Obrázky na stránke
PDF
ePub

subsistentiam; et Joan. Maxentius, in responsione ad epistolam, nomine Hormisda Papæ conscriptam, hunc errorem tribuit Dioscoro, eumque late declarat; nam quia Christus repræsentabat Verbi personam, et quia persona nomen est dignitatis, dicebat in Christo esse unam personam, quia fuit in illo una dignitas Verbi homini Christo communicata, quanquam Christus et Verbum duo sint supposita, vel hypostases. Et fortasse Felix et Elipandus, paulo antea citati, in hunc errorem lapsi sunt; nam, ut fertur, illi unam personam in Christo non negabant, sed aiebant hominem in una cademque Dei persona deglomeratum, atque carnis indumento indutum; hæc enim verba in quadam confessione Elipandi leguntur in libro gothico manuscripto, qui in Toletana Bibliotheca servari dicitur; unde, si verum est Elipandum posuisse in Christo suppositum creatum, ut citati auctores referunt, videtur sane prædicta Nestoriana fraude usus. Alii vero, ut idem Joan. Maxent. refert, in 5 tom. Biblioth., in 1 suæ fidei professione, aliis verbis occultarunt hunc errorem, dicentes in Christo unam esse personam, et unam hypostasim, quas tamen inter se distinguebant; et subsistentiam vel hypostasim dicebant esse Verbi, personam vero hominis; forte quia per accidentalem unionem dicebant Verbum quasi induisse personam hominis, vel quia in illa humanitate dignitas personæ Verbi repræsentabatur.

3. Poterant vero e converso subsistentiam homini tribuere et personam Verbo, quia principalis dignitas erat Verbi. Fundamentum omnium istorum errorum fuit illud idem quod in præcedenti dubio indicavimus. Cum enim omnes isti hæretici non distinguerent inter personam et naturam, et in Christo crederent esse duas naturas integras et perfectas, necessarium existimarunt duas in illo ponere personas vel hypostases.

4. In Christo una tantum persona in duabus naturis subsistens. Dico primo: in Chrito Domino, vero Deo, et homine, tantum est una persona ex duabus, et in duabus naturis subsistens. Est de fide definita, præcipue in Concilio Ephesino, ad hoc maxime congregato, et postea in Concilio Chalcedonensi, act. prima, et in quinta Synodo, collat. 8, can. 2, et in omnibus aliis supra citatis; et in Symbolo Athanasii, ubi dicitur: Perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali, et humana carne subsistens; et infra: Sicut anima et caro unus est homo, ita Deus et homo

unus est Christus; unde in consecratione Epis coporum, cum ab eis petitur professio fidei, interrogantur: Credis Filium Dei Christum in duabus naturis, et ex duabus naturis sulsistentem? Et respondent, Credo, ubi per priorem particulam in duabus naturis, fit professio fidei contra errorem Eutychetis, per posteriorem vero, scilicet, ex duabus naturis, fit contra hunc errorem Nestorii, qui ex sola humana natura Christum subsistere dicebat; et ita ubicumque Concilia aut Patres alterum errorem reprehendunt, alterum etiam condemnant, ut videre est in omnibus supra citatis, præsertim in Leone Papa, et in illo edicto Justiniani, et in Cyrillo, fere toto 4 tomo suorum operum, maxime in 12 Anathematismis, et in eorum defensionibus; Damascen., lib. 3 Fidei, c. 3, 4, 12, et aliis; August., lib. 1 de Trinit., c. 13, lib. 13, c. 17, et in Enchiridio, c. 35 et 36: Christus (inquit) Deus et homo; Deus, quia Deus erat Verbum; homo, quia in unitatem persone accesserit Verbo anima rationalis et caro; et epist. 120, c. 4, explicat quam sit Christus altiori modo filius Dei quam nos, cum ille sit naturalis, nos vero adoptivi; et hujusmodi testimonia et passim reperiuntur in Patribus, et in sequentibus. frequenter occurrent. Præcipuum vero hujus fidei fundamentum sumitur ex illis Sacræ Scripturæ locis, in quibus unus et idem a parte rei existens dicitur verus Deus et homo, et quæ in uno loco Scripturæ dicuntur de vero Deo, in alio dicuntur de vero homine. Ac denique per has particulas, hic, ille, ego, qui, et similes, demonstratur in individuo idem Deus et homo; hæc autem vera esse non possunt nisi de eadem persona, quæ sub utraque natura subsistat; sed hujusmodi testimonia indicata jam sunt in secunda disputatione. Nunc sufficiat illud Joan. 1: Verbum caro factum est. Verbum enim quoddam sin gulare suppositum significat, et illud ipsum dicitur factum caro, quod non potest dici propter solam inhabitationem in carne tanquam in templo, nec propter aliquam specialem gratiam, vel favorem, quam ipsum Verbum carni concesserit, sicut non dicitur Spiritus Sanctus fieri mulier, vel mater Dei, licet in ea singulari quodam modo habitaverit, illamque specialiter dilexerit; dicitur ergo Verbum caro factum, quia carnem suæ subsistentiæ univit. Explicatur amplius vis horum testimoniorum, nam cum, verbi gratia, Apocalyp. 1, dicit Christus: Ego sum a et w, vel Joann. 8: Antequam Abraham fieret, ego

sum, illud ego ex vi significationis suæ acci- denominative tantum, ut homo dicitur vesti

pitur pro supposito, quod est hic homo; ergo idem suppositum, quod ante Abraham existebat in propria natura, nunc est hic homo, et cum priorem naturam non amiserit, fit ut idem in duabus naturis subsistat. Et confirmatur secundo, nam cum in Scriptura hic homo Christus dicitur Deus, vel Deus sumitur improprie, et participatione quadam, et hoc est manifeste contra Scripturam, ut in superiori loco ostensum est; vel Deus sumitur pro vero Deo, tamen copula, est, sumitur abusive, ut sensus sit, est Deus, id est, conjunctus vero Deo, vel habet in se Deum, aut alius similis, et hoc modo exponere est evertere fidem; sic enim, cum Spiritus Sanctus aut Verbum dicitur esse Deus, posset illa copula abusive exponi dicto modo. Deinde, quilibet homo justus posset dici verus Deus, unde in hoc non esset differentia inter Christum et alios sanctos homines, vel Angelos, nisi fortasse secundum aliquam majorem affluentiam divinorum donorum, cum tamen Paulus, ad Heb. 2, singulariter dicat, Filium Dei, non Angelos, sed semen Abrahæ apprehendisse. Deinde, cum idem Christus aut Verbum dicitur homo in Scriptura sacra, posset etiam id abusive exponi; nam, cum utrumque, scilicet Deus et homo, æque de illo in Scriptura dicantur, absurdum et voluntarium est, alterum abusive, alterum proprie intelligere. Quod si etiam concedatur Christum aut Verbum improprie dici hominem, ruit nostra fides; sic enim dici etiam posset Christum non esse vere hominem, sed apparere, et e contrario Verbum posset dici non solum homo, sed etiam humanitas, abusive explicando, quia habet humanitatem. Unicus ergo superest verus sensus, ut scilicet propric idem Christus dicatur Deus, et homo, quod non potest esse verum, nisi ratione unius personæ ex duabus et in duabus naturis subsistentis.

5. Confirmatur.-Quod explicatur, et confirmatur tertio, quia duæ formæ, quæ in abstracto non prædicantur de se invicem, neque etiam prædicantur in concreto, nisi propter conjunctionem in codem supposito, ut in calore et luce videre est; sic autem se habet in proposito humanitas, et divinitas, quia una non est altera, ct tamen Deus est homo, et homo Deus; ergo id est propter conjunctionem talium formarum seu naturarum in eadem persona. Et simile argumentum est, quod duæ substantiæ integræ accidentaliter unitæ non se denominant substantialiter, sed

tus, non vestis; at vero in proposito, denominatio est substantialis, dicitur enim Deus homo, et non tantum humanatus; et homo, Deus, et non tantum Deifer, ut Nestorius dicebat. Quam rationem cum aliis explicuimus circa litteram D. Th., art. 2. Ultima ratio sumitur ex alio principio fidei, scilicet solum Dei Verbum factum esse hominem, non vero Patrem, nec Spiritum Sanctum, quod esse verum non posset, si per consensionem tantum voluntatum unio facta esset, aut per eximiam aliquam gratiam, aut solam conjunetionem causæ vel organi ad miracula efficienda, aut alio simili modo, cum omnes hæ uniones includant æqualem habitudinem ad omnes tres divinas personas, a quibus efficiuntur hæc omnia, per naturam et voluntatem omnibus communem.

6. Fortasse tamen diceret Nestorius incarnationem tribui peculiariter Verbo, quod, videlicet, ille homo Christus speciali ratione ipsum repræsentaret, sicut Patres communiter dicunt, interdum Verbi personam peculiariter antiquis Patribus apparuisse humana specie, quia apparitiones illæ ad repræsentandum Verbum ipsum potissimum fiebant, licet efficientia esset communis toti Trinitati. Sed hoc imprimis everlit veritatem incarnationis, et illam in sola quadam repræsentatione constituit. Deinde solum secundum quamdam appropriationem accommodat incarnationem Verbo, non vero secundum veritatem e proprietatem, cum tamen re vera solum Verbum caro factum sit. Denique, si in antiquis illis apparitionibus fiebat singularis Verbi repræsentatio, id fuit quia significabant Verbum in carne venturum esse; ipsa ergo Verbi incarnatio, jam non in repræsentatione aliqua, sed in rei veritate alque proprietate consistit.

7. In Christo una lantum hypostasis. -Dico secundo: sicut in Christo una est persona ex duabus et in duabus naturis, ita et una hypostasis, seu suppositum unum. Conclusio est de fide, solumque eget vocum explicatione; olim enim dubitatum fuit inter Latinos de nomine hypostasis, an naturam vel suppositum significaret, ut videre est in Hieronymo, tomo 2, epist. 57 ad Damasum; postea vero satis constitit significare suppositum, ut ex Concilio Alexandrino refert Nicephor., lib. 10 Histor., c. 15; Socrat., lib. 3, c. 7; tractatque late Basil., epist. 49; et Greg. Nyssenus, lib. de Differentià essentiæ et hypostaseos; Aca

tins, in epist. ad Cyrillum, quæ est 15 inter personalitate divina; imo, si proprie de geepistolas Cyrilli; et optime Nazianz., orat. nere et specie loquamur, quod in Christo 21, circa finem, ubi refert Athanasium ita vo- subjicitur speciei et generi, est ipsa persona cem hypostaseos explicasse, eamdemque esse incarnata; non enim humanitas est homo, sed Damasi definitionem dixit Flavian., apud Ni- Christus, seu persona. cephorum, lib. 12 Histor., c. 4, et colligitur ex professione fidei ejusdem Damasi ad Paulinum, quam idem Nicephor. refert, lib. 12, c. 18; ubi enim latine est vox subsistentia, græce habetur nostásig. De qua voce et ety mologia ejus plura tradentur in disputationibus metaphysicis, quas propediem in lucem dabimus. Ex hac ergo nominis expositione constat, hanc conclusionem eisdem testimoniis et definitionibus, quibus prima, esse probandam, quia persona idem est quod suppositum vel hypostasis, solumque addit quod sit in natura rationali; unde si in Christo essent duo supposita, cum utrumque esset rationalis naturæ, duæ plane personæ essent, ut recte D. Thomas argumentatus est. Ad definiendam igitur expressius hanc veritatem, atque errorem supra citatum repellendum, Concilia addunt unionem factam esse, non secundum dignitatem, sed secundum subsistealiam, quæ grace noorá dicitur; et specialiter in canon. 4 Concilii Ephesini, sicut una persona, ita una subsistentia seu hypostasis definitur; et canone secundo dicitur unio facta secundum subsistentiam. Idem quinta Synod., collat. 8, can. 5 et 8. Neque oportet alias probationes vel rationes multiplicare, cum ex dictis tam hic, quam circa litteram S. Thom., satis hæc constent.

8. Persona et suppositum in Christo idem. Ex quibus satis etiam constat, ita esse Christo unam personam et unum suppositum, ut illa inter se nunquam distinguantur, sed unum et idem sint; nam, si persona est, necessario debet esse suppositum ; quod si suppositum, idque in natura humana, vel divina, necessario etiam erit persona; sicut ergo persona rel supposita in Christo non multiplicantur, ita neque suppositum et persona distingui possunt. Solum est advertendum sanctum Bonavent., in 3, distinct. 6, art. 1, q. 1, explicare sententiam distinguentem in Christo suppositum a persona, ut nomine suppositi non intelligat id in quo substantificatur totum esse rei (ut ipse loquitur), sed id quod subjicitur generi vel speciei, ut hoc modo humanitas possit dici suppositum. Sed hic est abusus nominum; nam suppositum formaliter et proprie subsistentiam incommunicabilem significat, quae in Christo distincta non est a

9. Dico tertio terminus hujus unionis est aliqua persona. Hæc assertio aperte ex præcedentibus sequitur, estque omnium communis, et omnino certa, quam colligit Cajetan. infra, art. 1, ex verbis Angeli, Luc. 1: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei; quod enim beata Virgo concepit, et peperit, id est terminus resultans per incarnationem ; concepit autem et peperit personam Filii Dei, ut subsistentem in humanitate; illa ergo persona, ut sic, fuit terminus hujus unionis. Ratione vero probatur. Primo, quia ostensum est terminum resultantem ex hac unione esse substantiam aliquam, et non fuisse aliquam. naturam; ergo necesse est fuisse personam; supponimus enim unionem hanc esse propriam Verbi, atque ita in essentiali subsistentia factam non esse. Secundo, per hanc unionem resultat Christus, quia nec Verbum per se, nec humanitas per se potest dici Christus, et ex unione horum extremorum resultat hic homo, scilicet Christus; sed hic homo Christus dicit quamdam personam divinam et humanam, id est, in utraque natura subsistentem; ergo hæc persona, ut sic, est terminus resultans per hanc unionem. Denique, terminus in nobis resultans ex conjunctione naturæ cum sua subsistentia, est persona vel suppositum; sed hæc unio fuit in Christo, loco illius quæ in nobis est inter naturam et subsistentiam creatam; ergo.

10. Contra hanc vero conclusionem sentit Durand., in 3, d. 5, q. 2, quia terminus, inquit, actionis non præexistit actioni. Sed persona Christi supponitur incarnationi; non est ergo terminus. Et ideo ipse non agnoscit alium terminum præter unionem naturæ assumptæ ad personam assumentem. Sed quamvis fortasse in modo loquendi a nobis differat, temere tamen loquitur, et sine fundamento; nam eadem persona, quæ secundum se, et ut subsistit in una natura, supponitur assumptioni, ut terminans aliam naturam, et ut constituens cum illa hunc hominem, vel potius hic homo, ut est persona constituta ex humanitale et personalitate divina, resultat per unionem. Quin potius, fieri non potest ut per actionem incarnationis sit facta nova unio, quin illa ultimo terminetur ad aliquid unum, quod in proposito est aliquid subsistens

incommunicabiliter in humana natura, quod est esse personam. Denique contra veritatem catholicam his conclusionibus definitam objici possunt multa, quæ pertinent ad difficultates hujus mysterii explicandas, quæ commodius tractabuntur disputatione sequenti, ubi magis etiam explicabimus quomodo hæc unio substantialis et personalis sit.

SECTIO IV.

cut est persona Verbi secundum se sumpta. Hoc evidenter probat ratio dubitandi in prin. cipio posita, quia hic terminus non est persona Verbi secundum se, nec prout subsistit in sola divinitate; in Christo autem nihil aliud est omnino simplex, nisi ipsa persona Verbi secundum sc. Et confirmatur, nam terminus hujus unionis, ut sic, resultavit, seu incepit esse in tempore. Sed nihil, quod hujusmodi est, est omnino simplex; ergo. Denique hic

Utrum terminus hujus unionis sit persona simplex, terminus resultat ex unione plurium rerum

vel composita.

4. Ratio dubii oritur ex fine præcedentis sectionis, quia simplex persona Verbi supponitur ad hanc unionem; non ergo ut sic, potest esse terminus resultans per illam. In contrarium vero est, quia si aliqua persona composita esse debet terminus hujus unionis, oportet ut illa ex Verbo et humanitate componatur. Hoc autem videtur impossibile; rcpugnat enim Verbo venire in compositionem, hoc enim imperfectionem includit, quia componentia habent rationem partium, seque invicem perficiunt, sunt tamen natura sua ordinata ad totum componendum. Adde quod esse totius compositi ex componentibus resultat, quæ quidem Verbo divino convenire non possunt; ergo.

2. In hac re Theologi communiter recusant concedere, simpliciter et absolute terminum hujus unionis esse personam compositam, aut unionem hanc esse veram et propriam compositionem, ut videre est in Magistro, 3, distinct. 6; in D. Thom., q. 2, art. 3; Bonavent., art. 1, q. 2; Richard., art. 2, q. 3; Scot., q. 3; Gabr., q. 4, artic. 3; Durand., q. 3; Almain., q. 1, concl. 2; Marsil., q. 6, artic. 3, dub. 3; Alexand. Alens., 3 p., q. 6, memb. 2, art. 5; Cajetan. hic, art. 4, et 1 p., q. 3, art. 8, qui sentiunt compositionem absolute dictam in suo formali conceptu dicere imperfectionem in utroque componente, atque ideo repugnare Verbo divino. Addit Cajetanus, si non sit sermo de compositione simpliciter, sed aliquid addatur quo denotetur imperfectionem excludi, sic posse concedi, ut si dicamus esse personam ineffabiliter compositam, vel aliquid simile. Sed fortasse de modo loquendi est tantum controversia, nam res inter Catholicos facile constare potest.

3. Terminus unionis hypostatice non est omnino simplex. Primum enim certum est, terminum hujus unionis, scilicet, qui per illam resultat, non esse omnino simplicem, si

distinctarum; ergo non potest esse omnino simplex. Si enim sola significatio vocis consideretur, ipsum nomen unionis opponitur perfectæ simplicitati, si proprie de unione sit sermo, tum quia quæ uniuntur non sunt idem, tum etiam quia minus est esse unita quam esse uuum, ut circa litteram D. Thomæ expositum reliquimus.

4. Secundo hinc evidenter fit, terminum resultantem per hanc unionem esse aliquid unum constans vel conflatum ex multis. Hoc patet ex dictis, et præterea explicatur, quia ille terminus est hic homo Christus, ut sic. Sed hic homo seu Christus includit humanitatem et subsistentiam Verbi, utramque intrinsece et aliquo modo constituentem ipsum, scilicet, subsistentiam dantem esse hypostasis vel persona, et humanitatem dantem esse hominis ; ergo. Unde in Symbolo Athanasii, Christus dicitur esse unus constans ex divinitate et humanitate, sicut homo est unus constans ex corpore et anima. His ergo in re ipsa existentibus certis, solum superesse detur quæstio de modo loquendi, an hic terminus, qui est unus per adunationem plurium rerum, sit dicendus simpliciter compositus.

5. Dico tertio, absolute dicendum esse, terminum resultantem per hanc unionem personam compositam esse. Hæc est sententia D. Thom. hic, art. 4, et videtur expresse diffinita in V, Synodo, Action. 8, can. 4: Si quis non confiletur unionem secundum compositionem, etc. et infra: Unam subsistentiam compositam. Idemque repetit can. 7, et in VI Synodo, act. 4, epist. 1 Agath., hæc definitio probatur in Act. 11, epist. Sophronii, et Act. 13, c. 6; et Concilio Lateran, sub Martin. I, consult. 4, ubi confirmantur canones Synodi Ephesinæ, et quinta Synodi, et consult. 5, cap. 17, condemnat eos qui ea, quæ de Christo in iis Conciliis sunt definita, negant proprie et secundum veritatem dicta esse; et ibidem can. 6, definit proprie et secundum veritatem, in duobus et ex duabus naturis sub

sistere; qui modus loquendi frequens est in dictis Conciliis, et Patribus infra citandis; illa vero particula ex, plane designat compositionem. Secundo ita loquuntur etiam Patres : Dionys., cap. 1, de Divin. nom., ante medium: Ex qua, inquit, ineffabiliter est compositus; et cap. 3, de Eccles. hierar., part. 3, circa finem Unum, inquit, illud et simplex ad compositum atque visibile sine immutatione sui per summam clementiam, benignitatemque processit. Damascenus, lib. 3, cap. 3, 4, 5 et 7, sæpe id repetit; Gregor., homil. 38 in Evang.; Athanas. id ut clarum supponit, oratione Quod unus sit Christus, circa principium; Petrus Diacon.,de Incarnatione et gratia, c. 3: A sanctis, inquit, Patribus adunatione divinitatis et humanitatis, Christus Dominus compositus prædicatur. Quod dicit fuisse definitum in Concilio quodam Antioch., contra Paul. Samosat., cujus fragmentum habetur 1 tom. Conciliorum, ex Euseb., lib. 7, cap. 22. Alii Patres, licet non aperte utantur nomine compositionis, aliis tamen, quæ perinde esse videntur, utuntur,ut adunationis, copulationis ex duobus, conjunctionis, ut est apud Chrysostomum hom. 10 Joan. ; Justin., lib. de Vera fidei expositione, circa finem; Cyrill., epist. ad Nestor., et sæpe alias; Nazian., 3rat. 24, non longe a principio, commistionem etiam vocat ; et orat. 42, vocat novam mixturam, et admirandam temperationem. Sic etiam Tertul., de Carne Christi, dicit in Christo esse hominem mistum Deo. Idem fere Hilar., lib. 2 de Trinit., circa fin. ; et August., epist. 3 ad Volusian.: Sicut homo, inquit, est mistura corporis et animæ, ita, etc., et 4 de Trinitat., cap. 13, inquit : Dei Verbo ad unitalem commistus homo est. Que tamen locutiones, quæ misturam indicant, seu mistionem, non sunt extendendæ, sed pie explican dæ; a Patribus enim solum sunt usurpatæ ad explicandam veritatem hujus composilionis. Ultimo utor ratione sumpta ex dictis, et ex Basil., lib. 2 cont. Eunom., circa finem, ubi definit compositum esse, quodjex diversis rebus constat; sed Christus Dominus, quatenus est terminus resultans per hanc unionem est vere unus constans ex multis rebus; ergo vere compositus. Confirmatur primo, quia terminus hujus unionis non est simplex, ut ostensum est; ergo compositus; nam hæc duo immediate et contradictorie opposita sunt. Secundo confirmatur, quia magis compositus est Christus, ut est hic homo, quam sola humanitas, quia Christus intrinsece in

cludit humanitatem, et aliquid aliud; ergo. 6. Tertio, quia terminus hujus unionis est aliquid unum, ut ex ipso nomine unionis per se notum est; et non est unum simplex, quia hoc repugnat unioni; ergo compositum : et non per accidens, quia est unum simpliciter, ut infra, quæst. 17, late dicetur, et constat ex V Synodo, act. 8, can. 1 et sequentibus ; ergo unum compositum per se ac substantiale; et non est una natura; ergo una persona composita.

7. Compositio hæc inter subsistentiam dirinam et humanitatem immediata, inter naturam humanam et divinam mediata est.— Quorumdam mens. Dico quarto: hæc compositio proxime intercedit inter subsistentíam Verbi et humanitatem, et consequenter est compositio duarum naturarum in una persona. Declaratur et probatur prior pars, nam per incarnationem, quæ unica est actio, et per se unitiva unius cum alio, proxime et immediate unitur humanitas subsistentiæ Verbi; ergo compositum, quod per illam resultat, ex his duobus extremis proxime et immediate componitur; ergo compositio ipsa proxime intercedit inter humanitatem et subsistentiam Verbi. Sed dicunt aliqui subsistentiam Verbi præcise et in abstracto sumptam non esse alterum extremum, cui humanitas unitur, sed esse quasi formale medium quo humanitas trahitur ad personam Verbi. Unde aiunt proprius et verius dici, hanc compositionem fieri immediate ex Verbo et humanitate, quam ex subsistentia Verbi et humanitate, quia Verbum revera est alterum extremum quod hujus unionis, quæ hypostatica est, et ideo immediate fit in persona Verbi, et non in natura divina, nisi quatenus Verbum in illa subsistit ; et ideo Verbum ipsum est, cui altera natura immediate conjungitur; et ideo dicitur esse unum extremum quod hujus compositionis; personalitas autem Verbi non est extremum quod, seu cui humanitas unitur, sed est quasi vinculum seu medium quo humanitas trahitur ad personam Verbi; et ideo non dicitur propria compositio esse ex subsistentia Verbi et humanitate. Sicut albedo, verbi gratia, dicitur inhærere quantitati ut quo, quia per illam inhæret substantiæ; et ideo non fit proprie compositio ex albedine et quantitate, sed ex albedine et substantia.

8. Improbatur.-Sed hæc falsa sunt, et sine fundamento dicta; nulla est enim ratio distinguendi in hoc negotio inter Verbum, el subsistentiam Verbi. Primum quidem, quia in re

« PredošláPokračovať »