Obrázky na stránke
PDF
ePub

ex viro sine femina, ex femina et viro, et absque viro et femina, per productionem ex nihilo.

clarius cognosceretur; cum enim Angeli homini subduntur, constat id non perfectioni humanæ naturæ, sed gratiæ, illi donatæ, esse tribuendum; vel quia, cum homines, qui natura sua sunt inferiores Angelis, ad eamdem gloriam et beatitudinem ordinentur, decuit ut illa inæqualitas per gratiæ excellentiam et personalem dignitatem unius hominis, quasi compensaretur, vel etiam superaretur.

7. Ultima ratio sumitur ex Cypr., lib. de Cardinalibus Christi operibus, cap. de Nativit. Christi, ubi dicit, Christum factum esse hominem, ut homo haberet in Deo, unde fieri posset plene beatus, in anima, videndo divinitatem; in corpore, videndo humanitatem, ut tota hominis conversio esset ad Christum. Quæ ratio fundamentum habere potest in verbo illo Joan. 17: Hæc est autem vita æterna, ut agnoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Et eamdem rationem habet Augustinus, lib. de Spiritu et anima, cap. 4 (si illius est opus), et optime in Manuali, cap. 25: Deus, inquit, propter homines factus est homo, ut ulerque sensus hominis in ipso beatificaretur, ut reficeretur oculus cordis in ejus divinitate, et oculus corporis in ejus humanitate, ut sive egrediens, sive ingrediens in ipso pascua inveniret humana natura condita ab ipso.

8. Incarnatio Christi complementum perfectionis universi. — Dico tertio, etiam ad perfectionem et quasi complementum universi fuit convenientissimum Incarnationis mysterium. Declaratur primo: requirit enim completa universi perfectio, ut constet omnibus rerum ordinibus, et hoc modo sit Deo quam simillimum; simili ratione probavit D. Thom., 1 part., q. 50, artic. 1, inter res creatas quasdam esse spirituales et intellectuales; similiterque ostendi potest fuisse conveniens dari in rebus creatis ordinem gratiæ et gloriæ præter totius naturæ ordinem. Eodem ergo modo concludimus unionem hypostaticam fuisse convenientem rerum universitati, ut esset omni ex parte perfecta.

9. Confirmatur, quia cum in omnibus substantiis creatis una natura integra sit in una persona, et in divina substantia una natura sit in pluribus personis, ut omnes differentiæ rerum invenirentur, conveniens fuit adinvenire modum quo plures naturæ essent in una persona. Similiter colligit Leo Papa, conveniens fuisse dari productum hominem ex muliere sine viro, quia jam alii tres modi producendi hominem inventi fuerant, nempe

10. Ultimo ex hoc mysterio ad omnes creaturas quædam peculiaris dignitas redundavit, quia in natura hominis omnes res creatæ quodammodo continentur, et ideo assumendo illam naturam, omnes creaturas quodammodo Deus sibi specialiter copulavit, ut eleganter explicavit Damasc., orat. de Transfigur. Domini, sub finem dicens: Benigna Patris voluntas in unigenito Filio universi orbis salutem operata est, et rerum omnium connexionem effecit; nam, cum parvus mundus homo sit, ut qui essentiæ omnis, tum in aspectum cadentis, tum oculorum aciem fugientis, nodum ac vinculum in seipso ferat, atque hoc et illud sit, re vera benigna omnium rerum Domini et Creatoris, ac gubernatoris voluntas hoc tulit, ut in unigenito et consubstantiali Filio suo, divinitatis ac humanitatis ac per eam conditarum omnium rerum connexio fieret, ut sit Deus omnia in omnibus. Atque mysterium hoc multi existimant indicatum esse a Paulo, cum dicit, ad Ephes. 1, omnia esse in Christo instaurata. Nam verbum græcum recapitulare significat, ut ibi Hieronymus notavit; dicuntur autem omnia esse recapitulata in Christo, ut sentit etiam Irenæus, lib. 3, cap. 18, quia cum omnia in natura humana quasi in summa contineantur, assumpta hac natura a Verbo, cateræ res omnes, veluti in summam redactæ, illi censentur conjunctæ. Hac etiam ratione in Scriptura nomine universitatis interdum homo significatur, ut notavit Gregorius, 6 Moralium, cap. 7 et 8; Damascenus, lib. 2, cap. 12; ergo eadem ratione possunt dici omnia instaurata per hoc mysterium propter novam dignitatem et excellentiam omnibus collatam. Et propterea fortasse omnes creaturæ invitantur ab Isai., cap. 45, ad hoc mysterium. perficiendum: Rorate, cæli, desuper, etc. Et Joan. 3, amori totius mundi idem mysterium tribuitur. Et ad eamdem rationem accommodari potest nomen quo solent Patres Græci hoc mysterium appellare; vocant enim illud economiam, ut videre est in Nazianz., orat. 42, non longe a principio; et Justino, in expositione fidei; est enim œconomia, quasi universalis dispensatio; per incarnationem autem toti universo provisum est, quia in totius cedit utilitatem. Quamquam hoc etiam ratione humanæ redemptionis veritatem habeat, quod dicti Patres magis videntur attendisse.

11. Tandem addendum est Deum, cum vohuit hoc perficere mysterium, prædictas rationes omnes, et infinitas fortasse alias intendisse; omnes enim sunt ex Scriptura et Patribus desumptæ, Deusque, qui omnia perfectissima ratione vult atque decernit, eas ratio nes omnes habuit ante oculos. Denique Augustinus, 13 de Trinit., cap. 17, alia multa esse dicit, quæ in Christi incarnatione salubriter intuenda et cogitanda sunt. Et S. Thomas, 4 Cont. gent., cap. 45, dicit pie considerantem hoc mysterium, tantam invenire sapientiæ profunditatem, ut illius semper magis ac magis admirabiles rationes manifestentur.

ARTICULUS II.

Utrum necessarium fuerit ad reparationem generis humani Verbum Dei incarnari1.

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium ad reparationem humani generis Verbum Dei incarnari. Verbo enim Dei, cum sit Deus perfectus (ut in primo2 habitum est ) nihil virtutis per carnem assumptam accrevit. Si ergo Verbum Dei incarnatum krmanam naturam reparavit, etiam absque carnis assumptione eam potuit reparare.

2. Præterea, ad reparationem humanæ natrræ, que per peccatum collapsa erat, nihil aliud requiri videbatur, quam quod homo satisfaceret pro peccato. Sed homo, ut videtur, satisfacere potuit pro peccato; non enim Deus ab homine plus requirere debet quam possit; et cum pronior sit ad miserendum quam ad puniendum, sicut homini imputat ad pœnam actum peccati, ita imputare debet ad meritum actum contrarium. Non ergo fuit necessarium ad reparationem humanæ naturæ, Verbum Dei incarnari.

3. Præterea ad salutem hominis præcipue pertinet ut Deum revereatur ; unde dicitur Malach. Si ego Pater, ubi honor meus? Si Dominus, ubi timor meus? Sed ex hoc ipso homines Deum magis recerentur, quod eum considerant super omnia elevatum, et ab homiarm sensibus remotum; unde in Psalm. 112 dicitur Excelsus super omnes gentes Domiaus, et super cœlos gloria ejus; et postea subditur: Quis sicut Dominus Deus noster? Quod

[blocks in formation]

ad reverentiam pertinet. Ergo videtur non convenire humanæ saluti, quod Deus nobis similis fieret per carnis assumptionem.

Sed contra. Illud, per quod humanum genus liberatur a perditione, est necessarium ad humanam salutem. Sed mysterium divinæ incarnationis est hujusmodi, secundum illud Joannis 3: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam; ergo necessarium fuit ad humanam salutem Deum incarnari.

Respondeo dicendum, quod ad finem aliquem dicitur aliquid esse necessarium dupliciter. Uno modo, sine quo aliquid esse non potest; sicut cibus est necessarius ad conservationem humanæ vitæ. Alio modo, per quod melius et convenientius pervenitur ad finem; sicut equus necessarius est ad iter. Primo modo, Deum incarnari non fuit necessarium ad reparationem humanæ naturæ. Deus enim per suam omnipotentem virtutem poterat humanam naturam multis aliis modis reparare.

Secundo autem modo necessarium fuit Deum incarnari ad humanæ naturæ reparationem. Unde Augustinus dicit, 13 de Trinit., cap. 102: Verum etiam ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse (cujus potestati omnia æqualiter subjacent), sed sanandæ miseria nostræ convenientiorem alium modum non fuisse.

Et hoc quidem considerari potest quantum ad promotionem hominis in bonum. Primo quidem quantum ad fidem, quæ magis certificatur ex hoc quod ipsi Deo loquenti credit. Unde Augustinus dicit, 11 de Civ. Dei3: Ut homo fidentius ambularet ad veritatem, ipsa veritas, Dei Filius, homine assumpto constituit atque fundarit fidem. Secundo, quantum ad spem, quæ per hoc maxime erigitur. Unde Augustinus dicit, 13 de Trinit. : Nihil tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram, quam ut demonstraretur nobis quantum diligeret nos Deus; quid vero hujus rei isto indicio manifestius, quam quod Dei Filius naturæ nostræ dignatus est inire consortium? Tertio, quantum ad charitatem, quæ maxime per hoc excitatur. Unde Augustinus dicit in lib. de Catechizandis rudibus 5: Quæ major est causa

[blocks in formation]

adventus Domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis? Et postea subdit: Si amare pigebat, saltem redamare non pigeat. Quarto, quantum ad rectam operationem, in qua nobis exemplum se præbuit. Unde Augustinus dicit in quodam sermone de Nativitate Domini: Homo sequendus non erat, qui videri poteral; Deus sequendus erat, qui videri non poterat. Ut ergo exhiberetur homini, et qui videretur ab homine, et quem homo se queretur, Deus factus est homo.

Quinto, quantum ad plenam participationem dixinitatis, quæ vera est hominis beatitudo et finis humanæ vitæ et hoc collatum est : nobis per Christi humanitatem. Dicit enim Augustinus in quodam sermone de Nativitate Domini: Factus est Deus homo, ut homo fie

ret Deus.

Quinto, ad liberandum hominem a servitute peccati; quod quidem, ut Augustinus dicit 13 de Trinit. 1, fieri debuit sic, ut diabolus justitia hominis Jesu Christi superaretur: quod factum est Christo satisfaciente pro nobis. Homo autem purus satisfacere non poterat pro toto humano genere; Deus autem satisfacere non debebat; unde oportebat Deum et hominem esse Jesum Christum. Unde et Leo Papa dicit in sermone de Nativitate: Suscipitur a virtute infirmitas, a majestate humilitas; ut quod nostris remediis congruebat, unus alque idem Dei et hominum mediator mori ex uno, et resurgere possit ex altero. Nisi enim esset verus Deus, non adferret remedium, nisi esset verus homo, non præberet exemplum. Sunt autem et alia plurimæ utilitates, quæ consecutæ sunt, supra apprehensionem sensus

Similiter et hoc utile fuit ad remotionem humani. mali.

Primo enim per hoc homo instruitur, ne si bi diabolum præferat, et eum veneretur, qui est auctor peccati. Unde Augustinus dicit, 13 de Trinit. Quandoquidem sic potuit Deo conjungi humana natura, ut fieret una persona, superbi illi maligni spiritus, non ideo se audeant homini præponere, quia non habent carnem. Secundo, per hoc instruimur quanta sit dignitas humanæ naturæ, ne eam inquinemus peccando. Unde Augustinus dicit, in libro de Vera religione: Demonstravit nobis Deus quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, in hoc quod hominibus in vero homine apparuit. Et Leo Papa dicit, in sermonc de Nativitate: Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam; et divinæ consors factus naturæ, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Tertio, quia ad præsumptionem hominis tollendam, gratia Dei, in nobis nullis meritis præcedentibus, in homine Christo commendatur, ut dicitur in 13 de Trinit.. Quarto, quia superbia hominis, quæ maxime impedimento est ne inhæreatur Deo, per tantam Dei humilitatem redargui potest atque sanari, ut dicit Augustinus ib.

Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit secundum primum modum necessarii, sine quo ad finem perveniri non potest.

Ad secundum dicendum, quod aliqua satisfactio potest dici dupliciter sufficiens. Ung modo perfecte, quia est condigna per quamdam adæquationem ad recompensationem culpo commissæ; et sic hominis puri satisfactio sufficiens esse non potuit pro peccato. Tum quia tota humana natura erat per peccatum corrupta, nec bonum alicujus persona, vel etiam plurium poterat per æquiparantiam totius naturæ detrimentum recompensare. Tum etiam quia peccatum contra Deum commissum, quamdam infinitatem habet ex infinitate divina majestatis; tanto enim offensa est gracior, quanto major est ille in quem delinquitur. Unde oportuit ad condignam satisfactionem, ut actus satisfacientis haberet efficaciam in finitam, utpote Dei et hominis existens. Alio modo potest dici satisfactio hominis esse sufficiens imperfecte, scilicet secundum acceptationem ejus, qui est ea contentus, quamvis non sit condigna. Et hoc modo satisfactio puri hominis est sufficiens. Et quia omne imperfectum præsupponit aliquid perfectum a quo sustentetur, inde est quod omnis puri hominis sa

Eodem lib., et cap. 4, non procul a prin., tisfactio efficaciam habet a satisfactione tom. 4.

2 In serm. 9, circa princ. illius, et est ser.

13 in ordine, tom. 10.

3 Cap. 17, circa princip., tom. 3.
4 C. 16, non procul a princip., tom. 1.

5 In serm. 1, post med. illius; incipit hic

sermo, Salvator noster.

6 C. 17, ante med., tom. 3.

Christi.

Ad tertium dicendum, quod Deus, assumen, do carnem, suam majestatem non minuit; et per consequens non minuitur ratio reverentiæ ad ipsum, quæ augetur per augmentum

1 Cap. 13.

2 In serm. 1, post med.

*

cognitionis ipsius. Ex hoc autem quod nobis appropinquare voluit per carnis assumptionem, magis nos ad se cognoscendum attraxit.

COMMENTARIUS.

1. Titulus articuli ultimi.-Ostendit D. Thomas, articulo præcedenti, mysterium incarnationis esse propter se conveniens; nunc docet etiam propter alium, seu propter extrinsecum finem vel effectum expedire. Solum autem agit de fine, scilicet, redemptione hominis, quia hunc potissime nobis Scriptura proponit, et nullus excogitari vel nobilior, vel tanto mysterio dignior potest; denique quia omnes alios fines in se comprehendit. Quærit autem non solum an conveniens sit, sed etiam an sit necessarium, ut non tantum convenientiam, sed quoque et gradum ejus nobis declaret; tum quia revera quidam necessitatis modus hic intercedit.

2. Responsio articuli.-Respondet ergo D. Thomas duplici assertione. Prior est negans incarnationem fuisse simpliciter necessariam ad reparationem hominis, quia Deus (qua illius est omnipotentia) posset aliis modis homini subvenire. Contra quam solum objici potest argumentum Sed contra, ipsius D. Thomæ, quia in Scriptura proponitur incarnatio ut medium ad salutem necessarium: Neque enim est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, ut dicitur Actor. 4. Dicendum vero est, dupliciter dici posse aliquod medium necessarium ad nostram salutem: uno modo ex institutione divina, et supposita Dei voluntate et ordinatione; et hoc modo est nunc incarnatio medium necessarium ad salutem. Quia decrevit Deus in hoc viro omnes salvare, ut dicitur Actorum 17. Et hoc modo procedit argumentum factum. D. autem Thomas hoc non negat. Alio modo potest dici medium necessarium simpliciter et absolute, non quia Deus illud voluit, sed potius quia ipsi divinæ voluntati necessarium fuit uti tali medio, supposita intentione talis finis. Et hoc modo procedit conclusio D. Thomæ, et contra illam non procedit argumentum factum, quia Scriptura non dicit incarnationem esse hoc posteriori modo necessariam, sed priori tantum. Unde obiter intelligitur argumentum Sed contra, D. Thomæ, non probare necessitatem simpliciter, sed ex suppositione; probare tamen absolute convenientiam, quia medium illud, quod Deus voluit

esse unicum, et necessarium ad reparationem nostram, non potest non esse tali fini accommodatissimum.

3. Posterior assertio est, incarnationem ita esse convenientem ad nostram reparationem, ut nullum potuerit esse aptius vel convenientius medium ad talem finem, atque adeo ut dici possit necessaria ad melius esse, seu ad modum optimum reparationis nostræ. Hoc probat D. Thomas, decem rationibus sumptis ex sanctis Patribus, quæ per se satis claræ sunt. Solum est in eis observandum primo, quinque primas rationes, quæ sumuntur ex promotione hominis ad bonum, non solum procedere supposito lapsu humanæ naturæ, sed per se habere locum etiam in statu naturæ integræ. Nam in illo etiam homo esset capax fidei, spei, charitatis, participationis divinæ naturæ, et rectæ operationis, in quibus bonis omnibus posset per incarnationis mysterium plurimum juvari, ut per se constat. Simili modo ex quinque rationibus, quæ ex remotione mali sumuntur, quatuor priores non necessario supponunt lapsam naturam, quia duobus modis potest malum ab homine removeri, primo, postquam inest homini, secundo, præveniendo ne insit; quanquam ergo peccatum non esset, posset homo per incarnationem præveniri ne illud committeret, nam ex tanto mysterio induci posset vel ad majorem gratiæ divinæ æstimationem, vel ad majorem humilitatem et subjectionem ad Deum, vel ad suæ naturæ commendationem, ne illam peccando maculare auderet, aut dæmoni subjicere, quam ad tantam dignitatem evectam agnosceret. Sed, licet verum sit rationes has potuisse habere locum, etiam non existente peccato, magis tamen urgent, eoque majorem necessitatem inferunt, quo humana natura debilior ac infirmior per peccatum effecta, majoribus quoque indiget divinis auxiliis, ut in bono promoveatur, et a malo liberetur.

4. Ultima vero ratio supponit necessario lapsum ex quo orta est maxima necessitas tanti mysterii, ut remissio culpæ fiat servata perfectæ justitiæ æquitate, et intercedente condigna, et omnino justa satisfactione. Quia purus Deus non est capax illius, purus autem homo est impotens ad illam, et ideo necessarius erat Deus homo, qui posset ex toto ri gore justitiæ satisfacere. De qua ratione in sequenti disputatione fusius tractandum est. Hic solum, ad intelligendam mentem D. Thomæ, observandum videtur, ipsum distinguere

hoc loco purum hominem ab homine Deo. Unde necessario sequitur non vocare purum hominem, eum qui habet puram seu nudam naturam humanam sine gratia Dei, sed eum qui est persona creata, etiamsi quamcumque gratiam creatam habeat; quod sic declaro, nam, ex eo quod purus homo est impotens ad perfecte satisfaciendum, infert necessitatem hominis, qui simul sit Deus. Hæc autem consecutio non esset bona, nisi de puro homine in dicto sensu loqueretur; posset enim responderi, argumentum procedere ex puris particularibus, quia inter hominem purum in alio sensu et Deum hominem daretur medium, scilicet homo sanctus, qui neque esset Deus homo, neque purus homo in illo sensu. Quod etiam aperte colligitur ex Leone Papa, cujus testimonio D. Thomas suam sententiam confirmat, qui inter alia ait: Nisi esset verus Deus, non afferret remedium. Ergo homo purus, et impotens ad remedium ferendum, dicitur omnis ille, qui non est verus Deus; et plura circa hoc notabimus in solutione ad 1.

5. Primum argumentum. - Primum argumentum D. Thomæ est: per assumptionem carnis nullam perfectionem, vel potentiam Verbum acquisivit; sed Verbum incarnatum potuit hominem lapsum reparare; ergo et non incarnatum; ergo ad illum finem non fuit necessaria incarnatio. Respondet D. Thomas hoc argumentum probare primam conclusionem. Sed contra, quia urgeri potest contra secundam, sic, proportione servata, argumentando Verbum incarnatum potuit ex perfecta justitia hominem lapsum reparare; ergo et non incarnatum, quia nihil potestatis addidit illi caro. Respondetur tamen negando consequentiam. Ad illam vero propositionem, in qua est vis argumenti, scilicet, per incarnationem Verbum non est factum potius, seu nihil potestatis illi additum est, respondetur aliud esse quod pertinet ad omnipotentiam simpliciter, quod nullam supponit imperfecnem in operante; aliud vero quod pertinet ad efficientiam, seu modum efficiendi in aliquo genere, quod non pertinet ad omnipotentiam simpliciter, quia includit imperfectionem in operante. Verbum ergo per incarnationem nihil potuit efficere, quod sine carne non posset, ex his quæ pertinent ad omnipotentiam simpliciter; potuit autem aliquid facere in aliquo genere, quod sine carne non posset, ut potuit ambulare, comedere, et similia, et eodem modo potuit satisfacere et

mereri; hæc enim non pertinent ad omnipotentiam simpliciter; et ex his intelligetur solutio D. Thomæ. Si enim loquamur de potestate absoluta reparandi hominem lapsum, quia illa non includit ullam imperfectionem, neque requirit actionem quæ illam supponat, admisit D. Thomas potuisse Verbum sine carne reparare hominem, et eodem modo dixit non fuisse Verbo simpliciter necessariam carnem ad hoc efficiendum; at vero, loquendo de potestate liberandi tali modo, scilicet per viam satisfactionis, quia hæc præter omnipotentiam simpliciter addit quamdam potestatem secundum quid, ideo non valet argumentum a Verbo incarnato ad Verbum secundum se, nec sequitur incarnationem non fuisse necessariam simpliciter ad illum modum reparandi humanam naturam.

6. Secundum argumentum.- Solutio.-Secundum argumentum D. Thomæ est contra ultimam partem secundæ conclusionis, et est hujusmodi. Purus homo potuisset satisfacere pro culpa; ergo non fuit necessaria satisfactio; ergo neque incarnatio. Respondet distinguendo antecedens; purus homo potest satisfacere perfecte, id est, secundum quamdam adæquatam rationem, et recompensationem offense, negatur antecedens; non enim potest purus homo hoc modo satisfacere, tum propter generalem offensionem, et maculam quæ totam naturam humanam infecit; tum quia Deus offensus est persona infinita, cui ad æqualitatem satisfieri non potest, nisi per actum infinite satisfactionis, qui solum fieri potest ab homine Deo. At vero imperfecte posset purus homo satisfacere, et sic conceditur antecedens, et negatur consequentia. Quia oportuit et decuit ut satisfactio esset perfecta, in qua omnis alia imperfecta satisfactio fundaretur. Et ex hac doctrina probantur duæ propositiones, quæ in corpore articuli in ultima ratione assumptæ erant, et sola sententia Leonis Papæ confirmatæ, scilicet, purum hominem non posse perfecte satisfacere, et Deum hominem posse, de quibus latissime in sequenti disputatione. Hic solum est iterum observandum (quia Cajetanus corrumpit sensum D. Thoma), purum hominem eodem modo sumi in hac solutione, quo explicatum est in corpore articuli. Neque enim sine causa et contra omnem rationem dicendum est, æquivoce D. Thomam fuisse usum illa voce contra constantiam et firmitatem doctrinæ. Quod etiam aperte hic constat, quia argumentum procedit de puro ho

« PredošláPokračovať »