Obrázky na stránke
PDF
ePub

non proprie sumi. Sed nomen Hebraicum proprium est Dei. Septuaginta etiam ita verterunt, atque in Scriptura appellatio Dei simpliciter et absolute, sine ullo addito diminuente, non tribuitur nisi vero Deo, et præsertim conjuncta cum appellatione Fortis, et cum aliis quæ significant majestatem. Urgent bene hoc testimonium Euseb., lib. 7 de Demonst., cap. 4, et lib. 9, cap. 8. Chrysostomus, hom. 5, de Incomprehensibili Dei na

tura.

4. Exponitur locus Isaiæ, c. 55. Secundum testimonium sit ex c. 55: Deus ipse veniet, et salvabit nos, tunc aperientur oculi cœcorum, etc., ex quo constat Deum illum, venturum ad salvandos nos, esse Messiam, cujus etiam sunt propria signa illa et miracula quæ ibi prædicuntur, ut supra diximus. Nec ullus præter Christum illa perfecit, neque ea Judæi ab alio quam a Messia possunt expectare, cum nec ante Isaiam, nec post illum, Prophetarum ullus talia signa operatus sit; sermonem vero ibi esse de vero Deo, constat et ex absoluta appellatione, ut dixi, et ex articalo Deus ipse, et ex verbis quæ præcesserunt: Ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri, etc.; et ita hoc loco sæpe Patres utuntur. Athanasius, lib. de Incarnat. Verbi, satis post medium, et alio libro de Humanitate assumpta, in fine: Non nuncius, inquit, non legatus, sed ipse Deus; idem lib. de communi essentia Patris et Filii; Cypr., lib. 2 contra Judæos, cap. 7; Iren., lib. 3, c. 22; Euseb., lib. 6 de Demonstr., c. 21.

5. Explicatur locus Isaia, cap. 45. Terfimm testimonium sit Isai. 45: In te est Deus, et non est Deus absque te, vere lu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator; præmiserat autem, Hæc dicit Dominus, ut intelligatur in aliis citatis verbis non loqui Prophetam ad Deum per apostrophem vel admirationem, sed loqui Patrem ad Christum, quod clarius significarunt Septuaginta, addendo causalem notam. Dixerat enim prius Deus ad Messiam: Transibunt ad te, et adorabunt te, et in te orabunt; et subdit: Quia in te est Deus, et non est Deus præter te; et illa locutio, in te est Deus, Christo propriissime accommodatur, vel quia Deus Pater est in Filio, ut exposuit Ambrosius, lib. 1 de Fide, cap. 2, et Epiphanins contra hæres., c. 57, et Athan., Oratione in id, Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; vel quia in Christi humanitate est divina persona, ut exposuit etiam Epiph. supra, et Cyril., lib. 1 in Joann., c. 15. Recte etiam di

citur Filio: Non est Deus absque te, propter unitatem naturæ, quia nec Pater est Deus absque Filio, nec est alius Deus a Filio, ut recte exposuit Nazian., orat. 49, versus finem; et Hieronymus ibi, qui addit merito Christum vocari etiam absconditum Deum, propter assumptæ humanitatis sacramentum; et Deum Israel Salvatorem, quod interpretatur Jesus; et ita exposuit hunc locum Tertullianus, contra Piaxeam, cap. 13; Euseb., lib. 5 de Demonst., cap. 4; et Hilar., lib. 4 de Trin., circa finem, ubi dicit Paulum imitatum fuisse hunc locum Isaiæ', cum dixit: Erat Deus in Christo, mundum reconcilians sibi.

6. Explicatur locus Isaiæ, c. 52.- Quartum testimonium sit ex eodem Propheta, c. 52, ubi prius verum ipsum Deum sic loquentem facit: Hæc dicit Dominus Deus: In Egyptum descendit populus meus in principio, etc.; et infra subdit: Ego ipse, qui loquebar, ecce adsum. Idem ergo Deus, qui antea per Prophetas loquebatur, quem populus Israel colebat, postea per incarnationem apparuit. Ut enim intelligatur sermonem esse de præsentia Dei per incarnationem et adventum Messiæ, subdit Propheta: Quam pulchri super montes pedes evangelizantis pacem, annuntiantis bona. Et infra: Consolatus est Dominus populum suum, redemit Jerusalem, paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. Ponderavit hunc locum Soter. Papa, epist. 1 decretali; Chrysost., hom. 5 in Marc.; Cyril., lib. de Incarnatione Unigenit., c. 2; Euseb., lib. 6 de Demonst., cap. 24, et optime Tertul., lib. 4 contra Marcionem, cap. 13.

7. Explicatur locus Jeremie, cap. 23. Tertio principaliter ex Jerem., c. 23: Hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster: ubi habetur nomen Tetragrammaton, quod est proprium Dei, et manifeste est sermo de Messia, ut etiam Hebræi confitentur, et bene Hieronymus exponit. Et similia verba habentur c. 33, quanquam in ea lectione aliqua varietas sit. Hebræi enim legunt. Hoc est nomen quod vocabit eum, Dominus justus noster. Tamen prior lectio frequentior est, et in Vulgata, et apud Septuaginta, et Chaldeum, et est textui magis consentanea in c. 23, ubi nulla reperitur varietas. Ac denique admissa illa lectio trahi potest in eumdem sensum, scilicet: Salvabitur Juda et Israel, et Dominus justus noster hoc nomine vocabit

eam, scilicet salvatam et redemptam ; ille autem Dominus justus noster, Messias est venturus ad illam liberandam.

8. Confirmatur ex Baruch 3: Hic est Deus noster, usque ad illud: Et cum hominibus conversatus est: ubi aperte loquitur de vero Deo Israel, qui legem dedit populo suo, quem postea dicit cum hominibus conversatum, scilicet, hominem factum. Nam, nisi de hac speciali apparitione loqueretur, sed de alia forte, quæ mediis Angelis fieri solet in corporibus assumptis, vel per solam imaginariam aut sensibilem repræsentationem, non diceret Post hæc in terris visus est; multo enim ante legem datam fuerat illo modo in terris visus, et cum Abraham, Jacob, et aliis sanctis hominibus conversatus; loquitur ergo de singulari mysterio incarnationis, ut recte Nazian., orat. 36, quæ est 4 de Theologia, circa medium, et orat. trigesima nona, non longe a fine; Cyprian., libro secundo ad Quirinum, c. sexto; Chrys., homil. Quod Christus sit Deus, et hom. 5, de Incomprensibili Dei natura; Euseb., lib. 6 de Demonst., c. 19; August., 18 de Civit., c. 33; Lactant., lib. 4 de Vera relig., c. 13, ubi alia etiam adducit testimonia. Verum est Judæos non admittere hunc librum Baruch in canone Scripturarum; nos autem de fide supponimus esse librum canonicum, quod alio loco probandum est.

[ocr errors]
[ocr errors]

9. Locus Zachariæ, cap. 2.- Quarto arguitur ex aliis Prophetis; primum testimonium sit ex Zach. 2: Hæc dicit Dominus exercituum Post gloriam misit me ad gentes, quæ spoliaverunt vos et infra: Lauda, et lætare, filia Sion, quia ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus, et applicabuntur gentes multæ ad Dominum die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. Ubi Deus et Dominus exercituum missus dicitur a Deo exercituum, ad salvandas gentes, et congregandam Ecclesiam ex Judæis et gentibus. Est ergo apertus locus de divinitate Messiæ, ut recte ibi Hieron. et Euseb., lib. 2, de Demonst., cap. 2, demonst. 18, et lib. 5, cap. 25 et 26, lib. 6, cap. decimo septimo; Ambrosius, 2 de Fide, cap. 3; Augustinus, 20 de Civit., cap. ult.

10. Explicatur alius locus Zachariæ, c. 12. --Secundum testimonium sit ex eodem, cap. 12: Effundam super domum David, et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum; et aspicient ad me, quem confixerunt. Ubi verus Deus est qui loquitur, et promittit se

daturum spiritum suum; et tamen dicit se esse crucifigendum, ut bene exponit Cyprianus, lib. 2 Contra Judæos, cap. 20; et Euseb., lib. 8 de Demonst., 4; August., lib. 20 de Civit., cap. 30.

11. Tertium sit ex eodem, cap. 13, ubi in principio inquit: Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra. Et postea circa finem subdit: Quid sunt plage ista in medio manuum tuarum? et dicet: His plagatus sum in medio eorum qui diligebant me; quem locum notant ibi Hieronymus, Rupert., et alii expositores; et D. Thom., in id Psalm. 21, Foderunt manus meas.

12. Exponitur locus Mich., cap. ult.-Ultimum sumi potest ex Mich. 5: Et ex te egredietur mihi Dux (sermo est de Bethlehem) qui sit dominator in Israel; ubi clare est sermo de Christo et Messia, ut etiam Pharisæi Herodi responderunt, Matth. 1, et tamen de eodem statim subdit: Egressus ejus ab initio a diebus æternitatis, nimirum secundum divinitatem, et æternam generationem, ut eleganter ibi exponit Hieronymus, et Eusebius, libro septimo de Demonstration., capite quarto; dictio enim illa ab initio, proprie dicta, et præsertim conjuncta cum alia particula, a diebus æternitatis, significat existentiam sine principio; sicut Eccles. 24: Ab initio et ante sæcula creata sum. Ad hæc testimonia variis modis conantur respondere Judæi, sed non oportet in eis confutandis immorari, tum quia nihil afferunt verisimile aut probabile; tum etiam quia, ubi tot sunt testimonia Scripturarum, quæ se mutuo juvant et explicant, omnia simul consideranda, et proprietas verborum, quoad fieri possit, tenenda est; quibus observatis nullus tergiversari poterit, nisi aperte velit veritati resistere.

SECTIO IV.

Solvuntur objectiones.

4. Contra veritatem hanc objici possunt imprimis omnia quæ contra veram divinitatem Verbi divini Ariani solent objicere. Sed hæc cum in materia de Trinitate proprium locum habeant, non sunt a nobis pertractanda. Deinde illa etiam argumenta objici possunt, quæ probare contendunt non posse eumdem esse verum Deum et hominem, et consequenter cum Messias sit verus homo, non posse etiam esse verum Deum. Sed hæc attingunt mysterium ipsum incarnationis ac ejus modum; et ideo in quæst. 2 relinquenda sunt.

2. Objectio Judæorum. Unum ergo tantum video posse objici a Judæis ex Deuter. 14, ubi sic dicitur: Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis, sicut me, suscilabit tibi Dominus Deus tuus; quem Prophetam esse Christum interpretati sunt Petrus, et Stephan., Actor. 4 et 7; imo ad eum locum videtur allusisse Christus, cum dixit, Joan. 5: Si credidissetis Moysi, crederetis et mihi; de me esim ille scripsit, ut notavit Cyprianus, lib. 1 Contra Judæos, cap. 18. At vero ibi indicat Moyses Prophetam illum non esse futurum Deum, tum quia dicit sibi futurum similem, atque adeo purum hominem, sicut ipse erat; tum maxime quia subdit: Ipsum audies, ut pelisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando dizisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei; et ait Dominus: Bene omnia sunt locuti, Prophetam suscitabo eis similem tui, etc. Ergo ille Propheta non erat futurus Dominus Deus, nam populus petebat ne sibi Dominus loqueretur, ac Deus admittit petitionem, dicens se daturum Prophetam, et per illum locuturum. Respondetur ex Tertull., lib. 4 Contra Marcion., cap. 22; et Iren., lib. 3, cap. 12; Clem. Alex., lib. 1 Pædago., cap. 7; Justin., q. 101, ad gentes; et August., 16 contra Faust., cap. 15 et 18, ibi solum dici Prophetam illum futurum fuisse verum hominem, Prophetam, legislatorem, et mediatorem inter homines ac Deum, et ita similem Moysi et in natura et in officio; non vero oportet ut in omnibus aliis conditionibus futurus esset omnino similis, alias nec fuisset Redemptor, nec natus ex Virgine, nec in similibus perfectionibus Moysem superasset. Quamvis ergo ibi Moyses expresse non doceat Prophetam illum futurum Deum, quia rudis populus capax non erat tanti mysterii, non tamen hoc negat; nam quod postea significat, Deum per se populo non esse locuturum, sensus est, non locuturum eo modo quo antea, quasi per divinitatem ipsam, et signis, ac prodigiis illam indicantibus, sed locuturum humana voce per bumanam naturam ex eorum genere assumptam; quo non excluditur quin ille Propheta, Deus simul futurus esset et verus homo. Ex his ergo sufficienter ostensum relinquitur contra omnes incarnationis mysterium esse factum,

QUÆSTIO I.

DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS IN SEX ARTICULOS DIVISA.

Circa primum, tria consideranda occurrunt. Primo quidem de convenientia Incarnationis Christi. Secundo, de modo unionis Verbi incarnati. Tertio, de his quæ consequun tur ad hanc unionem.

Circa primum quæruntur sex.

Primo, utrum conveniens fuerit Deum incar

nari.

Secundo, utrum fuerit necessarium ad reparationem generis humani.

Tertio, utrum si non fuisset peccatum, Deus incarnatus fuisset.

Quarto, utrum principalius sit incarnatus ad tollendum originale peccatum quam actuale.

Quinto, utrum conveniens fuerit Deum incarnari a principio mundi.

Sexto, utrum ejus incarnatio differri debuerit usque in finem mundi.

ARTICULUS I.

Utrum conveniens fuerit Deum incarnari 1.

1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens Deum incarnari. Cum enim Deus ab æterno sit ipsa essentia bonitatis, sic optimum est ipsum esse sicut ab æterno fuit; sed Deus ab æterno fuit absque omni carne. Ergo convenientissimum est, ipsum non esse carni unitum. Non ergo fuit conveniens Deum incarnari.

2. Præterea, quæ sunt in infinitum distantia, inconvenienter junguntur ; sicut inconveniens junctura esset, si quis pingeret imaginem, in qua humano capiti cervix jungeretur equina; sed Deus et caro in infinitum distant, cum Deus sit simplicissimus, caro autem maxime composita, et præcipue humana. Ergo inconveniens fuit quod Deus carni uniretur huma

3. Præterea, sic distat corpus a summo Spiritu, sicut malitia a summa bonitate. Sed omnino inconveniens esset quod Deus, qui est

43, d. 1, q. 4, art. 3 et 4; Cont. gent., c. 40, 49, 53, 54 et 55. Et op. 2, c. 5 et 6; et opus. 3, cap. 207 et 208.

summa bonitas, malitiam assumeret. Ergo non fuit conveniens quod summus Spiritus increatus corpus assumeret.

4. Præterea, inconveniens est ut qui excedit magna, contineatur in minimo; et cui imminet cura magnorum, ad parca se transferat. Sed Deum, qui totius mundi curam gerit, tota rerum universitas capere non sufficit. Ergo videtur inconveniens quod intra corpusculum vagientis infantiæ lateat, cui parum putatur universitas; et tamdiu a sedibus suis absit ille Regnator, atque ad unum corpusculum totius cura mundi transferatur, ut Volusianus scribit ad Augustinum 1.

Sed contra, illud videtur esse convenientissimum, ut per visibilia monstrentur invisibilia Dei; ad hoc enim totus mundus est factus, ut patet per illud Apostoli, Romanorum 1: Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sed sicut Damascenus dicit in principio tertii libri 2: Per incarnationis mysterium monstratur simul bonitas, et sapientia, et sapientia, et justitia, et potentia Dei, vel virtus. Bonitas quidem, quoniam non despexit proprii plasmatis infirmitatem. Justitia vero, quoniam homine victo, non alio quam homine fecit cinci tyrannum, neque vi eripuit ex morte hominem. Sapientia vero, quoniam invenit difficillimi pretii decentissimam solutionem. Potentia rero sixe virtus infinita, quia nihil est majus quam Deum fieri hominem. Ergo conveniens fuit Deum incarnari.

1

Respondeo dicendum 3, quod unicuique rei conveniens est illud, quod competit sibi secundum rationem propriæ naturæ ; sicut homini conveniens est ratiocinari, quia hoc convenit sibi, in quantum est rationalis secundam naturam suam. Ipsa autem natura Dei est essentia bonitatis, ut patet per Dionysium, ▲ cap. de Divinis nominibus 1. Unde quicquid pertinet ad rationem boni, conveniens est Deo. Pertinet autem ad rationem boni, ut se aliis communicet, ut patet per Dionysium, 4 cap. de Divinis nominibus 5. Unde ad rationem summi boni pertinet, quod summo modo se creaturæ communicet; quod quidem maxime fit per hoc,

Epistol. 2, post med. illius, tom. 2 inter opera Aug.

2 Lib. 3 de Orthod. fid., c. 1, in medio illius. 33, d. 1, q. 1, art. 3, ad 3, et q. 2, art. 21,

et d. 4, q. 1, art. 1, q. 1.

4 A med. illius.

5 Circa princ.

quod naturam creatam sic sibi conjungit, ut una persona fiat ex tribus, scilicet, Verbo, anima et carne, sicut dicit Augustinus, 13 de Trinitate'. Unde manifestum est quod conveniens fuit Deum incarnari,

Ad primum ergo dicendum, quod Incarnationis mysterium non est impletum per hoc quod Deus sit aliquo modo a suo statu immutatus, in quo ab æterno fuit, sed per hoc quod noco modo se creaturæ univit, vel potius eam sibi. Est autem conveniens ut creatura, quæ secundum rationem sui mutabilis est, non semper eodem modo se habeat. Et ideo, sicut creatura incepit esse, cum prius non esset, ita convenienter, cum prius non esset unita Deo in persona, postmodum ei fuit unita.

Ad secundum dicendum, quod uniri Deo in unitate personæ, non fuit conveniens carni humanæ, secundum conditionem suæ naturæ, quia hoc erat supra dignitatem ipsius; conveniens tamen Deo secundum infinitam excellentiam bonitatis ejus, ut sibi eam uniret pro salute humana.

Ad tertium dicendum, quod quælibet alia conditio, secundum quam creatura quæcumque differt a Creatore, a Dei sapientia est instituta, et ad Dei bonitatem ordinata; Deus enim propter suam bonitatem, cum sit increatus, immobilis et incorporeus, produxit creaturas mobiles et corporeas. Et similiter malum pœnæ a Dei justitia est introductum propter gloriam Dei; malum vero culpæ committitur per recessum ab arte divina sapientia, et ab ordine divinæ bonitatis; et ideo Deo conveniens esse potuit assumere naturam creatam, mutabilem, corpoream, et pænalitati subjectam; non autem fuit ei conveniens assumere malum culpæ.

Ad quartum dicendum, quod sicut Augustinus respondet in epistola ad Volusianum 2, non habet hoc Christiana doctrina, quod ila sit Deus infusus carni humanæ, ut curam gubernandæ universitatis vel deseruerit vel amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam transtulerit ; hominum enim est iste sensus, nihil nisi corporea valentium cogitare. Deus autem non mole, sed virtute magnus est 3 ; unde magnitudo virtutis ejus nullas in angusto sentit angustias. Non est incredibile, si cerbum hominis transiens simul auditur a multis, et a sin

C. 17, non procul a prin., tom. 3. Infra q. 2, art. 1, et 3, d. 1, q, 1, art. 13. 2 Est ep. 3, aliquantulum a princip., tom. 2. In eadem epist., ante medium.

[merged small][ocr errors]

gulis totum, quod Verbum Dei permanens siand ubique sit totum. Unde nullum inconveaiens sequitur Deo incarnato.

COMMENTARIUS.

1. Conveniens late et generaliter sumptum, idem esse videtur quod bonum, qua significatione, quidquid est possibile, eo modo quo est, potest dici bonum et conveniens, vel actu, si reipsa existat, vel potentia, si solum quatenus possibile est consideretur; et hac significatione idem est quærere an aliquid sit conveniens, et an possibile sit, præsertim in Dei operibus, a quo nihil fieri potest, quod bonum non sit. Sed non videtur quæstio hæc de incarnatione hoc sensu a D. Thoma et Theologis disputari; hoc enim modo Deum assumere irrationalem naturam, vel similia opera facere, posset dici conveniens hoc ipso quod impossibile non sit. In proposito ergo proprius videtur dici conveniens, id quod expedit et decet, quodque non solum fieri non repugnat, verum etiam divinæ sapientiæ et bonitati consentaneum est; quo modo non dicetur conveniens Deum fieri leonem, quanquam possibile sit, atque adeo bonum, prout bonum cum ente convertitur.

2. Dubium.-Solutio. - Sed tunc occurrit dubium, quod a Cajetano positum est, cur D. Thomas quæstionem, quæ prior esse videbatur, omiserit, scilicet an incarnatio possibilis sit. Cujus rei duplicem causam reddit. Altera est, quia scientia supponit suum subjectum esse; incarnatio autem hujus materiæ subjectum est. Altera, quia probando incarnationem esse convenientem, probavit esse possibilem. Neutra tamen videtur facere satis; non quidem prior, quia tunc scientia supponit subjectum esse, quando vel per se notum est, vel in superiori scientia demonstratur; incarnationem autem esse, aut esse possibilem, neque est per se notum, neque demonstratum, sed solum creditum; oportuisset ergo hanc fidem et rationem ejus explicare. Theologia enim, cum sit suprema sapientia, non petit ab alia rationem subjecti sui, sed ipsamet illud sibi proponit, et prout potest, juxta materiæ qualitatem, illius rationem reddit, propter quam causam, licet totias Theologiæ subjectum Deus sit, idem nihilominus D. Thomas, 1 p., q. 2, quæsivit, an Deus sit. Et fere similem quæstionem de Trinitate disseruit in q. 32, art. 1. Posterior item ratio falso videtur fundamento niti, quia

XVII.

(ut statim ostendam) ratio, qua D. Thomas in hoc articulo utitur, non probat, sed supponit incarnationem esse possibilem, et, nisi id supponatur, illo discursu nihil effici posset. Existimo ergo ideo D. Thomam illam quæзtionem prætermisisse, quia ratione ostendere non potuit possibile esse Deum fieri hominem; poterat autem argumenta dissolvere, quæ contra fidem hujus mysterii objici solent, ut hoc saltem modo ostenderet illud non esse, vel saltem non probari impossibile. Quod quidem solvendo argumenta, quæ in hoc articulo proposuit, ex parte fecit, ut videbimus; integram vero et fusiorem de hac re disputationem merito hoc loco omittendam putavit, quia, nondum explicata ratione et intellecto modo hujus unionis inter Deum et hominem, difficultates, quæ ex illa nascuntur, neque satis intelligi poterant, neque dilucide expediri; quod tamen postea suo loco et tempore facillime fiet.

3. Probat igitur D. Thomas hoc mysterium fuisse conveniens duplici ratione. Prior est ex Damasceno desumpta, lib. 3, c. 1, quia in hoc opere divina bonitas, sapientia, justitia et omnipotentia innotescunt excellenti modo; quam rationem in sequenti disputatione latius expendemus. Posterior ratio nititur in natura et perfectione divinæ bonitatis, aliter tamen quam alia superior; in illa enim consideratur hoc opus, ut supponit hominis lapsum, et ad misericordiam pertinet. Quo pacto oriri dicitur ex divina bonitate, quæ non despexit proprii plasmatis infirmitatem; hic vero fundatur ratio in propria ratione ipsius bonitatis, et consideratur hoc opus solum, ut ad beneficentiam spectat. Summa rationis hæc est. Ad rationem boni pertinet, ut sese aliis communicet; ergo ad rationem summi boni, ut se summo modo communicet. Deus autem summum bonum est; ergo ad rationem Dei spectat se summo modo communicare; per incarnationem autem se summo modo communicat; pertinet ergo incarnatio ad rationem Dei, seu divinæ bonitatis; quod autem alicui convenit secundum rationem propriæ naturæ, est illi valde conveniens; ergo incarnatio Deo conveniens est.

4. Ubi primo observandum est D. Thomam absolute quæsiisse an incarnatio sit convcniens; in responsione vero addidisse esse convenientem Deo. Potest autem dici aliquid alicui conveniens, vel quia est illi commodum, vel quia est consentaneum virtuti, seu propensioni naturali ejus, quanquam ei nulla

3

« PredošláPokračovať »