Obrázky na stránke
PDF
ePub

uniri in persona, quatenus adveniunt personæ jam constitutæ, illique adhærent; non tamen adveniunt in compositionem, quæ est secundum subsistentiam, et propterea de illis est diversissima ratio. Et hunc sensum confirmat optime ratio qua D. Thomas utitur in argumento Sed contra, quæ ita formanda est Per hanc unionem Verbum non solum dicitur humanatum, sed vere dicitur factum. Ergo illa unio non est accidentalis, sed substantialis, quandoquidem ratione illius prædicatur de Verbo aliquid substantiale, et per modum substantiæ, et non tantum per modum accidentis. Quando enim unio est accidentalis, vel per modum accidentis, quod unitur, etiam si in se sit substantia, non prædicatur per modum substantiæ, sed per modum accidentis, ut homo dicitur vestitus, non vestis; et hoc sensu ait D. Thomas, humanam naturam non prædicari de Christo, ut quantum vel quale, sed tanquam quid, ut patet ex ipsa forma prædicationis, et ex definitione Alexandri Papæ, quam D. Thomas citat, de qua dicemus plura in disputatione sequenti, dubio primo.

3. Primum argumentum D. Thomæ sumitur ex illo Pauli, ad Philip. 2: In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. D. Thomas, nomine habitus vestem intelligit cum Augustino, lib. 83 Quæstionum, q. 73, ut sensus sit, Deum fuisse indutum, et quasi vestitum humanitate, ut exposuit etiam Cyrillus, lib. 44 in Joan., c. 14, quo sensu videtur significari, unionem esse accidentalem. Respondet autem D. Thomas unionem hanc significatam esse per metaphoram habitus, non quia accidentalis sit, sed vel ad significandum factam esse per mutationem humanitatis sine Verbi mutatione, sicut potest aliquis indui veste per vestis mutationem, ipso quiescente; vel quia, sicut homo sæpe per vestem videtur, ita Verbum per humanam naturam apparuit.

4. Quæ responsio optime satisfacit supposita expositione dicti testimonii Pauli. Sed alius videtur esse sensus litteralis, ut ex græca voce, et Græcorum expositione sumitur; Græce enim est vox dynμati, quæ figuram, formam seu speciem significat; ut sensus sit Christum inventum esse in forma, in specie, et figura hominis. Dixerat enim Paulus, factum esse in similitudinem hominum, et quasi rationem reddens ait, quia in forma hominis inventus est, quod Chrysostomus, eumque secuti Theophyl. et alii, de figura et forma cor

poris exponunt. Ambrosius vero (licet non adeo proprie) de forma et modo exterioris conversationis, quia, scilicet, Christus inventus est dormiens, comedens, bibens, sicut alii; sed Theodoretus per formam hominis totam hominis naturam intelligit, qui addit, particulam illam, ut homo, non diminuere veritatem humanæ naturæ; significat tamen minuere rationem et veritatem hominis respectu Verbi: Etenim (inquit) convenit illud, ut homo; suscepta enim natura, vere hoc erat, ipse autem hoc non erat, sed hoc induerat. Quæ verba aut corrigenda sunt, videntur enim ex antiquo errore, cui Theodoretus aliquando adhæsit, processisse; aut pie exponenda, ut, videlicet, non negetur Verbum divinum post incarnationem vere fuisse hominem, sed de se non fuisse, sed induisse, id est, factum fuisse. Addit Chrysostomus, per illam particulam significatum esse Christum non esse purum hominem, neque de multis unum, sed inter multos singularem, exterius autem ita apparuisse, ac si unus de vulgo hominum esset. Quam expositionem Ambrosius etiam sequitur; quare addi potest Christum habitu fuisse inventum ut hominem, quia ex conversatione vitæ, actionibus, atque passionibus apparuit verus homo, sicut Joannis primo dicitur: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, ubi illa particula, quasi, quæ in græco est eadem cum particula ut, non minuit veritatem Unigeniti, sed potius significat Christum se ostendisse vere esse Unigenitum a Patre, ostendendo gloriam, gratiam et veritatem suam.

5. Secundum argumentum difficile est, atque solutio non minus obscura. Argumentatur enim sic: Verbum est ens completum ; ergo natura humana illi advenit accidentaliter; quod enim advenit enti in actu, advenit accidentaliter. Respondet negando consequentiam, et ad probationem, assumptum distinguendo; quod enim advenit enti in actu, si novum esse illi afferat, accidentaliter unitur; si vero trahatur ad idem esse, non advenit accidentaliter; in propositione autem posteriori modo fit, cum ad unum esse cum Verbo humanitas trahatur. Ex qua solutione colligunt discipuli D. Thomæ Christi humanitatem non habere existentiam creatam, sed per unionem assumptam esse ad existendum ipsamet increata existentia Verbi Dei. Neque aliter putant salvari posse unionem illam esse substantialem. Sed quidquid sit tam de re ipsa, quam de aliis locis D. Thomæ, ex hoc

tamen id colligi non potest, sed fortasse potius contrarium; expresse enim D. Thomas ail humanam naturam advenire Verbo, non ut assumptam ad unum esse, prout est naturæ, sicut corpus assumitur ad esse animæ ; sed ad unum esse, prout est hypostasis, et ideo non advenire accidentaliter; ubi, ut aperte constat ex principio solutionis, et ex toto litteræ progressu, sermo est de esse existentiæ, et hoc distinguit in esse prout est naturæ, et prout est hypostasis, et negat humanitatem habere a Verbo esse existentiæ, prout est naturæ, sed tantum prout est hypostasis. Unde sentit procul dubio humanitatem secum afferre aliquod esse existentiæ, prout est naturæ. Mens ergo D. Thomæ in ea distinctione applicata ad solutionem argumenti positi est, quod advenit alicui præexistenti, si assumatur ad constituendum cum illo unum esse personale, non advenire accidentaliter, sed substantialiter; si autem supponat rem perfecte constitutam in esse personali, et afferat novum esse, quod ad constitutionem personæ nullo modo pertinet, accidentaliter advenire.

6. Et hæc solutio ita potest amplius explicari (ne pluribus circa hoc argumentum postea sit opus); nam, si hæc unio ex parte humanitatis consideretur, invenietur illa natura esse quid incompletum in genere substantiæ, et ideo potest substantialiter alteri rei uniri, ut subsistat in illa. Si vero consideretur ex parte Verbi, licet Verbum secundum se sit ens actu completissimum, atque perfectissimum in suo proprio esse, tamen humanitas non ita illi advenit, ut illud proprie informet, nec tantum ut mere extrinsece assistat, sed ut ab illo sustentetur, et in illo subsistat, et ita Verbum tantum se unit illi in ratione et per rationem subsistendi, quæ ita accommodatur humanitati, ut modo ineffabili unam personam cum illa constituat.

7. Tertium argumentum fundatur in hoc principio: quidquid non pertinet ad essentiam vel naturam alicujus, est accidens ejus. Responsio autem in forma negat hoc principium, tum quia præter essentiam seu naturam est subsistentia, et personalitas, quæ non est accidens, sed ipsius substantiæ complementum, et ita Verbum non est accidens humanæ naturæ, sed substantialis terminus illius; tum etiam quia hine fit ut aliqua substantia possit esse natura alicujus suppositi, non essentialis illi, et intrinseca, sed per substantialem unionem conjuncta; neque ut ac

cidens, sed tanquam vera natura substantialis ad subsistendum assumpta.

8. Quartum argumentum fundatur in auctoritate Damasceni, lib. 3, c. 16, ubi humanitatem vocat, organum, seu instrumentum divinitatis, quæ locutio videtur indicare unionem accidentalem. Sed explicanda est ex Cyrillo, epistola prima ad Monachos Ægypti, ubi fere eamdem doctrinam habet quam D. Thoma hic, et 4 contra gentes, cap. 41; per illum enim loquendi modum non explicatur proprie ac formaliter hæc unio, quæ immediate ac formaliter ad agendum non est, sicut unio instrumenti, ut sic; sed est ad subsistendum. Tamen, quia nos per operationes percipimus esse rei, ideo a posteriori explicatur hæc unio per rationem instrumenti, et dicitur caro Verbi organum, non qualecumque, sed conjunctum substantialiter, ut corpus organum animæ, el manus, hominis dici potest. Ex hac vero doctrina D. Thomæ licet colligere, quamvis humanitas, vel caro Christi in eo sensu instrumentum Verbi possit appellari, Christum tamen ipsum, seu hunc hominem nullo modo posse hanc appellatio nem sortiri, ut recte Cyrillus supra, contra Nestorium, notavit. Ratio clara est, quia Christus et hic homo dicit ipsum suppositum, quod neque assumptum est, neque instrumentum esse potest, sed ipsum primum operans; caro autem vel humanitas dicit naturam assumptam, per quam suppositum operatur, et ideo in illam convenire talis denominatio potest.Unde ultimo hic notetur multo aliter posse humanitatem dici organum Verbi, quam Patris, vel Spiritus Sancti, quia, sicut per unionem facta est illa humanitas natura ipsius Verbi, et non Patris, nec Spiritus Sancti, ita speciali modo est organum ipsius Verbi; quo fit ut propriæ et vitales actiones humanitatis vere ac proprie tribuantur Verbo; at vero respectu aliarum personarum, non nisi communi ac generali ratione potest dici instrumentum, ad eum modum, quo omnes formæ creatæ, sive omnes causæ secundæ, instrumenta primæ causæ vocari possunt. Legatur de hac comparatione Cajetanus, tom. 3 opusc., tractat. 1, orat. 2 ad Alexand. Sextum.

DISPUTATIO VII,

In quinque sectiones distributa.

DE TERMINO INCARNATIONIS QUI PER ILLAM PRODUCITUR SEU RESULTAT.

In his articulis disputavit potissimum D. Thomas de termino hujus unionis, et ideo de hac re præsentem disputationem instituo, quæ convenienti methodo in hunc locum cadit; ut enim actiones aliæ universaliter, ita incarnatio vel unio ad terminum ex ipsa resultantem habitudinem dicit, imo et ab illo videtur rationem sumere. Quamobrem ad explicandum quid sit hæc unic, commode ab ipso termino exordium sumemus. Oportet autem (quod sæpe notavi) distinguere terminum terminantem humanitatem a termino resultante ex unione. Nam de hoc posteriori agemus, non de priori, nisi quatenus ad alium explicandum necessarium sit. In quo etiam intelligere possumus vel id, quod est terminus totus ac integer, productus adæquate per hanc unionem seu per actionen unitivam,vel id quod se babet ut formalis terminus illius actionis, sicut in resurrectione, verbi gratia, quæ est actio uniens animam corpori, adæquatus terminus ejus est hic homo qui resurgit, terminus autem formalis dicitur ipsa anima, ut reunita corpori. Hic ergo præcipue explicabimus terminum totum et integrum. Nam de illo, qui est quasi formalis, commodius sequenti disputatione disseretur.

SECTIO I.

Etrum terminus resultans seu productus per in

carnationem sit aliqua substantia.

1. Visum est hanc quæstionem præmittere, antequam attingamus errores, quos D. Thomas his articulis impugnat, ut ab universalioribus procedamus; quanquam hoc loco referri posset error Nestorii, qui duas in Christo coustituens personas vel hypostases solum accidentaliter unitas, necessario negare debuit terminum incarnationis esse aliquam substantiam, vel (quod idem est) incarnationem esse actionem alicujus substantiæ productivam, sed vel nullam actionem esse, sed solum extrinsecam denominationem, ut est per amorem, seu favorem extrinsecum, vel tantum esse productionem alicujus accidentis, quo aliquo modo substantiæ et personæ distinctæ conjungantur. Sed hic error et tractandus est dubio tertio, et late refellendus.

Secundo referri potest sententia asserens incarnationem nullum habere terminum per illam productum, neque accidentalem quidem, neque substantialem, sed tantum terminum terminantem humanam naturam, illumque substantialem esse, scilicet, ipsum Verbum. Sed hoc plane falsum est et impossibile, quia incarnatio est actio realis, quæ habere terminum realem per illam produciu tempore incepit esse; ergo necesse est tum, quia hoc est de intrinseca ratione talis actionis. Ergo ille terminus non potest esse Verbum ipsum secundum se, quia ut sic non est in tempore productus; oportet ergo aliquem alium terminum assignare.

2. Dico ergo primo, terminum adæquatum incarnationis esse Deum hominem, seu Verbum ut subsistens in bumanitate, seu hunc hominem Christum, ut est unum quid constans ex persona divina, et humana natura. Hæc est doctrina communis Theologorum, cum D. Thoma hic, præsertim art. 6, et clarius in 3, dist. 2, q. 2, art. 2, q. 3; Cajet. hic, art. 8, dub. 5; et omnium Thomist.; Palud., dist. 5, q. 1, art. 3; et quamvis Durand. et Scot. soleant in contrarium citari, tamen revera non aliud sentiunt, ut videre est in Scot., dist. 1, quæst. 1; et Durand. ibid. et dist. 5, q. 2, et dist. 6, q. 2. Neque inter Catholicos potest in hoc esse dissensio, quia hæc est assertio fidei; hoc enim sensu definiunt Concilia, incarnationem terminatam esse ad unitatem Verbi Dei, secundum compositionem ad carnem animatam anima rationali, ut dicitur in V Synod., act. 8, can. 3; et in idem recidit, quod dicunt, Christum, ex divinitate ac humanitate constantem, esse vere unum quid, quod beata Virgo genuit, ut dicitur in concilio Toletan. VI et XI, in Confessionibus fidei; hoc etiam est, quod in Concilio Francoford., in lib. Sacrosyllabo, dicitur: Quis eum adoptasse in filium credatur, cum tota sancta Trinitas hominem Christum in utero Virginis optata sit? Hoc etiam sensu definitur sæpe in Conciliis Græcis, hanc unionem factam esse secundum hypostasim, seu subsistentiam, ut videre est in 2 anathematismo Cyrill., et in epist. 8 ejus, receptis in Concilio Ephesino, tom. 1, can. 12 et 14; sensus enim est, hanc unionem talem esse, ut ex ca resultet una hypostasis Christi in duplici natura subsistens. Denique, cum Scriptura dicit Verbum esse factum carnem, aut Deum factum esse hominem, satis aperte docet hunc fuisse terminum hujus unionis;

idem autem terminus, qui illis verbis complexe significatur, declaratur simpliciter et incomplexe per illum terminum, Hic homo Christus, ut Deus homo. Ratione etiam patet, quia in omni unione terminus adæquatus ex ea resultans, est ipsum compositum, vel quasi compositum ex rebus unitis, ut patet in exemplo supra posito de resurrectione, et idem est omnibus similibus; ergo simpliciter in hac unione terminus est illud unum, quod resultat ex rebus unitis; sed hoc nihil est aliud quam Christus Deus homo; ergo. Et confirmatur, quia hic homo Christus, ut subsistit in duabus naturis, est vere unum quid, ut traditur late in Concilio Ephesino, et Chalcedonensi, act. 1, ubi multa ex Patribus referuntur, et in Symbolo Athanasii expresse habetur: Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus; et infra, q. 17, hoc latius dicetur; sed hoc unum ante hanc unionem non erat, et per illam resultavit, tanquam quid per se primo intentum per illam; ergo est adæquatus terminus ejus.

[ocr errors]

scilicet, substantiale et absolutum, et ita intellexit D. Thomas hanc definitionem hic, art. 6, in argumento Sed contra, et alii scholastici, et expositores omnes. Et confirmatur, quia (ut infra disputatione sequenti ostendemus) hæc unio substantialis est; sed terminus actionis vel unionis substantialis ad substantiam per se primo terminatur; ergo. Sed dicere potest aliquis terminari hanc unionem ad ipsam humanitatem, vel secundum se, vel prout existentem in Verbo, et illam ut sic esse terminum hujus unionis, non vero hunc hominem vel substantiam aliquam perfectam. Qui modus dicendi solet tribui Durando. Sed licet humanitas, ut unita Verbo, possit dici veluti formalis terminus hujus unionis propter rationem dictam, quam latius explicabimus disputatione sequenti, non tamen dici. potest totalis et integer terminus, quia substantialis actio unitiva, quamvis proxime versetur circa extrema quæ unit, vel utrumque, vel aliquod illorum immutando et modificando, tamen per se primo non tendit, nisi ad totum ipsum, quod resultat ex unione extremorum; ad illud enim tendit tota actio vel immutatio, quæ fit in extremis quæ uniuntur; ergo illud est totalis et adæquatus terminus per se primo intentus per talem actionem vel unionem; hoc autem in proposito non est humanitas ipsa, nec secundum se, nec prout unita, sed hoc totum, Christus Deus homo. Neque contra hanc resolutionem occurrit specialis aliqua difficultas, præter eas quæ communes sunt huic mysterio, quas paulatim in dubiis sequentibus expediemus.

SECTIO II.

stantialis natura.

3. Objectio. Responsio. - Dico secundo, primum et adæquatum terminum incarnationis esse substantialem, seu quamdam individuam substantiam. Hæc assertio sequitur aperte ex præcedenti ; quia hic homo Christus quædam individua substantia est; sed ille, quatenus Deus homo est, est terminus hujus unionis; ergo. Et confirmari hoc potest ex capite Cum Christus, extra, de Hæreticis, ubi Alexander Papa definit Christum, secundum quod est homo, esse aliquid; quam definitionem aliqui explicant, ut solum sit contra Manichæos, qui negando veram in Christo humanitatem, consequenter dicebant Christum, Utrum terminus hujus unionis fuerit aliqua subut hominem, non esse aliquid, sed potius nihil, quia non fuit verus homo, sed apparens. Ita exponit Franciscus Penna, in Scholiis ad directorium inquisitorum, 2 p., lib. 2, scholio 3, et videtur favere ratio quæ in textu subjungitur, scilicet, quia sicut Christus verus est Deus, ita verus est homo ex anima rationali et humana carne subsistens. Sed difficile creditu est hunc esse sensum illius definitionis, quia, ut constat ex Concilio Lateranense sub eodem Alexandro III, pag. 49, capite vigesimo, illa definitio edita est contra aliquos Pariens. et Rhemens. Doctores, qui eo tempore ita loquebantur. Non est autem credibile cos fuisse locutos in sensu Manichæorum; sed fortasse negabant Christum, ut hominem, esse aliquid,

1. Acephali hæretici. In hac quæstione tractandus est error Eutychetis, qui ut intelligatur, advertendum est varios errores extitisse illorum, qui unam in Christo naturam posuerunt. Negarunt enim quidam veram unionem inter utramque naturam divinam et humanam, tribuentes Christo vel solam divinam, ut Manichæi et alii antiquiores hære tici ; vel solam humanam, ut Paulus Samosat., et alii. Sed hic error non pertinet ad præsentem disputationem; est enim in prima disputatione confutatus. Alii ergo errarunt, ponendo in Christo unam naturam conflalam seu resultantem ex unione duarum naturarum, divinæ et humanæ, juxta quem errerem

terminus hujus unionis est aliqua natura substantialis. Qui error variis modis intelligi potest. Primo, ut hæc unio facta sit per confusionem, mixtionem et transmutationem duarum naturarum in unam tertiam, sicut contingit in productione mixti ex simplicibus substantialiter transmutatis, ut tenuit quidam Polemius, ut Theodoret. refert, lib. 4 Hæreticarum fabularum, quin et errorem Eutychetis ita multi Patres explicarunt, quos statim citabo. Et eumdem secuti sunt Jacobilæ, apud Niceph., lib. 18, c. 45, et Acephali, duce Severo, ut sumitur ex VII Synodo, Act. 1, circa finem, in fragmento vitæ sancti Sabbæ, quorum fit mentio in V Synodo, Act. 1, in libello Monachorum ad Menam, et in alio ad Synodum, et aliis locis ejusdem actionis; et Concil. Hispal. II, c. 12; et Damasc. contra hos scripsit librum de natura composita, ex cujus discursu et rationibus constat hos hæreticos posuisse compositionem unius naturæ in Christo per veram mixtionem, sicut mixtum dicitur componi ex clementis. Refert etiam Nicephor., 1. 18, c. 45, bos vocatos esse Acephalos, quia sine Episcopis degebant, qui sunt capita Ecclesiarum, quod etiam notavit Sanderus, lib. 7 de Visib. Monarch., hæres. 106, melius quam Castro, qui, verbo Christus, hæres. 4, dixit dictos esse Acephalos, quia duce caruerunt, quod falsum esse constat ex dictis.

2. Secundo modo ab aliis assertus est hic eiror, quod, scilicet, hæc una natura resultaverit per conversionem humanitatis in divinitatem. Hic fuit error Eutychetis, quantum ex Leone Papa colligitur, epist. 1 ad Flavianum, et ex epistolis Flaviani ad ipsum, quæ ante illam habentur inter epist. Leonis; ubi tamen dicitur Eutychetem excitasse errorem Valentini et Apollinaris. Sed intelligendum est quantum ad unitatem naturæ, nam in modo aliter erravit. Vigilius etiam, lib. 1 et 2 contra Eutychet., eodem modo explicat hunc errorem, et evidentissime Augustinus, hæres. 90; Ambrosius, lib. de Incarnatione, c. 6, ubi mutationis et conversionis etiam mentionem fecit, tacito tamen nomine Eutychetis. Ita etiam refert hunc errorem Nicephor., lib. 18, c. 45; Theodoret., lib. 4 Hæret. fabular., et confutat illum in dialogo Inconfus. et immutab. Hac etiam ratione dixit Eutyches Christum subsistere ex duabus naturis, non in duabus, quia censuit duas naturas unione facta non permansisse. Ideo etiam dicebat divinitatem passam fuisse et crucifixam, ut

Theodoret. supra refert, lib. 4, c. ultimo, et Sanderus, lib. 7 de Visib. Monarch., hæres. 102, quia illam naturam non compositam, sed revera unam et eamdem omnino fuisse existimabat. Unde Damasc., lib. 3, c. 3, hunc errorem tractans, ait posuisse unam naturam, vel simplicem per transmutationem unius in aliam, vel compositam per simplicium transmutationem, eo modo quo corpus hominis ex elementis componitur. Denique in hoc sensu damnatur clare hæc hæresis toto Concilio Chalcedonensi, et aliis infra citandis. Hunc errorem secutus est Dioscorus, ut patet ex Concilio Chalcedonens., Act. 1 et 16, et Act. 3, in epist. ad Martian., de Damnatione Dioscori; et ex Liberato in breviario, c. 12 et 13; et Niceph., lib. 15, c. 4, 8 et 30. Idem error tribuitur Euseb. Cæsarien., VII Synodo, act. 5 et 6, circa finem, ubi ex Athanasio et Cyrillo aliqua contra illum referuntur. Refert etiam Nicephorus Petrum Graphæum hunc errorem fuisse sccutum, atque ita totam Trinitatem passam fuisse asseverasse; aiebat enim unam naturam Christi tribus personis communem vere passam fuisse. Itaque in illo Trisagio: Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, dicebat addendam illam partem, qui passus est pro nobis, ut etiam retulit Niceph., lib. 15, capite 18; Damasc., libro tertio, capite decimo, et epist. de Trisagio; et ab hoc orii sunt hæretici dicti Theopaschitæ, et Patripassiani, ut Prateol. supra, et Sander., hæres. 104. Philoponus etiam, alias Joannes Grammaticus, huic errori adhæsit, ut Niceph., 1. 48, c. 46.

3. Tertio modo errarunt alii e converso ponendo unam naturam in Christo, per conversionem divinitatis in humanitatem. Ita Apollinar., qui non totam divinitatem, sed quamdam ejus particulam ab illa decisam dixit conversam fuisse in humanitatem, vel (quod idem est) humanitatem factam esse cx divinitate. Ita refert Augustinus, hæres. 55; et Epiph., hæres. 76, ubi contra hunc errorem. refert epist. Athanas. ad Epictet.; idem Euthym., 2 p. Panopl., tit. decimo quinto; et Niceph., lib. 11 Histor., c. 12; et Socrat., lib. 5 Tripart., c. 44; sæpe tamen in-historiis, seu auctoribus antiquis hi errores ex diverso explicandi modo confunduntur, et eisdem auctoribus tribuuntur, quoniam, ut ex Cyrillo, epist. 30, constat, et ex eodem Cyrillo refertur in citato loco, ex VII Synodo, perinde existimabant dicere Verbum in humanitatem esse conversum, vel e contrario humanitatem

« PredošláPokračovať »