Obrázky na stránke
PDF
ePub

Accommodatius esset exemplum de parte substantiali, quae advenit præexistenti supposito, quæ ita ei unitur, ut unum suppositum cum illo constituat, quia illi substantialiter unitur, et secundum hypostasim, quanquam exemplum non potest esse in omnibus simile; quia hujusmodi pars non tantum in persona, sed etiam in natura unitur; sed in hoc mysterio non est quærendum exemplum quod per omnia quadret; quia, si illud haberet, non esset singulare, ut Augustinus dixit.

---

20. Nodus propositus retexitur. In Christo nulla præcedit Verbi personalitas.-Exemplum. - Ad difficultatem ergo propositam, concedo hoc compositum, quod per hanc unionem fil, esse personam; nego tamen inde sequi esse aliam personam a persona Verbi. Et ad argumentum, quia illud compositum ut sic, est in re ipsa aliquo modo distinctum a persona Verbi, ratione alterius naturæ quam includit; ergo est distincta persona; respondetur in forma negando consequentiam, sed tantum sequitur esse camdem personam subsistentem in altera natura. Et ratio a priori est, quia id, quod formaliter constituit personam, non est natura, sed personalitas : hæc autem non multiplicatur in Christo, quamvis naturæ multiplicentur; et ideo nec persona multiplicari potest, quia in substantivis non fit multiplicatio, nisi forma constituens multiplicetur, ut latius traditur 1 part., quæst. 39. Et possumus a contrario sumere exemplum ex mysterio Trinitatis, in quo, licet Pater habeat aliam personalitatem a Filio, non tamen est alius Deus, sed est alia persona in eadem deitate subsistens, seu idem Deus in alia persona; et similiter, quando intelligimus, per æternam Filii generationem addi (nostro modo loquendi) divinitati personalitatem distinctam ab ea quam habet priorem origine generatione Filii, licet Filius genitus sit Deus, non tamen propterea alius Deus, sed alia persona, quæ est idem Deus. Sic ergo contingit e contrario in præsente mysterio; nam, licet persone Verbi adjungatur per unionem hypostaticam nova natura, et id, quod inde resultat, sit persona, non tamen est alia persona, sed eadem subsistens in alia natura; quia constitutivum formale personæ idem omnino semper manet.

21. Replica salisfit. — Quod si instetur et urgeatur argumentum, quia hoc compositum est persona, et hoc compositum est aliquo modo distinctum a Verbo componente; ergo est distincta persona; negatur consequentia,

quia (ut sophiste dicunt) variatur appellatio; distinguitur enim ratione alterius naturæ, non ratione personalitatis; solum ergo scquitur quod distinguatur in esse (ut sic dicam) individui alterius naturæ. Et eadem ratione falsæ sunt omnes illæ locutiones: In Christo est persona facta, aut temporalis, aut quæ non sit Verbum, quia his omnibus significatur, ipsam personam seu subsistentiam esse factam seu temporalem. Unde, licet compositum, ut sic, factum sit, quia natura humana et unitio ejus est facta, non tamen persona, quia illa simpliciter est increata. Maxime, quia illa persona, ut supponitur huic unioni, est completa, et per adventum humanitatis non completur in ratione personæ aut subsistentis, sed solum in ratione individui humani. Denique eodem modo respondendum est ad confirmationem, in qua dicitur personam compositam distingui a simplici; non enim oportet distingui in unitate persona, sed solum in pluralitate naturarum. Et hoc ipsum est, quod Patres et Theologi aliis verbis dicere solent, in Christo non esse alium et alium, esse lamen aliud et aliud, ut videre licet in D. Thoma hic, art. 3, ad 1, et infra, q. 16, art. 1, ubi latius explicabitur, quia priores termini significant distinctionem suppositorum, posteriores vero naturarum seu essentiarum.

22. Quid sit de ratione compositi. - Ad rationem dubitandi in principio positam respondetur, illa omnia ibi sumpta procedere in compositionibus aliis, in quibus componentia ex natura sua instituta sunt et ordinata ad componendum; in illis enim componentia se invicem perficiunt, et compositum est perfectius singulis componentibus, et ideo talis modus compositionis imperfectionem dicit; at vero in hac mirabili compositione Verbum non est natura sua ad hanc vel ad ullam aliam compositionem ordinatum; hoc enim repugnat Deo, ut 1 part., quæst. 3, demonstratur; tamen ex gratia sese accommodat ad componendum hunc hominem, in quo neque ipsum perficitur, sed humanitas; nec tamen a sua cadit perfectione, quia nec mutatur, nec aliquid sui esse seu perfectionis amittit, ut inferius latius explicabimus, disputatione sequenti. Ac propterea hoc compositum simpliciter seu intensive non est perfectius altero componentium, scilicet Verbo, quia illud est simpliciter infinitum, in se continens eminen ter quidquid perfectionis est in humanitate ; extensive autem includit formaliter aliquam perfectionem quam non includit solum Ver

bum. Ac denique codem modo, quamvis esse Verbi secundum se non resultet ex Verbo et humanitate, tamen esse hujus hominis ut sic ex unione utriusque resultat, ut explicatum est. Itaque de ratione compositionis seu compositi solum est, ut sit vere unum ex plurium rerum reali unione resultans. Et hæc ratio formalis compositionis non dicit imperfectionem in utroque componente, sed ad summum in altero. Aliæ vero conditiones, quæ ad compositionem requiri solent, et numerantur a Cajetan., 1 p., q. 3, art. 8, ut imperfectionem dicunt, non sunt de ratione compositionis ut sic; sine imperfectione vero accommodari possunt ad hoc mysterium, quia et Verbum aliquo modo se habet ut actus, et humanitas ut potentia, ut infra dicam, et in re distinguuntur ac conjunguntur in uno composito vere ac realiter uno. Sed oriebatur hic alia difficultas, quia compositum est sua componentia simul sumpta, Christus autem non est sua divinitas et humanitas. De qua locutione, an admittenda sit, dicemus infra, quæst. 16, art. 5.

interdum ratione naturæ, interdum ratione persone, si generaliter loquamur, et ideo ad tollendam ambiguitatem expedit addere illam determinationem, præsertim cum hæc denominatio persona compositæ non sumatur formaliter a sola humanitate, sed ab utroque extremo compositionis, ut conjunctis et unitis; et hoc maxime verum habet, si loquamur de Verbo, aut de Filio Dei, sub his, vel similibus nominibus, significantibus solum ipsam personam divinam secundum se. Si autem loquamur sub nomine Christi, quamvis idem dici possit, quia (ut dialectici loquuntur) subjecta stant materialiter, et ita Christus simpliciter dictus stat pro supposito, non est tamen omnino eadem ratio, nec tanta necessitas, quia nomen Christi formaliter significat ipsum compositum, et sæpe subjecta formaliter stant juxta exigentiam prædicatorum: exemplo facile declaratur. Nam si Petrus sit albus, recte posse dici videtur hoc album esse compositum ex hoc supposito et albedine, non tamen ita posset simpliciter dici Petrus compositus ex substantia sua et albedine. Sic ergo dici posset in proposito, ut in simili dubio sequenti dicemus.

SECTIO V.

vel increatum.

23. Dubium. - Utrum Christus possit simpliciter dici persona composita. —Quæret tandem aliquis an simpliciter et sine addito Christus, seu Verbum, possit nunc dici persona composita. Quæ interrogatio dupliciter Utrum terminus hujus unionis sit aliquid creatum intelligi potest. Primo, ex parte prædicati, id est, an hæc compositio simpliciter et sine ulla determinatione vel declaratione vocari possit, et de hoc sensu hactenus diximus, per se loquendo, et veritatem rei considerando, sine ulla limitatione, vel adjectione, illam esse veram compositionem, quanquam non displiceat consilium Cajetani, scilicet, addendum esse aliquid, quo perfectio ejus et excellentia significetur, ut esse ineffabilem, etc., ne similis aliis habeatur, quod fere semper a Patribus observatum est, et fortasse scholastici antiquiores nihil aliud docere voluerunt. Alius sensus illius interrogationis ex parte subjecti est, an Verbum, vel Christus simpliciter, et sine illa determinatione, in quantum homo, possit dici persona ineffabiliter composita; et in hoc sensu pendet responsio ad hanc interrogationem, ex iis quæ de communicatione idiomatum, in q. 16, dicenda sunt. Ideo nunc breviter solum dico, consultius et securius esse addere determinationem, quia Verbum secundum se non est persona composita, sed solum ut subsistit in humana natura, et cum illa componit hunc hominem. Item, quia hoc prædicatum potest convenire

1. Non est hoc loco disputandum cum lærelicis Arianis, qui affirmarunt Verbum esse personam creatam, ex quo plane fiebat terminum hujus unionis esse creatum. Contra hos enim in materia de Trinit. disputatur, et in superioribus dictum a nobis sufficienter est, quantum præsens materia postulabat. Certum ergo sit imprimis, personam Verbum increatam esse; secundo, illam personam increatam esse in qua utraque Christi natura subsistit, ut probant omnia quæ, sect. 3, contra Nest., dicta sunt. Præterea, quia non posset una persona esse utriusque nature divinæ et humanæ, nisi ratione increate subsistentiæ. Creata enim non potest terminare divinam naturam, quamvis e contrario increala possit humanam; hoc enim nec imperfectionem dicit, nec dependentiam in persona terminante, illud vero et imperfectionem et dependentiam dicit in natura terminata; tum etiam quia subsistentia creata nullam aliam naturam terminare potest, ut infra dicetur ; denique, quia natura divina non potest sejungi a suis connaturalibus subsistentiis, ne

que alium subsistendi modum acquirere, præter sibi intrinsecum et connaturalem sine mutatione. Ex quo fit primo, terminum, ad quem fit hæc unio utriusque naturæ, esse increatum; secundo, terminum resultantem ex hac unione esse compositum ex persona increata, et natura creata; quare merito con trovertitur creatus ne, an potius increatus dici debeat. Quidam enim ex discipulis D. Thomæ existimant esse increatum quid, tribuuntque Cajetan. infra, art. 7, ubi ait unitatem, quæ est inter naturam humanam et personam Filii Dei, non esse aliquid creatum, sed creatorem. Et rationem subdit, quia illud esse, in quo natura humana conjungitur Verbo Dei, increatum est, et ab illo habet hoc totum resultans, quod sit ens; ergo quod sit unum; ergo quod sit unum ens increatum. Et confirmari potest, quia hoc compositum non potest dici creatum, quia non est factum ex nihilo; ergo increatum. Aliis autem videtur potius dicendum esse illud compositum simpliciter creatum. Quod aperte sentit Cajetanus infra, art. 10, circa solutionem ad primum, dicens gratiam unionis quoad substantialem conjunctionem personalitatis cum natura, donum creatum esse. Et ratio esse potest, quia quidquid in tempore fit per veram realem actionem, creatum est; hujusmodi autem est hic terminus, ut per se patet. Aliis denique videtur nec creatum, nec increatum dicendum esse, sed ex utroque mistum, propter utrasque rationes factas. In hoc dubio prius explicabimus rem ipsam, deinde modum loquendi, in quo solo videtur esse posse dissensio inter Catholicos; nam, suppositis principiis fidei, res per se satis clara videtur, si supponamus dupliciter aliquid posse dici creatum. Primo, quia secundum se totum, et omnino est ex nihilo factum. Secundo, quia per veram actionem factum est, et incipere potest esse et desinere.

2. Dico ergo primo terminus hujus unionis non est creatus priori modo, id est, ex nihilo factus. Hoc sequitur evidenter ex principiis fidei, nam ille terminus est quoddam compositum ex Verbo increato, et humanitate creata; ergo non potest tale compositum ex nihilo produci, quia necessario supponit Verbum increatum.

3. Dico secundo terminus hujus unionis, id est, ex ea resultans, seu per eam productus, est quid factum in tempore per veram realem actionem, et hoc sensu quid creatum est. Hoc etiam adeo est evidens, ut a nemine

XVII.

negari possit, quia ille terminus, ut sic, est quoddam compositum ex Verbo et humanitate; sed hoc compositum nunc est, et antea non fuit; ergo est quid factum, atque adeo creatum in dicto sensu. Et confirmatur primo, quia hoc mysterium incarnationis factum est per veram et realem actionem et effectionem totius Trinitatis, ut est per se nolum. Ergo illa effectio habet aliquem terminum factum per cam, et dependentem ab illa. Ergo ille terminus non est increatus; repugnat enim increatum, ut sic, fieri et dependere. Est ergo creatum, sensu supra explicato. Confirmatur secundo, quia hoc compositum potest dissolvi, et ejus unitas, quæ ab ipsis componentibus distincta est, potest destrui; ergo.

4. Objectio. Responsio. Dices: si unum componentium creatum est, et alterum increatum, cur totum compositum, magis creatum quam increatum dicendum est ? Respondetur primo, quia compositum nou denominatur a partibus secundum se, sed prout unitis, seu ab unione earum, vel ab unitate quæ inde resultat. Secundo, quia increatum includit negationem omnis efficientiæ, seu dependentiæ, quam creatum affirmat. Sicut homo, quamvis corpore et spiritu constet, corporeus nihilominus simpliciter dicitur, et non spiritus, quia spiritus includit negationem materiæ; el in exemplo quo Cajetanus utitur, si anima vel materia essent æterna, in tempore vero unirentur ad componendum hominem, talis homo simpliciter esset temporalis, et factus in tempore, licet partes secundum se essent æternæ.

5. Responsio ad argumenta. - Et ex his facile solvuntur fundamenta aliarum opinionum. Prima enim opinio, aut saltem Cajetanus, qui pro illa refertur, non consideravit terminum adæquate resultantem ex unione, nec loqui videtur de illo composito, quod proxime constat ex Verbo et humanitate, sed consideravit solum unionem duarum naturarum in subsistentia Verbi tanquam in quodam tertio, et illam subsistentiam vocavit unitatem, in qua uniuntur illa extrema, quæ subsistentia sine dubio increata est; sed non est terminus productus per hanc unionem, sed est terminus terminans humanitatem, ut sæpe dictum est. Unde improprie dicitur esse unitas eorum quæ in ipsa uniuntur, seu unitas totius Christi. Nam unitas illius subsistentiæ est omnino simplex; unitas vero Christi est per compositionem secundum subsistentiam, ut Concilia loquuntur. Uude, si non sit

21

sermo de illa subsistentia secundum se, sed prout composita, sic non est terminus in quo uniuntur naturæ; sed est quid compositum ex illo termino, et ex utraque natura; et ut sic dicimus esse terminum resultantem ex hac unione, atque adeo factum et creatum dicto sensu. Et ad argumentum Cajetani, si contra hunc sensum fiat, scilicet, quia illud esse, in quo uniuntur naturæ, est increatum, respondetur facile, licet subsistentia Verbi increata sit, tamen non totum esse existentiæ hujus compositi esse increatum; componitur enim ex entitate creata humanitatis, et subsistentia increata Verbi, et ideo totum compositum non est increatum, sed aliquo modo creatum, ut dictum est. Haberet tamen argumentum illud nonnullam difficultatem, si humanitas creata Christi nullam haberet existentiam creatam, sed per ipsum esse increatum Verbi existeret. Sed nihilominus etiam in ea sententia solvendum esset argumentum; neque enim ipsa humanitas dici potest increata, etiam ab iis auctoribus qui dicunt ipsam existere per solam existentiam increatam, quia, secundum eos, includit entitatem essentiæ, quæ creata est. Eamdem autem includit ipsum compositum, quod est terminus unionis, et ideo non sequitur ipsum esse increatum propter existentiam increatam. Et cum Cajetanus inquit unum nihil addere supra ens, dicendum esset, consequenter loquendo, in ejus sententia de existentia humanitatis, ens includere entitatem essentia et existentiæ; et unum, utramque entitatem includere; et hoc satis esse ut, si altera earum entitatum sit creata, unitas ex eis resultans creata sit, etiam si demus unum nihil addere supra ens, ut utramque simul entitatem includit. Reliqua fundamenta aliarum opinionum solum confirmant conclusiones positas.

6. Ens quomodo in creatum et in increatum dividatur. — Ex his vero obiter colligitur, si ens creatum sumatur priori modo, scilicet, quod est productum ex nihilo, sic non omne ens posse dici creatum vel increatum, nec divisionem illam esse adæquatam; datur enim aliquod ens quod increatum non est, nec creatum illo modo, et hoc sensu verum dicebat tertia sententia. Creatum ergo quod immediate opponitur increato, ut fiat ad quata divisio entis, sumi debet posteriori modo, scilicet pro ente facto et dependente, etiam si non omnino ex nihilo fiat. Verum est omne hujusmodi ens includere aliquid

factum ex nihilo. Verum est etiam extra hoc mysterium omne ens creatum uno modo, esse creatum vel creabile alio modo, quia extra hoc mysterium nullum est ens in cujus constitutionem seu compositionem Deus ipse ingrediatur.

7. Christus quomodo dici possit persona creata, vel increata. - Hactenus explicata res est. Jam de modo loquendi inquiri potest, an persona Christi vel unitas ejus dicenda sit creata. vel increata. In quo dicendum est breviter, sub his nominibus, et sub omnibus similibus, quæ significant ipsam personam divinam secundum se, ut est nomen Verbi et Filii Dei, sub his, inquam, nominibus dicendam esse personam increatam ; quia, ut sic, non significatur illa persona, ut est terminus resultans per unionem; sed potius ut est terminus præsuppositus unioni, et ad quem fit unio; et illa persona est increata. Sed quæri potest rursus an sub nomine Christi, et similibus, possit dici illum esse quid creatum. Hoc tamen spectat ad quæst. 16. Nunc breviter respondetur, si subjectum stet formaliter pro toto composito, et creatum sufficienter explicetur juxta supra dicta, sic vere esse quid creatum, quo sensu ab omnibus sine controversia admittitur illa propositio: Christus, in quantum homo, est creatura. An vero opor teat semper addere hanc determinationem ex parte subjecti, in citato loco dicetur.

ARTICULUS VII.

Utrum unio naturæ divinæ et humanæ sit aliquid creatum1.

1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod unio naturæ divinæ et humanæ non sit aliquid creatum. Nil enim creatum in Deo potest esse; quia quidquid est in Deo, Deus est. Sed unio est in Deo, quia ipse Deus est humanæ naturæ unitus. Ergo videtur quod unio non sit aliquid creatum.

2. Præterea, finis est potissimum in unoquoque. Sed finis unionis est divina hypostasis, sive persona ad quam terminata est unio. Er · go videtur quod hujusmodi unio maxime debeat judicari secundum conditionem divinæ hypos tasis, quæ non est aliquid crealum. Ergo ne ipsa unio est aliquid creatum.

Infr., art. 8, corp., et 3, d. 2, q. 3, art. 2, q. 3, et d. 5, q. 1, art. 1, q. 1, et d. 7, q. 2, art. 1, et 4 cont., c. 39 et 41.

H

3. Præterea, propter quod unumquodque tale, et illud magis, ut dicit Philosophus. Sed komo dicitur esse creator propter unionem. Ergo multo magis ipsa unio non est aliquid creatum, sed creator.

Sed contra, omne, quod incipit esse ex tempore, est creatum. Sed unio illa ab æterno non fuit, sed incepit esse ex tempore. Ergo unio est aliquid creatum.

Respondeo dicendum, quod unio, de qua loquimur, est relatio quædam, quæ consideratur inter divinam naturam et humanam, secundum quod conveniunt in una persona Filii Dei. Sicut autem in prima parte dictum est 2, omnis relatio, que consideratur inter Deum et creaturam, realiter quidem est in creatura (per cujus mutationem talis relatio innascitur), non autem est realiter in Deo, sed secundum rationem tantum, quia non innascitur secundum mutationem Dei. Sic ergo dicendum est, quod hæc unio, de qua loquimur, non est in Deo realiter, sed secundum rationem tantum in humana autem natura, quæ creatura quædam est, realiter est; et ideo oportet dicere quod sit quiddam creatum.

Ad primum ergo dicendum, quod hæc unio non est in Deo realiter, sed secundum rationem tantum, dicitur enim Deus unitus creaturæ, ex hoc quod creatura est realiter unita Deo absque ejus mutatione.

Ad secundum dicendum, quod ratio relatioRis sicut et motus dependet ex fine vel termino, sed esse ejus dependet a subjecto. Et quia unio talis non habet esse reale, nisi in natura creata (ut dictum est 3), consequens est quod habeat esse creatum.

Ad tertium dicendum, quod homo dicitur creator, et est Deus propter unionem, in quantum terminatur ad hypostasim divinam; non tamen sequitur quod ipsa unio sit creator, vel Deus; quia quod aliquid dicatur creatum, hoc magis respicit esse ipsius quam rationem.

COMMENTARIUS.

4. Ad intelligendum tam hunc articulum. quam sequentes, quid ista vox unio significet, explicandum est; interdum enim est nomen, interdum verbum quod conjungere vel copulare significat, et hoc modo significat aliquam actionem ut exercitam. D. Thomas

1 Post., text. 5, non longe a fine, tom. 1. 2 Q. 13, art. 7. In corp. art.

autem hoc loco illa voce utitur, prout nomen est, et sic dicit significare relationem; et quamvis fortasse interdum alias habeat significationes, ut in sequenti disputatione dicetur, tamen ab ipso D. Thoma in sola illa usurpatur, et juxta illam explicandi sunt tam bic articulus, quam sequentes.

2. Respondet igitur, unionem hanc in humanitate esse aliquid creatum, quia est relatio realis ad Verbum; in Verbo autem nihil esse creatum, quia est sola relatio rationis. Supponit enim D. Thomas, ex doctrina tradita 1 p., q. 13, Deum non referri realiter ad creaturas, quamvis creaturæ realiter referantur ad Deum; non enim est capax talium relationum, quia nullum esse reale etiam relativum potest esse in Deo novum, vel a creatura dependens. Unum vero manet in hac littera obscurum, an, scilicet, D. Thomas docere voluerit, nihil aliud creatum denuo fieri in humanitate per actionem uniendi præter hanc relationem, aut si hoc non intendit, cur solius relationis meminerit. Sed hoc late tractandum est disp. scq. Nunc breviter dicendum, non esse mentem D. Thomæ excludere omne aliud præter relationem in humanitate factum per actionem unitivam, quia neque illa actio potest proxime et formaliter tendere ad relationem, cum ad relationem non sit per se actio aut motus; neque illa relatio esse potest sine fundamento creato distincto aliquo modo ab humanitate, illique superaddito. Nam sola humanitas per se non est sufficiens fundamentum, quia ex illa non resultat statim relatio, etiamsi Verbum, quod est terminus, existens supponatur; oportet ergo ut aliquid fiat in humanitate, per quod ipsa mutetur, et ex quo resultet relatio; illud autem nihil aliud est quam ipsa substantialis unio humanitatis ad Verbum; quia ergo D. Thomas de hac unione seu substantiali conjunctione articulo præcedenti jam disputaverat, hic solum de relatione quæsivit, et ideo de sola illa in hoc articulo mentionem facit.

3. Argumentum secundum ( omisso primo, quia clarum est) hujusmodi est: Verbum est finis hujusmodi unionis, quia ad Verbum terminata est unio, et ideo habet rationem finis; ergo unio magis sequitur conditionem Verbi quam humanæ naturæ, quia finis est potissimum in unaquaque re; ergo potius est increata, sicut Verbum, quam creata, sicut hnmana natura. Respondet negando primam consequentiam, quia relatio, licet speciem

« PredošláPokračovať »