Obrázky na stránke
PDF
ePub

cem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Et c. 66: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam et Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam et Græciam ad insulas longe; ad eos, qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam, etc. De posteriori vero dicitur Jerem. 19: Sic conteram populum istum, etc. Et similia sunt frequentia in Scripturis : ex quibus ita concluditur argumentum. Deus prædixit per Prophetas hæc omnia de Messia, ut per ea cognoceretur cum venisset sed hæc omnia videmus esse completa in Christo: ille ergo est verus Messias, qui jam venit.

2. Argumenti summa. - Major partim in superioribus probata est, partim ex collectis testimoniis est ita evidens, ut negari non possit, et eam late demonstrant Scripturarum expositores, nobis enim non licet hoc loco latius singula persequi. Minor vero, præter Evangelistarum testimonia, ipsa rerum evidentia constat magna ex parte; nam ex Judæis fuisse natum Jesum Christum Dominum nostrum, eisque prædicasse, et mirabilia apud illos operatum esse, ab eis denique fuisse crucifixum et mortuum, nec ipsi Judæi negant, nec negare possunt, cum res fuerint toto orbe notissimæ, quas etiam Josephus, eorum historiographus, memoriæ prodidit, lib. 18 Antiquit., c. 8, ubi gravissimum de Christo Domino reddit testimonium. Deinde, vel inviti experiuntur delicti sui poenam, et perpetuam desolationem, a Daniele, Jeremia et aliis Prophetis prænuntiatam ; quanquam enim sæpe propter peccata puniti sint a Deo, et hostibus traditi in servitutem, semper tamen præcedebant aliqua publica et communia peccata, præsertim idololatriæ, vel neces Prophetarum, et nihilominus captivitates et pœnæ brevi tempore finiebantur, atque in eis habebant Prophetas, et sanctos viros, per quos Deus et exhibuit aliqua benevolentiæ signa, et præbuit semper evadendi spem; at vero nunc, ab eo tempore quo venit Christus, nec coluerunt idola, nec habent graviora scelera moralia, quam antea haberent; tamen toto hoc tempore gravissime puniuntur, non solum temporali servitute, sed etiam spirituali quadam et divina desertione. Carent enim prophetis, carent miraculis, carent templo, sacrificio, sacerdotibus; signum profecto evidens, eos puniri propter gravissimum peccatum commissum in Christi morte, et incredibili quadam mentis cæcitate et infidelitate confirmatum.

3. Conditiones Messia, contra Judæos. At enim objicere possunt Judæi multa alia signa data esse a Prophetis de adventu Messiæ, quæ non apparent in Christo Domino completa esse; ergo ex his quæ adduximus, non potest satis colligi illum esse verum Messiam. Antecedens probant variis testimoniis Scripturæ male intellectis, quæ brevitatis causa prætermitto; nam ex dicendis facile expedientur, et videri possunt in Galatino, et aliis qui contra Judæos scripserunt, ut Paul. Burgen., Lyran., Adrian., Finus, Porchetus, et alii. Solum sunt nonnulla observanda ad detegendum Judæorum errorem, et falsam Scripturarum intelligentiam. Primum, Jud:eos sperasse, et adhuc sperare Messiam temporalem regem et potentissimum; magnas item divitias temporales ipsis allaturum, ac denique orbem terrarum, sub ditione Judæorum subjugaturum; cum igitur hac spe nutriti essent, et Christum Dominum longe alia ratione, quam sibi finxerant, natum esse, mortuumque conspicerent, haudquaquam persuadere sibi potuerunt illum esse Messiam; propterea nobis objiciunt ea prophetarum oracula, quibus tempore Messiæ magna felicitas Judæis promittitur, Isai. 6, Joel. 3, Amos 9: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uno mittentem semen, et stillabunt montes dulcedinem; prædixerat autem paulo antea : In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit. Sed isti sensu carnis decepti sunt. Regnum enim Messiæ, et felicitas per illum promissa, non caduca et materialis intelligenda est, sed spiritualis et æterna; promissa sunt enim nobis per Christum, ea bona quibus non possunt esse aliqua meliora, quæque salutem veram hominibus afferunt, et cunctis mortalibus æque possunt esse communia ; hujusmodi autem proprietates non possunt convenire temporalibus bonis, sed spiritualibus et æternis. Deinde, idem Messias aliis prophetarum oraculis describitur pauper, humilis, et vir dolorum, et sciens infirmitatem. Signum est igitur abundantiam bonorum, per ipsum futuram, non carnaliter, sed spiritualiter intelligendam esse, ut recte Hieronymus sæpe docet super Prophetas, et Augustinus, lib. de Spiritu et littera.

4. Hinc secundo errant Judæi, multa, quæ de adventu Messiæ metaphorice dicta sunt, juxta corticem litteræ intelligentes, quæ cum illo modo impleta non videant in Christo, offenduntur. Exemplum est apud Isai., c. 11:

Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit, vitulus et leo et ovis simul morabuntur, puer parculus minabit eos, etc. Quæ omnia de feris et animalibus brutis ad litteram intelligunt. Aliud exemplum est Isai. 2: Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium. Unde colligunt in diebus Messiæ Hierosolymitanum templum, et montem illum in quo fundatum erat, supra omnes montes esse altius elevandum, ut Galat. supra refert. Similia sunt multa de bonis et libertate per Messam promissis; quia sæpe sub metaphora materialium rerum spiritales promittuntur; ipsi vero litteræ, quæ occidit, inhærentes spiritum occidunt. Hunc errorem Judæorum late persequitur Origenes, lib. 4 Periar., cap. 2, a principio, ubi optimis exemplis utitur ad illos convincendos. Idem, hom. 2 in Gen.; sæpe Eusebius, libris de Demonst., specialiter lib. 7, cap. 8.

5. Duo Messia ficti a Judæis. Tertio denique errant Judæi uon distinguentes duos Messiæ adventus, alium ad salvandum, alium ad judicandum, illum in humilitate, hunc in gloria et majestate. Hinc enim factum est ut in conciliandis oraculis de adventu Messiæ multum laborent, et exitum non inveniant; cum quædam prædicent illum venturum pauperem et humilem, alia vero venturum in claritate et majestate. Quo factum est ut quidam eorum duos jam fingant Messias, alium pauperem, alium divitem, quod vanum et fictitium est, et Scripturæ aperte repugnans. Hinc etiam facile expediuntur quædam quæ nobis objiciunt non esse in Christo impleta, ut est illud de Gog et Magog, Ezech. 38, et illud Malach. 4: Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini tagnus et horribilis. Nam hæc et similia manifeste de ultimo judicii die intelliguntur. Notarunt hanc radicem Judaicæ cæcitatis Tertullianus in Apologet. adversus gentes, cap. 21; et Cyprian. lib. de Idolorum vanitate, versus finem; Iren., lib. 4, cap. 56; Origen., lib. 1 contra Celsum, non longe a fine; Anast. Nisen., lib. de Quæstionibus sacræ Scripturæ, q.52; et Rabbi Samuel, in epist. de adventu Messiæ, cap. 9 et 10, tom. 5 Bibliothecæ.

6. Tandem objiciunt nobis Judæi, quia in Seriptura dicitur Messias venturus novissimis diebus, id est, in fine mundi, nos autem dicimus multo ante venisse; sed hanc locutionem explicabimus commodius infra, disput. 4, dubio 2. Hæc ergo sufficiant de priori

*

principio quod contra Judæos probandum sumpsimus. Plura videri possunt in Tertul., Cypr., Gregor. Nysen., Chrysost., August., et Juliano, Archiepisc. Tolet., libris, vel orationibus contra Judæos.

DISPUTATIO II.

In quatuor sectiones distributa.
CHRISTUM ESSE VERUM DEUM ET HOMINEM,
CONTRA INFIDELES.

Argumentum ex prophetis contra paganos.

Triplex est infidelium genus, hæreticorum, Judæorum et paganorum. Hoc igitur loco contra hæreticos et Judæos, qui Scripturas aliquas admittunt, potissimum disputandum est. Paganos enim de mysterio supernaturali, nec ratione vincere possumus, nec auctoritate divina, quam ipsi non admittunt. Unde Irenæus, lib. 4 contra Hæres., c. 41, propterea existimat dixisse Paulum: Plus omnibus laboravi; quia cum esset gentium Apostolus, qui Scripturas non admittebant, Christum esse Deum et hominem difficilius persuaderi poterant. Possemus autem rationes illas hoc loco congerere, quibus hæ veritates credibiles evidenter ostenduntur, et secundum rectam rationem et prudentiam omnino credendæ. Sed hæc generalia sunt toti Christianæ fidei; quapropter ne materias confundamus, in tractatum de Fide illa nobis rejicienda sunt. Unum hoc loco solum adnotabo, prophetias, scilicet, omnes, quibus mysteria Christi tanto antea prædicta sunt, et nunc cernuntur impleta, manifestum argumentum esse non solum contra Judæos, sed etiam contra paganos, ut fateri cogantur omnino credibile, imo credendum esse, hanc fidem a Deo esse profectam, quia nec subterfugere possunt, negando libros, in quibus illæ prophetiæ continentur, antiquiores esse quam Christianorum nomen; nec possunt suspicari a nobis fuisse confictos, cum evidenter constet a Judæis nos illos recepisse, et hoc ipsum non solum Judæi, sed etiam gentes nobiscum fateantur. Urget eleganter locum hunc Augustin., lib. 18 de Civit., c. 46, et Hieronym. super c. 16 Isai.; et Theodor., oratione 10 de Providentia. Omissis ergo paganis, contra alios infideles breviter agemus,

SECTIO I.

Ostenditur Christum esse verum hominem.

1. Testimonia Scripturæ de Christo vero homine. Primum omnium, Messiam promissum futurum fuisse verum hominem, non est quod probemus contra Judæos; nihil enim certius ab hominibus illis existimatum est; quippe omnes supradictæ prophetiæ evidenter hoc continent, et omnes aliæ, in quibus dicitur Messias filius David, de semine Abrahæ, ex femore Jacob, et aliæ similes; ac denique verba illa Moysis, Deut. 18, expressa sunt: Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus, etc. Quoniam vero nonnulli hæretici, ut Manichæi, et alii, quos infra, q. 2, referemus, hoc negare audent, brevissime ex Evangelio demonstrandum est. Ait enim Christus, Joan. 8: Queritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum. Et ibidem se nominat filium hominis; et sæpe alias. Et c. 9 cæcus dixit: Ille homo, qui dicitur Jesus, lutum fecit; quem postea non correxit Dominus, sed ulterius petiit ab illo ut crederet se esse Filium Dei. Et c. 10 Judæi dicebant: De bono opere non lapidamus te, sed quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum. Christus vero primum admittens, se nihilominus Deum esse et recte appellari confirmat. Unde centurio, a Deo illuminatus, Marc. 15, ait: Vere hic Filius Dei erat; et Joan. 11 et 18, Caiphas dedit consilium: Expedit ut unus moriatur homo, etc., quod dixisse spiritu prophetico, imo instinctu Spiritus Sancti Evangelista declarat, cum subdit, illum hominem esse Jesum, qui moriturus erat pro gente, etc. Et Joan. 1, et Act. 2, vir appellatur. Et frequentia sunt talia testimonia, quæ vere et proprie esse intelligenda tam certum est, quam certum nostram fidem esse credibilem et certam ; nam si in rebus quæ ad fidei fundamentum spectant, ambigue et per metaphoras vel secundum apparentiam Scriptura loqueretur, omnia essent ambigua et incerta, falsisque interpretationibus exposita. Deinde id convincit multitudo testimoniorum, et sermo ipse historicus, cujus sincera veritas alium sensum ncn permittit. Unde eam ob causam narratur Christi origo secundum carnem, conceptio ejus et nativitas; dicitur filius Virginis, comedere, ambulare, obedire, loqui, mori, et alia, quæ vel falsa sunt, vel tantum in verum hominem conveniunt. Denique finis ipse Redemptionis hoc satis convincit: quo argu

mento passim utuntur Patres: nam si non esset verus homo, nec exemplum attulisset, nec remedium. Unde tandem optimus locus est ad Rom. 5: Sicut per unum hominem, etc.; et infra: Multo magis gratia Dei in gratia unius hominis Jesu Christi. Tam ergo verus homo Christus, quam verus homo Adam.

2. Nec contra veritatem hanc aliquid possunt hæretici nobis objicere, nisi quod hinc fieri videtur, Christum non esse verum Deum, quia repugnat verum hominem simul esse verum Deum: de quo jam agendum est.

SECTIO II.

Ostenditur Christum esse verum Deum, contra hæreticos.

1. Ex principio posito, Christum, scilicet, esse verum hominem, multi hæreticorum ipsum verum Deum esse negaverunt; ut Carpocrat., Cherint., Ebion, Basil., et omnes antiqui hæretici, quorum meminit Iren., lib. 1, c. 24 et sequen.; Tertul., lib. de Præscript. hæret., circa finem; Epiphan., hæres. 27 et seq.; Augustin., hæres. 6 et seq.; Theod., lib. 1 de Hæret. fabul., circa finem; et Euseb., lib. 3 Hist., c. 27 et 28, et lib. 4, c. 8 et 22; Niceph., lib. 4, c. 2 et 3; quos postea secuti sunt Theodotiani, a Theodoto, vel Theodotione derivati, ut patet ex Epiphanio, hæres. 54; Augustino, hæres. 33; Nicephoro, lib. 4, c. vigesimo et vigesimo primo. Hoc denique imitati sunt Paul. Samos., Photin., Artemon., et alii, ut videre est in Epiphan., hæres. 65 et 71; Aug., hæres. 44 et 45; Niceph., lib. 6, c. 27; Euseb., lib. 1, c. vigesimo octavo, de quibus videri potest Prateol., sub eorum nominibus; Sander., lib. 7, de Visib. monarch., hæres. 8, 13, et aliis; Castr., verb. Christus, hæres. 1, qui non satis conveniunt in temporibus, et successionibus horum hæreticorum describendis, quod præteribo, quia nihil ad causam refert. Ergo contra hos etiam Christum esse verum Deum ostendamus, et primo producam testimonia Scripturæ sacræ, in quibus, quod alicubi tribuitur vero Deo, alibi asseritur de Christo homine. Primum, Psal. 67 de Deo dicitur: Ascendisti in altum, etc., quod de Christo homine exponitur ad Eph. 4. Secundo, Isai. 6 de vero Deo dicitur: Vidi Dominum sedentem, quod de Christo exponitur Joan. 12. Tertio, Isai. 40, præcursor prædicitur paraturus viam Deo, quod de Christo etiam exponitur Matth. 3, Joan. 1. Quarto, Isai. 45: Mihi curvabitur

omne genu, quod applicatur Christo, ad Rom. 14. Quinto, Num. 21, populus murmurat contra verum Deum; et tamen Paulus, Corin. 10, dicit eam murmurationem fuisse contra Christum. Denique Exod. 20, Deus verus dicitur educere populum de Ægypto: et tamen Judas Apostolus, in sua Canonica, id fecisse dicit Jesum Christum Dominum nostrum; quem etiam ait peccantibus Angelis non pepercisse.

2. Refellitur explicatio Erasmi. Aliud documentum huic non dissimile potest sumi ex aliis sacræ Scripturæ locis, in quibus vel ipsemet Christus de se ipso, tanquam de vero Deo loquitur, vel alii de ipso loquentes, quæ Dei propria sunt, eidem tribuunt. Primo enim Joan. 8, loquens hic homo Christus de se ait: Antequam Abraham fieret, ego sum; et c. 2: Ego et Pater unum sumus. Et c. 20, eum adorans Thomas dixit: Dominus meus, et Deus meus; quam confessionem Christus ipse probavit dicens, ex vera fide profectam esse. Secundo, de eodem Christo Paulus loquens, ad Colos. 1, ait: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ, etc. Et statim c. 2: In eo habitat plenitudo divinitatis corporaliter. Et ad Rom. 1: De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Et c. 9: Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est Deus super omnia benedictus. Et totum c. 1 et 2 ad Hebr., hanc veritatem confirmat. Tertio, 1 Joan. 5, Jesus Christus ex Deo natus dicitur, et in fine coneluditur: Hic est verus Deus. Et Apoc. 4, idem Christus esse dicitur: Qui est, et qui erat, et qui venturus est. Denique omnia testimonia Evangelii et Novi Testamenti, in quibus Christus dicitur Deus, et Filius Dei verus ac naturalis, hoc ipsum convincunt; sed hæc in materia de Trinitate latius expenduntur. Nobis illud unicum sufficit, quod præcipuum hujus materiæ fundamentum est, scilicet Joan. 1, ubi dicitur: Verbum caro factum est, quod Verbum paulo antea Deus appellabatur. Nec permittendus est error Erasmi, qui negat inde probari Verbum esse Deum, quoniam cum prius dicitur Verbum esse apud Deum, additur in græco articulus elevans significationem, ut denotetur significari verus Deus; ac si latine dicatur, Verbum erat apud ipsum Deum; deinde vero, cum Verbum dicitur Deus, tollitur articulus; sed hoc nullius momenti est, tum quia non ubicumque est sermo de vero Deo, ponitur ille articulus; ut patet inferius eodem capite, cum dicitur:

Deum nemo vidit unquam, vel: Fuit homo missus a Deo; tum etiam quia aliis locis, cum dicitur Christus Deus, additur articulus, ut Joan. 20, ad Rom. 9; tum denique quia illomet loco non est facta repetitio articuli, ne videretur sermo esse de eadem persona, cum dicitur Verbum esse apud Deum, et esse Deus; cum tamen in priori loco sit sermo de Patre, apud quem dicitur semper fuisse Filius seu Verbum. Ex his ergo satis contra hæreticos convincitur, quamquam Christus sit verus homo, simul tamen esse verum Deum; sed oportet hoc ipsum etiam contra Judæos demonstrare; quod recte fiet, si Messiam promissum in Veteri Testamento, fore verum Deum ex eodem ostendamus. Ostenso namque Messiam esse Christum, quem ipsi fatentur fuisse verum hominem, aperte concluditur eumdem etiam esse verum Deum.

SECTIO III.

Ostenditur Messiam esse verum Deum contra Judæos.

1. Explicatur locus Psalmi 2.- Paulus, ad Heb. 1, ex variis Psalmorum testimoniis hoc confirmat; ut est illud Psal. 2: Filius meus es tu, ego hodie genui te; nam in eo Psalmo sermonem esse de Messia adhuc Hebræi non ignorabant, ut refert Galatin., lib. 3, cap. 7 ; et Paulus ad Hebræos scribens, et Actor. 13. concionem habens Antiochiæ in Synagoga Hebræorum, illo in hoc sensu utitur; quod non fecisset, nisi ipsos Hebræos ita sentire satis intelligeret. Et Act. 4, hic sensus ponitur ut communis et vulgaris in tota Ecclesia. Et quidem si recte verba ponderentur, præsertim versus finem Psalmi, evidens est, nisi Messiæ, cuiquam aptari non posse; est ergo Messias qui loquitur dicens: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus. Et quoniam hoc regnum temporale non est, sed spirituale, subdit statim: Prædicans præceptum ejus; additque deinde: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, utique verus et naturalis, et non tantum per adoptionem vel participationem, ut patet tum ex proprietate vocis, tum ex singulari loquendi modo: Filius meus es tu; quasi diceret: Alii sunt filii improprio et imperfecto modo, tu autem specialiter Filius meus proprius et naturalis. De quo etiam ibidem interpretatur Paulus illud 1 Reg. 7: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium; respondet illud Psalmi 88: Ipse invocabit me,

cui

Pater meus es tu. Hæc enim præcipue dicebantur de Christo, ut subjuncta verba declarant: Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ, et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli. Et illud: Semen ejus in æternum manebit. Et illud: Fidelis erit domus tua, et regnum tuum, usque in æternum ante faciem meam. Hæc enim et similia de regno David prædicta esse non possunt, nec de temporali quidem ejus regno, nec de alio quam de Christo vera esse, quod etiam Hebræos omnes intellexisse satis significatum est Mar. 11, quando Christo acclamabant: Benedictus, qui venit in nomine Domini; et: Benedictus quod venit regnum patris nostri David. Sicut ergo hæc omnia propter Messiam dicta intelliguntur, ita etiam ipse est de quo singulariter Pater dicit: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quo posteriori verbo æterna generatio si gnificatur, ut multi Patres exponunt; quia licet Paulus, Act. 13, de Resurrectione Christi explicet hunc locum, alii Sancti de temporali ex matre generatione, omnes tamen hos sensus littera amplectitur; cum idem secundum divinam naturam ab æterno genitus, secundum humanam in tempore procreatus fuerit, ac a mortuis excitatus.

2. Explicatur locus Psalmi 2. - Explicatur locus Psalmi 44. Declarant deinde Messiæ divinitatem verba in eodem Psalmo subjuncta secundum hebraicam veritatem; ubi nos legimus: Apprehendite disciplinam, Hebræa habent, Osculamini filium, cujus phrasis vim Hebræi hoc exemplo declarant. Ita enim intelligitur se gerere æternus Pater, sicut rex, qui cum esset iratus civitati, eumque filius precibus placasset, civibus volentibus sibi gratias agere, responderet: Mihi gratias agitis, imo agite filio meo. Tale est enim quod hoc loco dicit Pater: Osculamini filium, id est, adorate eum, eique gratias agite. Addit deinde Paulus in Psalm. 44: Sedes tua, Deus, in seculum seculi; virga æquitatis virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus Deus tuus, etc. Unde manifeste eumdem vocat Deum æternum, qui dilexit justitiam, et odio habuit iniquitatem, et unctus est oleo lætitiæ præ participibus suis; quæ duo non possunt convenire nisi uni et eidem, qui simul Deus et homo sit. Et ideo non possunt hæc de Salomone intelligi, ut Judæi volunt, sed de Messia, cujus typus et figura Salomon fuit. Udde paraphrasis Chaldaica Messiæ no

men expressum habet, dicens: Et tu rex Messia dilexisti justitiam, etc. Adjungit præterea Paulus testimonium ex Psalmo 101: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cali; loquebatur enim (ut Paulus indicat) David in eo Psalmo ad Messiam, seu ad Filium Dei, cujus incarnationem optabat, cum dicebat: Tu exurgens, Domine, misereberis Sion, quia venit tempus miserendi ejus. Unde eidem loquens dicit: Initio tu, Domine, terram fundasti. Et ad eumdem modum de Christo explicat illud Psalmi 96: Et adorent eum omnes Angeli ejus. Inde etiam ejus divinitatem stabiliens, quam plane totus ille Psalmus evidenter prædicat, si ad Christum referatur, ut Paulus vult. Denique Psalmo 109 habentur verba illa: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, quæ de se ipso Christus interpretatus est, Matt. 22, indicans significatam esse in illis divinitatem suam, quoniam David Dominum suum vocat eum, quem filium suum futurum esse sperabat. Et Paulus ex eisdem concludit Christum esse Angelis superiorem, quod ad dexteram Dei sedere dicitur ; et paraphrasis Chaldaica, ut Galatinus refert, lib. 3, cap. 5, transtulit: Dixit Dominus Verbo suo. Et antiqui Hebræi omnes intellexerunt illum Dominum, ad quem Dominus loquitur, cum inquit, Sede a dextris meis, esse Messiam, de quo inferius subdit: Ex utero ante luciferum genui te; quibus verbis æterna generatio descripta est. Est ergo Messias Verbum Dei, et Deus ex Deo genitus.

3. Exponitur locus Isai., c. 9. - Secundo principaliter probatur hæc veritas testimoniis Isaiæ Prophetæ, quæ tam multa sunt, ut non possint omnia sine prolixitate congeri ; quædam ergo breviter indicabo. Primum sit ex c. 9: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principalus ejus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis, multiplicabitur ejus imperium, et pacis ejus non erit finis, et super solium David sedebit in sempiternum. Qui locus est satis expressus, licet quidam Hebræi ad Ezechiam illum detorqueant, sed facile convincuntur. Cur enim dicetur Ezechias pater futuri sæculi, aut quomodo dicetur princeps pacis cujus non erit finis, cum multa bella gesserit cum Assyriis, aut quomodo regnum ejus sempiternum fuit, quod paulo post a Babyloniis dissipatum est? Unde Chaldaica expressum etiam habet hic, nomen Messiæ. Sed dicunt alii nomen Dei hoc loco

1

« PredošláPokračovať »