Obrázky na stránke
PDF
ePub

ad hoc consequendum sese disponebant. Certum est autem non meruisse omnes effectus particulares, quia vel non poterant, ut constat de illis effectibus, qui in ipsis præcesserunt, ut mereri possent, quales sunt eorum sanctificatio, remissio peccati, auxilia gratiæ ad ipsa meritoria opera efficienda. Vel certe quia non ordinabant sua opera ad illos effectus, neque illos petebant, ut per se manifestum est in aliis innumeris effectibus gratiæ, qui in singulis hominibus propter Christi meritum fiunt. Quin potius nec meruerunt quosdam effectus meritorum Christi, qui non sunt generales ad totum humanum genus, etiamsi sint generales in lege gratiæ, ut sunt institutiones sacramentorum sanctificantium, et similes, quia vel de his non erat promissio expresse facta, vel, etiamsi de aliquibus esset facta revelatio, ad eos non pertinebat tales effectus postulare, aut ad illos se disponere, neque ad eos obtinendos sua opera specialiter ordinabant.

26. Tertio dicendum est, Patres illos etiam de congruo meruisse, ut Deus re ipsa exequeretur quod facere statuerat, seque facturum promiserat. Nam, licet ex suppositione necessarium esset id fieri, quod Deus facere decreverat, aut promiserat, nec necessarium esset meritum ut hoc esset infallibile, tamen Deus ipse, quia hoc voluit ac promisit, simul ordinare potuit, ut ejus voluntas ac promissio per tale medium taleve meritum ad effectum perveniret. Sive Deus statuerit et ordinaverit illam dispositionem seu meritum de congruo ut necessariam dispositionem, sine qua non faceret quod decreverat, sive tantum eam ordinaverit, veluti ad melius esse, et ad majorem decentiam, de quo supra dictum est. An vero asserendum sit, Patres illos formaliter meruisse beneficium incarnationis et redemptionis, ut erat complementum divinæ promissionis, vel tantum quasi materialiter meruisse rem illam, per quam implebatur divina promissio, quæstio parvi momenti mihi videtur, et distinctio parum necessaria. Neque enim est cur negetur utroque modo rem illam meruisse, quia non solum possumus a Deo petere rem promissam quasi materialiter, sed formaliter, ut impleat quod promisit; possumus ergo illud ipsum de congruo mereri. Etsi enim Deus propter rectitudinem suam non possit id non implere, hoc tamen non obstat quominus simpliciter libere impleat, et consequenter possit nostris operibus amplius inclinari ad illud ipsum implendum; sed

hoc, ut dixi, parum refert, et ad modum loquendi magis quam ad rem spectat...

27. Ad fundamenta secundæ opinionis, concedimus omnes probationes prioris partis, probant enim tertiam conclusionem nostram. Ad probationes vero secundæ partis, jam declaratum est quomodo intelligendum est, accelerationem incarnationis cadere sub meritum sine mutatione divinæ voluntatis. Ad fundamentum tertiæ opinionis, jam est assignata differentia inter opera mere naturalia comparata ad ordinem gratiæ, et inter opera procedentia a gratia sanctificante comparata ad unionem hypostaticam. Augustini vero comparatio, seu proportio, sumpta ex libro de Prædest. sanct., in hoc expresse ab ipso ponitur, quod sicut nullus sibi meretur etiam de congruo, ut Christianus fiat, ita nec Christus sibi meruit incarnationem; at vero, sicut unus potest alteri mereri de congruo fidem, seu primain vocationem, ila potuerunt antiqui Patres mereri de congruo Christi incarnationem. Neque contra hoc obstant testimonia, in quibus incarnatio tribuitur gratiæ vel misericordiæ Dei, quia meritum de congruo tunc solum repugnat gratiæ, quando non fundatur in gratia, quomodo procedit Augustinus contra Pelagium; hoc autem meritum antiquorum Patrum fundatur in gratia, ut dictum est, imo et aliquo modo in incarnatione ipsa; et ideo incarnatio simpliciter ex gratia data est.

SECTIO VII.

Utrum B. Virgo meruerit de condigno esse mater Dei.

1. Hoc dubium proponitur hoc loco propter explicandam solutionem ad tertium D. Thomæ, in art. 11, et quia connexionem habet cum præcedentibus. Dixerunt ergo quidam B. Virginem meruisse de condigno esse matrem Dei, et consequenter ut in ea et ex ea Deus homo fieret, et nasceretur. Ita Gabr., in 3, dist. 4, q. 1, art. 3, dub. 3; Almain., q. 1, dub. 3; Major, q. 4, in fin.; Abulen., Parad. 1, c. 34 et 38. Fundamentum hujus sententiæ sumi potest ex variis sententiis Patrum, quos infra referam, asserentium fuisse Virginem condignam matrem Dei. Ex quo sic arguitur; B. Virgo erat sancta, et se disposuit condigne ad dignitatem matris Dei, ad quam ex divina ordinatione et motione se disponebat; ergo concurrunt in hac dispositione omnia necessaria ad meritum de condigno, scilicet, gra

[ocr errors][ocr errors]

1

tia ex parte persona operantis, ordinatio divina, et proportio.

2. Alii dixerunt meruisse Beatissimam Virginem de digno maternitatem divinam, licet non de condigno. Ita Marsil., in 3, q. 5, a. 3, dub. 3, concl. 2 et 3; Bonav., d. 4, a. 2, q. 2, ubi Richard., art. 3, q. 1, idem dicit, quamvis addat hoc meritum digni non distingui a merito de congruo; nec multum dissentiunt Richard et Bonav., ut magis ex dicendis patebit. Reliqui ergo auctores omnes simpliciter negant hoc meritum, D. Thom., dicta solut., ad 3, d. 4, q. 3, a. 1, ad 6; et omnes Thomistæ, Sot., lib. 2 de Justit., q. 2, a. 3; Vega, q. 4, de Justific., a. 1.

3. Advertendum est aliud esse mereri de condigno formam seu dignitatem aliquam, aliud vero mereri dispositionem in subjecto requisitam, ut digne decenterque recipiat talem formam vel dignitatem; possunt enim hæc duc separari, præsertim quando dispositio et dignitas non sunt inter se necessario et quasi physice connexa, sed solum secundum quamdam decentiam moralem, et proportionem; tunc enim fieri potest ut, licet aliquis sit digne dispositus ad formam vel dignitatem suscipiendam, nihilominus illi ex justitia non debeatur, atque adeo ut neque illam de condigno mereatur; hoc enim meritum vel non est, vel si est, annexam habet obligationem justitiæ, ut nunc suppono.

-

4. Virgo condigne disposita ut mater Dei esset. Dico ergo primo: beatissima Virgo fuit condigne disposita ut esset mater Dei. Ita docet D. Thomas hic, neque ab aliquo recte et pie sentiente negari potest. Est enim communis Patrum sententia: Ambros., lib. 2 de Virginibus, parum post principium: Quid, inquit, in singulis morer? que digna fuit, ex qua Filius Dei nasceretur; Basil., hom. de Humana Christi generatione: Digna, inquit, Unigeniti divinitati conjungi fuit; ubi tamen magis loquitur de carne Christi ex Mariæ sanguinibus formata, sed est eadem proportionalis ratio de Virgine, de cujus condigna dispositione multa etiam ibi loquitur. Chrysost., hom. 49 in Gen. : Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? alqui propter hoc ipsum fieret; nam si cognovisses virum, non fuisses habita digna, ut huic ministerio deservires; Epiph., hæres. 78, circa principinm : Quomodo audent impetere impolIntam Virginem, que digna facta est habitaculum fieri Filii Dei, et electa ex multis millibus, quodras et habitaculum dignum esset, etc.,

ubi de hac dignitate multa prosequitur. Damascenus, lib. 4, c. 15, Mariam, sanctum, admirabile, ac summo Deo dignum templum appellat. Bernard., serm. 1 de Assumpt.: Nec in terris locus dignior uteri virginalis templo, in quo Filium Dei Maria suscepit, nec in cælis regali solio, in quo Mariam filius ejus sublimavit; et serm. 4: Quæ vel Angelica puritas virginitati illi audeat comparari, quæ digna fuit Spiritus Sancti sacrarium fieri, et habitaculum Filii Dei? et serm. de Nat. Mariæ: Plena est gratia, et adhuc gratiam invenit, digna prorsus invenire quod quærit. Ecclesia denique, in quadam oratione, de Virgine sic ait: Ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, etc.; et alibi: Quæ sola digna fuit portare Regem cœlorum, et Dominum. Ratio vero per se nota est, quia ad divinam sapientiam et bonitatem spectabat, convenienter digneque ordinare, ac disponere personam cui talem dignitatem conferebat, et seipsum in verum ac proprium filium præbe bat. Nisi fortasse quis putet impossibile esse tali dignitati condignam dispositionem invenire. Sed nunc non loquimur de æqualitate dispositionis cum dignitate matris, de qua suo loco dicemus, sed de proportione et convenientia secundum rerum capacitatem, et ordinem divinæ providentiæ, sicut Christus homo dicitur plenus gratia et veritate, tanquam Unigenitus, et humanitas ejus dicitur ornata. donis gratiæ, digna Deo, cui erat unita.

5. Dico secundo Beatissima Virgo consecuta est hanc dispositionem, partim ex sola divina gratia eam præveniente, partim per opera sua, et merita de condigno. Hæc conclusio facile probatur, notando hanc condignam dispositionem matris Dei multa comprehendisse, seu ex variis donis gratiæ conflatam fuisse. Primum omnium fuit habitualis gratia et eximia sanctitas, qua præventa fuit a primo instanti conceptionis suæ cum omnibus donis et habitibus infusis, et hæc illi gratis data est, absolute loquendo; nam, si dicamus illam fuisse sanctificatam per propriam dispositionem, atque adeo meruisse de congruo illam sanctificationem, tamen ad eam dispositionem præveniri debuit omnino gratis eximia quadam et excitante gratia, et adjuvante. Secundo, huc accedunt singu laria quædam privilegia perpetuæ innocentiæ, carentiæ fomitis, et similium, quæ in prima sanctificatione omnino gratis ei collata sunt, quamvis postea in decursu vitæ suæ ad conservationem et executionem eo

426

gratia hoc promeruit, quod susceptione Dei singulariter judicata est digna.

[ocr errors]

matris. Dico tertio B. Virgo non meruit 6. Virgo non meruit de condigno dignitatem de condigno esse mater Dei. Hæc sententia est communior inter Theologos: fundamentum ejus sumi debet ex prima ratione divi Thomæ, art. 11, nam gratia creata, et opera, quae ab illa manant, natura sua solum tendunt ad consummationem ipsius gratiæ, us que ad consecutionem beatitudinis, quam respiciunt ut condignum et proportionatum præmium; sed hæc proportio est requisita, quasi ex natura rei, ad meritum de condigno.

QUÆST. II. ARTIC. XII. rum, scilicet, perpetuæ innocentiæ aut virginitatis, suis actibus cooperata fuerit. Tertio, considerari potest augmentum gratiæ et virtutum quas usque ad conceptionem filii consecuta est, quo magis ac magis quotidie disponebatur, et hoc adepta est suis meritis de condigno, ut per se constat; nisi forte gratiam aliquam est consecuta veluti ex opere operato, vel (ut melius loquamur) præter meritum proprium in aliquo sacramento antiquæ legis, illo, scilicet, quo justificabantur feminæ ab originali, sicut masculi circumcisione, quod nihil attinet ad propositum. Quarto, ad complendam hanc dispositionem cooperata est B. Virgo aliquibus actibus suis, præcipue illo quo ultimum assensum præbuit Angelo, ut mater Dei fieret, et hanc dispositionem non proprie meruit, sed effecit illam libera sua voluntate, divina gratia singulariter excitata et adjuta; et ex hac explicatione etiam probata manet conclusio, cujus brevis ratio intelligi potest; quia non potuit B. Virgo suis tantum viribus mereri totum gratiarum cumulum, qui ad dignitatem Dei matris requirebatur; erat enim inferioris naturæ, et de se obnoxia originali culpæ; debuit ergo gratis multis gratiis præveniri, quibus acceptis per sua opera et merita etiam de condigno potuit cooperari ad complendam hanc condignam dispositionem, et hoc ipsum ad perfectionem illius dispositionis pertinebat. Unde juxta hanc conclusionem, nonnulla Sanctorum dicta recte intelliguntur, nam propter ea quae gratis illi donata sunt, dicit Hieronymus, dialog. 1 contra Pelag., circa medium : Adverte quod beatam se sic dicat non proprio merito atque virtute, sed Dei in se habitantis clementia. Bernardus, serm. de Nativit. Mariæ, col. 2: Quærant alii meritum, nos invenire gratiam studeamus. Maria non prætendit meritum, sed gratiam quærit. Fulgent., de Incarn. et grat., c. 7, in initio inquit: Ipsum Deum hominem factum, non humanis meritis, sed concepti nascentisque ex ea summi Dei dignitate promeruit; ubi etiam excludit humana merita, sine gratia, scilicet, facta, et ideo divinam dignitatem adjungit, et merita ex illa profecta. Unde Augustinus, serm. 10 de Nativ., qui est 14 de Tempore: Talis eligitur Virgo, quæ tantum haberet meritum, ut Dei Filium in se susciperet; et Greg., lib. 1 Reg., c. 1: Incomparabilibus illustrata meritis, Dei Unigenito, in quo recumberet, sacrum præparavit uterum. Petrus Damianus, serm. 2 de Assumptione Singularis ejus sanctitas et

[ocr errors]

suppleri per divinam ordinationem; opera 7. Responsio. Dices posset tamen hoc ut digno modo consequeretur esse mater Dei. autem Virginis ordinata sunt ad hunc finem, Respondetur, aliud est quærere an B. Virgo potuerit mereri de condigno hanc dignitatem, de potentia absoluta loquendo, aliud an ex vi intrinseca ipsius gratiæ, et quasi ex natura ipsius gratiæ, atque adeo ex lege ordinaria possit esse hoc meritum. Loquendo de potentia absoluta (quidquid alii sentiant), ego non dubito quin possit intercedere hoc meritum de condigno, si intercederet pactum, seu promissio de tali præmio conferendo, hoc vel illud operanti; quia quamvis opera gratiæ creatæ ex natura sua non tendant ad hoc præmium, tamen re vera habere lorem sufficientem et dignitatem proportiopossunt vanatam tali præmio, nam hæc dignitas matris tica; imo aliquibus videtur minoris æstimanon est tam infinita, sicut ipsa unio hypostationis moralis, quam filiatio adoptiva, ut indicatur ab Augustino, lib. de S. Virginitate; ergo si Deus faceret illam promissionem sub conditione operis, interveniret in eo merito neque enim est essentiale huic merito, ut vera ratio justitiæ; esset ergo de condigno; opus, in quo fundatur, ex natura sua tendat in præmium; sed sufficit quæcumque proportio et condignitas in æstimatione morali, suppositis aliis conditionibus, et præsertim illa promissione et lege, quod etiam in humanis præmiis seu braviis videre est, et latius tractatur in materia de merito. Sed, licet hoc sit possibile de potentia absoluta, tamen non est connaturale ipsi gratiæ, et operibus ejus, et ideo secundum legem ordinariam merita procedentia ab hac gratia non ordinantur ad hoc præmium, neque illis facta est hæc promissio; non est ergo hoc assercudum

[ocr errors]

de B. Virgine, nisi speciale pactum, vel promissio illi facta ostendatur; nulla vero talis est; nam, licet in Scriptura sæpe facta sit revelatio absoluta, quod B. Virgo futura esset mater Dei, ut Isai. 7 et 11, et alias, tamen, quod hoc sit promissum sub conditione alicujus operis, nullibi ostendi potest. Et confirmatur, quia Abrahæ facta est expressior promissio, Genes. 12: Benedicentur in te omnes cognationes terræ, et c. 15, 17 et 22. Davidi etiam est facta, Psalm. 131: Juravit Dominus, etc.; et isti Sancti suo modo sese condigne disposuerunt, ut essent condigni progenitores Christi ; et tamen nullus audebit dicere eos meruisse de condigno, ut ex illis Christus descenderet; quia est bonum alterius ordinis, ad quod gratia natura sua non ordinatur, et quodam modo est infinitum bonum excedens proportionem meriti puræ creaturæ. Confirmatur secundo, quia quod aliqua gratia vel opera ejus ordinentur a Deo, ut sint, seu efficiant convenientem dispositionem ad aliquam dignitatem, non satis est ut talia opera sint meritoria de condigno illius dignitatis, quia etiam Joannes Baptista prædictus sæpe fuerat futurus præcursor Domini, Isai. 40, et Malach. 3, ut exponitur Joan. 1, et Matth. 11; et ille præventus est magna gratia, ut digne ministerium illud impleret, et postea ipse per propria merita ab illa gratia procedentia, veluti consummavit condignam dispositionem requisitam in præcursore Christi; et tamen nullus dicet meruisse de condigno hanc dignitatem. Simile argumentum sumitur ex D. Petro, qui etiam fuit electus, ut primus Christi Vicarius et supremus pastor Ecclesiæ constitueretur, et ad hoc munus magnam gratiam suscepit, tanquam convenientem dispositionem quam ipse propriis etiam actibus perfecit et consummavit, ut sumitur ex illo Joan. 21: Simon Joannis, diligis me? et nihilominus dici non potest illum de condigno meruisse Ecclesiæ primatum. Et ratio horum omnium est, quia hæc dispositio, quamvis sit ex ordinatione divina, non tamen est per modum proprii meriti et præmii, quia non supponit promissionem sub conditione operis, in qua fundetur, et consequenter neque inducit rationem justitiæ, quam dicit meritum de condigno. Solum ergo est hæc ordinatio per modum cujusdam convenientis providentia aptantis et disponentis unamquamque rem ad eum finem, ad quem ordinatur. Confirmatur tertio, quia merita Virginis habuerunt condignum præmium gra

tiæ et gloriæ; ergo non respondebat illis etiam de condigno aliquid nullo modo per se ordinatum ad gratiam et gloriam; maternitas autem divina est alterius omnino rationis, et per se connexa non est cum gratia et gloria; ergo. Et ex hoc retorqueri potest contra Gabrielem argumentum quo ipse utitur. Sic enim arguit: Beata Virgo meruit de condigno aliquid excellentius maternitate divina; ergo et ipsam maternitatem; quæ consequentia invalida est per se et formaliter, quia in iis, quæ sunt diversarum rationum, potest aliqua facultas in id quod est perfectius, quamvis non possit in id quod est minus perfectum, ut in simili materia patet; nam potest quis mereri de condigno augmentum gratiæ, et non scientiæ, licet illud sit majus. Sed præter hoc retorqueo argumentum; quia majus quid est hoc totum simul gloria et maternitas divina, quam gloria sola; ergo, licet B. Virgo meruerit gloriam, non inde fit ut meruerit utrumque; imo, quia meritum Virginis erat finitum, illi respondebat unum adæquatum et condignum præmium ex justitia; hoc autem fuit gratia et gloria; ergo.

8. Responsio ad primæ sententiae fundamentum. Ad fundamentum primæ sententiæ jam responsum est, defuisse operibus Virginis promissionem et pactum, et connaturalem proportionem cum divina maternitate, et divinam ordinationem non esse ejusdem rationis respectu omnium operum; sed aliam esse ad modum dispositionis, et aliam per modum meriti, et hanc in operibus Virginis fuisse priori modo, et non posteriori; qua vero ratione hi modi differant, jam explicatum est. Ad alios auctores, ponentes meritum de digno, non est quod respondeamus, nam fortasse in modo loquendi differunt ab iis qui ponunt meritum de congruo, ut sequenti sectione dicemus. Et quia ut ex materia de merito constat, in re nullum est medium inter meritum de congruo et de condigno. Si enim inducit obligationem justitiæ, et habet meritum proportionem æqualitatis cum præmio, est meritum de condigno; si vero hæc desint, erit meritum de congruo, si tamen aliquod meritum sit.

[blocks in formation]

tiam et benignitatem refert beneficium incarnationis, et promissionem Christi, non tantum secundum se simpliciter, sed etiam ut venturi ex semine Abrahæ, ut constat ex ad Rom. 3 et 4; nam eadem est ratio de Christo, ut nascitur ex utero Virginis. Respondetur tamen conclusionem, a nobis positam, esse quidem magis probabilem, et simpliciter veram, contrariam vero sententiam nulla nota esse dignam, præterquam minoris probabilitalis et falsitatis, quia neque ex Scriptura vel Patribus convinci satis potest, imo non est omnino aliena a modo loquendi Patrum, et eam tenent auctores graves non sine probabili conjectura. Illa vero testimonia, ex epistola ad Romanos sumpta, primo solum inducuntur a paritate rationis, cum tamen hæc facile negari possit, quia multo fuerunt excellentiora gratia et opera Virginis, quam Abrahæ, David, et aliorum. Deinde ex illis locis potissimum probatur, electionem Abrahæ et illius populi fuisse ex divina gratia; an vero, supposita electione et prima gratia, intercesserit aliquod meritum in executione divinæ promissiouis, hoc ex illis locis neque definiri potest, nec satis improbari.

10. Dubium.- Ultimo hic quæri potest an potuerit B. Virgo mereri de condigno maternitatem divinam, non merendo de condigno incarnationem. Videtur enim hoc posterius in illo priori includi necessario; nam, si B. Virgo meruit de condigno ut esset mater Dei, ergo ut Deus ex illa homo fieret; ergo ut homo fieret ; vel aliter, meruit esse mater Dei; ergo et Christum Deum hominem in rerum natura producere; ergo meruit ut hoc compositum, Christus Deus homo, in rerum natura esset. In contrarium vero est, quia supra diximus, potuisse Virginem de potentia saltem absoluta mereri de condigno vere ac proprie, id est, cum vera æqualitate ac justitia, maternitatem divinam; negavimus autem prius, puram creaturam posse hoc modo mereri incarnationem; ergo meritum incarnationis non includitur necessario in merito maternitas divinæ. Deinde, maternitas divina est dignitas distincta ab unione hypostatica, illa que inferior; ergo potest cadere sub aliquod meritum, sub quod illa non cadit.

11. Responsio. Respondetur ergo dupliciter posse intelligi hoc meritum, primo, absolute et simpliciter sine ulla suppositione, et hoc modo necessario tale meritum includit meritum incarnationis, quia si beata Virgo suis meritis posset ex justitia obligare Deum,

ut ex illa fieret homo, et hoc absolute, et nulla facta suppositione, necessario deberet illum obligare ut fieret homo, quia hoc in illo continetur ; unde, si non supponitur ante meritum, necesse est ut per ipsum meritum efliciatur; et ideo existimo non esse possibile puræ creaturæ, ut recte probat argumentum supra factum. Secundo potest intelligi hoc meritum solum quasi sub conditione, seu facta suppositione quod Deus sit futurus homo, et hoc modo præscindi potest meritum maternitatis a merito incarnationis, quia præsupponit illam futuram, et aliunde potest meritum habere æqualitatem cum illa dignitate præcise sumpta, et non cum incarnatione, ut bene etiam probat argumentum factum. Et potest exemplo declarari, nam si princeps venturus ad civitatem sit, et civis aliquis impetret ac mereatur, ut potius in suam, quam alterius domum, divertat, recte intelligitur non mereri adventum simpliciter, et nihilominus mereri circumstantiam quæ illum necessario præsupponit.

SECTIO VIII.

Utrum saltem de congruo meruerit Beata Virgo dignitatem matris Dei.

1. Ratio dubii esse potest, quia soli gra tiæ, et benevolentiæ divinæ tribui solet a Patribus, B. Virginem, potius quam aliam feminam sibi in matrem delegisse, quod ipsamet Virgo confessa est, Luc. 1, dicens : Quia respexit humilitatem ancillæ suæ ; et : Quia fecit mihi magna qui potens est, etc. Resolutio tamen est facilis, distinguendo (ut supra in simili fecimus) prædestinationem seu electionem Virginis ad eam dignitatem, a dignitate ipsa, seu ab illius consecutione.

2. Dico ergo primo: B. Virgo non meruit etiam de congruo ut prædestinaretur, seu eligeretur in Dei matrem. Hanc censeo esse certam, eamque propterea Theologos omnes supponere potius quam disputare. Et probari potest ex omnibus adductis in sectione 6; quidquid enim meriti fuit in B. Virgine, duxit originem ab hac electione, supposuitque il lam, quia ipsa prima gratia Virginis, ex qua omne meritum secutum est, ex hac electione processit ; ideo enim tanta et tam excellens gratia, tamque maturo tempore illa data est, ut esset accommodata dignitati matris, ad quam erat electa. Quin potius ipsamet electio ad gloriam in Virgine supposuit electionem ad dignitatem matris, quia B. Virgo non prius

« PredošláPokračovať »