Obrázky na stránke
PDF
ePub

mæ sententiæ adducta sunt in sectione præcedenti, quatenus objici possent contra priorem conclusionem hic positam. Ut enim omnes illæ locutiones in omni rigore el proprietate veræ sint, sufficit quod remedium peccati fuerit verum ac proprium motivum divinæ voluntatis inclinans illam sufficienter ad incarnationem volendam; ita ut, quamvis nullum aliud fuisset motivum, hoc per se solum ita movit divinam voluntatem, ut propter hanc causam Deus fieret homo, etiam si aliæ deessent. Ex vi tamen illarum locutionum, non est necessarium quod motivum redemptionis fuerit omnino primum via originis, aut secundum signa rationis, quia neque sacra Scriptura aut Sancti id dicunt, neque alia motiva excludunt, ut declaratum est. Quod vero frequentius Scriptura hoc motivum inculcet quam alia, non est indicium quod hoc fuerit omnium primum, quia non semper, imo raro divina Scriptura explicat primas rationes divini consilii ac voluntatis, quia et altiores ac profundiores sunt quam ut omnibus proponi debeant, et earum cognitio minus est nobis necessaria; ut, cum Scriptura tractat de glorificatione hominum, docet frequenter, per merita esse consequendam, proximam rationem glorificationis assignando; primam vero rationem prædestinationis hominum raro attingit, quia illius cognitio neque tam accommodata, neque tam utilis est hominibus. Eo vel maxime quod Scriptura tractat de incarnatione Christi, prout in re facta est, et includit mysteria omnia passionis ac mortis ejus, quomodo redemptio nostra fait quodammodo prima et adæquata ratio illius, ut statim dicemus. Exemplum sumi potest ex verbis illis Matth. 20: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam in redemptionem pro multis; ubi manifestum est, Christum loqui de adventu suo in carne passibili, et statu viatoris, nam alioqui constat Christum Deum hominem propositum esse a Patre, ut sit princeps omnium, et caput, cui tam homines, quam Angeli, non solum ministrent, sed etiam eum perpetuo honorent atque glorificent; sicut cum alibi dixit Christus: Non sum missus, nisi ad oves quæ perierunt domus Israel, Matthæi 15, aperte locutus est de adventu suo ad prædicandum et docendum proprio ere, nam certum est alia ratione ad omnes homines venisse, utique redimendos. Simili ergo modo, quamvis hac speciali ratione ad homines venerit, alia tamen priori venit ad

Angelos, venit ad omnes creaturas, veluti ad complementum earum; venit denique ut in eo divina bonitas et gloria maxime ostenderetur.

27. Igitur ex illis testimoniis solum sumitur argumentum, primo, quod redemptio nostra fuerit ratio volendi incarnationem maxime propria hominum, quibus præcipue Scriptura loquitur. Secundo, quod hæc sit utilissima hominibus, tum ad exaggerandam peccati acerbitatem, tum ad declarandum Dei amorem erga peccatores; omnes enim peccatores sumus, et egemus gloria Dei. Tertio, quod hæc ratio maxime declaret necessitatem incarnationis. Quarto assignatur hæc ratio, quia quodammodo complectitur reliquas eo modo qui a nobis declaratus est. Quinto denique, quia hæc ratio non solum continet causam incarnationis, sed etiam modi ejus, et mysteriorum vitæ ac mortis Christi. Et hoc sensu dici solet hæc ratio proxima et immediata ordine exccutionis, non quia in prædestinatione ipsa non habuerit locum suum, et divinam voluntatem inclinaverit, ut declaratum a nobis est, sed quia executio incarnationis juxta exigentiam ac necessitatem hujus rationis facta est.

28. Explicantur Sanctorum locutiones. Et hoc ultimo modo frequentius loquuntur Sancti, quorum institutum non tam erat sub. tiliter investigare primas rationes divini consilii, et omnia motiva divinæ voluntatis, et eorum ordinem secundum rationem, quam explicare mysterium, prout factum est, et causam ejus, vel ad instruendum fideles, vel ad satisfaciendum infidelibus, qui magis de modo, id est, de passione ac morte Christi, quam de substantia mysterii admirari solent; et ideo eam causam assignant quæ ad satisfaciendum omnibus est magis accommodata et adæquata; et ita procedunt præcipue Lactant., 1. 4, c. 12; Athan., serm. 3 contra Arianos; Nazianz., orat. 36 et 37; Cyrill., lib. quinto Thesaur., cap. octavo. In quibus illud etiam est considerandum, quod non solum post peccatum primi parentis, sed etiam post infinitam hominum cæcitatem et malitiam, dicunt decrevisse Deum in persona descendere ad salvandos homines, quod est signum eos magis explicare decretum incarnationis secundum proximas rationes executionis ejus, quam secundum primarias rationes intentionis, quamvis has non omnino prætermiserint, et sacra etiam Scriptura sæpe illas indicet, ut ex aliis locis et testimoniis confirmatum est.

29. Quarta conclusio.-Locus Pauli ad He

bræ. 2 expositus.- Ratio conclusionis.- Dico quarto prima, unica et adæquata ratio, propter quam Deus voluit incarnationem Christi fieri in carne passibili, fuit nostra redemptio, ac remedium peccati. Hæc conclusio est omnino certa, sufficienterque probatur ex dictis sectione præcedenti, et eam etiam confirmant quæ in sect. 2 in favorem primæ opinionis adducta sunt. Et inter alia est egregium testimonium Pauli, ad Hebr. 2, ubi primum dicit, Christum fuisse paulo minus ab Angelis minoratum, tempore, videlicet, hujus vitæ in carne passibili, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Deinde subjungit: Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participarit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, et liberaret eos qui per totam vitam obnoxii erant servituti, nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit, unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret. Juxta quod testimonium recte advertit Adamus, post D. Thomam, ibi, nomine carnis et sanguinis sæpe in Scriptura significari naturam humanam secundum se consideratam, Matth. 16: Caro et sanguis non revelavit tibi; sæpius vero significari naturam humanam, obnoxiam miseriis et mortalitati, 1 ad Corint. 15: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; et in hoc posteriori sensu sumitur a Paulo hoc loco, ut patet tum ex præcedentibus verbis: Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum, per passionem consummare; tum ex testimoniis, quæ præmiserat: Ego ero fidens in eum; hæc enim verba (ut idem auctor advertit) adduxit Paulus, ut doceret, Christum naturam vere passibilem habuisse, et cui aliquid deesset, quod speraret se consecuturum tanquam proprium viatorem. Et idem significat in alio testimonio: Ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus; nam in illis verbis ostendit se Christus ejusdem conditionis cum aliis hominibus, et tamen statim subdit

Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, etc. Tum denique ex causa quam sumit, ut per mortem destrueret mortis imperium; ad hunc enim finem non sufficiebat humana caro quomodocumque, sed passibilis et mortalis. Igitur, ex sententia Pauli, ideo assumpsit Christus carnem mortalem, quia cæteri homines mortalitatem peccando contraxerant; hæc ergo fuit Christo unica causa assumendi carnem passibilem. Quod amplius

declaravit Paulus, sequentibus verbis: Debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret, et repropitiaret delicta populi. Ex quibus verbis aliqui colligunt Deum non voluisse incarnationem, prius quam humanæ naturæ lapsum et miserum statum per peccatum introductum vidisset; neque ob aliam causam Christum hominem prædestinasse, nisi ut propitiaret hominis lapsum. Verumtamen ex hoc loco id non colligitur, sed solum hanc fuisse unicam csusam assumendi carnem passibilem. Imo, si totus contextus expendatur, satis probabiliter potest ex eo colligi ordo prædestinationis Christi a nobis declaratus. Prius enim exposuerat Paulus Christi excellentiam, eo quod illi, etiam ut homini, Deus omnia subjecerit in prædestinatione sua, etiam Angelos ipsos, sic exponens illud Psal. 8: Minuisti eum paulo minus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Hanc enim dignitatem accepit humanum genus in Christo, qui, licet pro statu passibili fuerit paulo minus ab Angelis minoratus, tamen per eamdem passionem gloria et honore coronatus est, omnemque potestatem in cœlo et in terra accepit, Matth. ult., ut jam ei omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium, et infernorum, ad Philip. 2. Deinde declarat Paulus, cur decuerit Christum per passionem ad eam exaltationem pervenire, nimirum, quia habebat fratres quibus ipse auctor salutis futurus erat; et quoniam ipsi mortalitatem peccando contraxerant, ideo decuit eum fratribus assimilari, ut eis propitiaretur; non est autem. Christus frater noster, nisi ratione humanæ. nature; supponitur ergo inter Christum et nos similitudo in natura, et ratione illius adjuncta etiam fuit similitudo in mortalitate, ut is, qui prædestinatus fuerat auctor salutis nostræ, etiam non interveniente peccato, fieret etiam auctor redemptionis et propitiationis nostræ, accedente peccato. Igitur, quod Christus indiguerit passione, non fuit ob aliam causam, nisi propter hominum peccatum, et necessitatem redemptionis ex illo contractam. Omitto alia quamplurima Scripturæ testimonia, quae hic facile accumulari possent, in quibus Christus dicitur mortuus propter delicta nostra, et traditus propter scelera nostra. Et similia. Ratio vero conclusionis sumenda est ex dictis sect. 3, quia mors et passio non sunt a Deo per se intentæ in toto genere humano, nedum in Christo, sed tantum introductæ sunt in pœnam peccati. Tota autem

ratio alicujus poenæ est culpa. Vel aliter, quia passio Christi non est per se amata, sed solum ut medicina; usus autem medicinæ ut sic supponit ægritudinem, totaque ejus ratio ex illa sumitur.

30. Objectio solvitur. - Atque ex hac ratione solvendum est argumentum, si quis objiciat, juxta nostram sententiam, non posse colligi ex citatis locis Scripturæ remedium peccati fuisse unicam causam mortalitatis Christi, quia Scriptura, licet hanc causam assignet, non excludit alias; ergo, sicut nos interpretamur quod, licet Scriptura assignet hanc causam incarnationis, nihilominus potait esse alia, et de facto fuit, vel prior, vel æque prima, ita dicere quis posset de prædicta ratione assumendi carnem passibilem. Imo simili ratione affirmari posset, quamvis in executione mors Christi assumpta fuerit propter causam redemptionis, nihilominus in intentione non fuisse hanc primam rationem illius decreti, quo voluit Deus ut Christus assumeret carnem passibilem. Nam, si in aliis rebus ordo intentionis potest esse diversus ab ordine executionis, cur non etiam in hoc negotio? Respondetur negando similitudinem; est autem ratio differentiæ facilis et multiplex. Prima, quia Scriptura sacra, licet causam incarnationis assignet multis in locis ex nostra redemptione, tamen in aliis, et declarat alias causas, et nobis proponit Christum Deum hominem ut primo ac per se maxime dilectum, et omnia propter ipsum. De passione vero et morte ita loquitur, ut semper significet omnino ac simpliciter assumptam fuisse occasione peccati, et propter redemptionem. Secundo, quia respectu mortalitatis non solum tacet Scriptura alias causas, sed etiam generatim docet Deum non fecisse mortem, id est, non per se illam voluisse, sed solum ad peccatum puniendum vel curanCum. Tertia, ex materia ipsa, quia incarnatio est maximum bonum, et per se maxime amabile, et ad complementum divinorum operum valde necessarium; et ideo recte intelligitur quod, licet et facta et ordinata fuerit propter redemptionem, tamen etiam propter se fuerit amata. At vero mors et passio, præsertim Christi, non erant bona per se eligibilia, sed tantum ut pœna vel medicina peccati; et ideo merito concluditur hanc fuisse primariam rationem ejus, et unicum motivum illius decreti divinæ voluntatis, quo statuit ut caro, a Christo assumenda, esset passibilis. Et in hoc objecto optime distinguitur ratio motiva et impulsiva,

de quibus supra dictum est; redemptio enim a peccato fuit sola ratio motiva volendi carnem passibilem Christi; tamen, illa ratione supposita, etiam potuit illa passio ordinari, ut per eam Christus exaltationem sui nominis, suique corporis gloriam consequeretur; quod fuit quædam ratio coadjuvans, non tamen per se sufficiens; quin sine passione potuisset Christus consequi illa omnia bona, vel tanquam sibi connaturalia, vel per merita quæ posset in corpore impassibili exercere, prout in statu innocentiæ fieret. Sic ergo constat, primariam ac totam rationem motivam assumendi corpus passibile ex hominum peccato et redemptione ortum habuisse.

SECTIO V.

Utrum ex primaria Christi prædestinatione futura esset Verbi incarnatio, etiam si homo non pec casset.

1. Sensus hujus quæstionis duplex esse potest: prior quodammodo absolutus, et de facto, scilicet, an ex vi illius decreti, quod Deus de facto habuit de incarnatione facienda, esset carnem assumpturus, etiam si peccatum hominis non interveniret. Posterior omnino conditionatus, et veluti de possibili, scilicet, esto ex vi præsentis decreti Deus non esset carnem assumpturus deficiente peccato, an credendum sit in hujusmodi eventu habiturum fuisse aliud decretum, quo vellet incarnari ex alio motivo et ratione, quam nunc voluit. Hic posterior sensus non est ita proprius, quia vix potest a nobis aliquid de illo definiri; attingemus tamen illum breviter in fine quæstionis. Prior ergo sensus proprius est, et in co disputatur quæstio a D. Thoma et probatioribus Theologis. Et, licet multum pendeat hujus dubii decisio ex principiis positis in præcedentibus, non tamen caret nova difficultate, nam, juxta omnes opiniones supra tractatas de Christi prædestinatione, in præsenti quæstione varie judicatur.

2. Prima sententia negat, peccato non existente, incarnandum fuisse Deum. Hanc tenet D. Thomas hic, et discipuli ejus locis supra citatis, dub. 2; idem D. Thom., 3 contra gent., cap. 55, et in id 1 ad Timoth.: Venit Jesus peccatores salvos facere, et in 3, d. 1, q. 1, art. 3; et ibi Bonav., in 3, d. 1, art. 2, q. 2; Richard., art. 2, q. 4; Chart., q. 2, qui refert Taran. et alios; idem Argent., ibid., articulo quarto; Abulen., in cap. vige

simo quarto Matth., q. 44; Joan. Arbore., lib. 3 Theosoph., cap. 8; inclinat etiam Marsil., in 3, q. 1, art. 3; Gabr., d. 2, dub. 3, Hi auctores omnes fundantur in hoc, quod incarnatio prædefinita fuit post prævisum originale peccatum, et solum ex occasione ejus; unde formatur ratio hoc modo. Primum motivum, propter quod Deus voluit carnem sumere, fuit remedium peccati; ergo, deficiente hoc motivo, deficeret in Deo voluntas sumendi carnem ; ergo, si homo non peccasset, ex vi præsentis decreti non incarnaretur Deus. Primum antecedens constat ex Scripturis, et Patribus supra citatis; constat enim Deum pro sua libertate potuisse ita velle incarnationem; satis autem significavit nobis ita voluisse. Prima vero consequentia patet, quia hoc est de ratione causæ motivæ, ut illa deficiente desit voluntas, in quo differt a causa impulsiva, quæ supponit voluntatem jam effectam ex priori motivo, et aliquo modo impellit et juvat. Unde hoc valde confirmant testimonia Patrum supra citata, præsertim nonnulla quae videntur expressa, quale est verbum illud Athanas., serm. 3 contra Arian., ubi, præ sertim pag. 204, agens de nostra indigentia, et necessitate, quam dicit esse anteriorem, et movisse Deum ut carnem sumeret, subdit: Qua, scilicet necessitate, sublata, carnem non induisset; et illud Iren., lib. 5, cap. 14: Si non haberei caro salvari, nequaquam Verbum Dei caro factum esset ; et si non haberet sanguis justorum inquiri, nequaquam sanguinem habuisset Dominus; et illud Leonis Papæ, serm. 3 in festum Pentec.: Si homo in na turæ suæ perfectione, et honore in quo creatus est, permansisset, neque creator hominum crcatura fieret, neque æternus temporalitatem subiret, neque formam serci in similitudinem carnis peccati assumeret. Denique illud Augustini, serm. 8 de Verb. Apost. Si homo non periisset, Filius hominis non venisset; citari etiam solet quædam prosa, quæ ad Virginem dicit: Peccatores non abhorres, sine quibus nunquam fores tanto digna filio. Sed hæc neque in usu Ecclesiæ Romanæ unquam fuit, neque habet auctoritatem.

3. Secundo confirmari potest illa ratione, quia, si homo non peccasset, vel Deus assum pturus esset carnem passibilem vel impassibilem. Primum dici non potest, quia, si homo non peccasset, alii homines non essent passibiles; multo ergo minus Christus Dominus. Neque secundum, quia ex vi præsentis decreti non posset assumere carnem impassibi

lem; de facto enim non habuit Deus tale decretum, nam si habuisset, sine dubio impletum esset; ergo oporteret novum de hac re condere decretum; jam ergo non fieret incarnatio ex vi præsentis decreti, quod est contra sensum quem tractamus. Hæc sententia supponit, primam voluntatem, seu prædestinationem incarnationis fuisse posteriorem permissione et præscientia peccati futuri. Cujus contrarium verum esse sufficienter ostensum est; et ideo contra hanc sententiam sic expli catam non oportet plura dicere.

4. Secunda sententia convenit in conclusione cum præcedenti propter fundamenta adducta, differt tamen in principali fundamento sumpto ex prædestinatione Christi. Affirmat enim nunc de facto Christum fuisse prædestinatum ante permissionem et prævisionem peccati, et nihilominus ait Christum non venturum ex vi illius decreti, homine non peccante, quia, posita hac hypothesi vel conditione, necessario tollitur illud decretum, quia licet sit prius, includit tamen aliquid ratione cujus habet intrinsecam connexionem cum posteriori, id est, cum permissione et prævisione peccati. Exemplo declaratur, quia, licet Deus prius ratione eligat prædestinatum ad gloriam quam velit vel videat ejus merita, nihilominus ita vult illi gloriam, ut non velit illam habere sine meritis, ut verum sit dicere hunc hominem non habiturum gloriam nisi habeat merita; sic etiam in proposito, ita est prius prædestinata et amata incarnatio, ut tamen non esset exequenda sine permissione peccati. Confirmatur, quia, licet aliquid sit prius in uno genere, scilicet causæ finalis vel exemplaris, potest tamen pendere a posteriori tanquam ab efficiente, vel tanquam medio necessario, vel tanquam a modo, sen conditione sine qua res esse non potest; ergo ita intelligi potest in proposito, et conse quenter ita intelligendum est, cum hoc modo salventur melius omnia quæ Scriptura et Sancti significant. Et confirmatur et explicatur secundo, quia, etiam juxta supra dicta, Christus Dominus in genere finis vel exem plaris, prius est in mente et voluntate Dei, quam alii homines, vel Angeli, vel totum etiam universum; et tamen non inde fit Christum fuisse venturum, etiamsi homines, vel Angeli, vel aliæ creaturæ non fuissent, quia ita est in uno genere prius amatus quam illæ, ut tamen alia ratione sit amatus, etiam ut conjunctus cum illis, ita ut prædestinatio ejus habeat quamdam connexionem cum cx

teiis rebus, quia non erat prædestinandus Christus, ut esset solus, etc.; ergo similiter dici potest de prædestinatione Christi, et permissione peccati.

5. Quomodo intentio finis pendeat a medio. -Hæc sententia videtur procedere ex fundamento extreme contrario quam præcedens; supponit enim Christum ante permissionem el prævisionem peccati fuisse prædestinatum, non solum quoad substantiam incarnationis, sed etiam quoad modum carnis passibilis, et quoad munus redemptionis, quod superius a nobis improbatum est. Quod vero hoc supponatur in hac sententia, patet, quia non potest alia ratione illa prima intentio seu prædestinatio incarnationis habere intrinsecam connexionem, vel dependentiam quoad executionem a permissione et præscientia peccati, nisi quia includit etiam eas conditiones quæ omnino pendent ex peccato. Si enim intelligamus illam intentionem omnino abstrahere ab his conditionibus, nulla ratio fingi potest, ob quam executio illius intentionis pendeat a futuro peccato. Cum enim nihil includat quod necessario illud prærequirat, posset aliis viis et modis mandari executioni. Ut enim in superioribus dictum est, intentio finis nunquam ita pendet a medio, ut haberi non possit sine illo, nisi quando in ipso fine, ut intentus est, includitur aliqua conditio omnino requirens illud medium, ratione cujus in tali intentione saltem virtute est amatum tale medium; hoc enim si desit, nulla est rafio necessariæ connexionis inter eam intentionem et voluntatem medii, ut ostensum est. El videri eliam potest in exemplis quibus hæc sententia utebatur; cum enim Deus eligit prædestinatum ad gloriam, non vult illi gloriam ut beneficium gratis conferendum, sed ut coronam et præmium, in qua intentione virtualiter includitur voluntas dandi illi merita, sine qua non posset stare prior intentio. Et similiter, quando dicimus Deum prædestinasse Christum ante omnem creaturam, non prædestinavit illum tanquam solitarium, sed tanquam caput totius universi, et veluti cum quadam relatione ad totum universum, et ad alias partes ejus; ideoque recte intelligitur hæc prædestinatio connexa cum voluntate creandi homines, et Angelos, et totum universum; at vero in proposite nulla est ratio talis connexionis, cum ostensum sit conditiones incarnationis, quæ omnino supponunt peccatum, non fuisse prædefinitas ante prævisionem peccati.

253

6. Tertia sententia est, quæ absolute affirmat, etiam si homo non peccasset, Deum futurum fuisse hominem ex vi illius voluntatis, et modi, quo nunc de facto voluit incarnationem, quia illa voluntas fuit secundum se anterior permissione et præscientia peccati, fundataque in ratione et motivo ab eodem peccato independente, ut supra explicatum est. Ita tenent Alens. et Scot., supra citati, dub. 2; Albert., in 3, d. 20, art. 4, quibus plures ex recentioribus consentiunt, Albert. Pighius, lib. 8 de Liber. arbit., cap. 1, art. 2 et 3, et lib. 20, cap. 1; et Cathar., opusc. de eximia Christi prædestin. Idemque sumitur ex Galatino, lib. 7 de Arcanis, cap. 2; Viguerio, in Institut., cap. 20, § 1, vers. 4; Jacob. de Valent., Psalm. 81 et 102; Jacob. Nacl., in epistolam ad Ephes., cap. 4; Claud. Taur., lib. de Provident., q. 1, art. 2. Potest vero hæc sententia, præter fundamentum positum, juvari omnibus congruentiis, quibus supra ostensum est fuisse per se conveniens Deum incarnari; et aliis, quibus Scot. utitur, quia, scilicet, non est consentaneum ut tantum bonum sit amatum cum dependentia a peccato, quacumque ratione hoc asseratur. Unde secundo potest confirmari auctoritate et conjectura Ansel., lib. 1 Cur Deus hom., cap. 18; inde enim probat homines futuros fuisse beatos, etiam si Angeli non peccassent, quoniam alias gaudendum esset hominibus quod peccaverint Angeli. Unde generaliter concludit, nullam animam esse in cœlo, quæ sibi persuadeat sine peccato alterius se non fuisse gloria fruituram; ergo multo magis hoc diceret Anselm. de anima Christi; neque ergo illa in cœlo sibi persuadet, nec nos credere debemus illam non fuisse deificandam per unionem, sine alterius peccato. Cui rei optime concordat dictum Augustin., lib. de Natur. et grat., cap. 23: Non dicemus, ut esset causa misericordiæ Dei, necessarium fuisse peccatum. Tertio confirmari potest auctoritate Ruperti, locis supra citatis, et conjectura quam ipse desumpsit ex August., lib. 14 de Civit., cap. 23, quam postea in simili probavit D. Thom., 1 p., q. 89, art. 1: Si, teste Augustino, inquit Rupertus, absurdum esset dicere, Adam non peccante, generationes hominum non fuisse futuras, ac si propter homines, ut nascerentur, peccatum fuisset necessarium, quid de isto capite, et rege cmnium electorum Angelorum et hominum sentiendum, nisi quod et ipse, maxime omnium, necessarium non habuerit peccatum, ut homo fie

« PredošláPokračovať »