Obrázky na stránke
PDF
ePub

peccati.

eo loco demonstratur; tum etiam quia res peccatorum, quam ad deletionem originalis est tam manifesta, ut nullus sit qui contradicat. Cum ergo Sancti applicant significationem illorum verborum ad aliqua mysteria, quæ supponunt culpam, non intelligunt, Adamum omnia illa in particulari et juxta proprium eorum modum cognovisse, sed solum mysterium ipsum quoad ejus substantiam, et quoad summam conjunctionem Christi cum Ecclesia sua, quæ de latere ejus ædificanda erat; quod non oportet intelligi de latere Christi morientis in cruce, ita ut hoc totum Adâm cognoverit, cum neque hoc per verba Adæ significatum sit, sed in communi potest intelligi de latere, id est, de amore et de corde Christi. Et ad hunc modum cætera sunt exponenda, quæ difficultatem non habent. Quod vero mo dicebatur, non est simile, quia si verba Adæ considerentur: Hoc nunc os ex ossibus meis, etc., tantum significant substantiam mysterii, et conjunctionem Christi cum Ecclesia, modum autem per se non significant, licet interdum ad hoc accommodentur, vel extendantur; pertinuit autem ad perfectionem Adæ, ut ea intelligeret quæ verbis suis significabat; et ideo a Sanctis non solum dicitur locutum fuisse spiritu prophetico, sed fuisse vere Prophetam. Non est autem necesse ut intellexerit omnia mysteria quæ in illis verbis possunt inveniri, seu ad quæ possunt accommodari, quod in omnibus fere prophetiis commune est.

2. Præterea, peccato originali non debetur pœna sensus, sed solum pœna damni, ut in secundo habitum est 1. Sed Christus venit pro satisfactione peecatorum, pænam sensus pati in cruce, non autem pœnam damni, quia nullum defectum habuit divine visionis aut fruitionis. Ergo principalius venit ad deletionem peccati actualis, quam originalis.

3. Præterea, sicut Chrysostomus dicit in 2 de Compunctione cordis 2: Hic est affectus servi fidelis, ut beneficia domini sui, quæ communiter omnibus data sunt, quasi sibi soli præs tita reputet; quasi enim de se solo loquens Paulus ita scribit ad Galatas secundo: Dilexit ulti-me, et tradidit semetipsum pro me. Sed propria peccata nostra sunt actualia ; originale enim est commune peccatum. Ergo hunc affectum debemus habere, ut existimemus eum principaliter propter actualia peccata venisse.

ARTICULUS IV.

Utrum principalius Christi incarnatio facta fuerit ad tollendum peccatum originale quam actuale 1.

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus principalius incarnatus fuerit in remedium actualium peccatorum, quam in remedium originalis peccati. Quanto enim peccatum est gravius, tanto magis humanæ saluti adversatur, propter quam Deus est incarnatus. Sed peccatum actuale est gravius quam originale peccatum; minima enim pœna debe tur originali peccato, ut Augustinus dicit contra Julianum 2. Ergo principalius incarnatio Christi ordinatur ad deletionem actualium

43, d. 1, q. 1, art. 26; et opusc. 10, art. 28, et opusc. 11, art. 23, et opusc. 35, articulo vigesimo primo.

2 Lib. 5, c. 8, circa fin., tom. 7.

Sed contra est quod Joan. 1, dicitur: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi; quod exponens Beda dicit: Peccatum mundi dicitur originale peccatum, quod est commune totius mundi.

Respondeo dicendum, quod certum est Christum venisse in hunc mundum, non solum ad delendum illud peccatum quod traductum est originaliter in posteros; sed etiam ad deletionem omnium peccatorum quæ postmodum superaddita sunt. Non quod omnia deleantur (quod est propter defectum hominum, qui Christo non inhærent, secundum illud Joannis 3: Venit lux in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem), sed quia ipse exhibuit quod sufficiens fuit ad omnium peccatorum deletionem. Unde dicitur Roman. 5: Non sicut delictum, ita et donum; nam judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Tanto autem principalius ad alicujus peccati deletionem Christus venit, quanto illud peccatum majus est. Dicitur autem aliquid majus dupliciter. Uno modo intensive, sicut est major albedo, quæ est intensior. Et per hunc modum majus est peccatum actuale quam originale, quia plus habet de ratione voluntarii, ut in secundo habitum est. Alio modo dicitur aliquid majus

Lib. secundo Sent., d. 33, q. 2, articulo secundo.

2 Inter fin. et med., tom. 5.

3 Habetur in Glos. ordin., in hoc loco. 41. 2, q. 81, art. 2.

[blocks in formation]

Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de intensiva magnitudine peccati.

Ad secundum dicendum, quod peccato originali in futura retributione non debetur pœna sensus; pœnalitates tamen, quas sensibiliter in hac vita patimur, sicut famem, sitim, mortem, et alia hujusmodi, ex peccato originali procedunt. Et ideo Christus, ut plene pro peccato originali satisfaceret, sensibilem dolorem pati coluit, ut mortem, et alia hujusmodi in seipso consumeret.

Ad tertium dicendum, quod sicut Chrysostomus ibidem 2 dicit: Verba illa dicebat Apostolus, non quasi diminuere colens amplissima, et per orbem terrarum diffusa Christi munera, sed ut pro omnibus se solum indicaret obnoxium. Quid enim interest, si et aliis præstitit, cum quæ tibi sunt præstita, ita integra sunt et ita perfecta, quasi nulli alii ex his aliquid fuerit præstitum? Ex hoc ergo, quod aliquis debet reputare sibi beneficia Christi præstita esse, non debet existimare quod non sint aliis præstita; et ideo non excluditur, quin principalius venerit abolere peccatum totius naturæ quam peccatum unius persona. Sed illud peccatum naturæ ita perfecte curatum est in unoquoque, ac si in uno solo esset curatum. Et ideo propter unionem charitatis, totum, quod omnibus est impensum, unusquisque debet sili adscribere.

COMMENTARIUS.

1. In hoc titulo primum exponere oportet quid significet illa particula principalius, et in quo fiat comparatio. Potest enim incarnatio dici principalius facta propter unum peccatum, quam propter aliud, vel quia remedium unius fuit prius intentum quam alterius; vel quia fuit magis intentum, ut ita dicam, appetitive, hoc est, quia ita facta est incarnatio propter remedium unius, ut sine illo non fieret; vel denique dici potest,

Loco in arg. cit.

2 Lib. 2 Eth., c. 2, circa fin., tom. 5.

principalius venisse propter unum quam propter aliud, quia, considerata necessitate et indigentia humanæ naturæ, unum peccatum magis postulabat remedium, et magis misericordiam Dei excitabat, quam aliud; et juxta hos varios sensus multa possunt hic quæri, scilicet, an si non fuisset peccatum originale, incarnatio fieret propter sola actualia, vel e contrario. D. Thomas autem nihil horum hic tractat, sed solum an incarnatio fuerit facta. propter utrumque peccatum tollendum, et propter quod principalius in ultimo sensu supra explicato, id est, ex quo peccato orta sit major necessitas in humana natura, ut hoc remedio indiguerit; hunc enim esse sensum, patebit ex corpore articuli. Secundo, in illa comparatione advertendum est, peccatum originale necessario supponere aliquod actuale, quia cum originale peccatum sit per modum habitus, in solo actuali peccato potuit habere suam primam radicem et fundamentum; non enim potuit, vel a Deo ipso solo, qui non est auctor mali culpæ, nec per bonum actum in humana natura introduci; quando ergo originale peccatum ad actuale comparatur, potest sub peccato originali comprehendi ipsum actuale peccatum Adæ et Evæ, per quod tota natura lapsa est, et comparari ad actualia, quæ postmodum addita sunt, et hunc sensum indicat D. Thomas in corpore articuli.

2. Respondet D. Thomas Christum venisse ad tollenda omnia peccata, sed principalius in remedium originalis; ita enim simpliciter colligenda est sententia D. Thomæ, ut ipse satis explicuit in solutione tertii; quanquam in corpore non simpliciter, sed cum addito concludere videatur, cum ait: Et quantum ad hoc Christus principalius venit ad tollendum originale peccatum. Sed illa particula, quantum ad hoc, non est diminuens aut limitans conclusionem, alias simpliciter et absolute non satisfecisset quæstioni, sed habet vim causalis, ac si diceret: Et propter hoc principalius venit Christus propter originale peccatum et ita est facilis littera articuli.

3. Quomodo intelligendum Christum venisse ad omnia peccata tollenda.-In quo observandum est primo, cum D. Thomas explicat Christum venisse ad omnia peccata tollenda, quia exhibuit quod sufficiens fuit ad omnium peccatorum deletionem, intelligendum esse non solum quia ipsa Christi opera secundum se sufficientem valorem habuerunt; hoc enim modo etiam possent dici sufficientia ad de

lenda Angelorum peccata, si Deus voluisset ut ad hoc etiam ordinarentur; et tamen de fide est, Christum non venisse propter Angelorum peccata, ut infra, q. 8 et 19, latius dicetur; intelligendum ergo est de operibus Christi ut ab ipso ex Dei ordinatione et beneplacito in hunc finem referebantur; venit igitur ut operaretur, et quod in se est, sufficiens pretium offerret, ut omnia hominum peccata, tam originale quam actualia, tollerentur.

4. Fundamentum D. Thomæ declaratur. Secundo, notandum est illud principium, quo fundatur ratio D. Thomæ, scilicet, tanto principalius ad alicujus peccati deletionem Christus venit, quo illud peccatum majus est; quod D. Thomas tanquam per se notum sine probatione sumit; cum tamen de vero sensu, et ratione illius, non satis constare videatur, quia cum tam operari mysterium incarnationis, propter remedium peccati, quam efficere illud principalius propter hoc quam propter illud, totum pendeat ex divina voluntate, et ex modo quo prædestinavit hoc mysterium, non potest ex sola inæqualitate peccatorum colligi, principalius Deum intendisse per hoc mysterium unius remedium quam alterius; sed hoc sumendum esset ex Scripturis, in quibus voluntas Dei est revelata, sicut in quæstione præcedentis articuli dicebatur. Est enim in utraque similis ratio. Sed dicendum est, ut explicando sensum tituli articuli dixi, D. Thomam solum comparare hæc peccata ex parte humanæ naturæ, quodnam, scilicet, illorum induxerit majorem miseriam, majoremque redemptionis necessitatem, ut ex hac parte dicatur Deus principalius venisse propter unum peccatum, quam propter aliud; et hoc sensu per se manifestum est hunc excessum debere fundari in majori peccati gravitate.

5. Tertio, cum D. Thomas comparet hæc peccata in intensione, et dicat actuale esse gravius intensive, intelligendum est ex genere suo, nam actuale peccatum sub se complectitur omnia mortalia, et quodlibet mortale gravius est quam originale; si autem comparatio fieret de veniali cum originali, simpliciter majus malum est originale quam veniale, quia, licet hoc excedat in ratione voluntarii, tamen illud inducit veram inimici tiam cum Deo, quæ sine dubio majus malum est, ut infra, q. 27, iterum dicemus, et latius in 1. 2 tractatur.

6. Quarto, circa comparationem extensivam horum peccatorum bene notat Cajetan.

debere intelligi per se, quia originale per se, et ratione sua inficit totam naturam, illamque a beatitudine deturbat; actuale vero per se tantum personam avertit, et ideo illud per se est gravius extensive, atque adeo simpliciter majus malum, quia destruit commune bonum, quod divinius est. Neque obstat quod omnia actualia peccata hominum in unum collecta videntur majorem Dei offensionem continere, atque adeo absolute majus malum esse quam originale peccatum, etiam ut communicatum omnibus posteris Adæ, hoc enim est per accidens, nam per se solum originale ponit impedimentum toti naturæ, et ideo in ordine ad redemptionem dicitur majorem necessitatem inducere.

7. Ultimo observandum est, cum dicitur Christus principalius venisse propter originale, sub illo debere comprehendi peccatum Adæ et Evæ, licet actuale fuerit, ut inter exponendum titulum indicavi. Neque enim existimandum est minus principaliter venisse Christum propter Adam et Evam, quam propter alios homines. Per originale ergo peccatum infectio totius naturæ significata est, quæ ad suam radicem est revocanda, et in illa, et cum illa tanquam quid unum consideranda : et quamvis hæc radix proprie fuerit peccatum Adæ, et non Evæ, non tamen propterea Eva excludenda est, quæ pars fuit humanæ naturæ corruptæ, propter quam totam redimendam Christus per se primo ac principaliter venit.

8. Christum potius pro poena damni quam sensus satisfecisse.-Secundum argumentum (omisso primo, in quo nihil occurrit notandum) est hujusmodi: Christus magis satisfecit pro actuali peccato quam pro originali; ergo principalius venit propter illud. Antecedens patet, quia peccato actuali debetur pœna sensus, originali autem non, sed tantum pœna damni; sed Christus assumpsit pœnam sensus, et non damni; ergo principalius satisfecit pro actuali, quam pro originali. Respondet D. Thom. negando primum antecedens. Ad probationem vero distinguit majorem, quia peccatum originale, licet non mereatur pœnam sensus in futura vita, in præsenti tamen meretur sensibilem pœnam usque ad mortem, et ideo Christus, ut pro illo plene satisfaceret, usque ad mortem in hac vita passus est. Huic vero solutioni addendum est primo, Christum Dominum non minus, imo magis principaliter satisfecisse pro pœna damni, quam pro pœna sensus; quod enim

pro utraque satisfecerit, de fide certum est, ut ex art. 2 satis constat; quod vero principalius pro pœna damni, constat, tum quia gravior est, et majus malum; tum etiam quia hæc quodammodo proximius et intimius conjuncta est cum culpa, pro qua Christus principalius satisfecit. Neque vero ad satisfaciendum principalius pro hac pœna damni necessarium fuit, ut Christus eamdem poenam in se susciperet; sicut neque ad satisfaciendum pro æterna pœna sensus ignis inferni necessarium fuit, ut illam in se sustineret, sed per aliam pœnam sensibilem hujus vitæ, secundum se quidem, et quasi physice consideratam, inferioris ordinis, moraliter tamen infiniti valoris, pro illa perfectissime satisfecit; ita per aliam pœnam proportionatam, verbi gratia, voluntarie sustinendo carentiam gloriæ sui corporis, et quasi exilium a cœlesti patria, et privationem illius claritatis, et gloriosi nominis, quæ ratione unionis et infiniti meriti sibi a principio conceptionis suæ debebantur, per hanc, inquam, vel similem pœnam perfectissime et accommodatissime pro pœna damni nobis debita satisfecit; nam, licet illa pœna secundum se sit inferioris ordinis quam essentialis pœna damni, tamen voluntarie suscepta a tali persona habet maximam proportionem, et superabundantem valorem ad illam satisfactionem. Secundo addi potest illi solutioni, licet peccatum originale in individuo, et prout contractum, non mereatur pœnam sensus, tamen, ut peccatum originale dicit lapsum totius naturæ, etiam posse dici mereri aliquam pœnam sensus, quia, ut sic, includit actuale peccatum primi parentis. Neque improbabile est, si Deus toto rigore suæ justitiæ uti voluisset, potuisse punire peccatum originale pœna sensus, etiam in futura vita; quod autem de facto id non faciat, fortasse merito et satisfactioni Christi tribuendum est.

9. Argumentum tertium cum solutione facilem et optimam doctrinam continet, quæ in sequenti disputatione fusius explicabitur.

DISPUTATIO V

In sex sectiones divisa.

DE PRIMARIA CAUSA ET RATIONE PROPTER QUAM INCARNATIO PRÆDESTINATA ET FACTA EST, ET

SINE QUA NON FIERET.

Quamvis, circa hanc quæst. 1 D. Thomæ, solum quæstionem, an est, seu de existentia in

carnationis, disputemus, quia vero mysterium hoc non est per se necessarium, sed ex divina voluntate pendet, quæ non sine ratione aliqua et sufficienti causa omnia operatur, ideo simul de causa, seu fine præcipuo propter quem hoc mysterium factum est, necessario disserimus; et quia propter eamdem rationem et causam incarnatio facta est, propter quam est prædestinata, ideo, ut primam originem et causam hujus mysterii investigemus, ordo etiam et modus æterni consilii, et prædestinationis divinæ circa hoc præsertim mysterium inquirendus nobis est; quo invento et cognito, quæstiones a D. Thom. his articulis propositas facile expediemus. Nec vero tractanda sunt hoc loco omnia quæ de Christi præ. destinatione dici possunt, cum de hac re proprium tractatum habeat D. Thom. infra, q. 24. Sed ea solum attingemus, quæ ad explicandam rationem divini consilii, vel necessaria, vel opportuna videntur.

SECTIO I.

Quomodo inter actus divinæ scientiæ et voluntatis ordo prioris et posterioris secundum rationem intelligendus sit.

1. Ordo prioris et posterioris in actibus intellectus et voluntatis divinæ. — Priusquam de modo divini consilii in prædestinanda incarnatione dicamus, præsentem dubitationem præmittere oportet, in qua nonnulla tractanda sunt, quæ ad præsentem materiam necessaria, ad plures vero alias utilia fore existimo. Primum est, quomodo in actibus divinæ voluntatis vel intellectus ordo quidam secundum prius et posterius, seu signa quædam priora et posteriora, a Theologis distinguantur, cum illi actus æterni sint, et omnino simul, imo in re ipsa prorsus idem. Propterea enim Gabriel, in 3, d. 2, dub. 3, secutus Ocham, in 1, d. 9, q. 3, omnino negat hæc signa, vel hunc ordinem in mente et voluntate divina. Scotus vero, in 3, d. 7, q. 3, et d. 19, q. 1, non solum hæc admittit, verum etiam dicit unum esse prius natura alio, ut illi tribuit Capreol., in 3, d. 1, q. 1, art. 3, in principio, eumque impugnat. Cum enim Scotus distinctionem quamdam formalem admittat in Deo, fortasse etiam intellexit in re ipsa, et quasi ex natura rei inveniri etiam posse in divinis actibus hunc ordinem prioris et posterioris, vel forte (quod magis credendum est) ordinem rationis fundatum aliquo modo in ipsa re, vocavit ordinem naturæ,

Veritas ergo est, quamquam in actibus divini intellectus et voluntatis secundum se, et in re ipsa, vere ac formaliter nullus sit ordo prioris et posterioris, esse tamen (ut ita dicam) virtute, quatenus ibi est fundamentum, ut nos unum esse priorem alio secundum rationem concipiamus; quia, licet Deus unico et simplicissimo actu omnia intelligat et velit, tamen, quia inter scientiam et voluntatem, et inter res ipsas cognitas vel amatas, est quædam connexio et dependentia, ad hanc explicandam concipimus nos unum in divina mente vel voluntate, ut prius vel posterius alio, et hoc modo distinguuntur in his actibus signa priora et posteriora, non secundum rem, sed secundum rationem. Et hoc sensu explicatus ordo hic a nullo Theologorum negatur, et illo sæpe utitur D. Thom., 1 p., q. 14, 19, et hoc art. 3, ad 4; et alii Theologi, in 2, d. 15 et 42; et Cajetan. late, hic; et Ferrar., 4 contra Gentil., 55, ad finem; ubi, licet hæc signa impugnare videatur, tamen intelligit, si ex natura rei distinguantur, non vero secundum rationem; et eodem modo loquitur Capreolus supra; D. Augustinus, libris de Prædest. et gratia, sæpe hanc doctrinam supponere et illa uti videtur, et lib. 5 Confess., cap. 9.

[ocr errors]

2. Dubium. Cajetani opinio.-Sed tunc occurrit secundo loco explicandum, unde aut quo modo hic ordo vel signa rationis sumenda nobis sint in scientia, vel voluntate divina, et in rebus, prout sub talem scientiam et voluntatem cadunt. Cajetanus enim hoc loco ex natura et ordine ipsarum rerum, quæ scientiæ aut voluntati divinæ objiciuntur, hoc generaliter elicere conatus est. Distinguit enim tres ordines rerum, naturæ, gratiæ, et unionis hypostaticæ. Et primum ordinem dicit supponi secundo ut fundamentum ejus, et similiter secundum tertio. Unde concludit, omnia, quæ pertinent ad ordinem naturæ, in quo dicit contineri omnia peccata (etiam peccatum Ada), omnia, inquam, illa prius prævideri a Deo quam videantur vel prædestinentur ea quæ pertinent ad ordinem gratiæ, et loquitur Cajetanus aperte de scientia visionis, et non tantum de scientia simplicis intelligentiæ.

[ocr errors][merged small]

dit in Deo electionem talis hominis ad gratiam et gloriam, cum potius talis mors cum talibus circumstantiis sit effectus talis prædestinationis et electionis. Deinde peccatum crucifigentium Christum pertinet ad ordinem naturæ, ut ipse dicit; quis autem intelligat antea prævidisse Deum peccatum crucifigentium Christum, quam Christum ipsum prædestinaverit? Similiter ipsum peccatum Adæ est deordinatio a fine supernaturali; ergo non potuit præscientia talis peccati præcedere voluntatem, seu præscientiam gratiæ. Neque distinctio, qua Cajetanus utitur, difficultatem expedit. Dicit enim peccatum, ut est contra ordinem naturæ, præcognosci in primo ordine naturæ; ut vero est privatio gratiæ, cognosci in secundo; hæc enim distinctio intelligi plane non potest, præsertim in his peccatis quæ ex primario objecto suo sunt contra supernaturalem ordinem gratiæ, ut est, verbi gratia, peccatum infidelitatis, et fuit etiam peccatum Adæ, quod per se primo contrarium fuit divino præcepto positivo; et peccatum crucifigentium Christum, quod suam potissimam malitiam habuit ex dignitate divinæ personæ, hypostatice unitæ humanitati. Secundo principaliter hic lapsus Cajetani ortus videtur ex variis causis: primo, quia non animadvertit, quamvis ordo naturæ supponatur gratiæ per modum subjecti et fundamenti, non tamen quidquid pertinet ad ordinem naturæ habere connexionem aliquam cum ordine gratiæ; neque e contrario, quidquid est in ordine gratiæ, dependere, vel necessario supponere omne id quod pertinet ad ordinem naturæ; ergo nulla est ratio ob quam omnia, quæ pertinent ad ordinem naturæ, dicantur priora in cognitione, quam ea quæ pertinent ad ordinem gratiæ, quia, seclusa connexione, et dependentia ipsarum rerum inter se, nullum est fundamentum hujus ordinis, et idem est de ordine naturæ et gratiæ respectu unionis hypostaticæ. Quod exemplis etiam facile declaratur; si enim, ut Petrus justificetur, impertinens est quod Paulus habeat naturalem pulchritudinem vel scientiam, cur dicemus hoc necessario debuisse antea præsciri a Deo, quam illud? Et idem est de unione hypostatica, si comparetur ad res vel effectus naturales qui ad illam omnino non pertinent. Secundo, confundit Cajetanus ordinem executionis cum ordine intentionis, qui sunt valde diversi; et quod est prius in uno, potest esse posterius in alio; et ideo, licet in executione natura supponatur gratiæ,

« PredošláPokračovať »