Obrázky na stránke
PDF
ePub

pti, utendo ad hoc bonum mala voluntate fratrum ejus, qui eum vendiderunt. Non est enim existimandum Deum solum post prævisum illud peccatum futurum, voluisse Joseph fieri principem Ægypti, sed e contrario potius quia statuerat Deus eum facere principem Ægypti, ideo voluit permittere peccatum, et illo malo bene uti ad suum finem consequendum; est enim hæc multo altior ratio providentiæ, et magis digna Deo, quam in peccatis crucifigentium Christum, et interficientium martyres, et aliis similibus videre licet. Et hoc sensu docet frequenter August., Deum non permittere peccata nisi ut eis bona ⚫eliciat, ut patet in Enchir., c. 96, et alias. 17. Tertio potest hoc aliter explicari, quia videmus totius universi creationem, dispositionem et gubernationem ad hoc tendere, ut numerus prædestinatorum impleatur, et tandem omnia terminentur stabilito regno beatitudinis perpetuo duraturo, ex hominibus et Angelis composito, quorum princeps et caput sit Christus; ergo optimo et prudentissimo ordine intelligimus primam voluntatem et intentionem suam posuisse Deum in hoc felicissimo regno prædestinatorum, et propter illud prius fundandum, deinde paulatim augendum, ac tandem consummandum, voluisse conferre prius gratiam et justitiam, deinde permittere peccatum, postea dare remedium, ac denique applicare illud his quibus erit efficaciter conferendum. Consequentia patet ex illo principio, quod in prudentiori modo operandi executio respondet intentioni. Et quæ sunt postrema in executione, præsertim si sint per se amabilia, et in ipsa executione principaliter intenta (quod dico ut poenas damnatorum excludam), intentione priora sunt. Et confirmari potest, nam propter similem rationem docent cum Augustino fere omnes Theologi, electionem prædestinatorum ad gloriam esse priorem ipsa prædestinatione seu ratione mediorum, adeo ut permissio peccati, quæ aliquo modo confert ad executionem illius electionis, hac ratione censeatur posterior illa, et effectus ejus. Et propter eamdem rationem proportionaliter applicatam, supposita supra dicta scientia conditionata futurorum contingentium, probabiliorem existimo communem sententiam Theologorum asserentium electionem hominum prædestinatorum antecessisse permissionem originalis peccati, quam licet D. Thomas nunquam clare docuerit, in cam tamen magis inclinare videtur 1 p., q. 23, art. 3, 4 et 5, et clarius q. 6,

de Verit., art. 2, ad 9. Et ratio est clara ex dictis, quia permittendo peccatum originale, veluti parabatur via ut tales homines salvarentur infallibiliter, supposita dicta providen. tia et præscientia Dei; ergo signum est totum hoc cecidisse sub dictam electionem hominum salvandorum, et fuisse effectum ejus; hæc est enim quædam ratio altior providentiæ. Et saltem de Adamo non videtur probabiliter negari posse quin electio ejus ad gloriam antecesserit permissionem peccati ejus, imo et voluntatem dandi illi gratiam et justitiam, in qua creatus est, nam in re ipsa hæc omnia fuerunt media per quæ consecutus est salutem; ergo omnia fuerunt media prædestinationis et electionis; in aliis autem prædestinatis omnibus, omnia media similia sunt effectus electionis eorum; cur ergo non multo magis idem erit in primo homine quem Deus creabat, ut totius humani generis parens existeret? Ac denique de Angelis sanctis dubitari non potest quin fuerint electi ante permissionem alicujus peccati, et fortasse permissionem peccati in malis Angelis fuisse effectum electionis bonorum, quatenus malorum peccatum fuit bonis occasio majoris meriti et gloriæ; quod totum credendum est cecidisse sub intentionem Dei, quia est altior ratio providentiæ, et magis consentanea sapientiæ ejus; ergo multo magis idem sentiendum est de Christi Dei et hominis electione seu prædestinatione, tum quia etiam per peccati permissionem veluti parata fuit via, ut efficax Christi electio ad effectum perduceretur; tum etiam quia non est cur credamus, Deum in prima illa voluntate, qua æterno suo consilio statuit de regno beatitudinis fundando, de membris prius decreverit quam capite; tum denique quia ipsa rerum executio ostendit priorem intentionem, in Deo maxime, qui prudentissimo modo operatur. Videbimus autem omnes effectus gratiæ Dei, ipsam etiam permissionem peccati redundare in gloriam Christi; ergo signum est hanc fuisse primo intentam.

18. Christus causa exemplaris prædestinationis aliorum. Et ex hoc discursu sumitur nova confirmatio, quæ potest esse quarta probatio conclusionis, quia Christus Dominus causa exemplaris et finalis est prædestinationis et electionis aliorum; sed electio hominum et præ. destinatio intelligitur antecedere permissionem peccati, et per se pertinere ad eam voluntatem, qua Deus voluit seipsum hominibus communicare; ergo multo magis electio et

prædestinatio Christi ad eamdem voluntatem pertinet, et in ea primum locum obtinet, tanquam causa cæterorum.Majorem quoadutramque partem docet D. Thomas infra, quæst. vigesima quarta, art. tertio et quarto; sumitur ex illo ad Rom. 8: Quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; quamquam enim D. Thomas, Adamus, et alii, locum hunc de Filio ut Deo interpretentur, quoniam filii adoptivi naturalem filium imitari debent, et ad illius similitudinem conformari, tamen de Christo ut homine exponunt Chrysostomus, Hieronymus, Ansel., ac fere alii Græci et Latini, quoniam (ut dictum est) Christus non. dicitur proprie primogenitus in multis fratribus, ut Deus, sed ut homo. Sensus ergo Pauli est omnes prædestinatos electos esse ut sint Christo homini conformes in gloria, ut ipse sit tanquam prima mensura cæterorum. Unde Origenes, lib. 7 super ad Rom., per imaginem Filii, animam Christi intelligit, quæ spcciali ratione imago Filii dicitur, quia eum in se integre suscepit, illumque perfectissime refert. Ad hanc ergo imaginem dicit debere alios conformari, juxta illud 1 Cor. 15: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. Et de gloria corporis dicitur ad Phil. 3: Reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suce. Nec vero dici potest prædestinatos fuisse electos ut sint Christo conformes in gloria, solum quia in re ipsa hujusmodi conformitatem habituri sint, et non quia talis conformitas fuerit per se intenta in prima eorum electione; hoc enim modo etiam possent dici prædestinati conformes in gloria Angelo, vel B. Virgini; at vero Paulus aliquam specialem dignitatem Christi voluit illis verbis explicare, nimirum, quod sicut est primum principium in genere gratiæ, ita est etiam primum exemplar et metrum cæterorum, non quia indigeret Deus exemplari veluti extrinseco quo in sua actione dirigeretur, sed quia ex parte objectorum voluit unum esse primum, ad cujus similitudinem alia formarentur. Imo, non desunt qui existiment, etiam in ipso esse naturali Christum ut hominem esse exemplar cæterorum hominum, ita exponentes illud Gen, 1: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quod indicavit Tertullianus, lib. Adversus Praxeam, cap. 12, et lib. de Resur. carn., c. 7; et significant Athan., q. 89 ad Antioch.; Cyril., lib. 1 cont. Julian.; Origenes, hom. 1, in Genes. ; Irenæus, lib. 1

XVII.

contra hæres., c. 1, et lib. 4, c. 59, et alii, quos refert Lypom., in Caten., et tractant late Eugub., in Cosmog.; Oleast., et Cather., Genes. 1. Sed aliæ sunt veriores illius loci expositiones, quas iidem Patres attingunt, maxime Athanasius, eodem libro, q. 88; Tertullianus, lib. de Baptis., c. 5, et lib. 2 cont. Marcion., c. 6; Chrysostomus, Augustinus, Eucher., et alii ibi, et latius disseritur 1 p., q. 93.

-

19. Christus finis electionis prædestinatorum omnium. Altera vero pars de causa finali facile ex dictis constat : quidquid enim gratiæ et gloriæ hominibus collatum est, id totum in Christi gloriam et honorem refertur; sed quod est causa omnium effectuum prædestinationis est in eo genere causa prædestinationis et electionis, ut ex 1 p., q. 23, constat; ergo. Major quoad justificationem ipsam definita est in Tridentino, sess. 6, c. 7, et sub justificatione omnes dispositiones a prima vocatione comprehendit, ut constat ex contextu; unde, Joan. 12, conversionem gentium et fidem Christus vocat glorificationem suam, dicens: Venit hora ut glorificetur Filius hominis, ut Augustinus, tractat. 51 et 52, notavit; et hoc modo ait, glorificari Christum in membris suis. Deinde, quod ipsamet glorificatio electorum cedat in gloriam Christi, patet ex Joan. 17, ubi Christus petens glorificationem suam, in hoc illam ponit: Ut omne, inquit, quod dedisti ei, det illi vitam æternam. Quia hoc totum ad gloriam ejus refertur, quod indicavit Cyrillus, lib. 11 in Joan., c. 15. Nec vero satisfacit quod prima sententia supra indicabat, verum quidem esse omnes effectus gratiæ, qui fiunt in nobis, referri in Christum tanquam in finem, hoc tamen non esse ex primaria intentione Dei, atque adeo neque ex prima ipsa electione prædestinatorum, sed quasi ex secundaria et superaddita relatione post oblatam occasionem peccati; hoc enim imprimis (ut supra dicebam) non est consentaneum perfectissimo modo et rationi divinæ providentiæ; deinde non consonat verbis Pauli, Ephes. 1 dicentis: Prædestinavit nos per Jesum Christum in ipsum, ubi illæ duæ particulæ, per et in, diversas habitudines causæ indicant, scilicet, meritoriam et finalem. Unde paulo superius dixerat: Benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Ubi significat propterea omnem benedictionem spiritualem (per quam effectus gratia significantur) datam nobis

15

esse in Christo, quia in eodem electi sumus; quod etiam significatum est a Paulo illis verbis primæ Corinth. tertio: Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus vero Dei; et illis ad Romanos octavo: Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Ibi enim utramque causalitatem conjunxit, exemplarem et finalem. Ubi Anselmus inquit: Ut sit primogenitus, id est, primatum habens in collegio Sanctorum, et hæreditatem Patris jure suo obtinens, aliis fratribus distribuat. Et eamdem sententiam indicat Chrysostomus, hom. 66 et 71 in Joan

nem.

20. Ad hanc vero rationem respondent alii, ex doctrina Augustini, electionem et prædestinationem hominum factam esse post prævisum originale peccatum, et ideo potuisse Christum esse exemplar et finem ejus, quamvis non fuerit in illo primo signo, ut nos dicimus, prædestinatus. Sed primo contra hoc paulo superius ostendimus, electionem pradestinatorum fuisse ante originalis prævisionem. Secundo saltem negari non potest quin voluntas quasi generalis ordinandi homines ad beatitudinem supernaturalem, et gratiam et gloriam illis conferendi, originale peccatum antecesserit, et respectu etiam hujus voluntatis, seu objecti ejus, Christum habuisse rationem exemplaris et finis; cur enim dicemus alium finem vel exemplar habuisse Deum, quando in particulari elegit prædestinatos, quam cum homines omnes ad gloriam ordinavit, præsertim cum omnes etiam effectus, qui ab illa generali voluntate proveniunt, ut sunt illi qui fiunt in reprobis, ad Christum, ut ad finem et exemplar, referantur. Tertio denique quia saltem de Adam non potest verisimiliter negari, quin fuerit per se electus ante originale peccatum, ut supra ostensum est. Et hinc potest confirmari hæc ratio, quia, ut supra diximus exponentes litteram D. Thomæ, Adam etiam in statu innocentiæ habuit gratiam per Christum; ergo necesse est intelligere etiam pro illo statu in Dei mente Christi electionem et prædestinationem antecessisse. Quod argumentum variis modis conantur diluere qui contrarium opinantur, sed eos omitto, quia ex supra dictis in præcedenti dubio facile rejiciuntur, et quia in sequentibus iterum occurret occasio amplius urgendi idem argumentum.

21. Secunda conclusio. - Unio hypostatica simul ratione definita est ad Verbi incarnationem. Dico secundo: in primo signo et prima voluntate qua Deus voluit unionem by

postaticam, voluit illam determinate in tali persona et in tali natura, scilicet, in Verbo et hac humanitate. Hæc asssertio est contra quartam sententiam supra relatam; et est communis Theologorum, nam, licet differant in definiendo signo et primo motivo volendæ incarnationis, nullus tamen eorum distinxit. inter unionem hypotasticam et incarnationem, neque inter illam confusam voluntatem et determinatam. Et probatur primo, quia omnia testimonia Scripturæ sacræ, in quibus fundari potest hæc excellentia prædestinationis Christi, loquuntur non tantum de unione hypostatica in communi, sed de Verbo divino, seu Sapientia incarnata, ut patet ex Proverb. 8, Eccles. 24, ad Rom. 8, et 1 ad Corinth. 3, ad Ephes. 1, et ad Coloss. 1, et ad Heb. 2. Cum ergo de divinæ providentia modo, et de primo decreto divinæ voluntatis, potissimum sit ex Scriptura judicandum, non potest probabili fundamento dici, Deum prius secundum rationem voluisse unionem hypostaticam in ea abstractione, quam incarnationem divini Verbi. Secundo, ille modus prædefinitionis abstractæ et confusæ non potest conve nienter attribui divinæ voluntati; nam imprimis imperfectionem involvere videtur, si in re ipsa aliquod habet fundamentum, quia talis modus voluntatis supponit in intellectu confusam cognitionem rationum universalium. Dicetur non tribui Deo hunc modum voluntatis propter fundamentum quod in ipso habeat, sed propter nostrum modum concipiendi, et ut declaremus in illa communi ratione uniouis hypostaticæ abstracte et præcise conceptæ esse aliquod motivum magis independens a peccato, quam sit in incarnatione proprie et in particulari sumpta ; sicut dicere etiam solemus, prius secundum rationem voluisse Deum sese ad extra communicare, quam hanc vel illam creaturam in particulari producere; et prius voluisse voluntate antecedente omnes homines salvare, quam in particu lari aliquem efficaciter elegerit. Sed hæc responsio non satisfacit, repugnantiam enim involvit, quod illa voluntas confusa vere tribuatur Deo, et quod in re non habeat fundamentum, sed tantum in nostro modo concipiendi.

22. Aliud est enim nos concipere divina, et de illis loqui modo nostro, in quo potest esse aliqua proprietas, quæ non est in re concepta; aliud vero est objective concipere in Deo, cique aliquid attribucre quod in re non sit. Primum enim verum est, et non reddit falsam

conceptionem nostram ; secundum vero non potest esse sine falsitate, quia conceptio non est conformis rei conceptæ, quo sensu verum est illud commune axioma, unumquodque debere concipi sicut est, ut vere concipiatur; ergo, quamvis nos confuse concipiamus ea quæ sunt in Deo, tamen non possumus ei vere tribuere voluntatem objecti confusi ut priorem, etiam secundum rationem, volitione objecti particularis. Et consequenter non potest bene intelligi Deus prius secundum rationem voluisse personam divinam uniri hypotastice, quam hanc personam incarnari, aut e converso prius voluisse intellectualem naturam assumere, quam humanitatem. Alioqui etiam prius secundum rationem voluisset humanitatem in communi, quam hanc humanitatem, priusque vellet dare gratiam quam hanc gratiam, et sic de aliis similibus. Quamvis ergo hæc objecta universalia dicantur priora subsistendi consequentia, seu prioritate independentiæ, aut quia in eis reperitur abstractio præcisiva, non propterea existimandus est Deus prius versari circa universalia quam circa particularia, quia, cum prius omnia distinctissime intelligat, non incipit velle etiam secundum rationem ab universalibus et confusis, sed omnino distincte et in particulari vult quidquid vult, et rationes universales vult in ipsis particularibus, sicut etiam rationes communes cognoscit distincte cognoscendo particularia, hic enim modus ad majorem perfectionem spectat, tam in intellectu quam in voluntate.

23. In Deo voluntas confusa non antecedit determinatam. — Unde in exemplo illo de voluntate se communicandi ad extra, falsum est prius ratione Deum habuisse illam voluntatem confusam, sed solum nos intelligere possumus illam voluntatem esse priorem subsistendi consequentia secundum præcisionem et abstractionem nostram, non vero quod in aliquo signo rationis intelligatur Deus prius habere voluntatem illius objecti confusi quam determinati. Quod potest exemplo humano declarari ac confirmari; quando enim homo intendit dignitatem aliquam, seu cathedram, vel aliquid simile obtinere, ita in particulari determinando voluntatem suam ad hoc objectum, ut nullum aliud simile intendat, tunc non potest vere dici hujusmodi hominem prius secundum rem vel rationem intendisse dignitatem in communi, quam hanc in particulari, quia neque voluit unquam illud objectum confuse sumptum, ne

que prius voluntatem suam determinavit ad rationem illam communem ex generalibus rationibus, et deinde speciales rationes excogitavit, propter quas ad hoc particulare objectum voluntatem suam inclinavit, sed simul sibi proposuit motivum volendi hoc particulare objectum, et rationem communem solum voluit ut in illo contractam ; ita vero se habuit Deus in ea voluntate, qua sese voluit ad extra communicare; simul enim per scientiam simplicis intelligentiæ proposuit voluntati suæ omnes modos possibiles sese communicandi, distinctissime et in particulari cognitos, et per primam determinationem liberam voluntatis suæ hunc modum communicationis voluit, quem executioni mandavit. Quapropter, in hujusmodi determinatione libera non possumus distinguere duos actus etiam ratione distinctos, ita ut per unum tendat Deus in objectum confusum, et per alium in objectum particulare, in quo est magna differentia inter hunc actum, et illum quo Deus vult duo objecta particularia distincta, scilicet, finem et media, quem recte concipimus et partimur in duos ratione distinctos, et consequenter concipere possumus unum ut priorem alio in aliquo signo rationis, quod in alio actu non recte concipitur, ut declaratum est, et pro tota hac materia diligenter est annotandum.

24. Et ex cadem doctrina declarandum est aliud exemplum, quod adducebatur de electione hominum in communi vel in particulari; non enim est intelligendum prius secundum rationem ordinasse Deum ad gloriam homines in communi, et postea hos in particulari, vel prius efficaciter decrevisse ut aliqui salvarentur, postea vero in particulari hos elegisse ; hic enim modus concipiendi divinam voluntatem, tribuendo Deo hujusmodi actus ratione distinctos, neque est verus, neque in re habet fundamentum, ut declaratum est. Potius ergo dicendum est, Deum voluisse ordinare speciem humanam ad gloriam in his individuis, verbi gratia, in Adamo et posteritate ejus, et similiter decrevisse efficaciter ut aliqui salvarentur, non aliter quam eligendo hos in particulari; et ita in nullo priori rationis est confusio in illo objecto, prout ad illud libere terminatur divina voluntas, quamvis nos per terminos confusos et universales illud explicemus. Unde etiam notari potest alia differentia in prædicto exemplo, nam in illo esse posset aliquod fundamentum ex parte nostra ad ita loquendum,

ibi enim est multitudo quædam objectorum, quam nos uno communi et confuso termino comprehendimus, et ita nos concipimus illud commune objectum ut prius, quia universaliora sunt modo nostro concipiendi priora, saltem secundum esse essentiæ seu possibile; at in præsenti objectum est unicum et singulare, tam ex parte naturæ assumptæ quam ex parte personæ unitæ; nullum ergo est fundamentum, etiam ex parte nostra, ad concipiendum illum ordinem.

25. Non omnes rationes, ob quas incarnatio facta est in persona Verbi, ortæ sunt ex hominis lapsu.-Tertio argumentari possumus contra prædictam sententiam, quia falso supponit, omnes rationes seu motiva assumendi humanitatem potius quam aliam naturam, et volendi unionem in Verbo divino potius quam in alia persona, sumpta esse ex peccato, et præterca male inde colligit prius esse prædefinitam unionem hypostaticam ut sic, quam incarnationem. Prior pars constabit late inferius, q. 3, art. 8, et disp. 12, sect. 1, ubi ex multis congruentiis quas afferemus, ob quas persona Filii, potius quam alia, incarnata est, plures sumuntur ex proprietatibus Filii, et procedunt independenter a peccato; et in superioribus etiam similes rationes adduximus, ob quas humana natura, potius quam alia, assumpta est; ut, verbi gratia, quod ipsa in se quodammodo continet omnem creaturam. Quocirca omnes discursus supra facti ad ostendendum Christum fuisse in primo signo prædestinatum, sumpti ex optimo modo providentiæ divinæ, et ex dispositione rerum omnium in mente Dei, et ex causa exemplari et finali, procedunt in particulari de Christo Deo homine, et non tantum in communi de Deo naturæ intellectuali unito; ergo non est necessarium præintelligere motivum peccati, ut intelligamus rationem aliquam, ob quam Deus prædefiniverit in eo primo signo unionem hypostaticam, non tantum in communi, sed etiam in tali persona et in tali natura. Posterior pars probatur, quia, licet ex parte rerum nulla esset ratio aut congruentia assumendi potius hanc naturam quam aliam, Deus ex solo suo beneplacito potuisset hanc naturam præ aliis eligere absque alio ordine et quasi progressu, nostro modo intelligendi. Sicut voluit Deus incarnationem perficere in hac numero humanitate, potius quam in aliis, non quia intelligamus prius Deum voluisse assumere humanitatem, deinde vero specialem congruen

tiam in hac humanitate, potius quam in aliis invenisse, et ideo eam præ aliis elegisse : hoc enim falsum est, nulla enim ratio aut congruentia ex parte talis naturæ præcessit, sed ex solo divino beneplacito præ aliis electa est, ut Augustinus dixit, in libro de Prædestin. Sanct., et inferius, q. 2, videbimus. Unde non prius voluit Deus humanitatem assumere, quam hanc humanitatem, licet non ex speciali motivo, sed ex arbitrio suæ voluntatis; ita ergo, licet ante præscientiam peccati nulla ex parte objecti præcessisset ratio ad assumendam potius naturam humanam quam Angelicam, vel a persona Verbi magis quam Patris vel Spiritus Sancti, nihilominus potuit Deus sola sua voluntate utrumque statuere ac determinare, statim ac voluit unionem hypostaticam efficere.

26. Solvuntur fundamenta ultima opinionis. Atque ex hac ratione expeditum est fundamentum illius sententiæ, falsum enim assumit, et non recte infert, ut declaratum est. Exemplum autem, quod ibi affertur de voluntate incarnationis absolute, et in carne passibili, non est simile. Primo quidem, quia objectum prioris voluntatis non est abstractum vel confusum, sed determinatum et distinctum, nimirum, hæc unio in hac natura et in hac persona, et cum his conditionibus quæ per se et intrinsece conveniunt huic naturæ, seu per se intenduntur in illa per modum finis et boni per se ac ultimate intenti; conditio autem illa carnis passibilis pertinet potius ad ordinem executionis, et solum per accidens convenit occasione peccati. Unde sumitur alia ratio differentiæ, quia conditio hæc carnis passibilis non est ex his bonis quæ Deus per se elegit et voluit, sed potius pertinet ad mala pœnæ, quæ non ex solo libero beneplacito, sed ex justo motivo Deus voluit, et ideo supponit necessario præscientiam peccati. Tria vero corollaria, quæ prædicta sententia inferebat, tam sunt falsa, quam fundamentum cui nituntur, et illo ablato, facile ruunt. Et re vera est parum consentaneum Scripturis differentiam in hoc constituere inter Deum et Verbum, quod Verbum venerit propter nos et propter redemptionem nostram, non tamen Deus; aut quod in primo decreto unionis hypostaticæ non ostenderit Deus specialem amorem ad humanam naturam. Talis enim distinctio, aut vestigium ejus, nullum in Scripturis habet fundamentum, sed semper eodem modo fit sermo de incarnatione, et de hypostatica unione, seu assumptione

« PredošláPokračovať »