Obrázky na stránke
PDF
ePub

generatione dixisset: Mihi quidem impossibile est generationis scire secretum, mens defidit, vox silet, non mea tantum, sed et Angelorua, subdit inferius: Non sola admirabilis ez Paire generatio Christi, admirabilis etiam ejns generatio ex Virgine. Hinc Augustinus, epistol. 3 ad Volusian., de hoc mysterio loquens, ita concludit: Fateamur ergo Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse. Quæ verba usurpavit Concilium Toletanum XI, addens: Si ratione ostendi possel, non esset mirabile; si exemplo, non esset singulare. Et ad eumdem modum frequenter loquuntur Patres de hoc sacramento, ut Cyril. Alexandr., libr. de Incarnatione Unigeniti, cap. 7, dicit, adunationem Verbi cum cerne omni humana cagnitione esse superiorem. Gregorius, homil, 7 in Evangel., mysterium vocat investigabile, Damasc., lib. 3, cap. 1, vocat novum omnium novorum. Quod prius dixerat apud Dionys. Hieroth., cap. 2, de Divin. nomin., part. 2: Verum quod est, inquit, novitatum omnium supereminens novitas in naturalibus nostris supra naturam erat. Et idem Dionysius, epistol. 4 ad Caium, mysterium hoc dicit per negationem potius explicandum a nobis, quam per affirmationes; et similia multa videri possunt iu Cyril., libro de Fide ad Theod. ; et Theodoret., in dialogo Inconfusus; et Eusebius, lib. 6 de Demonstrat. Evang., cap. 1, et lib. 7, cap. 1; et optime August., 10 de Civitat., cap. 19; Chrysost., homil. 10 in Joan., et 2 in Matth., et bomil. 4 in id, Inventa est in utero; Gregor., homil. 7 in Evang. Verum est hos Patres non semper expresse loqui de conclusione posita, sed interdum de cognitione tantum humana, interdum de cognitione perfecta et comprehensiva, interdum denique de incarnatione non ut possibili, sed ut jam facta. Nihilominus tamen in ipso loquendi modo satis significant mysterium hoc ita esse excelsum et admirabile, ut a nullo creato intellectu investigari possit, nedum possibile esse demonstrari.

4. Secundo principaliter arguitur rationibus. Prima sit, quia non potest intellectus creatus clare et per demonstrationem cognoseere quidquid Deo possibile est, cum neque ipsius Dei omnipotentiam comprehendat, nec capacitatem obedientialem creaturarum omium; ergo nec poterit evidenter cognoscere etiam ut possibile, id quod est maximum omnium operum et miraculorum divinæ potentiæ, cujusmodi est incarnatio, ut testantur

Leo Papa, serm. 8 de Nativ., et D. Thom., 4 Contra gent., cap. 27, et in superioribus ostensum est nullo alio opere Deum magis seipsum communicare. Secunda ratio. Hoc mysterium secundum se est omnino supernaturale, et nullo modo continetur in principiis, causis et effectibus naturalibus, nec intellectus creatus habere potest propriam illius speciem propter eamdem rationem. Ergo nullum est medium, quo possit naturalis ratio demonstrare illud esse possibile. Tertia ratio sumi potest ex naturali conjunctione inter naturam creatam, et propriam subsistentiam. Nam, licet Angelus hæc comprehendat, et aliquo modo ex natura rei distincta esse cognoscat, tamen cum se habeant tanquam res et intrinsecus modus necessario connexus cum ipsa ex natura sua, unde poterit evidenter tueri talem rem posse separari a tali modo, et sine illo conservari? Sæpe enim accidit rem non posse conservari sine aliquo hujusmodi modo, ut quantitatem sine figura, multoque difficilius cognitu est, hunc subsistendi modum per alienam subsistentiam et rem omnino distinctam posse aliquo modo suppleri. Nam in aliis exemplis, seu modis similibus id videtur fieri non posse, ut quantitatem affici et informari figura extrinseca, quæ non sit modus intrinsecus ejus, sed res omnino distincta, aut hominem sedere sessione simili. Nullum ergo est principium in assumpta natura, quo evidenter constet hoc mysterium esse possibile. Quarta ratio sumitur ex persona Verbi, quæ humano aut Angelico intellectu, et naturali lumine neque comprehenditur, nec prout in se est, cognoscitur. Quomodo ergo demonstrabitur posse hanc personam sine sui mutatione et imperfectione cum natura creata in compositionem venire? Quæ ratio procedit de quocumque intellectu creato vel creabili. Qui sicut per vires naturales non potest intueri personam divinam, ita neque illud vinculum, et admirabilem unionem quæ inter hanc personam et naturam creatam potest intercedere. Unde, licet naturam creatam comprehendere possit, non tamen omnia quæ juxta capacitatem obedientialem Deus potest in tali natura operari. Quin potius persuadere videntur hæ rationes, non posse intellectum creatum, suis viribus relictum, etiam probabili assensu definite judicare incarnationem esse possibilem; sed vel nullam de tali mysterio cogitationem unquam habebit, vel certe, si fingamus eum in talem quæstionem incidere, et velle illam suo

[ocr errors]

ingenio discutere, vel cohiberet assensum, et dubius penderet, vel potius in errorem inclinaret, quia plura argumenta inveniret, quæ illum in talem assensum inducerent, ut clarius infra constabit, cum difficultates, quæ in hoc mysterio sunt, discutiemus, nec mirum certe esset si ita erraret, cum de mysterio, quod omnino naturam superat, per solum naturale lumen judicare vellet. 5. Objectio. · Solutio. Sed contra. Potest Angelus cognoscere naturaliter resurrectionem esse possibilem, vel accidens posse sine subjecto conservari; ergo et hoc mysterium esse possibile. Deinde posset saltem probabiliter hoc modo argumentari. Verisimile est posse Deum quicquid non demonstratur impossibile. Sed mysterium incarnationis non demonstratur impossibile (evidenter enim posset solvere argumenta omnia quæ contra illud fiunt); ergo. Respondetur ad primum, antecedens imprimis esse valde dubium; non enim facile invenietur naturali medio posse Deum per influxum causæ efficientis supplere dependentiam accidentis a subjecto, quæ ad genus causæ materialis revocatur. Deinde nec recte illud concluditur; multo enim altius est hoc mysterium, in quo Deus non solum separat res omnino distinctas, sed etiam modum prorsus intrinsecum, et illum supplet non per solam efficientiam, sed per intrinsecam et mirabilem unionem. Unde (quod caput est) mysterium hoc Deum in se attingit, et ex hac parte minus cognosci potest quam reliqua Dei opera.

6. Ad secundum respondetur, non posse ita solvi argumenta, ut convincantur falsum assumere aut male inferre. Quia hoc deberet fieri per principia contraria, quibus constaret mysterium esse possibile; hæc autem nulla sunt; solum igitur solvi possunt (ut aiunt) negative, negando scilicet principia quæ probari non poterunt. Quod satis est ut non concludant, nec demonstrationes sint. Ex hujusmodi vero argumentorum solutione non potest inferri incarnationem esse possibilem, sed solum vel id non demonstrari, vel saltem ignorari. Ex quo non fit in re ipsa non repugnare, quia non quidquid impossibile est, evidenter est impossibile.

7. Exempla, quibus verisimile fit incarnationis mysterium. - Dico tertio: supposita fide, potest naturalis ratio, ejusdem fidei lumine adjuta, conjecturis et exemplis uti, ut verisimile faciat hoc mysterium. Hoc præstant Sancti primo variis exemplis, ut est il

lud desumptum ex conjunctione spiritualis animæ cum materiali corpore, et unius arboris alteri insitæ, et similitudine igniti et candentis ferri, ut videre est in Theodor., Dialog. 2, de quibus similitudinibus plura infra, disput. 7, sect. 2, et disput. 8, sect. 1. Secundo ex aliis fidei mysteriis argumenta sumuntur. Ut quia una divina natura est in tribus suppositis, possit etiam divina virtute fieri, ut plures naturæ in uno supposito conjungantur; sic enim fere argumentatur Bernardus, serm. 3 in Vigil. Nativ. Dom., et insinuant Damasc., lib. 4 de Fide, c. 1; August., lib. 3 de Trinit., c. 17. Sic etiam quia fecit Deus ut accidens per se existat, cum natura sua non nisi in subjecto esse possit, e contrario possit etiam facere ut natura substantialis in alieno supposito existat, quamvis suæ naturæ relicta per se deberet subsistere. Quæ rationes, supposita fide incarnationis, probabiles sunt; per se tamen sumptæ non sufficerent, sicut de exemplo accidentis jam dictum est. De exemplo autem Trinitatis dici posset, licet absolute et simpliciter majus mysterium sit, esse tamen magis consentaneum divinæ perfectioni, et propter hanc causam respondere posset aliquis mysterium incarnationis magis Deo incarnationis magis Deo repugnare; nihilominus tamen, posita fide, conjecturæ illæ satis congruentes sunt. Tertio, illa etiam probabilis est, cum tota humana sapientia persuadere non potuerit hoc mysterium esse impossibile, credibile fieri illud esse possibile. Quia, cum Deus sit omnipotens, quamdiu non probatur aliquid in se repugnare ex ipsamet Dei omnipotentia, verisimile fit ab ipso Deo fieri posse. Quarto, argumentatur Durandus, quia sustentare aliud, perfectionis est, si rationem et imperfectionem potentiæ passivæ removeas; hoc autem fit in hoc mysterio, sustentat enim Verbum naturam humanam absque illa imperfectione potentiæ passive, altiori quodam terminandi modo, quæ ratio sublata fide parum valeret. Negaret enim Philosophus esse posse talem sustentandi modum; ad declarandam tamen fidem admitti commode potest.

8. Dices, si, fide supposita, potest intellectus sua naturali vi mysterium hoc probabilibus rationibus confirmare ac suadere, ergo etiam absque ulla cognitione fidei posset saltem probabilibus rationibus hoc mysterium invenire, et possibile esse judicare. Respondetur negando consequentiam, primo, quia intellectus lumine fidei illustratus, et pro vo

1

གྲྭ

luntatis affectu adjutus, plura potest, etiam suis viribus, investigare et invenire ad hanc veritatem confirmandam, quam posset his subsidiis destitutus. Secundo, quia hæc eadem exempla ac conjecturæ, quibus nunc intellectus fide illustratus utitur, per se sola non sufficerent ad vincendam difficultatem et repugnantiam, quam lumen naturale habet circa hoc mysterium, et ideo, seclusa fide, non sufficerent ad ferendum judicium etiam probabile, quod tale mysterium possibile sit; at vero postquam illa difficultas per fidem superata est, conferunt illa omnia ad probabiliter confirmandam creditam veritatem.

9. Dices ulterius: si, posita fide, potest intellectus probabiliter suadere hoc mysterium esse possibile, ergo, posita visione Dei clara, poterit hoc evidenter demonstrari. Respondetur, videndo clare Deum, posse in ipso eadem claritate videri hoc mysterium, prout in se factum aut possibile, quod fit eodem actu seu eadem formali visione, qua videtur Deus; si tamen illa visio solum concomitanter se habeat, aut tanquam principium extrinsecum, non potest ex illa aut per illam inferri aliud cognitionis genus, quo mysterium hoc evidenter cognoscatur. Quia nullum est medium quo ratio divinæ persona, et illius supernaturalis modi, quo natura humana in illa persona esse potest, evidenter cognoscatur. Et ita nullum etiam est medium quo possit inferri evidenter mysterium hoc esse possihile. Loquor autem de evidentia ipsius rei, que intrinseca dici solet, nam alia extrinseca, que dici solet in testificante, ad præsentem quæstionem non refert.

SECTIO II.

tur, contra quos infra, q. 2, agendum est; tum etiam quia omnia, quibus supra probavimus Christum esse Deum et hominem, hoc satis convincunt; et hoc idem argumentum esse debet contra Judæos. Non enim potest esse factum ut idem Christus sit homo et Deus, quin aliqua unio facta sit inter humanam et divinam naturam; hanc vero unionem incarnationem appellamus. Contra alios vero infideles multo minus probari potest incarnationem esse factam quam possibilem, quia hoc, præter totam difficultatem mysterii, addit liberam Dei voluntatem, quæ non potest nisi per revelationem cognosci, cum ex nullo principio aut effectu possit evidenter colligi. Non ergo possunt hi infideles ratione convinci; sed suadendi sunt, et ad hoc mysterium credendum trahendi, sicut ad reliqua nostræ fidei mysteria.

2. Sed quæret fortasse aliquis an, postquam factum est incarnationis mysterium, potuerit ex aliquo effectu, verbi gratia, ex miraculis Christi evidenter cognosci illum hominem esse Deum, atque adeo mysterium incarnationis in illo esse perfectum. Hoc enim affirmare videntur Athan., lib. de humanitate Verbi; et Cyril., 8 Contra Julian. ; et D. Thom. infra, q. 43 et 44. Et augeri solet hæc difficultas, quia saltem Angelus, videns humanam naturam Christi privatam creata subsistentia, poterat evidenter intelligere assumptam esse ad increatam.

3. Illud etiam in hac parte dubium est, quomodo mysterium hoc potuerit a nonnullis Gentilibus cognosci et prædici, antequam factum esset, si non poterat ratione naturali investigari. Illi enim fide carebant, et sola ratione naturali ducebantur. Quod vero ab illis fuerit præcognitum, satis constat ex prædic

An incarnationem factam esse, possit contra infi- tionibus Sibyllarum, quas refert Lactant., lib.

deles convinci.

4. Hæc quæstio ex superioribus expedita est, et ideo brevissime dicenda sunt duo: primum, incarnationem factam jam esse. Hoc est unum ex potissimis fundamentis nostræ fidei. Secundum est, contra hæreticos hoc evidenter probari ex toto discursu Novi Testamenti. Nunc sufficit illud Joan. 1: Verbum caro factum est; et ad Philip. 2: Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Nec oportet plura contra hæreticos dicere. Tum quia nullus fere eorum simpliciter negat hoc mysterium esse factum, licet multi ita illud explicent, nt reipsa tollant, quamvis fatean

4 Divin. inst., c. 15 et 18; Clemens Alexan., 1. 6 Strom.; Cyril., lib. 8 Contra Jul. ; et August., lib. 18 de Civit., c. 23, et lib. 13 Contra Faust., c. 25, et oratione contra Judæos, paganos, et Arianos, cap. 26.

4. Ad primam partem respondetur nulla opera vel effectus Christi Domini per se sumpta, et quatenus sub naturalem cognitionem cadere possunt, fuisse evidentia signa divinitatis hypostatice unitæ illi humanitati, si separentur ab illo testimonio, quo ipsemet Christus asserebat se esse Deum, in cujus confirma tionem talia miracula faciebat; quia nullum fuit opus, nullum miraculum, a Christo factum, quod non potuerit fieri a Deo per crea

turam personaliter a se distinctam. Ut tamen illa miracula fiebant in confirmationem illius veritatis, qua Christus asserebat se esse Deum, sic erant sufficientia, et de se evidentia signa divinitatis Christi; sed illa non erat evidentia rei in se, sed in testificante; pendebat enim ex assertione et testimonio ipsiusmet Christi.

5. Quid dæmon naturaliter de incarnatione cognoverit. Ad confirmationem illius difficultatis, quoniam ea ad materiam de Angelis spectat, et 1 p., q. 57, late tractatur, breviter hoc loco dicendum est dæmonem, quamvis non videret in Christi humanitate subsistentiam creatam, non propterea vidisse, aut evidenter collegisse illam humanitatem per increatam subsistere; potuit enim dubitare an illa natura humana omni esset privata subsistentia, vel an esset alicui supposito creato conjuncta. Quis enim scit an evidenter cognoscat Angelus naturali cognitione hæc duo implicare contradictionem? Vel certe dubitare potuit an subsistentia illius humanitatis, quæcumque illa esset, sibi occultaretur a Deo propter specialem aliquam rationem providentiæ suæ? Denique fortasse improbabile non est, potuisse in hoc dæmonem decipi, existimando Christi humanitatem non aliter subsistere, quam aliorum hominum naturas, quia quamdiu non videtur clare et in se conjunctio talis naturæ cum aliena persona, fortasse non aliter apparet existens quam aliæ naturæ; quia carentia propria subsistentiæ intrinsece pendet ex modo quo natura est in alieno supposito, unde fortasse videri non potest, nisi modus ille prius videatur.

6. De Sibyllarum vaticiniis. - Ad alteram partem respondetur, multo certius esse illas prædictiones Sibyllarum, et si quæ fuerunt aliæ similes, non potuisse ex sola naturali cognitione oriri, quia non solum erant de re omnino supernaturali, sed etiam de re futura, ex libera Dei voluntate pendente. Quare dicendum est, vel ipsas legisse propheticos libros, eisque fidem aliquam adhibuisse (ut in simili dixit Augustinus, lib. 10 de Trinit., cap. 29, de Platonicis, qui de Verbi æterni generatione nonnulla in suis scriptis indicarunt); vel, quod verisimilius est, fieri potuit ut gratia prophetiæ his hominibus vel mulieribus fuerit communicata, ut de Sibyllis indicat Clemens Alexand., lib. 1 Stromatum, et apertius docuit D. Thom. 2. 2, q. 2, art. 7, ad 3. Et de his, aliisque philosophorum dictis, videri potest Clemens, lib. 5 Const. Apost., c. 8;

Lactant., lib. 1 de Falsa relig., c. 7; August. supra, et Eusebius, lib. 11 de Præpar., c. 10; August. Eugub., fere toto lib. 1 de Peren. Philosoph., præsertim c. vigesimo quinto, et ult.; Med., lib. 2 de Recta in Deum fide, cap. nono.

SECTIO III.

An incarnatio fuerit per se conveniens.

1. Duplex ratio convenientia. - Duobus modis, ut notat Clemens Alexand., libro primo Pædag., cap. tertio, potest aliquod divinum opus esse conveniens: uno modo per se, tanquam propter se Deo amabile; alio modo propter aliquem cui est necessarium vel utile tale opus: de hoc posteriori modo dicemus cum D. Thoma, articulo sequenti; prior vero modus hic explicandus est. Ratio autem convenientiæ in quadam habitudine vel relatione consistit, vel sine illa explicari non potest; et ideo necesse est comparare hoc mysterium, et ad Deum ipsum, et ad humanam naturam non lapsam, sed secundum se consideratam, et ad alias creaturas seu totum universum, ut explicemus, quomodo respectu singulorum fuerit hoc mysterium per se conveniens.

2. Incarnationis mysterium per se conveniens Deo. - Dico primo, opus incarnationis fuit per se conveniens ipsi Deo, id est, maxime consentaneum divinæ bonitati et perfectioni, quamvis illi nullam commoditatem vel perfectionem attulerit. Hæc conclusio salis explicata est circa litteram D. Thom., hane enim ipse intendit, et hanc bene confirmat, et declarat ratione sua. Solum possumus hic addere verba ejusdem D. Thomæ, opusc. 60, quod est de humanitate Christi: Congruebat, inquit, hoc opus Deo, quem decebat sapientiam suam ostendere, potentiam et bonitatem. Quid autem potentius quam conjungere extrema summe distantia? magna enim potentia fuit in conjunctione disparium elementorum, major in conjunctione illorum ad spiritum increatum. Quid vero sapientius, quam quod ad complementum totius universi fieret conjunctio primi et ultimi, hoc est, Verbi Dei, quod est omnium principium, et humanæ naturæ, quæ in operibus sex dierum fuit ultima omnium creaturarum? Quid benignius et melius quam quod crea tor rerum communicare se voluit rebus creatis? Que benignitas magna fuit in conjunctione sui cum omnibus rebus per præsentiam; major, quia communicavit se bonis per gratiam; maxima, quia se communicavit Christo homini, et per

consequens generibus singulorum, in unitate persona. Hæc D. Thomas. Et idem discursus fieri potest discurrendo per omnia fere Dei attributa. De quo legi possunt Damasc., lib. 1 de Fide, cap. 1 et 27; Leo, serm. 1 de Nativ.; Athan., lib. de Corp. Christi; Chrysost., homil. in Joan.; Augustinus, Bernardus, Anselmus, locis citatis.

3. Incarnatio humanæ naturæ valde convewiens.Dico secundo : quanquam incarnatio sit supra debitum et conditionem humanæ naturæ, fuit tamen illi valde conveniens, id est, magnum bonum et perfectionem illi afferens. Conclusio fere per se nota est; declaratur tamen primo, quia per hoc mysterium factum est ut verus homo sit verus Deus; unde fit consequens, ut quidam homo sit superior omnibus Angelis, et sit capax multarum perfectionum, quarum nulla pura creatura potest esse capax, ut infiniti meriti, perfectæ justitiæ coram Deo, et aliarum similium. Unde Augnstinus, de Prædest. Sanct., eap. 25, dicit, ita esse hoc mysterio sublevalam humanam naturam, ut quo altius attollatur, non habeat; et quamvis hæc dignitas iltius individuæ naturæ, quæ specialiter assumpta est, singularis esse videatur, tamen in totam naturam redundat. Propter quod fortasse dixit Paulus, 2 Corint. 2, prædestinasse Deum hoc mysterium ad gloriam nostram. Secundo, inquit Augustinus in Manuali, cap. 26: Ut familiarius diligeretur ab homine Deus, in similitudinem hominis Deus apparuit. Fuit itaque conveniens homini beneficium hoe, ut ad majorem Dei amorem, majusque charitatis vinculum excitaretur. Unde Christus, Luc. 12, inquit: Ignem veni mittere in terram. Est enim amor et ostensio amoris causa efficacissime movens ad amandum; in hoc autem opere maxime ostendit Deus amorem suum erga homines, juxta illud Joan. 3: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Nam, teste Dionysio, c. 4, de Divinis nominibus, amor est unitivus; sicut ergo per hoc mysterium Deus maxime unitur homini, ita maximam dilectionem suam erga illum ostendit. Unde Clemens Alexand., lib. 1 Pædag., cap. 3: Homo, inquit, a Deo diligitur. Qui enim fieri potest ut non diligatur propter quem Unigenitus a sinu Patris dimittitur? Propter quod dicit ad Patrem Christus, Joan. decimo septimo: Dilexisti eos sicut et me dilexisti.

4. Deinde similitudo est causa amoris. In hoc autem mysterio Deus in similitudinem ho

li

minum factus est, et habitu inventus ut homo, et ideo factus est hominibus maxime amabilis; de qua ratione videri potest Augustinus supra, et lib. de Catechizandis rudibus, cap. 4; et Bernard., serm. 20 in Cantic.; nam, cet quæ ibi dicit potissimum propter redemptionem ab eo dicta sint, optime tamen ad ipsum mysterium incarnationis secundum se possunt applicari.

5. Tertia ratio sumitur ex Paulo, 1 ad Corint. 1, ubi de Christo inquit: Factus est nobis sapientia, justitia et sanctificatio. Nam hæc tria bona per se fuerunt humanæ naturæ convenientissima. Imprimis enim fuit valde utile homini doceri ab ipso Unigenito: Qui lux vera est, que illuminat omnem hominem, Joan. 1; et ideo, Joan. 18, de se dicit Christus: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati, id est, ut veram beatitudinem, et optimam viam ad illam comparandam homines doceam. De qua ratione elegantissime Augustinus, 11 de Civit., cap. 2. Deinde fuit homini convenientissimum, ut habere posset jus perfectæ justitiæ ad gratiam et gloriam comparandam. Quocirca, quod Paulus, ad Rom. 5, dicit, positum esse Christum in ostensionem justitiæ divinæ, non solum verum est de justitia vindicativa, quæ solum habet locum supposito peccato; sed etiam de distributiva, et suo modo de commutativa, quæ in distributione præmiorum, et remuneratione meritorum per se relucent. Denique magna hominum dignitas et utilitas est, ut aliquis homo sit fons totius sanctitatis et gratiæ, ut etiam per hoc mysterium effectum est, juxta illud Joan. 8: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant; et ad Ephes. 1: Benedixit nos Deus omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo.

6. Quarta ratio sumitur ex Augustino, tract. 80 in Joan. Unius, inquit, naturæ sunt vitis et palmites; cum ergo esset Deus, cujus naturæ non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cujus nos palmites esse possemus. Quod alio modo dicunt Theologi, fuisse conveniens Deum fieri hominem, ut in genere gratiæ haberent homines caput homogeneum; et habet fundamentum in Paul., Colos. 1, et ad Ephes. 4. Et addi potest, cum una Ecclesia ex hominibus et Angelis constituatur, oportuisse ut unum et idem sit caput Angelorum et hominum, 1 ad Corinth. 12. Voluit autem Deus hujusmodi caput potius hominem esse quam Angelum, vel ut gratia Dei

« PredošláPokračovať »