Obrázky na stránke
PDF
ePub

principalis influxus gratiæ semper ac necessario est ab ipsomet Deo; et ideo dixit D. Thomas satis esse ut ante omnem gratiæ perfectionem existat perfectio Dei. Christus autem est supremum caput gratiæ in genere meriti, quod solum requirit influxum moralem, el ideo necesse non fuit ut in ordine temporis ante omnes existeret, sed satis est quod in mente et prædestinatione divina fuerit omnium primus. Ad influxum enim moralem et per modum meriti hoc sufficit. Sed urgebis: nam Verbum incarnatum etiam est causa efficiens gratiæ, ut D. Thom. sumit articulo sequenti, ut inde concludat, non debuisse Christi incarnationem differri usque ad finem mundi. Si quid autem concludit, potius est debuisse fieri a principio mundi; et hoc ipsum videtur concludi ex quodam principio, quod ponit articulo sequenti, ad secundum, terminum incarnationis, non solum esse considerandum ut terminum motus de imperfecto ad perfectum, sed etiam ut principium perfectionis in humana natura. Sed dicendum est breviter, quanquam verum sit Verbum incarnatum per humanitatem efficere gratiam, illam tamen solum esse instrumentariam efficientiam, quæ non fuit a principio necessaria, quia non est debita aut connaturalis ipsi gratiæ, sicut naturalis efficacitas est debita et connaturalis ipsi naturæ. Debuit autem communicari humanitati assumptæ, propter perfectionem ejus, et ad hoc satis fuit ut pro aliquo convenienti tempore, secundum ordinem divinæ sapientiæ, communicaretur.

ARTICULUS VI.

in codem, tempore est posterius imperfecto; ergo illud, quod, est maxime perfectum, debet esse omnino ultimum in tempore. Sed summa perfectio humana nature est in unione ad Verbum, quia in Christo complacuit, omnem plenitudinem divinitatis inhabitare, ut Apostolus dicit, ad Colossenses primo; ergo incarnatio differri debuit usque in finem mundi.

3. Præterea, non est conveniens fieri per duo, quod per unum fieri potest. Sed unus Christi adventus sufficere poterat ad salutem humanæ naturæ, qui erit in fine mundi. Ergo non oportuit quod antea veniret per incarnationem. Et ita incarnatio differri debuit vsque in finem mundi.

Sed contra est, quod dicitur Abac. 3: In medio annorum notum facies. Non ergo debuit incarnationis mysterium, per quod mundo innotuit, usque in finem mundi differri.

Respondeo dicendum quod, sicut non fuit conveniens Deum incarnari a principio mundi, ita non fuit conveniens quod incarnatio differretur usque in finem mundi. Quod quidem apparet primo ex unione divinæ et humanæ naturæ. Sicut enim dictum est 1, perfectum uno modo tempore præcedit imperfectum, alio modo e converso imperfectum tempore præcedit perfectum. In eo enim quod de imperfecto fit perfectum, imperfectum tempore præcedit perfectum; in eo vero quod est causa perfectionis efficiens, perfectum tempore præcedit imperfectum. In opere autem incarnationis utrumque concurrit, quia natura humana in ipsa incarnatione est perfecta ad summam perfectionem. Et ideo non decuit quod a principio humani generis incarnatio facta fuisset. Sed ipsum Verbum incarnatum est perfectionis humana

Utrum incarnatio differri debuerit usque ad naturæ causa efficiens, secundum illud Joan.

finem mundi1.

[blocks in formation]

4: De plenitudine ejus nos omnes accepimus. Et ideo non debuit incarnationis opus usque in finem mundi differri : sed perfectio gloria, ad quam perducenda est ultimo natura humana per Verbum incarnatum, erit in fine mundi. Secundo, ex effectu humana salutis. Ut enim dicitur in lib. de Quast. Veteris et Nori Testamenti 2, in potestate dantis est, quando vel quantum velit misereri. Venit ergo quando et subveniri debere scixit, et gratum futurum beneficium. Cum enim languore quodam humani generis abolescere cœpisset cognitio Dei inter homines, et mores immutarentur, eligere di

Art. præced., ad 3.

2 Augustin., lib. 2 quæst. ex Nov. Test., q. 83, circa princip., tom. 4.

gnatus est Abraham, in quo forma esset renovala Dei et morum; et cum adhuc reverentia segnior esset, postea per Moysen legem litteris dedit. Et quia cam gentes spreverunt, non se subjicientes ei, neque hi qui acceperunt, eam servaverunt, motus misericordia, Dominus misit Filium suum qui, data omnibus remissione peccatorum, Deo Patri illos justificatos offerret. Si autem hoc remedium differretur usque in finem mundi, totaliter Dei notitia et reverentig et morum honestas abolita fuisset in terris. Tertio apparet hoc fuisse conveniens ad manifestationem dicinæ virtutis, quæ pluribus modis homines salvavit, non solum per fidem futuri, sed etiam per fidem præsentis et præte

riti.

Ad primum ergo dicendum, quod Glossa illa exponit de misericordia perducente ad gloriam. Si tamen referatur ad misericordiam exhibitam humano generi per incarnationem Christi, sciendum est quod, sicut Augustinus dicit in lib. Retract.: Tempus incarnationis potest comparari jucentuli humani generis, propter rigorem ferroremque fidei, que per dilectionem operatur; senectuti autem, quæ est serta atas, propter numerum temporum, quia Christus venit in sexta atate. Et quamvis in corpore non possit simul esse juventus et senectus, potest tamen simul esse in anima, illa propter alacritatem, ista propter gravitatem. Et ideo in lib. 83 Quæst., alicubi dicit Augustinus, quod non oportuit divinitus venire Magistrum, cujus imitatione humanum genus in mores optimos formaretur, nisi tempore juventutis. Alibi autem dicit 3, Christum in serta atate humani generis tanquam in senectute venisse.

Ad secundum dicendum, quod opus incarnationis non solum est considerandum ut termi

quidem, ut remittat peccata; secundus, ut ju dicet mundum; si enim hoc non fecisset, universi simul perditi essent, omnes enim peccarerunt, et egent gloria Dei. Unde patet quod non debuit adrentum misericordiæ differre us que in finem mundi.

COMMENTARIUS.

Hic articulus et per se clarus est, et simul cum præcedenti fere est explicatus. Respondet ergo D. Thomas non fuisse conveniens differri incarnationem usque ad finem mundi. Ex qua conclusione, simul cum conclusione articuli præcedentis, vult D. Thomas docere. sufficienter concludi, incarnationem conve nienti tempore factam, quia nec plus nec minus dilata est, quam oporteret. Probat autem D. Thomas assertionem suam tribus rationibus. Quarum prima in præcedentis articuli fine explicata est. Secunda vero moralis est, et pro materiæ capacitate sufficiens, scilicet, ne si adventus Christi amplius differretur, et Dei cognitio, et morum honestas prorsus abolerentur. Tertia est congruentia quæ conclusionem hujus et præcedentis articuli complec titur. De solutione ad primum. dicemus statim disputatione sequenti. Solutio vero ad secundum, superiori articulo explicata est. Circa solutionem autem tertii de duplici Christi adventu, nonnulla superius contra Judæos dicta sunt; plura vero infra, quæst. 59, tractabimus, ubi de potestate judicandi Christi Domini disseremus.

DISPUTATIO VI.

In duas sectiones distributa.

nus motus de imperfecto ad perfectum, sed DE TEMPORE QUO FACTA EST INCARNATIO, EJUSQUE etiam ut principium perfectionis in humang natura, ut dictum est.

Ad tertium dicendum, quod sicut Chrysostomus dicit super illud Joannis 3: Non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, duo sunt Christi adventus. Primus

[blocks in formation]

CONVENIENTIA.

Non possumus convenienter expedire quæs tionem his articulis a D. Thom. propositam, nisi prius quo tempore incarnatio facta est, statuamus. Quomodo enim judicabit aliquis an convenienti tempore incarnatio sit facta, tempus ignorans in quo facta sit? De hoc igitur primo loco dicemus breviter, attingentes solum computationem temporum a creatione mundi usque ad Christum hæc enim ad scholasticum institutum sufficit, et prætermirti non debuit, cum ejus cognitio, et per sc

5 Hom. 27 in Joan., inter med. et fin., jucunda, et Theologis maxime necessaria

tom. 3.

sit.

SECTIO I.

Quo tempore facta est Incarnatio.

1. Sex ætates secundum notabiles variationes. De annorum numero ab orbe condito usque ad Christum, tot sunt fere sententiæ quot scriptores. Cum enim ex Scriptura sacra numerum certum non habeamus, et humanæ historiæ, ex quibus hæc computatio magna ex parte pendet, multum inter se discordent, nihil firmum et indubitatum affirmari potest. Unde alii plusquam quinque mille annos numerant, alii quater mille ducentos, alii quater mille centum, alii quater mille; quibus nonnulli viginti aut triginta superaddunt, alii demunt. Ut ergo breviter quod veritati propinquius videtur, eliciam, præmittam prius vulgarem divisionem, qua tota mundi duratio per sex ætates, secundum notabiles variationes in universo factas, distribui solet, et quantum unaquæque duraverit, indicabo. Distribuuntur autem illæ ætates hoc modo, ut videre est apud Augustinum, de Civit., cap. ultim., et primo libr. de Genesi contra Manichæ., cap. 23. Prima ab Adam usque ad diluvium, secunda usque ad Abraham, tertia usque ad David, quarta usque ad captivitatem Babylonicam, quinta usque ad Christum, sexta vero a Christo inchoata est, et usque ad finem mundi protenditur.

2. Prima atas, 1656. Secunda atas, 322.-Prima ergo ætas duravit mille sexcentis quinquaginta sex annis. In quo nulla est controversia inter Catholicos, quoniam id clare sumitur ex Genes. ♪ et 7, juxta Hebraicam veritatem, et Vulgatam editionem. Græci vero secuti Septuaginta interpretes, sexcentos annos addunt huic ætati. Sed decepti sunt errore græcorum exemplarium, quibus hac in parte fides non est adhibenda. Secunda ætas duravit solum trecentis viginti duobus annis, quia, licet ex Genes. 11 juxta hebraicam et latinam Vulgatam editionem, solum ducenti nonaginta duo anni colligantur, tamen ibi prætermissa est generatio Cainam, quam Septuaginta addiderunt, et S. Lucas, cap. 3, probavit ; et ideo illi numero addendi sunt triginta anni quibus Cainam vixit, antequam filios generaret; hic vero idem est erFor apud Græcos et Septuaginta interpretes, qui notatus est in prima ætate, addunt enim centum annos singulis ætatibus, el ita fere octingentos annos huic ætati superaddunt,

Sed numerus positus jam est omnino certus ex auctoritate Vulgatæ et hebraicæ editionis.

3. Tertia at as, 941. In assignando numero tertiæ ætatis est major difficultas, quia ex Scriptura sacra non satis constat, et pendet ex illa celebri quæstione, quo modo computandi sint quadringenti triginta anni quibus semen Abrahæ dicitur habitasse in Ægypto, Exod. 12. Quidam enim eos computant a tempore quo fuit venditus Joseph, et quadringentos numerant a descensu Jacob, propter locum Genes., 15 cap., et quia non videtur paucioribus annis fieri potuisse, ut ille populus in Ægypto usque ad multitudinem tantam multiplicaretur, ut sexcenta millia armatorum hominum, absque parvulis et mulieribus, exierint de Egypto, cum septuaginta tantum animæ ingressæ fuerint, Genes. 46; quam sententiam tenet Eugubin., Exod. 12; et Genebrard., lib. 1 Chronog. Communis vero et recepta opinio est, illos quadringentos triginta annos computandos esse a promissione facta Abrahæ, quando primum egressus est de terra sua, et cognatione sua, Gen. 12, quadringentos vero annos, de quibus fit mentio Genes. 15, esse numerandos a nativitate Isaac, quia ibi semen Abrahæ dicitur peregrinum futurum fuisse super terram quadringentis annis; cœpit autem esse semen Abrahæ in Isaac, qui natus est viginti quinque annis a prima promissione facta Abrahæ, ut constat ex Gen. 12 et 21; prætermittuntur autem quinque anni in illis quadringentis, ut ponatur solum numerus perfectus et absolutus, juxta communem phrasim Scripturæ. Et ita etiam conciliatur locus Act. 7, et Galat. 3; nam in priori ait Stephanus semen Abrahæ peregrinatum esse quadringentis annis; in posteriori vero ait Paulus Abrahæ dictas esse promissiones, et post quadringentos triginta annos datam esse legem; et hanc fere sententiam docuit Augustinus, lib. 2 Quastionum in Exod., q. 47, et optime lib. 16 de Civit., cap. 24; Eucherius, lib. 2 in Genes., cap. 20; Euseb. in Chron., et eamdem supponit lib. 10 de Præparat., cap. 3, cum ait, a primo anno vitæ Abraham usque ad Moysen fluxisse quingentos quinque annos; intelligit autem usque ad principatum Moysis, qui octogenarius erat cum populum eduxit de terra Egypti, ut sumitur ex Deuter. ult., quia quadraginta annis dicitur duxisse populum per desertum, et centesimo vigesimo anno vita suæ mortuus esse. Eamdem sententiam ha

bet Epiphan. in Anchorato, non longe a fine, ubi multa miscet, quæ mihi non probantur; sed in eis examinandis non licet immorari; tenet etiam OEcumenius, ad Galat. 3, et ibi alii multi expositores; quamvis D. Hieronymus, ibid., quæstionem insolutam relinquere videatur ; et hæc mihi videtur verior sententia, quam statim ex sacra Scriptura confirmabo.

4. Hac ergo supposita, facile colligitur hoc tertium mundi sæculum durasse nongentis quadraginta uno annis. Quem numerum ita supputamus, nam ab ortu Abrahæ usque ad primam promissionem illi factam fluxerunt septuaginta quinque anni, Genes. 12; ab illa autem promissione usque ad finem captivitatis populi in Ægypto, seu usque ad legem datam (quod idem est, nam post tres menses egressionis data est lex), fluxerunt quadringenti triginta anni, ut dictum est. Et potest ita minutatim breviter declarari: nam a dicta promissione Abrahæ usque ad ortum Isaac fuerunt viginti quinque anni; ab ortu autem Isaac usque ad ortum Jacob fluxerunt sexaginta, Genes. 25. Jacob autem ingressus est in Ægyptum anno ætatis suæ centesimo trigesimo, Genes. 47, qui omnes efficiunt ducentos quindecim annos. A descensu autem Jacob usque ad mortem Joseph fluxerunt septuaginta, vel uno amplius, quos Augustinus supra ita colligit, quia triginta annorum erat Joseph, quando præpositus est terræ Ægypti, Genes. 41. Postea vero vero ante descensum Jacob transacti sunt septem anni ubertatis, et duo vel tres anni famis, Genes. 41, 42 et 43. Joseph autem centenarius mortuus est, Genes. ultim. Supersunt ergo dicti septuaginta et unus, qui si addantur supra dictis ducentis quindecim, efficiuntur ducenti octoginta sex; his vero addendo octoginta annos vitæ Moysis, colliguntur trecenti sexagiuta sex. Solum ergo superest computandum tempus a morte Joseph usque ad mortem Moysis de quo tempore Scriptura nihil expresse loquitur. Ex dicta autem sententia, quam sequimur, intelligimus solum fuisse sexaginta quatuor aut sexaginta quinque annos; totidem enim supersunt ad complendum dictum numerum quadringentorum triginta annorum. Quod autem non plures fuerint, potest duplici conjectura ex Scriptura confirmari. Prima est, quia inter Levi et Moysen tantum duæ generationes intercesserunt, Cahat et Amram, Exod. 6. Ergo satis est quod intercesserint co tempore dicti sexaginta

quatuor anni. Secunda est, quia mater Moysis fuit filia Levi, proavi Moysis, quæ nata est illi in Egypto, ut dicitur Num. 26. Unde evidenter fit, non posse quadringentos annos computari ab ingressu populi in Ægyptum, quia oporteret matrem Moysis habuisse æta tis fere trecentos annos, cum illum peperit. Cum nostra autem supputatione optime quadrat, quod fuerit triginta vel quadraginta annorum, et nata ipsa fuerit post viginti qua tuor aut triginta quatuor annos descensus Levi in Ægyptum. Et ex hac sententia sequitur, propriam captivitatem Ægyptiacam, quæ incepisse videtur a morte Joseph, ut recte notavit Augustinus, solum durasse centum quadraginta annis; vel, si numeremus a descensu Jacob, sequitur durasse ducentis quindecim annis: Neque est mirum (ait D. Augustinus) tam parvo tempore, usque ad tantam multitudinem fuisse auctum illum populum, fœcunditate hominum in eo tempore considerata, qui et diuturno tempore vivebant, et omnes generationi vacabant, et pluribus uxoribus utebantur. Et Augustinus addit id factum esse, adjuvante illo qui eos voluit valde multiplicari.

5. Nec contra dicta obstant loca Genesis vel Exodi. Nam facile primus exponitur; sic enim habetur in Genesi: Scito prænoscens, quia peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. Ex quo non potest sumi, servitutem solam duraturam quadringentis annis, sed omnia illa, peregrinationem et afflictionem, fuisse quadringentis annis terminanda. Et ex hoc loco explicandus est locus Exodi, cujus verba difficiliora sunt. Sic enim habet: Habitatio autem filiorum Israel, qua manserunt in Egypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Sed non est sensus, omnes illos annos transactos fuisse in Egypto, sed ibi fuisse completos. Et ad hoc explicandum addiderunt Septuaginta particulam illam : Et in terra Canaam. Itaque in Egypto et in Canaam habitavit populus quadringentis triginta annis. Et hanc expositionem sequuntur fere omnes expositores Exodi, ut in catena Lippom. videre est. Et juxta hanc sententiam intelligitur obiter locus Actorum 13, ubi Paulus numerat quadringentos quinquaginta annos usque ad divisionem terræ promissionis; incepisse enim videtur numerare ab ortu Isaac, a quo, ut diximus, fluxerunt quadringenti anni, usque ad exitum populi ex Ægypto; quibus si ad

damus quadraginta, quibus populus fuit in deserto, et decem, vel paulo fortasse plures, quibus imperavit Josue usque ad illud tempus quo promissionis terram distribuit, dictus numerus annorum efficitur.

6. Habemus ergo ex dictis, ab ortu Abrahæ usque ad legem datam effluxisse tempus quingentorum quinque annorum, ut bene dixit Eusebius, dicto loco de Præparat. Evangel. A lege autem data usque ad initium regni David fuerunt quadringenti triginta sex anni, ut evidenter sumitur ex lib. 3 Reg., cap. 6, ubi a lege data usque ad initium templi Salomonis numerantur quadringenti octoginta anni; cœpit autem Salomon ædificare templum anno quarto regni sui, ut ibidem dicitur. David autem quadraginta annis regnavit, 3 Regum 2; demptis ergo his quadraginta quatuor annis, ab illo numero quadringentorum octoginta annorum, supersunt dicti quadringenti triginta sex, qui, additi supra quinque et quingentos, efficiunt dictum numerum nongentorum quadraginta unius annorum, quibus hanc tertiam ætatem durasse dixi

mus.

7. Quarta ætas, qua regnum Judæorum duravit ab initio regni David usque ad captivitatem Babylonicam, facilius computari potest ex lib. 3 Reg., 2, 11, 22 et sequentibus, et lib. 4, cap. 8 et sequentibus, addendo nonnulla ex 2 Paral., 12 et 22. Ex quibus locis simplieiter omnia computando, prout in Vulgata habentur, quadringenti septuaginta anni colliguntur, quibus hanc ætatem durasse dici

mus.

8. Tres autem difficultates circa compulationem hujus ætatis expedire oportet. Prima est, quia hic numerus annorum ex duplici capite videri potest diminutus. Primo, quia numerati sunt reges qui sibi invicem successe runt: contingit autem sæpe interregna interponi, et hæc non sunt numerata, nec supputata. Secundo et difficilius, quia in ea supputatione solum numeramus annos quos Scriptura sacra unicuique regi attribuit, et tamen non videtur semper numerare omnes; cujus exemplum manifestum est in Saule, de quo 1 Reg., cap. 13, dicitur duobus annis regnasse, cum tamen Paulus, Act. 13, quadraginta annos illius regno tribuat; et in hoc sæculo de quo agimus, Joram dicitur regnasse octo annis, et cœpisse regnare trigesimo secundo anno ætatis suæ, 4 Reg. 11. Unde fit illum fuisse mortuum in quadragesimo anno suæ ætatis, quod omnino stare non potest,

XVII.

quia filius ejus Ochozias, qui ili immediate successit, regnare cœpit quadragesimo secundo anno sure ætatis, 2 Paral. 22; esset ergo natus duobus annis ante patrem suum, si Joram octo tantum annis regnasset. Et ideo Hebræi dicunt illum regnasse viginti octo annis; numerari autem tantum octo, quia in reliquis pessime regnavit, quod sequuntur Glossa et Lyra, qui addunt, ad hoc indicandum, dictum esse 4 Reg. 11, Ochoziam cœpisse regnare vigesimo secundo anno ætatis, cum tamen 2 Paralip. dicatur cœpisse regnare anno quadragesimo secundo, ut illi vi. ginti anni regni paterni supplerentur, ne in computatione annorum error accideret. Aliud exemplum esse potest de Amos, qui, 4 Reg. 21, et 2 Paralip. 23, dicitur regnasse duobus annis ; et Euseb., in Chron., secutus, ut ipse ait, Septuaginta, illi tribuit duodecim annos; et idem refert Beda in lib. de Sex atatibus, et alii recentiores.

9. Ad primam tamen respondetur, in dicta supputatione ex sacra Scriptura desumpta, successionem regum semper fuisse continuatam sine intermissione; quod si aliqua aliquo tempore facta est, ut tempore Athaliæ, illius meminit sacra Scriptura, et ita tempus illud etiam numeratum est. Sicut e contrario, cum interdum accidit filium simul cum patre regnare, ne iidem anni bis numerarentur, parenti solum tribuuntur, ut expresse videre est in Joatham, qui simul regnavit cum Azaria patre suo, 4 Reg. 15.

10. Ad secundum respondetur, quando sacra Scriptura obiter mentionem facit regni alicujus, non semper numerare integre et absolute numerum annorum quibus ille regnavit, ut videre est in Cyro, Balthasar, Dario, et similibus. Nam, cum Scriptura sacra non tractet horum regum historiam, sed attingat solum quantum ad texendam suam sacram historiam expedit, solum illorum annorum mentionem facit, qui ad hunc finem pertinent. Unde non fit hujusmodi reges non plures annos regnasse quam in Scriptura contineantur, ut per se satis videtur clarum, et notavit Hieronymus, super 11 cap. Danielis. At vero in hac historia regum Juda et Israel, quam Scriptura sacra per se intendit, et absolute tractat, sine dubio intelligendum est, semper ponere integrum annorum numerum quibus unusquisque rex imperavit, præscrtim a tempore Davidis, et saltem co modo qui necessarius erat ad chronologiam regum sine errore texendam. Neque in hac parte tu.

18

« PredošláPokračovať »