Obrázky na stránke
PDF
ePub

catione ipsius rei, et illi uniri nihil aliud est quam illam modificare actualiter. Unde, quamvis possit res conservari a parte rei sine tali modo, destruendo illum, tamen non potest ille modus conservari in rerum natura, quin actu afficiat et sit conjunctus illi rei cujus est modus, ut videre est in figura, sessione, et omnibus similibus. Et in hoc differt hic modus a qualitate, vel alia re omnino realiter distincta, quæ non ita essentialiter requirit actualem conjunctionem cum alia. Quod est manifestum signum, hujusmodi actualem conjunctionem esse modum superadditum rei quæ alteri distinctæ unitur, cum dependentia ab illa, et aliqua mutatione sui; in ipso vero modo non esse aliquid illi superadditum, sed esse intrinsecam essentiam ejus. Et per hæc patet responsio ad ultimam partem; negatur enim consequentia, quia subsistentia connaturalis et propria non est omnino res distincta a natura, sed modus ejus, per sese illam afficiens actualiter; subsistentia autem Verbi est res omnino ab humanitate distincta, ut per se constat. Aliæ difficultates hic tangi poterant, videlicet, an hic modus sit naturalis vel supernaturalis, materialis vel spiritualis, divisibilis vel indivisibilis; sed in sequentibus disputationibus occurrent propria loca, in quibus hæc commodius tractabuntur.

10. Dubiola aliquot enodantur. - Primum. -Prima opinio. Ex his facile definiri possunt nonnulla dubia ad præsentem quæstionem spectantia. Unum est, quis sit terminus formalis hujus actionis seu incarnationis; disputatione enim præcedente explicuimus terminum integrum, quem philosophi appellant terminum ut quod, seu qui fit, quem diximus esse compositum ex Verbo et humanitate. Nunc ergo explicandum superest qui horum sit terminus formalis, seu ut quo. Quidam enim existimant esse Verbum ipsum. Quæ sententia tribui potest Capreolo, in 3, d. 5, q. 1, ubi nullum alium assignat terminum præter Verbum; unde potius videtur loqui de termino humanitatis, prout unitæ Verbo ad subsistendum, quam de termino actionis unitivæ. Et re vera de eodem loquitur Cajetanus hic, art. 8, quando, in fine ejus, Verbum appellat terminum ad quem assumptionis; sicut etiam D. Thom. ibi insinuat illum loquendi modum, quia Verbum assumit naturam ad se, id est, ut eam suam faciat; sed nunc non hoc modo loquimur de termino ad quem, sed in ordine ad incarnationem, ut est realis et physica actio; et in hoc sensu

nullum pro illa sententia auctorem invenio. Probari autem potest primo, quia ille est terminus formalis alicujus actionis, qui est præcipuus, et per modum actus, atque adeo maxime intentus in termino totali; sed hæc omnia conveniunt Verbo potius quam humanitati; ergo Verbum, seu subsistentia Verbi est terminus formalis hujus actionis. Major ex philosophia constat; minor declaratur, nam in Christo, ut ex Verbo et humanitate componitur, Verbum est id quod principalius ac dignius est, ut per se constat. Deinde subsistentia Verbi comparatur ad humanitatem ut actus ejus; illam enim perficit, ejusque dependentiam terminat, et ideo per modum actus se habet respectu illius. Denique, quod maxime intenditur per hanc unionem est, quod divina persona humanitati communicetur, et quod hic homo sit Deus ; ergo Verbum non secundum se, sed ut elevans ac perficiens humanitatem, est terminus maxime intentus per hanc unionem. Et confirmatur primo, exemplo resurrectionis, quæ consistit in unione animæ ad corpus, in qua unione formalis terminus est anima, qua unitur corpori ut illud actuet, et ut illi suum subsistere communicet, ut multi volunt; ergo, pari ratione, in hac unione terminus formalis erit Verbum divinum, quatenus suam subsistentiam communicat humanitati. Tandem confirmari potest ex ipso nomine Christus, quod unctum significat; unde de formali significat unguentum quo unclus est; est autem Christus unctus oleo divinæ personæ seu subsistentiæ; ergo de formali significat subsistentiam Verbi; hæc ergo est formalis terminus hujus unionis.

11. Secunda opinio.- Secunda opinio esse potest, formalem terminum esse humanitatem. Quæ suadetur primo, quia ille est terminus formalis actionis, quo formaliter constituitur totalis terminus ejusdem actionis, ut talis est; sed terminus totalis hujus actionis constituitur formaliter humanitate; ergo hæc est formalis terminus hujus actionis. Minor probatur, nam terminus integer hujus actionis est Christus, ut est hic homo; hic autem homo formaliter constituitur hac humanitate. Unde natura integra dici solet a Metaphysicis forma totius respectu suppositi, quod comparatione illius quasi materialiter se habet. Et confirmatur ac declaratur; nam formalis terminus non est attendendus ex eo, quod in re principalius est, aut æqualius; nam cum calidum fit, in re quid principalius

est subjectum caloris quam calor, et nihilominus non est terminus formalis calefactionis. Neque etiam est attendendus ex intentione extrinseca agentis, sed ex intentione (ut sic dicam) intrinseca ipsius actionis. Sed in hac actione, quod intrinsece et per se intenditur, est, ut Deus fiat homo; hæc ergo actio ex natura sua supponit Deum, et induit illum humanitate; est ergo humanitas formalis terminus ejus. Quod potest declarari exemplo actionis, qua homo vestem induit; nam, licet adæquate terminetur ad vestitum esse, et in ipso composito ex homine et veste præcipuum sit homo, tamen, quia ipse supponitur actioni, et vestis est quæ illi adjungitur, ideo formalis terminus illius actionis est vestis, non secundum se, sed ut actu induens, et quasi informans hominem. Tandem confirmatur, quia Verbum sccundum se non est terminus formalis, ut per se constat, nec per aliquid quod ipsi addatur, quia hoc nihil est præter humanitatem; unde nec Verbum ut unitum potest habere rationem termini formalis, quia illa reduplicatio, ut unitum, nihil addit Verbo ipsi in se, nisi vel relationem rationis, quæ non potest esse terminus actionis realis, vel denominationem ab unione, quæ est in humanitate; denominatio autem non potest esse terminus formalis actionis realis, nisi ratione formæ denominantis ; ergo formalis terminus potius erit humanitas, a qua Verbum denominatur humanatum, quod est esse humanitati conjunctum.

12. Tertia opinio.-Tertia opinio esse potest, nec Verbum, nec humanitatem esse proprie terminum formalem hujus actionis, sed modum illum unionis, qui in humanitate fit, ut Verbo copuletur; quæ merito tribui potest Scoto, in 3, d. 11, q. 1; Durand., d. 5, quæst. 2, et aliis, qui hoc sensu aiunt hanc actionem terminari ad relationem, nam re vera non loquuntur de relatione prædicamentali, sed transcendentali. Ratio reddi potest, quia terminus formalis actionis non supponitur actioni, sed est natura posterior ipsa; sed Verbum et humanitas supponuntur huic actioni, modus autem non supponitur, sed per illam resultat. Major constat, quia actio, cum sit quoddam fieri, formaliter terminatur ad id quod proxime per illam fit; quod autem supponitur actioni, non fit per illam ; quod vero fit per illam, est ordine naturæ posterius illa. Unde etiam fit ut, tam humanitas, quam Verbum, possint esse sine illa actione, modus autem unionis non possit esse sine illa

actione; terminus autem formalis est ille qui proxime et immediate pendet ab actione. Denique, quod Verbum non sit formalis terminus, satis probatum videtur in secunda opinione; quod autem humanitas non sit terminus, patet, quia est proximum subjectum in quo, et ex quo fit.

13. Non verbum, non humanitas, sed unio nis modus est incarnationis terminus formalis. In hoc nihil potest certa ratione definiri, nisi prius inter disputantes conveniat quid nomine termini formalis significetur; nam, si unus per terminum formalem intelliligat id quod præcipuum est, et maxime actuale in toto composito, quod est terminus totalis; alius vero contendat terminum formalem esse qui constituit totalem terminum in tali esse specifico; alius denique affirmet formalem terminum esse id quod, abstracte ac præcise sumptum, denuo fit, different quidem in forma loquendi, et in significatione vocis, tamen in re non sibi contradicent. Et hoc modo videntur procedere opiniones recitatæ, quæ solum differunt, quia in definiendo termino formali non conveniunt; ejus autem definitio magis ex usu vocis, quam ex aliis principiis pendet. Et ideo tertia opinio simpliciter videtur probabilior, quia revera terminus formalis actionis ut sic, est id quod proxime per illam inducitur, et fit in rerum natura; hic enim est usus hujus vocis, ut ex omnibus philosophis constat, et ex ipsa ratione termini, quæ in hoc consistit ut ad ipsum tendat actio; actio autem maxime tendit ad id quod per ipsam proxime fit. Atque hoc censeo esse simpliciter verum; si quis autem velit omnibus satisfacere, potest sub distinctis considerationibus varios terminos formales assignare; considerando enim hanc actionem sub ratione divinæ communicationis, sic divina subsistentia potest dici formalis terminus ejus, non secundum se, sed ut communicata humanæ naturæ, et ut illam maxime perficiens. Si vero consideretur ut est humanatio Dei, sic formalis terminus est humanitas, non secundum se, sed ut conjuncta Verbo; unde nunquam potest ab hoc formali termino unio separari, saltem ut conditio necessaria, ut per humanitatem formaliter Deus homo constituatur. Si autem illa actio solum consideretur ut est unitio quædam talium extremorum, ex qua hoc compositum Deus homo resultat, ejus formalis terminus est modus unionis in facto esse sumptus. Et hæc ultima consideratio est maxime physica,

magisque absoluta respectu hujus actionis. 14. Secunda dubitatio de termino a quo incarnationis.—Prima opinio Cajetani. - Rejicitur.-Secunda dubitatio est, quam Cajetanus movet hic, art. 8, scilicet, quis sit terminus a quo hujus actionis; in qua ipse docet terminum a quo esse humanitatem ipsam, et putat esse sententiam D. Thomæ, quoniam ibi vocat humanitatem terminum assumptionis; non est autem terminus ad quem; erit ergo terminus a quo. Et probatur, quia terminus a quo supponitur actioni; sed hic nihil supponitur nisi Verbum et humanitas; Verbum autem non est terminus a quo, ut per se constat; erit ergo humanitas. Sed hæc opinio merito rejicitur, etiam ab aliis discipulis D. Thomæ, quia humanitas, ut supra vidimus, potius est subjectum hujus actionis, sicut est in generatione materia, præter quam Aristoteles, in Philosophia, alium terminum a quo illius actionis et inquisivit et docuit. Deinde est hic eadem ratio, quia terminus a quo, non manet, imo est incompossibilis cum termino ad quem; humanitas autem non est incompossibilis cum termino ad quem hujus unionis, sed sub illo manet, et per illum afficitur et perficitur. Nec D. Thomas ibi vocat humanitatem terminum actionis, sed solum dicit, naturam humanam significari ut in termino assumptionis, cum dicitur Deus factus homo; esse autem in termino, assumptionis non est esse terminum a quo talis actionis, sed potius est esse aliquid manens in termino integro resultante ex assumptione. Dicit præterea D. Thomas, nomine assumptionis indicari terminum a quo et ad quem talis actionis, quia assumptio (inquit), quasi ab alio ad se sumptio; non tamen declarat quis sit terminus a quo in hac assumptione; neque ex illis verbis colligi potest quod sit humanitas, sed potius aliquid aliud ab humanitate, a quo ipsa sumatur. Ratio etiam facta pro illa sententia ex dicendis facile expedietur.

15. Secunda opinio. Objectio. - Solutio. -Probabilis judicatur hæc opinio, non tamen amplectitur.Secunda sententia est, terminum a quo hujus actionis fuisse subsistentiam creatam humanæ naturæ. Quam opinionem significare videtur D. Thom. citatis verbis: Assumptio est ab alio ad se sumptio, et per illam particulam ab alio, ait indicari terminum a quo; constat autem naturam humanam Christi non esse assumptam ab alio, nisi a proprio supposito, non in quo fuit, sed in quo futura esset, nisi assumeretur. Et ratione

probatur, quia terminus a quo est qui formaliter excluditur per terminum ad quem; sed subsistentia propria formaliter excluditur per unionem hypostaticam; ergo. Quod si objicias, quia subsistentia propria nunquam fuit in illa humanitate; terminus autem a quo debet præcedere, ut sumebat præcedens opinio. Respondetur non oportere terminum a quo, actu præcedere, seu præextitisse, sed satis esse quod existeret, nisi talis actio interveniret, per quam impediretur. Et hic modus dicendi est probabilis, nam cum terminus a quo possit dupliciter assignari, scilicet, positive, et privative seu negative, si in præsente est positive assignandus, nullus alius excogitari potest. Sed nihilominus verius et proprius dicitur hanc actionem non habuisse terminum a quo positivum; non est enim hoc de ratione omnis actionis, vel mutationis, sed interdum fit ex subjecto in subjectum. interdum vero ex non subjecto in subjectum (ut Aristotelis terminis utar). Non fit autem proprie actio vel mutatio ex termino positive opposito, nisi quando actu et realiter talis terminus præcessit in eodem subjecto; si enim aqua a principio creetur calida, non dicetur proprie ex frigida factam fuisse calidam; neque aqua, si creata sit aut genita in superiori regione aeris, dicetur ex inferiori loco in eo fuisse constituta; neque homo creatus in magna quantitate dicetur ex parvo factus esse magnus, solum quia terminus a quo positivus non præcessit; nam inde fit ut non sit ab illo facta mutatio; sic ergo in præsente non est a persona creata facta assumptio, cum illa non præcesserit. Unde, cum D. Thomas ait assumptionem esse ab alio, non est necesse intelligi ab alia persona, aut ab alio termino positivo, sed ab alio statu, seu termino, saltem privativo vel negativo. Cum autem dicitur terminus a quo formaliter excludi per terminum ad quem, ut quasi adæquate explicetur ratio termini a quo, intelligendum est non tantum aptitudine, sed actualiter, quia non est satis ut terminus ad quem natura sua ap tus sit ad expellendum terminum a quo, vel ut illum impediat, sed oportet ut actu illum expellat a subjecto, in quo ante erat.

16. Tertia opinio. Tertia ergo sententia est, termiuum a quo in præsente actione solum esse privativum, seu negativum, illumque esse carentiam ipsius termini ad quem ; sic enim Aristoteles, 1 Physicor., dixit terminum a quo generationis esse privationem for. mæ quæ per generationem inducitur; unde,

si consideremus hanc actionem, quatenus per illam humanitas unitur Verbo, terminus a quo illius erit carentia talis unionis, quia ex vi hujus actionis humanitas ex non unita fit unita Verbo. Si vero consideretur hæc actio, quatenus per illam communicatur Christo subsistentia divina, terminus a quo illius erit carentia subsistentiæ divinæ, nam humanitas Christi ex non habente divinam subsistentiam per hanc actionem fit habens illam. Si denique talis actio consideretur, ut per eam humanitas quodammodo communicatur Verbo, et fit Deus homo, terminus a quo illius est, Deum non esse hominem. Fundamentum hujus sententiæ est, quia, exclusis aliis, nullus præter hunc relinquitur terminus a quo, qui assignari possit; et hic est maxime proportionatus huic actioni. 17. Objectio.

[ocr errors]

Prima responsio.- Improbatur. Responsio satisfaciens objectioni. Sed superest solvenda eadem objectio, quæ contra præcedentem sententiam facta est; nam hic terminus re ipsa non præcessit in humana Christi natura, nunquam enim caruit unione ad Verbum; diximus autem hanc conditionem esse requisitam in termino a quo positivo; erit ergo eadem ratione necessaria in termino a quo privativo. Responderi potest primo, illam carentiam unionis humanitatis ad Verbum re vera tempore antecessisse ipsam unionem; nam ante instans incarnationis toto tempore præcedente humanitas Christi non fuit unita Verbo. Nec vero necesse est ut illo etiam priori tempore extiterit humanitas, sed satis est quod non fuerit unita, sive extiterit, sive non; ita enim anima rationalis per hominis generationem unitur corpori, cui antea non erat unita, sicut per resurrectionem, quamvis in resurrectione supponatur existens, non vero in generatione. Unde, juxta hunc respondendi modum hic terminus a quo non est assignandus per modum privationis, sed tantum per modum simplicis negationis, nisi forte respectu materiæ primæ, nam privatio cum sit carentia in subjecto, re vera non est, nisi quando subjectum est actu carens forma; humanitas vero vel anima Christi nunquam hoc modo extiterunt; materia autem corporis ejus prius tempore extitit carens unione ad Verbum. Nec videtur hic modus dicendi alienus ab usitato more loquendi; aer enim, si a principio creetur lucidus, non dicetur ex tenebroso factus lucidus, quia nunquam tenebrosus fuit; dicetur tamen ex non

lucido factus lucidus, quia priori tempore, quo non extitit, etiam non fuit lucidus. Sed hæc responsio, licet considerando res, prout factæ sunt, satisfacere videatur, tamen abso-lute et secundum se, et in omni eventu rem considerando, non satisfacit adæquate, quia simpliciter non est necessarium ut terminus a quo, etiam negative sumptus, tempore præcedat actionem; fingamus enim (quod mihi probabilius est fuisse possibile) animam Christi ab æterno assumptam et unitam Verbo, tunc illa actio eumdem haberet terminum a quo, quem nunc habet; et tamen negatio unionis non antecessisset duratione illam actionem. Item tunc anima simpliciter esset producta ex nihilo, quia esset creata, quamvis nihilum non antecessisset duratione creationem; ergo non est de ratione termini a quo negativi, ut tempore antecedat actionem. Dicendum est ergo sufficere ut carentia termini ad quem ordine rationis seu naturæ antecedat, et quod in re ipsa extitisset suo modo, nisi per talem actionem exclusus fuisset.

18. Insurgit alia difficultas. Satisfit illi.— Sed tunc superest ut aliquam rationem differentiæ reddamus inter terminum positivum et negativum, nam in illo diximus, necessarium esse ut tempore præcesserit, quod. tamen nunc negamus in termino negativo. Et augetur difficultas, nam, quod non est, non potest dici prius natura præcedere; nam esse prius natura supponit esse; sed illa negatio non est necesse ut prius duratione suo modo sit; neque etiam quod aliquando fuerit; ergo neque etiam necessarium est, ut ordine naturæ præcesserit. Et eadem ratione dici non potest, quod in instanti incarnationis, prius natura fuit illa humanitas non unita, quam unita, quia in illo signo fuit non unita; quia in illo instanti pro nullo signo fuit non unita; non enim possunt duo contradictoria de eodem pro eodem instanti verificari, solum propter diversa signa naturæ. Respondetur, ab hoc ultimo incipiendo, negationem non dici ordine naturæ præcedere secundum actualem existentiam, quam suo modo habere potest, ut argumentum supponere videtur, sed solum secundum ordinem, aut præcisionem mentis, quia, nimirum, humanitas prius natura intelligi potest existens quam unita; et ut sic intellecta, antequam intelligatur in ea facta aliqua mutatio, vel actio, non intelligitur ab illa humanitate exclusa negatio unionis hypostaticæ aut subsistentiæ in

create; et ideo humanitas in illo priori sic concipitur, ac si careret unione, non conceptu negativo, qui falsus esset, sed conceptu præcisivo, in quo non est falsitas; statim vero ac in secundo signo naturæ intelligitur fieri unio in tali natura, intelligitur etiam excludi carentia unionis. Et hoc satis est ad rationem termini a quo privativi. Et hinc assignatur differentia inter hunc terminum privativum et positivum, quia terminus positivus, si non præcedit secundum durationem, neque secundum naturæ ordinem, neque secundum quamcumque præcisionem intellectus antecedet, quia in illo priori, quando concipitur humanitas ante incarnationem, quamvis præcise concipiatur sine subsistentia increata, non tamen concipitur cum subsistentia creata, sed ut prior utraque, tam propria quam aliena, id est, ut præscindens ab utraque, et ideo tunc nulla relinquitur antecessio in termino positivo, quæ ad rationem termini a quo sufficiat; relinquitur autem in termino privativo.

19. Dubium de fundamento proximo, ex quo relatio unionis inter Verbum et humanitatem resultat.― Tertia dubitatio, quæ expeditur ex dictis, est, quodnam sit fundamentum proximum, ex quo resultat relatio unionis inter humanitatem et Verbum. In qua Scotus et Durandus, locis supra citatis, nullum fundamentum ad hanc relationem requirunt, præter ipsam humanitatem, quia non putant hanc relationem resultare ex aliquo fundamento posito termino, sed per se ac directe fieri per actionem positivam. At vero Cajetanus dicit fundamentum hujus relationis esse unitatem subsistentiæ utriusque naturæ, quia in omni relatione unionis fundamentum relationis est illud, in quo extrema conveniunt. Sed imprimis considerandum est (quod sæpe dixi) hos auctores, licet verbis inter se pugnent, tamen re vera non loqui de eadem re; et, si quæ est inter eos contradictio, non tam esse in explicando fundamento relationis, quam in ponenda vel auferenda vera relatione prædicamentali. Scotus ergo et Durandus loquuntur de ipso modo unionis substantiali, qui proxime intercedit inter humanitatem et Verbum, et hune vocant relationem propter habitudinem transcendentalem, quam habet ad Verbum, cum actuali dependentia ab illo tanquam a suo termino. Et quidem loquendo de hoc modo, sive proprie sive improprie nomine relationis significetur, verissimum est nullum habere fundamentum, nec resultare ex posi

tione alterius, sed per propriam actionem. fieri, ut in superioribus satis ostensum est. Præter hunc autem relationis modum, Durandus (ct idem videtur sentire Scotus) non ponit in hoc mysterio aliam relationem prædicamentalem realem humanitatis ad Verbum; et ideo mirum non est quod nullum aliud requirat relationis fundamentum. At vero Cajetanus et multi Thomistæ, præsertim recentiores, ponunt in humanitate relationem prædicamentalem et realem unionis ad Verbum, et ideo merito illius fundamentum inquirunt; et, quoniam vix ullam mentionem faciunt modi unionis substantialis, quem nos absolutum cum habitudine transcendentali esse diximus, ideo magnam difficultatem inveniunt in hoc assignando fundamento.

20. Ex his colligere licet, duplicem hic posse quæstionem tractari. Prima est simplex et absoluta, scilicet, an detur in humanitate talis relatio prædicamentalis unionis ad Verbum distincta aliquo modo ex natura rei a substantiali modo unionis. Secunda quæstio est hypothetica, nimirum, si talis relatio est, quodnam sit illi assignandum fundamentum. Et ab hac posteriori incipiendo, quia ex dictis facillime resolvitur, sententia Cajetani nullo modo probanda videtur. Et imprimis non videtur Cajetanus assignasse fundamentum relationis unionis, quæ proxime est humanitatis ad Verbum, seu ad subsistentiam Verbi, sed illam, quæ est inter naturas divinam et humanam, quatenus in una subsistentia uniuntur, ut patet ex ratione in qua fundatur, scilicet quia fundamentum relationis unionis. est id in quo extrema uniuntur; loquitur ergo de unione extremorum in uno tertio, non autem de relatione eorum, quatenus immediate inter se uniuntur; nos autem præcipue loquimur de relatione humanitatis ad subsistentiam Verbi; nam, ut videbimus, hæc sola relatio realis potest hic considerari, nam inter naturas inter se vel non est nova relatio, sed denominatio quasi mediata ab hac relatione, vel est tantum relatio rationis, ut statim explicabo.

[ocr errors]

21. Erasio. Improbatur. Loquendo igitur de relatione quæ proxime est humanitatis ad Verbum, cui per se primo unitur, non potest illius fundamentum esse subsistentia Verbi increata. Primo, quia illa subsistentia est terminus hujus relationis; non ergo potest esse fundamentum illius; fundamentum enim et terminus relationis opponuntur potius inter se, quam possint in idem coincidere. Se

23

« PredošláPokračovať »