vix efficiunt centum annos, qui additi supra centum septuaginta septem, efficiunt ducentos septuaginta septem. Ergo ad summum monarchia Græcorum tot annis duravit,

et non pluribus ; imo, si exacte computentur initia et fines Olympiadum, invenientur pauciores. De monarchia denique Persarum quantum duraverit, incertissima res est; nam ex Scriptura sacra nihil habemus certi, et inter auctores tanta est dissensio, ut alii minus quam centum annos, alii quinquaginta supra ducentos illi tribuant. Inter quæ duo extrema, alii centum octoginta, vel centum nonaginta, alii ducentos annos et quindecim illi tribuunt. Juxta Olympiades autem Euseb. duravit plus minusve ducentis triginta; nam cœpit tempore Cyri, cujus imperii initium assignatur anno primo Olympiadis quinquagesimæ quintæ, et finita est sub Dario, in fine Olympiadis centesimæ duodecimæ, quæ tamen assignatio supponit Cyrum post Babyloniam captam triginta annis regnavisse, quod a multis non sine causa in dubium revocatur. Nam, licet Cyrus triginta annis regnaverit, verisimile tamen est non omnes illos regnasse post captam Babyloniam. Atque adeo primum annum monarchiæ ejus, de quo fit mentio Esdræ 1, non fuisse primum regni ejus, ut probabiliter etiam sumitur ex c. 4 Esdræ, et ex Joseph., lib. 11 Antiquitatum, c. 2 et 3; quod si hoc ita est, destruitur fundamentum illius computationis, et omnis assignatio Olympiadum, quæ per Eusebium fit, præsertim in historia Persarum, suspecta redditur. Unde facile colligere licet in tanta historiarum incertitudine, quam sit difficile veram septuaginta hebdomadarum, et annorum ex quibus constant, computationem, illarum denique principium et finem invenire. Quod facilius intelligetur notando breviter quatuor vel quinque dicendi modos, qui verisimiliores censentur, multis aliis prætermissis.

14. Quidam igitur initium hebdomadarum sumunt a primo anno Cyri, a quo primum exiit sermo de templo Jerosolymitano reædificando, sub quo intelligunt etiam civitatem esse comprehensam; quia non erat templum futurum desertum, nec quinquaginta millia hominum qui ad illud ædificandum redibant, permanere poterant sine commoda habitatione : finem vero hebdomadarum faciunt in morte Christi Domini, vel paulo post illam. Juxta quam sententiam necessario dicendum est, regnum Persarum tantum durasse centum quinquaginta annos, paulo plus minusve. Nam si illis addamus ducentos octoginta annos imperii Cræcorum, et Romanorum sexaginta, redduntur quater centum et nonaginta.

« PredošláPokračovať »