Obrázky na stránke
PDF
ePub

tiali seu materiali, auferri cætera omnia ex vi præsentis determinationis; necessariumque esse ut, si unum est futurum sine alio, vel si Deus fuit voliturus quædam et non alia, haberet aliud decretum, aliamque determinationem liberam. Qui modus dicendi, ut verum fatear, efficaciter improbari non potest in illa sententia, quamvis neque etiam possit satis probari aut persuaderi, cum ex illa non ne cessario consequatur, ut supra explicui; nec possit ab auctoribus illius opinionis sufficiens reddi ratio, cur determinatio libera illius actus non sit ita indivisibiliter idem cum determinatione necessaria, quin possit hæc omnino eadem manere sine illa; et tamen non possit eodem modo se habere una libera determinatio ad aliam, quando ex parte objectorum est eadem ratio, scilicet, quod non est necessaria connexio inter ipsa. Addo denique quod, licet juxta illam interpretationem variandum esset decretum voluntatis quasi materialiter, non tamen simpliciter et quasi formaliter, id est, quatenus solum dicit determinationem voluntatis ad hoc objectum, quia, si semper manet idem motivum, et non habet connexionem cum alio objecto, quamvis tollatur actus vel determinatio ad unum objectum, ex hoc præcise ac formaliter non tolletur circa aliud. Quod si ex parte actus propter indivisibilitatem ejus variandus sit actus, illud erit quasi materialiter et per accidens, nam ex vi prioris motivi semper manebit voluntas in eadem determinatione, etiamsi actus, vel id quod additur voluntati, variari intelligatur. Sed, quidquid sit de illa falsa sententia, quid juxta veram doctrinam dicendum sit, satis constat ex dictis.

40. Ad rationem dubitandi in principio positam. Ad difficultatem ergo in principio positam, si contra hanc ultimam assertionem procedat, negandum est hunc modum intendendi finem independenter a mediis, provenire ex imperfectione, sed ex motivo propter quod finis intenditur, et ex modo quo intenditur, quæ interdum talia sunt, ut non habeant necessariam connexionem cum tali medio, quod accidere potest sine ulla imperfectione ex parte ejus qui intendit finem, aut eligit medium. Unde exemplum in illo argumento adductum ex nostro modo eligendi et intendendi, non est ad rem, quia illa imperfectio nostra non consistit in sola independentia intentionis ab electione, sed etiam in temporis et actuum successione; nam, si fingamus me simul habere perfectam cognitionem alicujus

finis, et rationum omnium propter quas est diligibilis, et omnium mediorum per quæ obtineri potest absque necessaria connexione cum uno illorum determinate, sed tantum confuse cum aliquo, tunc, stante in intellectu hujusmodi actuali cognitione et judicio, posset simul voluntas determinari ad intendendum finem, et ad consequendum illum per hoc medium, illud simul eligendo, et ita cessaret imperfectio inquirendi media post intentionem finis, quæ in argumento proponitur, et nihilominus intentio illa, per se ac formaliter loquendo, independens est, et non necessario connexa cum electione talis medii. Unde ad primam confirmationem, cum dicitur, perfectiorem modum intendendi finem esse cum determinatione medii, respon detur id esse verum respectu actus adæquati, quo voluntas simul tendit in finem et media, quo modo jam declaravimus Deum simul intendere finem et certa media; respectu vero actus intentionis, ut præcise terminati ad finem consequendum, id non pertinet ad perfectionem ejus, imo neque est possibile, quia, hoc ipso quod consideratur actus præcise, abstrahitur a medio, ut expresse ac for maliter volito. Ex eo autem quod motivam finis tale est, ut ex se non requirat hoc determinatum medium, abstrabitur etiam a determinata inclusione ejus, etiam virtuali; perfectio ergo intentionis sic consideratæ solum in hoc consistit, quod per eam libere tendat voluntas in finem propter tale motivum, et quod ex vi illius determinetur ad media, vel omnino libere, vel necessario, juxta connexionem vel dependentiam quam finis potest in executione habere a tali medio. Et hactenus de ordine actuum divinæ voluntatis inter se.

41. Quis ordo prioris sit et posterioris inter scientiam visionis et voluntatem Dei. Tertio facile ex dictis explicari potest ordo inter voluntatem et scientiam visionis, quando, nimi. rum, aliquid intelligatur prins cadere sub scientiam visionis Dei, quam sub voluntatem, vel e contrario; nam si comparatio fiat in eadem re, seu in eodem effectu, sic prius intelligitur esse in voluntate quam in hac scientia, ut dictum est. At vero respectu diversorum, tum solum scientia visionis unius effec tus præintelligitur antecedere voluntatem alterius, quando ex unius rei existentia sumpta est ratio seu occasio ad volendam aliam; tunc enim, quia voluntas non potest moveri nisi ex re cognita, si intelligitur excitari ad

aliquid faciendum, ex eo quod aliquid aliud factum vel futurum est, consequenter necessario intelligimus hoc prius fuisse cognitum scientia visionis, quam aliud fuerit amatum seu electum; seclusa autem hac habitudine et connexione, seu dependentia, nulla est ratio ordinis prioris et posterioris inter hanc scientiam visionis et voluntatem Dei, respectu diversarum rerum, quia in re utraque est æterna, et omnino simul; ergo, seclusa habitudine, vel dependentia objectorum inter se, non est unde intelligatur unam esse priorem alia.

42. Objectio.- Responsio. -Sed contra, quia voluntas creandi homines est prior quam seientia visionis, verbi gratia, Angeli futuri, et tamen illa duo objecta non habent inter se illam habitudinem, vel connexionem. Antecedens patet, quia voluntas creandi hominem et Angelum sunt omnino simul; sed voluntas creandi Angelum est prior quam scientia ejusdem Angeli futuri; ergo. Respondetur primo negando antecedens et probationis consequentiam, quia, cum hæc prioritas solum consistat in habitudine vel dependentia, etiamsi duæ res inter se comparatæ intelligantur esse omnino simul, quia una non pendet ab alia, nec supponit illam, neque e contrario, potest una earum habere habitudinem, vel connexionem cum alia tertia, et sic esse prior vel posterior illa secundum rationem, cum tamen altera non habeat cum illa eam habitudinem vel connexionem, et sic neque sit prior, neque posterior illa. Secundo, si quis velit concedere aliquem modum prioritatis inter illam scientiam et voluntatem, oportet ut saltem remote et quasi secundario aliquem ordinem vel habitudinem consideret inter illa objecta; voluntas enim creandi hominem per se non habet habitudinem nec prioritatem respectu scientiæ futuri Angeli; si tamen concipiat voluntatem creandi hominem et Angelum tanquam unieam et eamdem, ea ratione intelligere poterit illam voluntatem ut priorem, quia ut sic habet connexionem saltem ratione objecti adæ quati.

43. Dubium. Sed occurrebat hic alia difficultas circa ea quæ dicta sunt, scilicet, an scientia rei futuræ in Deo sit posterior quam voluntas ejusdem rei, vel possit intelligi prior. Sæpe enim in superioribus diximus voluntatem esse priorem. In contrarium vero est, quia ipsamet voluntas Dei potest prius ratione cognosci ut futura, quam ut actu po

sita; ergo ex vi illius scientiæ poterit etiam effectus talis voluntatis præcognosci ut futurus, priusquam intelligatur voluntas Dei actu velle illum. Sed hæc difficultas late tractata est in dicto opusculo de scientia conditionata futurorum contingentium. Nunc breviter dicitur, quidquid sit de modo quo Deus intelligitur cognoscere actum liberum suæ voluntatis, semper tamen verum esse nullam rem creatam posse cognosci a Deo ut futuram, nisi prius videat voluntatem suam aliquo modo, ut præordinantem aut permittentem rem illam, sive hanc suam voluntatem cognoscat tantum ut realiter præsentem, sive etiam objective, et per modum futuræ, quod nihil ad præsentem disputationem pertinet.

44. Ordo prioris et posterioris in scientia visionis in Deo. - Ultimo tandem potest ex dictis facile colligi, an et quomodo in ipsa scientia visionis unum prius alio possit intelligi; cujus exacta cognitio pendet ex multis quæ in prima parte traduntur. Nunc breviter ex iis quæ ibi docentur, supponendum est res futuras dupliciter posse præcognosci a Deo : uno modo in prædefinitione, vel permissione suæ voluntatis ; alio modo in seipsis, intuendo, videlicet, res futuras tanquam præsentes, vel objective tantum, vel (ut multis placet) secundum realem existentiam. In priori modo cognitionis accommodatur hæc scientia ipsi voluntati; cum enim sequatur voluntatem, illud potest censeri prius in hac scientia, quod fuerit prius in voluntate, quia si prius intelligitur Deus aliquid prædefinire per modum intentionis finis, quam ordinare media, similiter intelligitur in eadem prædefinitione præscire illud futurum antequam videat ejus executionem, et hoc modo prius ratione scit Deus Petrum electum fore salvandum, quam sciat illum habiturum merita per quæ salvandum est. In posteriori autem modo, qui est veluti per quamdam intuitionem ipsarum rerum, signa priora et posteriora assignanda sunt ex naturali dependentia, et intrinseca connexione ipsarum rerum inter se, juxta modum dictum de scientia simplicis intelligentiæ, nam quoad hoc eadem est ratio de illa et de scientia visionis; utraque enim est clara cognitio rei in se, vel ut. possibilis, vel ut futuræ, seu potius existentis in tali differentia temporis; in utraque ergo id intelligitur esse prius a quo aliud pendet, illud vero posterius quod pendet ab alio; quæ vero inter se non habent hujusmodi connexionem, non erunt prius nec posterius scita.

SECTIO II.

Utrum voluntas incarnationis antecesserit in Deo præscientiam originalis peccati, vel subsecuta fuerit.

1. Hæc quæstio eadem est cum illa, an incarnationis opus per se primo intentum fuerit a Deo in primo actu quo voluit ad extra se communicare, an vero solum fuerit ordinatum occasione sumpta ex lapsu humanæ naturæ præviso. Item coincidit cum illa, an Christus Deus homo fuerit præordinatus, et præelectus, et dilectus ante omnem creaturam, et an fuerit primus omnium prædestinatorum hominum et Angelorum, ac denique an prædestinatio Christi fuerit ante vel post prævisum originale peccatum. Accommodatius autem visum est uti nomine voluntatis quam prædestinationis, quia prædestinatio proprie, præsertim in doctrina D. Thomæ, significat rationem mediorum existentium in intellectu, quæ supponit in voluntate electionem vel dilectionem, in qua radix hujus difficultatis posita est, et in ea melius explicatur. 2. Prima opinio. Prima ergo sententia est, præscientiam originalis peccati antecessisse in Deo voluntatem incarnationis. Quæ existimatur esse sententia D. Thomæ, hic, art. 3, præsertim ad 4, ad hoc enim propositum dixit prædestinationem supponere præscientiam futurorum. Et ita exponit et sequitur Cajetan. hic, quamvis radicem et causam hujus ordinis male declaret, ut ex his quæ prænotavimus constat. Item docent fere omnes discipuli D. Thom., Capreol., in 3, distinctione prima, articulo primo, conc. 1, et ad argumentum contra illam; inclinant etiam in hanc sententiam Bonavent., Marsil., Richard., et antiqui alii, qui opinantur, si homo non peccasset, mysterium incarnationis nullatenus futurum, quos infra referemus.

3. Fundamentum hujus sententiæ est, quia prima ratio et causa quæ movit Deum ut vellet Verbum fieri hominem, fuit remedium humanæ naturæ lapsæ; ergo illa voluntas hanc præscientiam præsupponit; consequentia patet ex supra notatis ; ostensum est enim tunc aliquid esse prius scitum quam aliud sit amatum, quando ratio amandi illud est aliquid existens vel futurum in alio, quod non potuit movere voluntatem nisi præcognitum. Antecedens vero variis modis probari potest, primo ex Scriptura, quæ semper rationem incarnationis sumit ex hominum redemptione, Matth. 18, Luc. 19 : Venit Filius hominis quæ

rere, et salvum facere quod perierat; Joan. 3: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Ad Galat. 4: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret. Et 1 ad Timot. 1: Venit Jesus peccatores salvos facere, etc. Et hoc significatum est Luc. 15, in parabola de pastore qui, relictis nonaginta novem ovibus, venit ad quærendam ovem perditam. Et in Veteri Testamento variis modis hoc præfiguratum est, primo, in Moyse misso ad liberandum populum dura servitute supposita, Exod. tertio; deinde in Jona misso in mare, orta gravissima tempestate; ac denique in Elia et Elisæo, euntibus ad suscitandos pueros mortuos, 3 Reg. 17, et 4 Reg. 4, ex qui bus testimoniis sic concluditur: ubique et semper ratio incarnationis in Scriptura nobis traditur ex redemptione nostra, et nulla alia datur quæ ad hanc non pertineat, vel in illa non contineatur; ergo hæc est prima causa quæ movit Deum ad hoc mysterium ; nec potest nisi voluntarie alia confingi, et ideo in Symbolo posita sunt illa verba : Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cœlis, ex Conciliis Nicæn., Ephes., Chalced., et Toletan. VI et XI. Dicetur fortasse hanc esse primam causam incarnationis in carne passibili, non vero mysterii ipsius quoad substantiam ejus ; et hoc satis esse ad veritatem Scripturæ, nam, licet Pater per se, et ante præscientiam peccati decreverit Filium suum fieri hominem, tamen, præviso peccato, voluit etiam ut hic Filius suus, quem incarnandum præviderat, veniret in mundum mortalis et passibilis, ut peccatores salvos faceret. Sed hæc evasio primum non fugit illam licentiam fingendi causam aliam priorem sine ullo fundamento. Deinde non satisfacit testimoniis ; ex illa enim responsione fit, incarnationem non fuisse factam propter remedium peccati, sed tantum quamdam ejus circumstantiam, quod est contra Scripturam, et contra expressam definitionem symboli; et sequela patet, quia (ut dicitur) nostra miseria, et necessitas remedii peccati non movit Deum ut fieret homo, sed ad summum potuit divinam voluntatem, jam ad hoc determinatam, amplius quasi excitare, et ad talem modum et circumstantiam etiam movere. Confirmatur et explicatur ex vulgari exemplo et usu loquendi; nam, si quis dicatur ivisse Romam ut amicum e carcere liberaret, om

nės intelligeremus illam fuisse causam primariam et motivam; et si quis decrevisset ire Romam ut sua negotia perficeret, et cognoscens postea amici necessitatem, decerneret etiam illum liberare, et secum deferre pecuniam necessariam, non diceretur vere causam motivam itineris ejus fuisse amici libertatem, nec simpliciter propter eam causam venisse, sed tantum pecuniam attulisse. Sic ergo, etc. Tandem est conjectura huc spectans, nam, cum hoc mysterium sit fundamentum salutis nostræ et fidei, et ideo reveletur nobis, ut Dei amorem erga nos, et beneficium agnoscamus, credendum est fuisse nobis revelatam primariam rationem, et causam illius, atque eam esse quæ frequentissime et passim in Scriptura reperitur.

4. Probatur secundo ex Patribus. Athan., lib. de Human. Verbi, multa habet, et inter alia: Ut scias ex causa nostra descensus illius occasionem rationemque fuisse, prævaricationemque nostram Verbi accersisse clementiam, ut ad nos descenderet, et appareret inter homines Deus. Certe, si divina voluntas et per se, et sine occasione peccati jam incarnationem decreverat, non apparet quo modo nostra necessitas hanc benevolentiam a Deo elicuerit. Unde idem Athanas., serm. 3 contra Arian., latissime id persequitur, exponens id Proverb. 8, Dominus creavit me, ubi post multa concludit, pag. 204, necessitatem indigentiamque nostram anteriorem esse, quam Christi nativitatem. Et præmiserat illam esse causam propriam adventus illius. Quam amplius declarans subdit, qua sublata (scilicet, necessitate) carnem non induisset. Sic etiam Nazian., orat. 36, et 4 Theologiæ: Humanitatis, inquit, susceptæ causa nostra est: quid enim aliud causa esse potuisset? Et orat. 38, quæ est de Natali Domini, idem late persequitur. Ibi vero æque docet homines esse ad superturalem beatitudinem occasione peccati Angelorum ordinatos, sicut incarnationem occasione peccati hominum. Basilius, homil. in sanctam Christi nativit.: Disce, inquit, mysterium, propterea Deus in carne est, ut in ea mortem occidat; propterea Deus est in carne, quia oportebat maledictam hanc carnem sanctificari, etc. Cyril. Alexand., 5 Thesau., cap. octavo: Sciebat nos mortales futuros propter peccatum, ac ideo ante sæcula constituit, ut Verbum suum homo fieret, renovaretque hominem. Multaque habet similia lib. octavo contra Julian.; Damasc., lib. 3, cap. 1, et lib. 4, cap. 4: Quia nos melioris participes fecerat,

et non custodivimus, assumpsit ipse id quod deterius, nostram dico naturam, etc. Hanc etiam unicam incarnationis causam agnoscit Chrysostomus, homil. 2 et 3 in Matth:, et prolixe satis serm. 3 in Luc.; idem, homil. 1 in Psalm., habetur tom. 1, post expositionem ejusdem Psalm.; Theod. etiam, in Epitome divin. decret., cap. de Incarnatione: Homo, inquit, factus est, ut a peccato corruptam naturam revocaret; neque enim divinitatis integumento utens suscepit naturam corporis, sed voluit naturam ipsam devictam superare adversarium, et referre victoriam. In eamdem sententiam multa sumi possunt ex Cyril. Jerosolym., cateches. 6; Epiph., lib. 1 Contra hæres., tom. 1, sub finem; Theophyl., Joan. 3, circa id: Sic Deus dilexit mundum, etc.; Justin., lib. de Vera fidei expositione; Gregor. Nyss., lib. de Sancto baptismo, in principio, et copiose sermone quodam de Christi nativit. Imo et Dionysius Areopagita, cap. 3, de Cœlest. hierar, pag. 3, non longe a fine. Ac tandem Irenæus, lib. tertio, cap. 20, 21, et lib. 1, cap. decimo quarto, habet illa verba notanda: Si non haberet caro salvari, nequaquam Verbum Dei caro factum esset ; et si non haberet sanguis justorum inquiri, nequaquam sanguinem habuisset Dominus. Ubi plane sentit hanc fuisse unicam et adæquatam causam.

5. Ex Patribus Latinis, Leo Papa frequenter, sermonibus de Nativitate et passione, totum negotium incarnationis in nostrum remedium, ut in primariam causam revocat; et sermone tertio Pentecost., eamdem rem tractans, concludit: Si homo in naturæ suæ perfectione, et honore in quo creatus est, permansisset, creator hominum creatura non fieret, neque æternus temporalitatem subiret, neque formam servi in similitudinem carnis peccati assumeret. Idem Augustinus, conc. 1 in Psalm. 68, circa id, Infixus sum in limo, etc. Sed ibi non tam de incarnatione quam de passione loquitur; conc. tamen 2 in Psalm. 36: Si tu, inquit, o homo, non desereres Deum, non fieret propter te homo Deus; et serm. 9 de Verbis Apostoli: Nulla causa fuit veniendi Christo Domino, nisi peccatores salvos facere; et ideo serm. 8 dixerat: Si homo non periisset, Filius hominis non venisset; et lib. 1 de Peccat. merit., cap. 26, post recitata multa Scripturæ testimonia, concludit: Quibus omnibus sufficienter apparet Dominum Jesum Christum non aliam ob causam in carne venisse, nisi ut per hanc dispensationem misericordissimæ gratiæ eos ad capessendum regnum

cælorum vivificaret, liberaret, redimeret, qui prius fuissent in peccatorum morte, etc. Verum est Augustinum interponere hæc verba: Non aliam ob causam in carne venisse, ac forma servi accepta factum obedientem usque ad mortem. Sic etiam lib. 3 Hypognos., circa principium, dicit: Quid opus erat Deo, si status integer naturæ maneret humanæ, carnem suscipere nostram? Sed addit statim: Contumelias sustinere, mortem perpeti? Gregorius, lib. 4 in 1 Reg. cap. 1, nullam aliam esse incarnationis causam docet his verbis: Nisi Adam peccasset, Redemptorem nostrum carnem suscipere nostram non oporteret. Idem fere 17 Moral., cap. 18; Hieron., in cap. 7 Eccles. : Quia homo, inquit, infixus in limo peccati indiguit majori auxilio, idcirco venit ipsa sapientia. Ambrosius, lib. de Incarnat. Domini sacram., cap. 6: Quæ erat causa incarnationis, nisi ut caro, quæ peccaverat, redimeretur? Unde Tertul., lib. de Carne Christi, quærens cur Deus nostram, et non Angelorum naturam sumpserit, hanc unicam assignat causam, quia nostra natura erat redimenda, non angelica, sentiens hanc unicam esse rationem tanti mysterii faciendi. Unde etiam Bernar., serm. 1 in Vigil. Nativit. : Quare, inquit, Filius Dei factus est homo, nisi ut homines faceret filios Dei? Idem sumi potest ex Cypriano, serm. de Passione Domini; Prosp., lib. Sent. August., 314; Ansel., utroque libro Cur Deus homo, et de Concept. Virgin., cap. 17; Lactanct., lib. 4 de Vera sapient., cap. vigesimo quarto et vigesimo quinto. Hi omnes nullam aliam causam agnoscunt; nec possunt hæc testimonia de adventu in carne passibili explicari, cum de ipsa incarnatione quoad substantiam ejus loquantur absolute; quin etiam multa excludunt expresse omnem aliam causam, hacque deficiente, asssumptionem carnis simpliciter negant. Unde hoc sensu videtur canere Ecclesia Sabbato sancto: O vere necessarium Adæ peccatum, etc. Quia nimirum præbuit occasionem et causam ad tantum mysterium necessariam. Unde ibidem dicitur: Quid enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset? Quasi indicans, ablato commodo redemptionis, supervacaneum fore tantum mysterium. Ultimo Petr. Chrysol., serm. 150: Si non implesset, inquit, carnis ordinem, carnis in illo esset otiosa susceptio; implere autem carnis ordinem, ut ibidem explicat, est passionibus carnis subjici, quasi dicat assumptionem carnis impassibilis futuram fuisse otiosam, et sine causa.

6. Tertio, probatur hæc sententia ex effectibus per quos etiam solet nobis innotescere divina voluntas. Si enim omnia, quæ Deus in hoc mysterio perficiendo servavit, considerentur, non obscure indicant, primum motivum, illud efficiendi, fuisse hominum redem. ptionem. Primo, quod natura humana potius quam angelica assumpta est, ut supra Tertul. Secundo, quod Filius potius quam aliæ personæ carnem assumpsit, ut per eum homo redimeretur, qui est imago et similitudo Patris, quia homo appetendo Dei similitudinem et imaginem peccaverat, ut dixit Bernard., sermon. 1 de Adventu, vel ut Athanas, ait, libro de Humanitate Verbi: Ut per quem rerum naturam condidit Pater, per eumdem quoque eam incolumem et salvam præberet. Tertio, in circumstantiis temporis, loci et modi, etc.; omnia enim hæc et similia fuerunt accommodata ad nostram redemptionem; ex circumstantiis enim colligimus substantiam rei, et ex mediis finem. Quarto, videmus statum innocentiæ institutum independenter a Christo, cujus signum est, quia in eo constitutus fuit Adam caput totius naturæ humanæ; si autem jam tune Christus fuisset prædestinatus, quorsum præter tantum caput aliud extitisset?

7. Quarto probari potest ex conjecturis et congruentiis, quia, scilicet, tantum opus non debuit ordinari, nisi magna urgente causa et necessitate; sic enim omnia divina attributa magis in eo relucent. Charitas, quæ inimicis. tantum contulit beneficium. Bonitas, quæ ex tanto malo tanti boni sumpsit occasionem. Justitia et misericordia, quæ per se patent ex supradictis. Liberalitas, quæ suo tempore op portunissime bona communicat. Sapientia, quæ dæmonis astutiam non potentia solum, sed summa industria superavit. Denique ipsius Verbi majestas, nam cum sit supra totius creaturæ ordinem, non debuit quasi in ordinem redigi, ut solum propter perfectionem universi conjungeretur creatura, sed tantum propter sui Patris injuriam vindicandam.

[ocr errors][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »