Obrázky na stránke
PDF
ePub

et rem eamdem concipimus diverso modo, scilicet, prout in se complectitur diversas perfectiones, hinc est ut diversus modus significandi et concipiendi sufficiat ut illi rei diversis modis et vocibus significatæ diversa prædicata tribuantur, et quædam affirmentur sub uno conceptu, et non sub alio, quia per hujusmodi formales conceptiones et locutiones, non solum quid conveniat rei, sed etiam sub qua ratione aut perfectione conveniat, explicamus. Sic ergo unio in persona facta esse dicitur, quia facta est ad subsistendum incommunicabiliter in hac persona, et non in aliis, quod formaliter pertinet ad rationem personæ; non vero dicitur facta in natura, quia nullo modo facta est ad constitutioner vel transmutationem naturæ; et juxta hæc intelligenda sunt, quæ hic Cajetanus notat, et satis commendat et exaggerat.

8. Hinc vero obiter intelligitur, sæpe in divinis rebus, seu terminis, quædam de se mutuo prædicari, quamvis diverso modo significentur, et nihilominus, non quidquid prædicatur de uno, de alio prædicari; ut in proposito dicitur Verbum simpliciter esse sua divinitas, et tamen unio dicitur facta in Verbo, et non in divinitate. Verbumque ipsum generari dicitur, divinitas vero nequaquam. Ratio ex dictis sumenda est; illæ enim propositiones, in quibus abstracta vel de concretis, vel de se mutuo prædicantur, revera sunt impropriæ ex modo significandi; admittuntur tamen in sensu identico, quia extrema sunt in re omnino idem, quando ex hujusmodi prædicatione non sequitur, nec per eam indicatur quiddam aliud falsum vel absurdum. At vero aliæ prædicationes faciunt sensum formalem, et in eis significatur aliquid convenire Deo secundum eam rationem, secundum quam vere non convenit; unde fit ut ex eis aliquid falsum, et divinæ naturæ repugnans consequatur; ut ex illa propositione: Deitas generatur, sequitur deitatem distingui a persona generante; et ex illa: Unio facta est in natura divina, sequitur et divinitatem mutatam esse, et unionem tribus personis esse communem. Solutiones ad secundum et tertium per se sunt satis claræ, quæstiones vero, quæ in illis indicantur, inferius in propriis locis tractandæ sunt.

ARTICULUS III.

289

Utrum unio Verbi incarnati facta sit in supposito vel hypostasi 1.

4. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod unio Verbi incarnati non sit facta in supposito sive in hypostasi. Dicit enim Augustinus in Enchirid. 2: Divina substantia et humana, utraque est unus Dei Filius, sed aliud propter Verbum, et aliud propter hominem. Leo Papa etiam dicit in epist. ad Flavian. 3: Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Sed aliud et aliud differunt supposito ; ergo unio Verbi incarnati non est facta in supposito.

2. Præterea, hypostasis nihil aliud est quam substantia particularis, ut Boetius dicit in lib. de Duab. natur.. Manifestum est autem quod in Christo est quædam alia substantia particularis præter hypostasim Verbi, scilicet corpus et anima, et compositum er eis. Ergo in ipso est alia hypostasis præter hypostasim Verbi.

ex

3. Præterea, hypostasis Verbi non continetur in aliquo genere, neque sub specie, ut patet ex his quæ in prima parte dicta sunt 5. Sed Christus, secundum quod est factus homo, continetur sub specie humana; dicit enim Dionysius, 1 cap. de Divinis nominibus: Intra naturæ nostræ terminos venit, qui omnem totius naturæ ordinem supereminenter excedit. Non autem continetur sub specie humana, nisi sicut hypostasis quædam humanæ speciei. Ergo in Christo est alia hypostasis præter hypostasim Verbi Dei. Et sic idem quod prius.

Sed contra est quod Damascen. dicit in 3 lib. 6: In Domino Jesu Christo duas naturas cognoscimus, unam autem hypostasim.

Respondeo dicendum, quod quidam, ignorantes habitudinem hypostasis ad personam, licet concederent in Christo unam solam per

1 3, d. 6, q. 1, art. 1, et d. c., et d. 10, q. 1, a. 1, a. 1 > q. 2, q. 3, et 4 con., c. 34. 38 et 39. Et Union., art. 1, 2 et 3, ad 4, et 4, ad 9. Et Quodlib. 4, art. 8; et Quodlib. 9, q. 2, 1 et 3. Et op. 1, c. 21 et 22, et op. 2, cap. 217, 218, 219 et 220.

a.

2 Cap. 36, a medio, tom. 3.

3 Est epist. 10, cap. 4, paulo a principio. Aliquantulum a princ. lib., scil. in 3

4

pag.

P. p., q. 3, a. 5.

Lib. 3 Orth. fid., c. 3, 4 et 3.

XVII.

sonam, posuerunt tamen aliam hypostasim Dei, et aliam hominis, ac si unio sit facta in persona, non in hypostasi.

Quod quidem apparet erroneum tripliciter. Primo, ex hoc quod persona super hypostasim non addit nisi determinatam naturam, scilicet rationalem, secundum quod Boetius dicit in libro de Duabus naturis2, quod persona est ra▪ tionalis naturæ individua substantia, et ideo idem est attribuere propriam hypostasim humanæ naturæ in Christo, et propriam personam. Quod intelligentes sancti Patres utrumque in Concilio V apud Constantinopolim celebrato damnaverunt, dicentes: Si quis introducere conatur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas, anathema sit; nec enim adjectionem persona vel subsistentiæ suscepit sancta Trinitas, incarnato uno de sancta Trinitate, Deo Verbo 3. Subsistentia autem idem est quod res subsistens, quod est proprium hypostasis, ut patet per Boetium, in libro de Duabus naturis ♦.

Secundo, quia si detur quod persona aliquid addat super hypostasim, in quo possit unio fieri, hoc nihil aliud est quam proprietas ad dignitatem pertinens, secundum quod a quibusdam dicitur, quod persona est hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Si ergo facta sit unio in persona, et non in hypostasi, consequens erit, quod non facta sit unio nisi secundum dignitatem quamdam. Et hoc est, approbante Synodo Ephesina, dam natum a Cyrillo5, sub his verbis : Si quis in uno Christo dividit subsistentias post aduna tionem, sola copulans eas conjunctione, quæ secundum dignitatem quamdam, vel auctoritatem est, vel secundum potentiam, et non magis concursu secundum adunationem naturalem, anathema sit.

Tertio, quia tantum hypostasis est, cui attribuuntur operationes et proprietates naturæ, et ea etiam quæ ad naturæ rationem pertinent in concreto; dicimus enim quod hic homo ratiocinatur, et est visibilis, et est animal rationale. Et hac ratione hic homo dicitur esse suppositum, quia, scilicet, supponitur his quæ ad hominem pertinent, eorum prædicationem recipiens. Si ergo sit alia hypostasis in Chris

1 Infra, art. 6, corp., et q. 16, art. 1, corp. 2 In 3 pag., a princip.

3 In Conc. II Constant., quod est V genera

le, can. 5, tom. 1 Concil.

In 3 pag., a princip. lib.

5 In Ephes. 1, can. 3, tom. 1 Concil.

to præter hypostasim Verbi, sequitur quod de aliquo alio quam de Verbo, verificentur ea quæ sunt hominis, puta esse natum de Virgi ne, passum, crucifixum, et sepultum. Et hoc etiam damnatum est approbante Concilio Ephesino, sub his verbis1: Si quis personis duabus vel subsistentiis eas, quæ sunt in Evangelicis et Apostolicis Scripturis, partitur coces aut de Christo a Sanctis dictas, aut ab ipso de se; et quasdam quidem velut homini præter illud ex Deo Verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero velut Deo dignas, soli ex Deo Patre Verbo, anathema sit. Sic ergo patet esse hæresim olim ab Ecclesia damnatam, dicere quod in Christo sunt duæ hypostases, vel duo supposita, sire quod unio non sit facta in hypostasi vel supposito. Unde in eadem Synodo legitur 2: Si quis non confitetur carni secundum subsistentiam unitum ez Deo Patre Verbum, unumque esse Christum cum sua carne, eumdem, scilicet, Deum et hominem, anathema sit.

Ad primum ergo dicendum, quod sicut acci dentalis differentia facit alterum, ita diffe. rentia essentialis facit aliud. Manifestum est autem quod alteritas, quæ provenit ex differentia accidentali, potest ad eamdem hyposta · sim vel suppositum pertinere in rebus creatis, eo quod idem numero potest diversis acciden tibus subesse; non autem contingit in rebus creatis, quod idem numero subsistere possit diversis essentiis vel naturis; sed unus et idem Christus subsistit in duabus naturis. Unde, sicut quod dicitur alterum et alterum in creturis non significat diversitatem suppositi, sed solum diversitatem formarum accidentalium, ita quod dicitur Christus aliud et aliud, non importat diversitatem suppositi vel hypostasis, sed diversitatem naturarum. Unde Gregorius Nazianzenus dicit in epistola ad Didimum3: Aliud et aliud sunt ea, ex quibus Salvator est, non autem alius; dico vero aliud et aliud, e contrario quam in Trinitate habet; ibi enim alius et alius dicimus, ut non subsistentias confundamus, non autem aliud et aliud.

Ad secundum dicendum, quod hypostasis significat substantiam particularem, non quocumque modo, sed prout est in suo complemen

cil.

1 In Ephes. synod. I, can. 4, tom. 1 Con

2 In can. 1 Ephes. I Synod., quæ fuit uua ex quatuor principal.

3 In epist. ad Clidonium, inter princip. et med.; incipit, Honorandissimo.

to. Secundum vero quod venit in unionem alicujus magis completi, non dicitur hypostasis, sicut manus vel pes. Et similiter humana natura in Christo quamvis sit substantia particularis, quia tamen venit in unionem cujusdam completi, scilicet totius Christi, prout est Deus et homo, non potest dici hypostasis vel suppositum. Sed illud completum, ad quod concurrit, dicitur esse hypostasis vel suppositum.

Ad tertium dicendum, quod in rebus creatis res aliqua singularis non ponitur in genere vel in specie, ratione ejus quod pertinet ad ejus individuationem, sed ratione naturæ quæ secundum formam determinatur, cum individuatio magis sit secundum materiam in rebus compositis. Sic ergo dicendum est, quod Christus est in specie humana, ratione naturæ assumptæ, non ratione ipsius hypostasis.

COMMENTARIUS.

1. Hic articulus nulla indiget expositione, est enim idem re ipsa cum superiori, solum diversis vocibus et nominibus propositus, ad confundendos quosdam hæreticos qui, vel vocem propriam ignorantes, vel errorem suum nominibus variis involventes, duas personas in Christo negaverunt, duo supposita, vel duas hypostases admittentes, in quo pugnantia plane dicebant, quoniam utrumque illorum suppositorum, si duo essent, subsisteret in natura rationali, seu intellectuali, divina scileet et humana, unde duæ persona essent, ut recte D. Thomas in sua prima ratione concludit, quia persona supra suppositum nihil addit, nisi quod in rationali natura subsistat. Et hoc modo contra hunc errorem procedunt omnia dicta articulo præcedenti. Item testimonia et rationes quæ contra hæreticos fiunt, qui duas personas in Christo posuerunt, ut D. Thomas bene argumentatur, præsertim in ratione tertia.

2. Solum, circa secundam rationem oportet notare vim ejus consistere in hoc, si persona supponit propriam hypostasim humanæ naturæ, solumque dignitatem aliquam illi addit, necessario effici illam non posse esse substantialem dignitatem, sed accidentalem; et hoc modo sequitur ex illo errore hanc unionem solum esse factam secundum quamdam dignitatem, nimirum extrinsecam et accidentalem, quod in Ephesino Concilio damnatum est. Quod ideo adverto, quia si loquamur de vera personali dignitate, quæ substantialis est l intrinseca, sic vere dici potest hanc unio

nem factam esse secundum quamdam dignitatem, quia per illam elevata est humana natura ad subsistendum in persona Verbi; subsistere autem in digniori persona ad perfectionem et dignitatem naturæ humanæ pertinet, ut articulo superiori, ad secundum, D. Thomas dixit.

3. In argumento primo cum solutione attigit D. Thomas dubium, an Christus possit dici alius et alius vel aliud et aliud. Et idem tetigit infra, q. 17, art. 1, ubi disputandum est tanquam in proprio loco.

4. Secundum argumentum idem est cum argumento tertio articuli præcedentis, et solutio in re eadem est, licet verba sint diversa, in quibus immorari non oportet, quando res constat; constat autem humanitati Christi deesse propriam subsistentiam, seu personalitatem creatam, et ideo non esse personam, nec suppositum, nec primam substantiam completam, atque adeo nec substantiam individuam, prout in definitione persona ponitur, cum dicitur: Persona est rationalis naturæ individua substantia. Et ita locutus est D. Thomas, art. præcedenti, ad tertium ; utendo autem latius nomine substantiæ, prout significat rem quamcumque generis substantiæ, etiam si in illo completa non sit, hoc modo dici potest humanitas Christi substantia particularis et individua, non tamen persona, quia non habet complementum substantiæ. Et hoc modo locutus est D. Thomas in hac solutione.

5. In argumento tertio tractari posset quæstio, an Christus sit univoce homo cum aliis hominibus; sed hæc supponit multa in sequentibus tractanda, et habet proprium locum infra, quæstione 16.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

est), impossibile est quod persona Christi sit composita.

2. Præterea, omnis compositio videtur esse ex partibus. Sed divina natura non potest habere rationem partis, quia omnis pars habet rationem imperfecti. Ergo impossibile est quod persona Christi sit composita ex duabus naturis.

3. Præterea, quod componitur ex aliquibus, ridetur esse homogeneum eis, sicut ex corporibus non componitur nisi corpus. Si ergo ex duabus naturis aliquid sit in Christo compositum, consequens erit quod illud non erit persona, sed natura; et sic in Christo erit facta unio in natura, quod est contra prædicta 2.

Sed contra est quod Damasc. dicit in 3 libro3 In domino Jesu Christo duas naturas cognoscimus, unam autem hypostasim ex utraque compositam.

Respondeo dicendum, quod persona sive hypostasis Christi dupliciter potest considerari. Ino modo secundum illud quod est in se; et sic est omnino simplex, sicut et natura Verbi. Alio modo secundum rationem persona vel hypostasis, ad quam pertinet subsistere in aliqua natura, et secundum hoc persona Christi subsistit in duabus naturis. Unde, licet sit ibi unum subsistens, est tamen ibi alia et alia ratio subsistens, et sic dicitur persona composita, in quantum unum in duobus subsistit.

Et per hoc patet responsio ad primum. Ad secundum dicendum, quod illa compositio persona ex naturis non dicitur esse ratione partium, sed potius ratione numeri, sicut omne illud, in quo duo conveniunt, potest dici ex eis compositum.

Ad tertium dicendum, quod non in omni compositione hoc verificatur, quod illud, quod componitur, sit homogeneum componentibus, sed solum in partibus continui. Nam continuum non componitur nisi ex continuis; animal vero componitur ex anima et corpore, quorum neutrum est animal.

COMMENTARIUS.

1. In articulis præcedentibus, conclusit D. Thomas terminum hujus unionis esse personam, et ideo merito consequenter quærit an hujusmodi terminus sit persona simplex, vel composita.

2. Respondet autem D. Thomas quæstioni sic propositæ non satis clare; dicit enim përsonam Verbi secundum se non esse compositam, tamen, secundum rationem personæ, ad quam pertinet subsistere in aliqua natura, ut sic, esse personam compositam, quia in ea est alia et alia ratio subsistendi. Ex quibus obscuris verbis hæc clara responsio elicienda est: quamvis Verbum divinum secundum se simplex sit, nihilominus terminum resultantem per hanc unionem, seu ipsum Verbum ut incarnatum, quid compositum esse seu personam compositam. Quomodo autem hoc ex verbis D. Thomæ eliciatur, ex dicendis constabit.

[ocr errors]

3. Dubium primum. — Dubitat enim primo Cajetanus circa divisionem a D. Thoma propositam de persona Verbi secundum se, aut prout subsistente in aliqua natura, quia hæc membra non videntur opposita, quia etiam persona Verbi secundum se in aliqua natura subsistit, scilicet, in divinitate, ex quo fit falsum esse simpliciter personam illam, ut subsistentem in aliqua natura, compositam esse. 4. Dubium secundum. Dubitat secundo quomodo in persona Verbi incarnata dicatur esse duplex ratio subsistendi, cum ratio subsistendi nihil aliud quam subsistentia, vel personalitas esse videatur, et in Christo tantum sit unica subsistentia. In quibus dubiis explicandis prolixum habet commentarium; sed brevius et clarius possunt expediri. Dico ergo personam secundum se appellari Verbum ipsum, ut persona divina tantum est, et in propria natura tantum subsistit habens solum ea quæ sibi intrinseca et connaturalia sunt, et hoc modo de fide certum est personam Verbi simplicem esse; habet tamen ulterius persona incarnata, ut subsistat in natura aliena et extranea, sibi unita, et ita jam non habet solum ea quæ secundum se illi conveniunt, sed etiam aliquam aliam naturam, in qua subsistit, et hoc modo dicitur considerari posse ut subsistit in aliqua natura, id est secundum absolutam rationem subsistendi in natura quam de facto habet, quamque ratio hypostasis absolute et simpliciter admittit, seu, quod idem est, secundum specialem habitudinem vel unionem quam habel cum aliqua natura non propria, sed (ut ita dicam) adventitia, et ut sic dicitur persona Verbi composita, quia ut sic subsistit in dua

P. p., q. 3, art. 7, et per totam quæst. bus naturis, propria et extranea. Et ex hac ex

2 Art. 2.

3 Lib. 3 Orthod. fid., c. 3, 4 et 5.

plicatione sumitur aperte responsio quæstionis supra explicata, quia persona Verbi non

[ocr errors]

L

est terminus hujus unionis secundum se, sed prout unita extraneæ naturæ.

5. Quomodo in persona Verbi incarnata dicatur duplex esse ratio subsistendi. Relatio rationis non potest esse ratio subsistendi.-De duplici autem ratione subsistendi aliqui, propter objectionem factam, negant hunc modum loquendi D. Thomæ, ut videre est in Carthusi., in 3, dist. 6, q. 8. Sed solum potest esse dissensio in vocibus, nam res clara est. Primum enim, duplex Christi natura potest dici duplex ratio subsistendi, non simpliciter, sed in tali specie. Itaque subsistentia est ratio subsistendi simpliciter sine addito, et hæc tantum est una in Christo, ut recte D. Thomas, contra Gent., c. 49, ubi hoc sensu docet in Christo tantum est unam rationem subsistendi simpliciter et absolute; et traditur aperte in V Synod., collat. 8, can. 7. Natura vero potest dici ratio subsistendi in tali specie humana, quia natura constituit personam, non formaliter in ratione personæ, sed in ratione individui talis speciei, vel essentiæ, et sic duplex natura Christi potest dici duplex ratio subsistendi in esse personæ divinæ et humanæ, seu in esse Dei et hominis. Et hoc sensu est facilis ratio D. Thoma; oportet tamen hujusmodi loquendi modo caute uti, et non sine sufficienti explicatione. Secundo, potest dici duplex ratio subsistendi ex parte ipsius personalitatis, et hoc modo unica Christi subsistentia, quæ in se increata est et divina, dicitur esse duplex ratio subsistendi non secundum rem, sed secundum rationem, quia in quantum terminat naturam divinam, est subsistentia divina; in quantum vero terminat humanam, potest dici personalitas humana, ut loquuntur multi Theologi, Marsilius, in 3, q. 6, art. 3, dub. 3; Cajetanus, art, sequenti; Palac., in 3, d. 6, q, 1; et Sancti vocant personam Verbi, personam hominis vel carnis, ut videre licet in Ambrosio, epist. 40; Damasc., lib. 3 de Fide, cap. 11, lib. 4, cap. 5. Et quamvis hæc distinctio in ipsa subsistentia sit tantum rationis, quia tamen sumitur per ordinem ad duas naturas realiter distinctas in illa unica subsistentia conjunctas, ideo ex hac duplici ratione subsistendi recte intulit D. Thomas, Verbi personam ut subsistentem utrique naturæ esse compositam. Ex hac vero expositione, qua dicimus hanc duplicem rationem subsistendi lantum ratione distingui, colligunt aliqui rafionem subsistendi in natura divina esse relationem realem, rationem vero subsistendi

in humana, duntaxat relationem rationis. Quod non potest esse verum, quia relatio rationis non potest esse ratio subsistendi, quia subsistere vel simpliciter, vel in tali natura, est realis effectus; ergo ratio subsistendi debet necessario esse ratio realis in rebus ipsis existens; relatio autem rationis in re nihil est. Ac præterea, quatenus per intellectum. concipitur vel fingitur, habet se ut consequens ad humanitatem jam subsistentem in Verbo, seu ad Verbum ut subsistens in humanitate ; ergo hac etiam ratione non concipitur ut ratio subsistendi, sed ut consequens illam. Denique aliud est distingui ratione, aliud est esse relationem rationis; sæpe enim extrema sunt realia, et distinctio est rationis, ut constat in attributis divinis; sic ergo quamvis ipsamet personalis ac realis subsistentia Verbi ratione distinguatur a nobis, prout terminat humanitatem vel divinitatem, tamen ipsa, ut realis subsistentia est, est ratio subsistendi utrique naturæ. Quanquam in bono sensu dici possit, personalitati Verbi, ut est personalitas humana,non addi præter realem relationem filiationis Verbi, nisi relationem rationis, seu unionis Verbi ad humanitatem. 6. Responsio 2.-Compositio non necessario requirit partes. - Objectio. Responsio.Argumentum primum facillimum est, secundum vero difficile, et solutio D. Thomæ obscura. Argumentum est: omnis compositio est ex partibus; sed divina natura non potest. esse pars; ergo non potest in compositionem venire. Respondet hanc compositionem personæ ex naturis non esse ratione partium, sed ratione numeri. Unde in forma intendit negare majorem, et docere compositionem per se ac necessario non requirere partes, sed solum ut multæ res ad unum constituendum conveniant. Et hoc est quod dicit ratione numeri, quia omne illud, inquit, in quo duo conveniunt, potest dici ex eis compositum, sive illa conveniant per modum partium, sive alia ratione. Circa quam responsionem considerandum est, aliquos non dubitare, nomine partium in hac compositione uti Justinianum imperatorem, in Edicto fidei suæ, in principio: Cum compositionem (inquit) dicamus, necesse est et partes in toto esse confileri, et totum in partibus cognosci. Et Nicetas, in orationem 42 Nazianzeni, quæ est 2 in Pascha., § Proinde agnus, etc., divinitatem vocat partem, qua humanitas uncta est. Melius tamen D. Thomas negavit hanc compositionem esse ex partibus. Potestque amplius explicari,quia

« PredošláPokračovať »