Obrázky na stránke
PDF
ePub

omnibus moveatur, melius sane et studiosius erga illum se geret, quam si collectionem omnium illarum rationum requirat, eaque solum tanquam sufficienti et totali causa moveatur ad id præstandum.

natiouem volendam libere determinata est; potuit enim Deus pro libertate sua ex his omnibus rationibus veluti conficere sibi unum integrum motivum, propter quod solum adæquate hoc mysterium voluerit, ut tertia opinio supra citata sentiebat. Respondetur, sicut negari non potest potuisse Deum velle incarnationem propter illa motiva, quasi partialiter tantum eis utendo, ita etiam negari non posse quin similiter potuerit Deus intendere, sen attendere ad hæc motiva eo modo quo nos dicimus, scilicet, et ad omnia simul, et ad singula ut totalia et per se sufficientia; hoc enim esse possibile supra probatum est. Rursus, sicut alii auctores nobis objiciunt nos non probare hunc posteriorem modum ex aliqua revelatione, ita nos ab eis vicissim interrogamus ubi revelatum sit, eas rationes fuisse apud Deum motiva partialia, et non totalia, cum neque ex earum imperfectione aut insufficientia, neque ex concursu omnium id colligi possit, neque video qua ratione probabili id possit persuaderi.

14. Nos autem primum in rebus ipsis habemus sufficiens fundamentum ad id asserendum, id est in perfectione divinæ volunlatis et ipsius mysterii, et uniuscujusque motivi ex dictis. Supposito enim nobis constare Deum aliquid velle propter aliquod motivum, ita credendum est uti illo, sicut motivum ipsum dignum est, seu promeretur; si ergo motivum ipsum de se est sufficiens et totale, verisimilius est divinam voluntatem ita illud intendere, sicut est ipsum, et conse quenter, etiam si multa occurrant similia motiva, nihil propterea alicui eorum derogari. Nam divina voluntas pro sua perfectione et capacitate facillime potest hoc modo omnia et singula intendere, et ad majorem perfectionem ipsius operis, prout a tali voluntate progreditur, hoc spectat. Exemplis hoc declaratur et confirmatur. Primum in humana voluntate, si quis simul jejunet propter satisfactionem pro peccatis, et propter honestatem temperantiæ, et ut eleemosynam faciat ex his quæ sibi subtrahit, longe perfectius operabitur si hæc omnia et singula intendat ut totalia motiva, quam si ut partialia tantum, ut per se manifestum est. Item, si quis amico indigenti centum tribuat, hac voluntate et animo quod non solum propter ejus indigentiam, sed etiam propter liberalitatem, et amicitiam ac benevolentiam erga illum id faciat, ita ut singulas ex his rationibus existimet sibi sufficientes, et hoc modo de facto singulis et

15. Denique in divina voluntate accommodatum exemplum sumo ex illa doctrina Tridentini, sess. 6, c. 15, vitam æternam justis proponi, et tanquam gratiam et hæreditatem filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promissam, et tanquam mercedem ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddendam. Nam in hoc opere seu voluntate divina non intelligimus hos titulos seu rationes esse tantum partiales, sed totales, ac per se singulos sufficientes, et ita etiam intelligimus Deum propter illos operari, et ad majorem perfectionem pertinere. Simile quid dici potest de illo Psal. 24: Omnes riæ Domini misericordia et veritas; ita enim intelligimus, Deum in singulis operibus suis velle justitiam et misericordiam ostendere ac servare, ut singulas ex his rationibus intendat ut sufficientes et totales ad sic operandum. Idemque dici potest de quacumque alia ratione pertinente ad aliquam virtutem, seu ad aliquod attributum Dei. Nec incongrue afferri etiam potest in exemplum, illud quod Joseph dicit Genes. 50: Deus convertit illud in bonum, ut exaltaret me, et salvos faceret multos populos; melius enim liæ rationes ut tolales quam ut partiales sumuntur; sicut autem Joseph fuit Christi figura, ita verba illa optime Christo accommodantur.

16. Posterior responsio.-Secundo respondetur hæc motiva esse totalia, satis probabiliter posse ex Scripturis colligi, præsertim si omnia revocemus ad duo capita, et in uno comprehendamus excellentiam ipsius mysterii, et utilitates quæ ex illo consequuntur, secluso peccato, in alio vero ponamus redemptionem nostram, et quidquid boni ex illa consequitur, vel ad divinum honorem, vel ad nostrum commodum spectans ; de his autem duobus captitibus dicemus melius in assertionibus sequentibus.

[blocks in formation]

Duobus autem modis potest dici hæc ratio prima. Uno modo positive, quia est prior aliis; alio modo negative tantum, quia nulla alia ratio est prior ista, quamvis fortasse potucrint esse aliæ æque primæ. Et hunc posteriorem sensum amplectitur etiam tertia sententia supra citata, et ad intentionem nostram sufficiet, dummodo ratio hæc non partialis tantum, sed totalis esse intelligatur, juxta dicta præcedente conclusione. Tamen etiam in priori sensu existimo esse veram hanc assertionem, cum secunda sententia. Et in utroque sequitur hæc assertio ex dictis in sect. 2 et 3; diximus enim Deum prædestinasse Christum Deum hominem in primo signo,

quo aliquid in particulari extra se vo luit, et nondum prævisa occasione peccati ut absolute et simpliciter futura, neque volendo in Christo pro illo signo rationis eas corporis conditiones, quæ solum occasione peccati præordinatæ sunt, ut sunt dolores, passiones, etc.; ergo ratio, quam in eo signo Deus habuit ad volendam incarnationem, non fuit remedium peccati ; ergo nulla alia esse potuit ex parte ipsarum rerum, nisi excellentia ipsius mysterii, et quidquid bonum in ipso est, vel ex eo per se sequi potest. Hæc ergo fuit ratio quæ primo inclinavit divinam voluntatem ad hoc mysterium volendum; et hoc sensu vocamus illam primam rationem via originis.

18. Varia confirmationes conclusionis. Et confirmari potest primo, nam hæc ratio est independens a reliquis, aliæ vero omnes illam supponunt; ergo est ex se et natura sua prior; ergo verisimile est etiam in divina voluntate fuisse primam ; quia ostensum est Deum, propter hoc motivum, inter alia, voluisse hoc mysterium; est autem per se valde credibile, Deum unumquodque amare, sicut ipsum amabile est. Et hoc etiam confirmant testimonia sacræ Scripturæ superius adducta, quæ indicant Christum habuisse primum locum in mente ac voluntate divina, et similiter fructus qui ex illa per se sequerentur, etiam si peccatum non interveniret, ut specialiter ex Paulo, Ephes. 1, supra ponderavimus. Confirmat etiam hoc revelatio facta Adæ, nam credibile est illi fuisse revelatam rationem incarnationis, quæ prima omnium est, et maxime independens a peccato, ut verbi gratia, Verbum futurum hominem, ut bonitatem suam ineffabili modo hominibus communicaret, et naturam humanam supra omnem Angelorum dignitatem exaltaret.

Unde hoc etiam confirmat similis revelatio facta Angelis, et quod nonnulli Patres dicunt, malos Angelos occasione hujus mysterii per superbiam et invidiam cecidisse, indigne fcrentes tantam naturæ humanæ exaltationem, et Christo subjici recusantes, eamque excellentiam naturæ suæ arroganter appetentes. Quod sentiunt Basilius, serm. de Invid., et Cyprianus, serm. de eadem re, et serm. de Sapient.; Tertullianus, lib. de Patient. Hæc enim et similia supponunt re vera incarnationis mysterium non minus, imo magis, per se ac propter se fuisse a Deo intentum, quam fuerit intenta creatio Angelorum vel hominum, vel quam totus ordo naturæ, gratiæ ac gloriæ. Atque hinc sumitur alia confirmatio, nam prima ratio, quæ divinam voluntatem movit ut vellet Angelos aut homines creare, fuit perfectio talis naturæ, quod esset ad imaginem Dei, et capax talis ac tantæ communicationis ejus, quod de singulis creaturis juxta uniuscujusque proportionem dici potest; ergo multo magis id dicendum est de summa sua bonitatis communicatione, quam Deus in hoc perfecit mysterio, quod, nimirum, cam primo et per se adamaverit seu prædestinaverit. Tandem confirmatur, quia Christi anima et ejus gloria magis a Deo diligitur, et majoris est valoris quam omnes prædestinati, ut recte D. Thomas sentit, 1 p., q. 20, art. 2, ad 1, et q. 15, art. 6, ad 4; ergo credibile est magis fuisse per se electam et amatam, quam omnes Angelos et homines. Et ad hoc afferri possent omnes congruentiæ, quibus supra ostensum est, hoc mysterium fuisse per se conveniens. Accommodari hic etiam possunt verba Cyrilli, 1. 5 Thesaur., c. 3, ubi contra Arianos ita argumentatur: Si (ut hæretici dicunt) ut nos produceret Deus, Filium produxit, erit ipse propter nos factus, non nos propter ipsum; cur ergo nobis non aget gratias, qui propter nos est? erit etiam ipse sic gloria nostra, ut femina viri; non enim vir creatus est propter feminam, sed femina propter virum ; et infra: Si propter nos Filius factus est, primi nos erimus apud Deum, sic enim Deus nos primo, deinde Filium propter nos, intendisse videbitur. Hæc omnia censet Cyrillus absurda, et alia similia, quæ ibidem refert contra Arianos. Quæ tamen æque sequuntur in proposito, si ad Christum ut hominem applicentur, et propter nos primario dicatur prædestinatus; nunquam ergo ita censuisset Cyrillus.

19. Tertia conclusio.- Probalur conclusio.

-Dico tertio: remedium peccati seu redemptio nostra fuit etiam ratio movens et inclinans divinam voluntatem ad volendam incarnationem, non solum quoad aliquas conditiones ejus, sed etiam absolute et simpliciter quoad substantiam illius, quamvis non fuerit hæc prima, sed secunda ratio ordine rationis. Hæc posterior pars jam satis declarata est in præcedenti conclusione. Prior vero, propter quam hæc conclusio præcipue ponitur, probatur maxime argumentis adductis sectione secunda in favorem primæ opinionis asserentis Deum voluisse incarnari, prævisa occasione originalis peccati, et in remedium ejus; testimonia enim ibi adducta, et communis modus loquendi Scripturæ et Sanctorum, probant re vera hoc motivum redemptionis humanæ fuisse non tantum adjuvans seu impulsivum, sed etiam vere motivum, et per se inclinans divinam voluntatem ad tantum opus efficiendum; et hoc modo cum proprietate salvantur illæ locutiones Scripturæ: Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat, et similes. Atque illud Symboli: Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de colis; et illud Athanas. Ut scias prævaricationem nostram, Verbi accersisse clementiam, ut appareret inter homines Deus; et similia.

[ocr errors]

20. Evasio. Dices hæc omnia sufficienter explicari de incarnatione prout nunc facta est, quæ includit hoc totum, nempe, Deum fieri hominem in carne passibili, et usque ad mortem Crucis dejici; hæc autem incarnatio dicitur facta propter redemptionem hominum, quia, sicut incarnatio includit illa omnia, ita redemptio includit non solum liberationem a peccato, sed etiam sanctificationem et glorificationem nostram. Recte ergo exponi po test incarnationem esse propter redemptionem, ita ut, secundum quamdam accommodationem, incarnatio secundum substantiam suam intelligatur prædestinata propter substantiam, ut sic dicam, nostræ sanctitatis, et gloriæ, ac exaltationis, ut significatur 1 Corinth. 2; modus autem incarnationis, scilicet, in carne passibili, fuerit propter modum nostræ sanctificationis, scilicet, cum liberatione a peccato, juxta illud Roman. 4: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Atque hoc modo non est necesse ut ex motivo redemptionis, secundum id quod est proprium ejus, quodque addit ultra sanctificationem nostram, orta sit voluntas incar

nationis quoad substantiam ejus, sed solum quoad modum in carne passibili.

21. Replica. Sed hic modus dicendi ita declaratus re vera non salvat sufficienter proprietatem locutionis Scripturæ et Sanctorum, nam juxta illam expositionem non ita proprie diceretur Deus factus homo, ut nos a peccato liberaret, sed solum factus passibilis et mortalis. Deinde liberatio a peccato intrinsece includit sanctificationem nostram, ita ut, licet intelligeremus, ante hanc voluntatem nos redimendi, et a peccato liberandi, non habuisse Deum priorem voluntatem sanctificandi nos, nihilominus hoc vellet ex vi illius voluntatis qua voluit nos liberare a peccato; ergo similiter in voluntate nos redimendi per Christum includitur non solum modus, sed etiam substantia, totumque incarnationis mysterium. Quamvis ergo in ordine ad actus voluntatis ratione præcisos locum habeat illa distinctio, quod substantia incarnationis est propter substantiam nostræ exaltationis, et modus propter modum, nihilominus tamen ab ea voluntate, per quam prædefinitus est modus incarnationis, non est excludenda substantia ejus, sicut nec a voluntate, qua est prædefinita nostra redemptio, excludi potest sanctificatio et exaltatio nostra; ergo absolute dicendum est, redemptionem fuisse motivum inclinans divinam voluntatem ad volendam incarnationem quoad substantiam et modum. Tandem negari non potest quin hoc motivum sit de se sufficiens ad inclinandam voluntatem ad incarnationem, prout necessaria est ad optimum modum redemptionis; est autem necessaria non tantum ratione modi in carne passibili, sed maxime ratione sui ipsius, et suæ substantiæ; ergo illud motivum ad hoc totum divinam voluntatem inclinavit.

22. Alia objectiv. - Responsio. Dices: quamvis motivum ipsum de se sit sufficiens, tamen de facto non potuit divinam voluntatem inclinare, quia jam ipsa inclinata erat et determinata ex alio priori motivo. Unde hæc conclusio videtur repugnare præcedenti, nam, si voluntas divina, ante prævisionem absolutam peccati, ex alio priori motivo jam decreverat ut Verbum homo fieret, non potuit hoc ipsum ex posteriori motivo decernere ; sed id solum, quod huic decreto additum intelligimus in posteriori signo, intelligi etiam potest ortum habuisse ex alio posteriori motivo, scilicet, redemptione. Respondetur tamen in hoc nullam esse repugnantiam, quia, ut sæpe dixi, potest eadem voluntas ex diversis

motivis totalibus idem objectum velle, vel pluribus actibus re distinctis, ut in nobis contingit, vel tantum ratione, ut in Deo; qui ac tus possunt intelligi, vel simul haberi, vel unus post alium, aut secundum realem durationem, ut in nobis, aut secundum signa rationis, ut in Deo. In his enim omnibus nulla difficultas aut repugnantia inveniri potest, imo videtur ipsa experientia constare, et humanis exemplis ; nam, si quis habeat propositum efficax voluntatis eundi Romam propter aliquod commodum proprium, postea vero sciat amici aut filii necessitatem quæ efficaciter movet voluntatem suam, potest ita velle ob eam causam ire, ut ex vi ejus idem esset voliturus, etiam si prius ire non decrevisset; hic enim modus volendi ex posteriori motivo oblato, non repugnat priori voluntati, et tunc verissime dicitur utramque ex illis rationibus inclinasse illam voluntatem, et fuisse verum mctivum ad eamdem rem seu actionem volendam.

23. Declaratur conclusio exemplo accommodato. Cujus rei exemplum ex 1 Reg. 16 sumere possumus, ubi, cum Dominus præcepisset Samueli ire Bethlehem, ut ungeret David in regem, respondit Samuel: Quomodo tadam, audiet enim Saul, et interficiet me? Et dixit illi Deus: Accipe vitulum, et dic: Ad sacrificandum Domino reni; ubi propositum eundi non fuit primo ortum ex motivo sacrificandi, sed alia prior ratio præcessit, scilicet, unctio David, et nihilominus vere dixit se venisse ad sacrificandum, quia etiam propter illam rationem hoc voluit, et ad illam iter suum ordinavit. Atque hoc maxime habet verum, quando finis, seu ratio quæ in executione additur priori intentioni, ita movet animum operantis, ut propter eam solam causam id esset facturus, etiam si priorem voluntatem vel intentionem nunquam habuisset. Talis autem intelligi potest affectus Dei erga homines, quem in simili explicuit Paulus, dicens ad Galat. 2: Dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Sic etiam ad Rom. 4 dicitur, Christus surrexisse propter justificationem nostram, cum tamen prima ratio volendi eam resurrectionem fuerit gloria et exaltatio ipsius Christi; et ad eumdem modum ait Paulus, ad Rom. 11, gentiles fuisse vocatos ad fidem, co quod Judæi ceciderant, quanquam non fuerit illa prima ratio volendi vocationem gentium, sed universalis Christi redemptio. Denique multi ex Patribus citatis, et Anselmus, lib. 1 Cur Deus homo, c. 16 et 18,

Bernard., serm. 2 in fest. omnium Sanct., dicunt homines esse elevatos ad gloriam propter reparandas sedes Angelorum, cum tamen nullatenus hæc sit prima ratio glorificationis aut electionis hominum.

24. Dubio incidenti satisfit. — Sed quæres primo quodnam ex his motivis fuerit præcipuum et efficacius respectu divinæ voluntatis; ut enim supra dixi, et in nobis sæpe contingit, fieri potest ut motivum, quod prius est ordine rationis seu originis aut durationis, non sit prius dignitate ac excellentia. Respondetur hæc duo motiva se habere ut excedens et excessum. Nam, si tantum consideretur id quod unumquodque ex his motivis præcise dicit, non includendo aliud, majus quidem est et excellentius primum motivum quam secundum, quia simpliciter major est excellentia ipsius mysterii secundum se, quam hominum redemptio; imo major est dignitas et gloria solius animæ Christi, quam cæterarum omnium simul; majusque Dei beneficium est incarnatio Christi, quam passio vel mors, si præcise, ut dixi, comparentur. Denique ex incarnatione ut sic sequitur fructus gratia et gloriæ, non solum hominum, sed etiam Angelorum. Si vero motivum re demptionis consideretur non solum secundum id quod addit priori motivo, sed quatenus includit quidquid in illo est majus et excellentius, hac ratione dici potest hoc motivum esse majus, quia movet divinam voluntatem non solum ad volendum hypostaticam unionem, sed etiam ad admirabilem modum ejus. Item movet ad volendam non solum incarnationem Christi, sed etiam passionem et mortem ejus, quod censetur maximum Dei beneficium, non præcise, sed quatenus incarnationem includit. Denique dici etiam potest efficacius motivum, quia majorem indigentiam et miseriam in humana natura supponit, ex qua major necessitas tanti mysterii, talisque remedii ac medicinæ orta est. Ex quo fit ut sit etiam aptius ad Dei justitiam, misericordiam, et alia attributa manifestanda, quia includit omne id quod est in incarnatione secundum se considerata, et addit plures alias rationes, quibus magis ostenduntur hæc attributa, supposito peccato, et necessitate redemptionis quæ ex illo orta est, quam sine illis. Unde hæc comparatio similitudinem habet cum illa vulgari, qua solet quæri quod sit majus Dei beneficium, præservatio a peccato, an remissio illius; et simplex sanctificatio, quæ peccatum

non supponit, an justificatio a peccato; sicut enim hæc diversis rationibus sese excedunt mutuo, ita in præsente dicendum est.

25. Dubium aliud expeditur. — Atque eodem fere modo respondendum est, si quis interroget quodnam ex his motivis fuerit majus respectu nostri, id est, in quo Deus magis ostenderit caritatem suam et amorem ad humanam naturam. Multis enim videtur mo. tivum redemptionis longe superare reliqua omnia, nam in reliquis potius videtur Deus declarare specialem amorem ad Christi ani mam, quam ad alios homines vel humanum genus. Dico tamen, præcise comparando illa motiva, diversis rationibus sese excedere, et in utroque reperiri maximum quoddam amoris indicium; tamen, simpliciter loquendo, magis manifestari caritatem Dei erga nos, volendo incarnationem modo prædicto, et ex utroque motivo simul, quam ex altero corum tantum. Declaro singula, nam imprimis in priori motivo incarnationis secundum se ostenditur summa propensio divinæ bonitatis ad sese communicandum, unde etiam manifestatur amor non solum ad homines, sed etiam ad alias creaturas quæ ex hoc mysterio nobilitantur, et præsertim ad Angelos, qui fructum gratiæ et gloriæ ex illo receperunt, sed multo magis ad homines, quorum naturam cæteris omnibus Deus prætulit, non tantum ob peccati indigentiam, sed per sese ex sola sua caritate et beneplacito, quo decrevit habere delicias suas cum filiis hominum. Unde in hoc sine dubio motivum hoc excedit motivum redemptionis, quia non expectavit summam indigentiam hominum et necessitatem, ut Deus summo modo sese hominibus communicare vellet. Neque hic amor fuit ad soiam illam singularem naturam, quam Deus assumere voluit, sed simpliciter ad humanam speciem, quam per se voluit per hoc mysterium exaltare, juxta id Psalm. 8: Minuisti eum, id est, hominem in tota specie sua, paulo minus ab Angelis; sed gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum, scilicet, in Christo; omnia subjecisti sub pedibus ejus. Quod de Christo exponit Paulus, ad Hebr. 2, per quem hæc dignitas in totum humanum genus redundat, ut recte ibi exposuit Adamus, dicens: Quia Christus caro nostra est, et os nostrum, idcirco, quod isti contingit, nobis contigisse dicitur, juxta id ad Ephes. 2: Consedere nos fecit in calestibus in Christo. Cum enim species abstracta ab individuis su

mi non possit, necessarium fuit aliquam individuam naturam eligere, ut in ea mysterium hoc perficeretur. In quo tandem ostendit Deus singularem benevolentiam ad Christi animam et humanitatem, quod ex solo suo beneplacito absque ullo singulari motivo, quod ex parte illius præcesserit, eam cæteris ad tantum bonum præelegerit. At vero moti vum redemptionis, ut a nobis explicatum est, in hoc excedit, quod Deus ex vi illius, non tantum pro amicis, sed etiam pro inimicis, homo fieri voluit. Item, quod ex vi illius, simpliciter loquendo, vel majora, vel plura beneficia contulit, tali animo et voluntate, ut ea sola ratione et propter illud motivum ea omnia conferret, quamvis ex nullo alio tantum mysterium facere decrevisset. Atque hinc tandem constat, quomodo in his motivis simul sumptis magis divina caritas ostendatur, nam, si Deus ita voluisset innocentes homines sua incarnatione honorare et ditare, ut eosdem in peccatum lapsos nollet eadem incarnatione redimere, non sese ostenderet peccatores diligere, eorumve misereri. Imo, nisi hoc motivum indigentiæ humanæ naturæ fuisset ab ipso existimatum sufficiens ad hoc beneficium hominibus præstandum, minorem se habere ad peccatores caritatem ostenderet. Similiter e converso, si Deus ita existimetur affectus ad humanum genus, ut non nisi ob extremam necessitatem et indigentiam illi esset hoc summum beneficium præstiturus, nec solam beneficentiæ rationem, et humanæ naturæ exaltationem existi maverit sufficiens motivum ad hoc tantum bonum naturæ humanæ tribuendum, nisi simul misericordia et sublevatio a summa miseria interveniret, minus quidem in hoc ostenderetur caritas Dei ad homines, quam si utroque statu intelligatur voluntas ejus propensa et inclinata ex vi utriusque motivi ad sese communicandum hominibus, cisque benefaciendum juxta eorum statum et capacitatem; sicut inter homines majorem amorem ostendit, qui omnia bona sua vult cum amico communicare, non solum ut eum ab aliqua miseria velindigentia liberet, sed etiam ut eum in altiori ordine ac dignitate constituat, quam si ci tantum in extrema necessi tate constituto subvenire velit.

26. Explicatur modus loquendi Scripturæ de fine seu motivo incarnationis. Denique, ex his quæ circa hanc conclusionem dicta sunt, facile est respondere ad omnia testimonia Scripturæ et Sanctorum, quæ in favorem pri

« PredošláPokračovať »