Obrázky na stránke
PDF
ePub

vis ea, quæ sumitur ex redemptione hominum, frequentius inculcetur, tum quia statui lapsi hominis magis accommodata est; tum quia omnes aliæ in hac virtute continentur; tum denique quia per illam non tantum ipsius incarnationis, sed et modi ejus, et passionis Christi ratio et causa sufficiens declaratur.

6. Primum argumentum et solutio ejus explicata sunt satis. Secundum vero per se facile est, quia, licet in hoc mysterio infinita Dei virtus, magis quam in cæteris elucescat, tamen negari non potest quin aliis etiam effectibus divinæ omnipotentiæ manifestetur, et posset Deus, si vellet, alio modo manifestationis suæ potentiæ et perfectionis universi esse contentus. Cæterum difficultatem habet id, quod D. Thomas ex hoc argumento occasione sumpta dicit in solutione; sic enim inquit: Ad perfectionem universi sufficit, quod naturali modo creatura ordinetur in Deum sicut in finem; quod vero creatura uniatur Deo in persona, excedit limites perfectionis naturæ. Ex hac enim doctrina sequitur, vel rationalem creaturam naturali modo ordinari in Deum clare visum, tanquam in finem, quod videtur Pelagianum; vel sequitur totum ordinem gratiæ et gloriæ non fuisse necessarium ad perfectionem universi, quod videtur plane falsum, cum hæc perfectio universi potissimum a Deo intenta videatur; per eam efficitur enim universum ipsi Deo simillimum, in qua similitudine maxime ejus perfectio posita est. Quod aliter explico, interrogando de qua perfectione universi loquatur D. Thomas: aut enim tantum de perfectione naturæ debita, et sic verum est incarnationem non pertinere ad naturæ perfectionem, hoc tamen modo, neque gratia neque gloria pertinet; unde in hoc sensu falsum videtur solam eam perfectionem, quæ debita est naturæ, ad universalem et absolutam universi perfectionem pertinere. Si vero generalius de perfectione naturæ loquatur, non solum naturalibus, sed eliam supernaturalibus mysteriis natura perficitur; ergo non solum ordo gratiæ, sed etiam unio hypostatica ad naturæ perfectionem hoc modo pertinere dicenda est.

7. Fateor, hanc esse probabilem conjecturam, quæ recte ostendit, si voluisset Deus perficere universum, illudque complere ex illo triplici rerum ordine, naturæ, gratiæ, et unionis hypostaticæ, per se, propter absolutissam suorum operum perfectionem, etiam sine ulla occasione peccati, id quidem aptis

sime et convenientissime potuisse. Non tamen satis probat argumentum, hoc de facto voluisse Deum, quia hæc ejus voluntas non satis nobis significata est, neque ex sola conjectura satis desumitur, quia, non obstante quacumque convenientia ex parte creaturæ, potest Deus aliud, quod sibi magis placet, ordinare. Quod vero ad litteram D. Thomæ attinet, si teneremus in natura rationali esse appetitum naturalem ad Deum clare visum, et hunc esse finem naturalem ejus, facile propositam difficultatem expediremus, dicentes, ordinem gratiæ et gloriæ, licet in se supernaturalis sit, habere tamen quoddam quasi naturale vinculum et connexionem cum natura, quatenus hæc innato impetu ad illum inclinatur ; et ideo speciali ratione dici posset totum illum ordinem pertinere ad perfectionem naturæ, non vero incarnationem, quæ supra naturam omni modo est. Sed hæc responsio, uti ego existimo, et aliis locis latius ostendi, in fundamento falso atque alieno a D. Thoma fundata est. Secundo ergo concedi potest, hoc argumento D. Thomæ ejusque solutione concludi, nec hypostaticam unionem, nec ordinem gratiæ et gloriæ fuisse simpliciter necessarium ad universi perfectionem; nihilominus tamen Deum voluisse per se addere gratiam et gloriam naturæ, etiam absque occasione peccati, non vero hypostaticam unionem; quam voluntatem ex Scriptura colligimus, et multiplicem ejus rationem. assignare possumus. Prima, quia totus ordo gratiæ est omnino creatus, unio vero hypostatica personam increatam includit, quam naturæ creatæ communicari sine magna occasione et necessitate expediens non fuit. Secunda, quia per ordinem gratiæ et gloriæ perficitur humana natura (ut ita dicam), non solum per additionem, id est, quia illi additur perfectio aliqua supra naturam, sed ipsis etiam naturalibus defectibus talis naturæ per gratiam subvenitur, et in ipsis naturalibus actionibus per eamdem perficitur; at vero unio hypostatica, licet maximam quamdam perfectionem et dignitatem naturæ addat, non tamen pertinet supra dicto modo ad ejus perfectionem; quia, licet secum afferat nonnulla dona, quibus natura etiam in propriis actibus perficitur, tamen illa omnia secundum se pertinent ad ordinem gratiæ, et possent sine hypostatica unione communicari. Tertia, ipsa visio beata, licet in se supernaturalis sit, tamen vere efficitur ab ipsa rationali natura, divinitus quidem elevata, quo

dammodo tamen operante modo sibi proprio et intrinseco, scilicet, cognoscendo et amando vitaliter; qua ratione potest dici creatura ordinari naturali modo in Deum sicut in finem, per ipsum ordinem gratiæ et gloriæ; at vero per unionem hypostaticam, proxime et formaliter loquendo, natura nihil habet sibi naturale, neque modo aliquo sibi naturali, neque attingit suo modo suum ultimum finem; et ideo non ita pertinet hæc unio ad perfectionem naturæ, sicut ordo gratiæ et gloriæ. Et juxta hæc responderi potest ad objectionem positam, negando paritatem rationis, et explicando D. Thomam loqui non de perfectione tantum debita naturæ, nec de quacumque extrinseca perfectione quæ illi superaddi potest, sed de illa quæ necessaria est, ut natura, in suis actibus, et modo operandi, et attingendi ultimum finem, perfecta sit.

non fit, non existente peccato, incarnationem fuisse futuram; quia, si peccatum non fuisset in tempore committendum, neque etiam fuisset ab æterno previsum, et si ipsum non fuisset prævisum, neque incarnatio fuisset prædestinata. Aliunde vero est, quod cum hoc sensu non bene quadrat exemplum, quo D. Thomas declarat illud principium, Prædestinatio supponit præscientiam futurorum: Sicut Deus, inquit, prædestinat salutem alicujus hominis, per orationes aliorum implendam. In quo exemplo, prædestinatio talis hominis non supponit præscientiam futuræ orationis aliorum, ut propter cam prævisam Deus alium prædestinet; alias posset unus impetrare aut mereri de congruo totam prædestinationem alterius, quod falsum esse suppono; quia potius tale meritum vel oratio Stephani, verbi gratia, fuit effectus prædestinationis alterius, videlicet Pauli. Non ergo est mens D. Thoma prædestinationem absolute supponere præscientiam futurorum, atque adeo nec incarnationis prædestinationem supponere simpliciter præscientiam peccati. Potest ergo primo exponi de præscientia non absoluta, sed conditionata; præter illam enim scientiam futurorum contingentium, quæ intuitiva seu visionis dicitur, quæ præsupponit aliquam voluntatem in Deo, vel prædefinientem bona, vel mala permittentem, intelligimus in Deo aliam scientiam ratione distinctam, quæ omnem liberum suæ voluntatis actum antecedit; qua comprehendit quid unaquæque voluntas

8. Tertium argumentum.-In solutione tertii solum occurrit notandum, licet natura humana per peccatum non fuerit facta capacior gratiæ unionis, factam tamen esse indigentiorem illius, et consequenter factam esse aptiorem materiam, in qua Deus justitiam suam simul cum misericordia patefaceret; est autem sermo de natura humana secundum se, seu in specie, non in individuo de illa natura, in qua perfectum est hoc mysterium; quia illa nullo modo nec per se nec per accidens fieri potuit per peccatum aptior ad hanc gratiam suscipiendam, quia peccatum cum tali gratia omnino in eadem natura repugnat. 9. Quartum argumentum.-Dubium.-Alia in quacumque opportunitate, et cum quocumdubitandi ratio.-Solutio.-Scientia visionis. -Scientia conditionata.-Quid prædestinationis cox significet apud D. Thomam. Solutio ad quartum argumentum indicat prolixam difficultatem in sequenti disputatione tractandam. Solum oportet hic explicare sensum D. Thomæ. Videtur enim hoc loco docere, præscientiam futuri peccati Adæ antecessisse in Deo secundum rationem, prædestinationem et voluntatem incarnationis. Sic enim arguit: Deus ab æterno prædestinavit incarnationem, antequam esset peccatum; ergo, quamvis non fuisset peccatum, fuisset incarnatio, ut prædestinatio Dei impleretur. Et respondet negando consequentiam; et rationem reddit, quia prædestinatio supponit præscientiam futurorum; ac si diceret prædestinationem incarnationis præscientiam peccati supposuisse; et ideo, licet antecesserit ipsum peccatum, prout in tempore factum, non tamen ut ab æterno prævisum; et ideo

que concursu, auxilio, tentatione, aut aliis similibus circumstantiis applicata ad operandum, suæque libertati relicta, operatura esset. De qua scientia (quoniam ad doctrinam de prædestinatione et gratia magno usui futura est) specialem disputationem in 1 p. conficiam. Hoc ergo modo intelligimus facile, totam prædestinationem præsupponere præscientiam futurorum, non absolute, sed conditionate; quæ futura, sic prævisa, non sunt ratio ipsius prædestinationis, sed solum sunt media prævisa ut possibilia ad exequendam ipsam prædestinationem, si Deus illis uti voluerit; et hoc modo antecedere potuit præscientia orationis Stephani totam prædestinationem Pauli; et eodem modo in proposito præscivit Deus, antequam voluisset creare Adam, vel permittere peccatum ejus, ipsum fuisse peccaturum, si in tali statu crearetur, et permitteretur tentari, et cum talibus auxiliis suæ libertati relinqui ; et hanc præscien

tiam peccati præsuppositam esse prædestinationi incarnationis, certum existimo; quod vero de hac sola loquatur D. Thomas valde incertum est, tum quia ille raro aut nunquam hujas scientiæ meminit; tum quia hujusmodi conditionata scientia non solet simpliciter vocari præscientia futurorum. Ideo potest secundo dici, prædestinationem, præsertim apud D. Thomam, non significare voluntatem efficacem, quæ antecedit omnia media quæ sunt effectus prædestinationis, sed significare ipsam rationem mediorum omnium, in divino intellectu existentem. Quamquam ergo nec voluntas efficax, quæ est radix prædestinationis, nec tota ratio prædestinationis, supponat præscientiam futurorum, semper tamen secundum aliquid, id est, antequam completa intelligatur usque ad ultimum effectum, supponit præscientiam alicujus rei futuræ; ut in exemplo posito, prædestinatio Pauli, quoad ipsam electionem, el quoad primum effectum suum, non supponit præscientiam orationis Stephani, sed hæc potius ad electionem consequitur; prout tamen prædestinatio Pauli omnium mediorum actionem includit, supponit præscientiam orationis Stephani; et juxta hunc sensum, optime argumento satisfit, quia hoc satis est ut res prædefinita infallibiliter futura sit, et tamen non sit futura sine alia, per quam efficienda præordinata est, cujus præscientia conjuncta est cum tali prædestinatione, et quodammodo illam consequitur, si consideretur prima radix prædestinationis, quodammodo vero illi supponitur in ordine ad completam prædestinationem, et executionem ejus. Et juxta hanc explicationem, non est necesse præscientiam absolutam peccati futuri præsupponi ante primam efficacem voluntatem Dei circa incarnationem, atque adeo ante totam prædestinationem incarnationis; sed satis est si præsupponatur ante consummatam prædestinationem incarnationis, secundum omnia media per quæ erat executioni mandanda. Et hæc expositio notanda est pro iis quæ disputatione sequenti dicemus; quia in se veram doctrinam continet, et non est aliena a mente D. Thomæ, quamquam non satis constet an hoc solum docere voluerit, vel simpliciter absolutam præscientiam peccati futuri antecessisse in Deo, secundum rationem, ipsam voluntatem sumendi carnem hoc enim etiam possunt significare verba D. Thomæ, et quamvis exemplum in hoc non teneat, non tamen oportet simile in omnibus esse.

10. Nota. In quinto argumento nonnulla notanda sunt, quæ multum futuræ disputationi deservient. Primum est, D. Thomam in argumento sumere, et in solutione concedere, primum hominem, ante lapsum, futuræ incarnationis fidem seu revelationem habuisse infusam; certe cum Deus in illum soporem immisit, ad Evam ex illius costa fabricandam, ut dicitur Gen. 2; statim enim ab illo somno excitatus dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, etc., quibus verbis significatum fuisse magnum sacramentum conjunctionis Christi cum Ecclesia, docuit Paulus, ad Ephes. 5. Neque enim probabilis est eorum expositio, qui dicunt Paulum ibi non loqui de conjunctione Christi Dei et hominis cum Ecclesia, quæ per incarnationem facta est, sed solum de spirituali conjunctione Christi, ut est Deus, cum Ecclesia, per fidem et charitatem. Huic enim expositioni repugnat vis nominis Christi, quod Deum hominem significat, de quo toto illo capite in hoc sensu Paulus loquitur; sic enim paulo ante dixerat, Christum esse caput et sponsum Ecclesiæ, in eamque gratiam et spiritualia dona influere. Secundo, metaphora illorum verborum, Erunt duo in carne una, optime quadrat in hoc mysterium propter conjunctionem Dei cum humana natura; ad spiritualem vero unionem cum divinitate vix potest nisi durissime accommodari. Tertio, ita ibi exponunt Ambr. et Ansel.; Chrysost., hom. 20 in illam epist. ; August., serm. 2 de Nativit., et tract. 9 in Joan. ; et Tertull., lib. 5 contra Marcion., c. 18, et alii Patres quos statim referam, et bene Adamus eumdem locum exponens. Neque etiam credibile existimavit D. Thomas, tam hoc loco, quam 2. 2, q. 2, art. 7, Adam verbis suis magnum sacramentum significasse, illud ignorantem, et ideo Hieronymus, ad Ephes. 5, dicit Adamum fuisse primum vatem, qui de Christo prophetavit, et idem docet Augustinus, lib. 9 Genes. ad lit., c. 19, cujus verba infra referam; et Epiphan., hæres. 48, dicit, Adam illis verbis vaticinatum fuisse de futuris. Constat autem verum prophetam, ea quæ prædicit cognoscere ; et ideo Tertul., de Anima, c. 11 et 21, et lib. 3 Contra Marcion, c. 5, dicit Adam statim prophetasse magnum Christi sacramentum: Quia accidentia, inquit, spiritus passus est, cecidit enim extasis super illum, et Sancti Spiritus vis, operatrix prophetia; et expresse Prosper, lib. 1 de Promis. et prædict. Dei, p. 1, c. 1: Sacramentum, inquit, magnum, quod promissum speravit Adam,

etc.; habuit ergo illius fidem, quæ fundamentum est sperandarum rerum, ut dicitur ad Hebr. 11, et eodem sensu Leo Papa, epist. 22, non longe a fine, ex eodem testimonio Pauli colligit, ab ipso principio generis humani, Christum in carne venturum, hominibus denuntiatum esse; et similiter Bernard., serm. 6, in Vigil. Nativ. Domini, circa principium, dicit prophetias de incarnatione ab ipso Adam in illis verbis initium duxisse; et optime ad hunc modum explicat illum Adæ soporem, in serm. 2 Septuagesimæ.

11. Ex hoc ergo principio argumentatur D. Thomas, incarnationem non fuisse per se primo ordinatam ad redimendum hominem lapsum, et consequenter futuram fuisse, etiam si homo non peccasset. Consecutionem probat, quia Adam præscivit incarnationem futuram, et tamen non præscivit illam futuram propter suam redemptionem, quia non fuit præscius sui casus, ut Augustinus docet lib. 11 in Gen. ad lit., cap. 18. Respondet tamen negando consequentiam, quia potuit revelari Adæ incarnatio, et non primarius finis, seu prima ratio illius; quæ responsio sufficienter solvit argumentum, ut propositum est.

12. Discutitur diligentius doctrina D. Thomæ. - Adam ante peccatum habuit fidem incarnationis. Objectio quædam.-Gratia semen gloriæ. Sed nonnulla explicanda supersunt. Primum est, quod, licet non fuerit Adæ revelata hæc causa incarnationis, certe debuit aliqua alia illi proponi; quia non potest convenienter intelligi, Christum Deum hominem revelari Adæ per fidem credendum, præsertim revelatione perfecta, et facta ab ipso Deo, quin consequenter intelligamus, illi ostendi rationem aliquam ex caritate vel bonitate Dei desumptam, propter quam tantum beneficium hominibus conferre decrevit, et Christum ipsum proponi sub ratione capitis, a quo omnis gratia in humanum genus esset manatura; hoc enim, et ad Christi Domini dignitatem, et ad convenientem modum talis revelationis pertinebat, et mihi quidem ita credendum videtur; nam et D. Thomas, 2. 2, quæst. 2, art. 7, dicit hominem ante peccatum habuisse explicitam fidem incarnationis Christi, prout ordinabatur ad consummationem gloriæ, non autem prout ordinabatur ad liberationem a peccato per passionem et resurrectionem. Ex quo loco bene perpenso colligitur cognovisse Adam Christum, ut viam, et medium per quod erat beatitudinem consecuturus; docet enim D. Thomas, in princi

pio illius articuli, ideo fidem Christi necessariam esse ad salutem, quia Christus est per quem homo beatitudinem consequitur, ac propterea per se pertinet ad objectum fidei; inferius vero docet etiam in statu innocentiæ oportuisse Christum esse fide creditum, tanquam per se pertinentem ad objectum fidei; ergo etiam in eodem statu credidit Adam in Christum, ut in eum per quem erat beatitudinem consecuturus. Ex quo ulterius sequi videtur, credidisse etiam in eo statu Adam in Christum, tanquam in auctorem gratiæ, et justitiæ sibi in eodem statu collatæ. Primo, quia fides Christo ideo est necessaria ad salutem, quia per Christum justitiam consequimur; sed hæc fides fuit Adæ necessaria ad salutem, teste D. Thoma; ergo per eam est justitiam assecutus. Secundo, quia Adam credidit in Christum tanquam in consummatorem gloriæ; ergo tanquam in auctorem gratiæ ; non enim ab aliquo speranda est gloria, qui non sit etiam auctor gratiæ, cum gratia nihil aliud sit quem semen gloriæ. Dicetur fortasse Adam prius tempore justificatum fuisse, quam fidem Christi suscepit; gratiam enim et justitiam, juxta veriorem sententiam, in ipso momento suæ creationis suscepit; fidem autem Christi postea, quando Deus in illum soporem immisit; non est ergo necessarium ut primam gratiam et justitiam acceperit per Christum, cujus fidem tunc non habebat, cum gratiam suscipiebat; postea vero in dicta revelatione agnovisse per se Christum gloriam adepturum, licet viam et modum ignoraret. Sed hoc nullo modo probari posse videtur. Primo, quia vix potest intelligi Adam cognovisse Christum ut auctorem gloriæ suæ, et non etiam gratiæ, cum hæc duo ita sint conjuncta, ut unum sit fundamentum et semen alterius; et ut non negem modum illum fuisse possibilem de potentia absoluta, certe tamen negari non potest quin naturali connexioni, quæ est inter gratiam et gloriam, non sit consentaneus, neque ipsius Christi dignitati. Secundo, quia si in illo statu et revelatione Adam credidit in Christum, ergo per illam fidem aliquo modo justificatus est, sive justitiam ipsam, sive augmentum ejus per eam fidem obtinendo; ergo pari ratione totam justitiam per Christum obtinuit, quia non est credibile, aliquos gradus gratiæ habuisse per Christum, et alios sine Christo; alias pari ratione aliquid gloriæ sperare deberet per Christum, et aliquid sine Christo, quod satis per se absurdum videtur. Quocir

ca, licet verum sit illam singularem de Chris to revelationem factam Adæ, fuisse tempore posteriorem quam primam justificationem ipsius Adæ, nihilominus fieri potuit ut primam justitiam etiam per Christum acciperet, et per fidem ejus, vel explicitam, licet minus perfectam, vel certe per implicitam, et in ordine ad explicitam paulo post obtinendam.

13. Secundo explicandum est in hac solutione D. Thom., unde constet eam rationem vel causam incarnationis, Adæ revelatam, non fuisse primariam et per se primo intentam in hoc mysterio. Cum enim D. Thomas negat revelatam esse Ada causam incarnationis, non est intelligendus de omni causa, ut ex eodem alio loco probabimus, sed de illa quam ipse putat primariam, et sine qua non fieret incarnatio. Sed cur, quæso, non posset alius pari ratione dicere, nobis quidem revelatum fuisse mysterium incarnationis, illam vero causam, quæ frequentius nobis tradita est, esse nostro statui accommodatam, in se tamen non fuisse præcipuam atque primariam, sed potius illam, quæ Adæ significata est, fuisse primam et potissimam rationem hujus mysterii, ac per se maxime sufficientem? Et idem dici potest de Angelis, quibus in sua creatione hoc mysterium revelatum est, ut ex 4 p., q. 57 et 62, suppono. Et hæc ipsa interrogatio multum enervare videtur rationem qua D. Thomas hoc articulo utitur. Falsum est enim in omni revelatione facta de hoe mysterio, assignatam esse rationem ejus ex peccato primi hominis. In hac enim revelatione facta Adæ et Angelis, assignata fuit ratio independens a peccato, ut declaratum est. Quod ita explico: nam si ipsi Adæ proposita esset hæc quæstio quam D. Thomas modo versat, scilicet an, eo non peccante, revelatio illi facta habitura esset effectum, sine dubio contrarium, quam D. Thomas, ex simili ratione concluderet, hoc modo: Mihi revelata est voluntas divina de perficiendo hoc mysterio, propter rationem altissimam, quæ a peccato non pendet; ergo, licet peccatum nunquam futurum sit, complebitur ista revelatio; quin potius certius crederet Deum faisse incarnandum non existente peccato, quam eo interveniente, quia, non existente peccato, nullam rationem dubitandi inveniret illo autem existente, timere posset ne suo peccato tantum Dei beneficium impediret.

14. Respondetur.-Fateor hæc esse improbatu difficilia, et satis concludere, et rem

XVII.

hanc esse incertam, et conjecturam D. Thomæ esse probabilem, non tamen convincere; et solum video dici posse, D. Thomam ideo eam partem elegisse, quia ejus discursus et ratio nitebatur revelatione certa. Hæc autem, quæ diximus de revelatione facta Adæ, licet probabiliora sint, non tamen ita certa. Deinde, quia ille frequens modus loquendi Scripturæ, et ratio illa ex peccato sumpta, toties repetita et inculcata, multum indicant illud fuisse primum motivum divinæ voluntatis ad hoc mysterium perficiendum, licet, postquam illud facere decrevit, etiam Adæ revelare voluerit, modo statui innocentiæ accommodato.

[ocr errors]

15. Difficultas. Vera solutio. - Tertio, in eadem solutione explicandum occurrit quomodo aliqui ex Sanctis allegatis significent, Adam in co sopore cognovisse mysterium crucis. Hieronymus enim supra sic loquitur: Primus rates Adam hoc de Christo et Ecclesia prophetavit, quod reliquerit Dominus noster atque Salvator Patrem suum Deum, et matrem suam cælestem Jerusalem, et venerit ad terram, propter suum corpus Ecclesiam, et de suo eam latere fabricatus sit. Quo ultimo verbo mysterium crucis significat; et Augustinus, tractat. 9 in Joan., post medium, explicans sacramentum in verbis Adæ latens, dicit, Christum reliquisse Patrem cum carnem sumpsit, matrem vero cum Synagogam repudiavit, et adhæsit Ecclesiæ, quæ formata est ex latere ipsius dormientis in cruce; et subdit, propterea immisisse Deum soporem in Adam, quando hoc præsignificabatur, quia prophetia illis temporibus futuro huic tempori dispensabatur; et lib. 9 Genes. ad lit., cap. 19, evidentius dicit, per illam extasim factum fuisse Adam participem tanquam Angelicæ curiæ, ut intrans sanctuarium Dei intelligeret novissima; et idem Leo Papa et nonnulli alii indicare videntur. Dicetur fortasse, illo facto et aliis verbis Adæ, hæc omnia fuisse allegorice significata, ipsum vero Adam non omnia illa mysteria intellexisse. Sed contra, quia pari ratione negari poterit cognovisse ipsum mysterium incarnationis, sed solum instinctu Spiritus Sancti locutum fuisse verba quæ prophetiam continerent, ad eum modum quo Caiphas dixit: Oportet ut unus moriatur homo pro populo. Respondetur tamen, sine dubio Adam non fuisse præscium sui casus, et consequenter neque incarnationem cognovisse, ut ad illius remedium ordinata est. Quod non aliter probo quam Augustini auctoritate supra citata, tum quia ab codem sufficienter

13

« PredošláPokračovať »