Obrázky na stránke
PDF
ePub

existentiam ut sic, etiam præcisa ratione incommunicabilitatis.

17. Unde etiam fit, eam naturam non communicari tribus relationibus propter indigentiam (ut ita dicam), vel imperfectionem, scilicet, quia illis egeat ut per se sit, vel ut ab illis sustentetur, quomodo natura creata intelligitur indigere personalitate, vel alieno supposito, sed illis communicatur ex infinitate sua, ut illis det esse. Unde consequenter fit, ut in illis, aut per illas terminari dicatur, non quia ab illis sustentetur, neque quia ab illis, ul sic, primo et per se accipiat modum per se essendi, sed quia ipsum esse essentiæ ita includitur in singulis relationibus, ut cum unaquaque constituat rem quamdam simplicissimam et incommunicabilem, ac per se subsistentem, ut nec per identitatem possit jam amplius secundum eam rationem communicari. 18. Ad argumentum ergo in forma respondetur, distinguendo minorem, scilicet, repugnare subsistentiæ terminari; si enim intelligatur de termino, qui sit prima ratio per se essendi, vel qui se habeat proprie per modum sustentantis naturam, sic concedo hoc repugnare subsistentiæ; nego tamen de ratione personalitatis esse terminare hoc modo, qui est proprius naturæ creatæ ; natura enim increata altiori modo terminatur sua personalitate, ut explicatum est. Si autem sensus argumenti sit, etiam hoc modo repugnare subsistentiæ terminari, respondeo in rebus creatis ita esse, quia repugnat subsistentiam vel naturam creatam intime includi in rebus vel suppositis distinctis, quod non repugnat subsistentiæ absolutæ et increatæ. Quamvis autem subsistentia sit ratio per se essendi ipsi constituto per ipsam ut sic, non tamen oportet ut sit prima ratio per se essendi ipsi naturæ, quam terminat, præsertim secundum rationem; quia non terminat illam imperfecto modo, et quasi affixa illi, sed intime recipiendo esse ab illa; unde hæc terminatio potius intelligenda est per modum cujusdam modificationis, seu determinationis, quam per modum sustentationis naturæ terminatæ. Et propterea etiam hic modus communicationis non est per modum unionis ad aliud, nec per modum essendi in alio, qui repugnet modo essendi per se, sed est per modum intimæ inclusionis, et quasi penetrationis, ut ita dicam, cum summa identitate, ratione cujus quamvis subsistentia absoluta communicetur multis, non tamen est in alio, quia illa multa non sunt aliud ab ipsa.

[ocr errors]

Ad

19. Ultimæ confirmationi satisfit. confirmationem eadem solutio applicanda est, quia est eadem difficultas; relationes enim divinæ intelliguntur addi essentiæ, ut per se existenti, et in hoc sensu ut subsistenti, et nihilominus intelliguntur addi tanquam rationes subsistendi, non ipsius naturæ primo et per se, sed constituti. Ad ultimam confirmationem respondetur, subsistentiam absolutam intime ac essentialiter includi in relativis secundum rem, et secundum omnem rationem formalem, quæ ut ratio realis in ipsa relatione concipiatur; nam, licet mens nostra possit præcise concipere rationem relativam paternitatis vel filiationis, non concipiendo expresse ac formaliter esse aliquod absolutum in eis inclusum, non potest tamen ita præscindere, quin in illa re concepta, seu in objectivo conceptu, qui respondet illi formali, implicite et secundum rem contineatur essentialiter totum esse absolutum Dei; neque etiam potest mens nostra aliqua abstractione negativa vera separare absolutum a relativo, de hoc illud negando, vel saltem negando includi in eo essentialiter in re ipsa, aut concipiendo esse relativum in aliquo, in quo concipiat non esse, esse absolutum, quod secus accidit in esse relativo respectu absoluti; nam potest ab eo præscindi, et aliquo modo etiam negative abstrahi, saltem ea ratione qua esse absolutum potest in aliquo esse, in quo non sit tale vel tale esse relativum, ut latius in materia de Trinitate tractatur. Quamvis autem subsistentia absoluta in relativis includatur, non repugnat multiplicari secundum rationes proprias, sicut non repugnat res vel entitates relativas multiplicari, etiam si essentialiter sint una res, vel entitas absoluta; nam, ut dicebam, quoad hoc eadem est ratio subsistentiæ, quæ aliorum transcendentium, quia perseitas existentiæ, quæ complet ra tionem subsistentiæ, ut nunc de illa loquimur, intime includitur in tali esse, seu tali existentia. Unde, sicut esse vel existere ad rationes transcendentales spectat, ita etiam et per se esse. Denique, licet subsistentia absoluta in relationibus personalibus includa. tur, non sequitur quod eas reddat formaliter subsistentes secundum propria, sed tantum secundum quod esse divinum absolutum includunt. Nam, licet divina essentia in relationibus includatur, nihilominus relatio divina aliquod proprium habet, quo veluti determi nat aut modificat divinam naturam, non per modum compositionis, sed per intimam in

clusionem, cum summa identitate ac simplicitate. Illud ergo proprium, quod relatio addit, ex se et ex propriis, est subsistens, et non proprie ac formaliter ex inclusione essentiæ, sicut supra dicebamus de existentia; est enim eadem fere ratio. Unde eodem modo dicendum est, subsistentiam absolutam non includi in relatione, ut id, quo relatio subsistit, quatenus relatio est, sed ut id quo est subsistens ipsamet natura et essentia Dei, quæ in relatione includitur, eo quod ipsamet relatio essentialiter Deus est.

SECTIO V.

Utrum, abstractis subsistentiis relativis, intelligatur relinqui tantum hæc deitas, vel etiam hic

Deus.

1. Hoc dubium præcedentibus annexum est, fereque in illis explicatum; tamen, propter nonnullas difficultates et opiniones explicandas, ad ea, quæ de incarnationis mysterio dicenda sunt, necessarium duxi seorsum proponere. Quod ergo tres personæ sint hic Deus, seu individuum deitatis, nullus Catholicorum negat, cum de fide certum sit tres personas esse unum Deum, non in specie seu similitudine naturæ, sed in individuo et identitate naturæ hunc singularem Deum, juxta illud: Non tres dii, sed unus est Deus. Duobus autem modis intelligi potest tres personas esse hunc Deum, seu hunc Deum esse in tribus personis, et in singulis earum. Primo, quia hic Deus formaliter significat hanc individuam deitatem, ut subsistentem in uno vel in pluribus suppositis; et hoc modo hic Deus ut sic non dicit hanc subsistentiam, sed solum hanc naturam subsistentiam vero veluti connotat; unde ad suam unitatem non requirit unitatem, seu singularitatem ejusdem subsistentiæ; et hoc modo hic Deus est quid commune tribus personis, realiter quidem ratione naturæ formaliter significatæ, secundum rationem autem in personalitate seu subsistentia connotata, quatenus omnes personæ divinæ conveniunt in ratione subsistendi in hac natura. Secundo modo possumus intelligere hunc Deum esse quid commune tribus personis, non solum ratione naturæ, et personalitatis confuse conceptæ, sed etiam ratione subsistentiæ communis.

2. Dico ergo primo: hic Deus ex vi sui conceptus, seu ad suam unitatem non requirebat subsistentiam communem et absolutam,

Hoc suppono ex 1 part., quæst. 36 et 39, ubi ostenditur, ad unitatem substantivi sufficere unitatem formæ, de quo etiam infra, disputat. 13, dicemus, ostendendo tres personas fore hunc hominem, si eamdem humanitatem assumerent, etiam si immediate illam per relativas subsistentias terminarent, et non per absolutam; et idem constat in Patre et Filio, quatenus sunt unum principium Spiritus Sancti, et hic spirator, non propter specialem subsistentiam, sed propter eamdem virtutem spirandi, et eamdem relationem.

3. Et hinc intelligitur propter quid supra dixerim, rationes Cajetani sumptas ex unitate Dei, seu ex hoc quod tres personæ sunt hic Deus, esse inefficaces ad concludendam subsistentiam absolutam, quia in simili forma invenientur deficere in similibus exemplis adductis de hoc spiratore, vel hoc homine; et eodem defectu peccant omnes rationes, quæ sumuntur vel ex communibus, seu essentialibus operationibus, ut creare, justificare, etc., quæ primario dicuntur convenire huic Deo; vel ex ratione abstracti et concreti, quia, scilicet, cuicumque individuæ naturæ in abstracto significatæ debet correspondere suum individuum concretum; hæc enim et similia solum probant, vel operationes primario convenire personis ratione naturæ communis, vel unam formam constituere unum individuum, etiam si in pluribus suppositis subsistat.

4. Dico secundo: nihilominus verum est, abstractis et præcisis per intellectum subsistentiis relativis, adhuc intelligi manere hunc Deum realiter existentem et subsistentem. Intelligo autem abstractis subsistentiis relativis, non tantum secundum distinctos conceptus earum, sed etiam secundum communem et confusam rationem personalitatis; et hoc sensu sequitur conclusio ex dictis in præcedentibus, quia, abstractis relationibus abstractione etiam, ut vocant, formali, seu præcisiva, adhuc intelligitur manere deitas, non tantum existens, sed etiam subsistens; ergo non tantum intelligitur manere hæc deitas, sed etiam hic Deus; quia Deus, ut hic, nihil aliud significat quam subsistens in hac deitate, et hoc idem significat habens deitatem, quamvis alio modo, scilicet, adjective, Deus autem substantive. Et hinc intelligitur sibi contradicere, qui vel admittendo subsistentiam absolutam negant hunc Deum posse hoc modo abstrahi a personis, vel e contrario negando subsistentiam communem, hunc mo

dum abstractionis admittunt; quia sola existentia naturæ ut sic, si non includat per se existentiam, atque adeo subsistentiam, sufficit quidem ad constituendam naturam abstractam in ratione entitatis actualis, non vero ad constituendum concretum naturæ, ut patet in humanitate Christi, mente abstracta a Verbo.

5. Et ratio constat ex dictis, et ex ipsa vocum significatione, nam concretum significat id, quod est, seu quod habet naturam, in quo conceptu intrinsece includitur, ut per se sit; et ideo si non datur subsistentia, seu per se existentia absoluta, nullo modo potest concipi hic Deus, nisi relationes saltem confuse concipiantur; at vero e contrario si, abstractis personalitatibus, adhuc intelligitur manere divinitas per se existens et subsistens, negari non potest quin maneat verus conceptus hujus Dei, quia non est de ratione illius subsistentia incommunicabilis, cum neque hæc individua subsistentia relativa sit de conceptu illius, ut dictum est, sed solum in hac divinitate subsistere. Et hanc sententiam sic expositam tenent Scotus, Cajetanus, et alii supra citati.

6. Contra eam vero solent multa objici, quæ in re difficilia non sunt, sed oportet solum castum loquendi modum servare. Primum sit, quia sequitur dari in Deo unam personam, seu unum suppositum absolutum, quia suppositum nihil aliud est quam substantia individua completa et subsistens, et si addatur, in natura rationali, persona fit. Secundum, quia D. Thomas infra, art. 3, ad 1, dicit, quidquid est in Deo subsistens, esse personam; sed hic Deus, ut abstrahens a relationibus, est subsistens; ergo persona. Tertium, quia si in Deo tantum esset una persona absoluta, abstracta personalitate a natura, intelligeretur divinitas ut sic, et non ut hic Deus; ergo idem nunc est dicendum; quinimo etiam nunc possumus abstracte concipere divinitatem, præscindendo subsistentiam absolutam; ergo ut sic concepta non erit hic Deus; sed eodem modo illam concipimus, quando abstrahimus relationes, quia non intelligimus magis perfectam vel infinitam divinitatem uno modo quam alio. Quartum, quia si maneret hic Deus abstractis proprietatibus personalibus, ergo posset intelligi operans per se prius quam intelligeremus esse in personis et consequenter etiam generans, vel hic Deus prius ratione creans, quam Pater generans. Quinto denique, quia in rebus

creatis non reperitur subsistens in natura aliqua, nisi suppositum vel persona.

7. Ad primum, olim non defuerunt qui sequelam admitterent, quorum errorem recte Henric. et Durand., supra citati, impugnarunt. Cajetanus vero, quadam adhibita moderatione, concedit hunc Deum ut sic esse suppositum, vel personam incompletam; sed cavendus est hic loquendi modus, utpote alienus a modo loquendi Conciliorum, Patrum et Theologorum, qui nullo modo admittunt tres personas esse unam personam, vel suppositum, quamvis admittant esse unam substantiam; negatur ergo sequela, quia ut supra, ex Basil., Gregor. Nyssen., et Damasc., diximus, suppositum dicit non quodcumque subsistens, sed incommunicabile, quodque ita est sub alio positum, ut sub illo nihil ponatur, et hoc ipsum in natura rationali dicitur persona; et ita est intelligenda illa particula definitionis Boetii, qua persona dicitur individua substantia; quia ergo hic Deus abstracte conceptus ita subsistit, ut communicetur multis, qui illi suo modo subsunt, ideo non est suppositum, neque complete, ut per se constat, neque incomplete, cum desit illi ultimum et quasi formale constitutivum suppositi, sicut leo quamvis sit animal, non dicetur incomplete homo.

8. Ad secundum respondetur, ex illo loco D. Thomæ posse hoc modo nostram sententiam confirmari; nam, ut ibi videbimus, ipse procedit ex hypothesi impossibili, videlicet, si intelligeremus naturam divinam permanere in re existentem sine relationibus divinis, quid esset, vel quid posset ; et inter alia respondet, primum naturam fore subsistentem, et rationem reddit, quia divinitas ex proprio conceptu, quibuscumque aliis præcisis, est subsistens, et in hoc confirmat nostram sententiam. Quod vero subdit, consequens esse ut sit persona, intelligitur posita hypothesi, et abstractione relationum, non tantum in mente, sed etiam in re; sic enim subsistens jam esset incommunicabilis, et per consequens persona.

9. Ad tertium respondetur, divinitatem dupliciter posse abstrahi nostro modo intelligendi a personalitate, seu subsistentia: uno modo omnino ex parte conceptionis nostræ, qua concretum concipimus per modum abstracti, quamvis revera nibil intelligamus includi ex parte rei conceptæ in ipso concreto, quod non includatur in abstracto, quo modo concipimus paternitatem, ut formam Patris,

"et deitatem ut formam Dei, in qua sic concepta essentialiter includitur subsistentia, sicut sapientia, vel alia attributa, quamvis in illo modo concipiendi vel significandi non exprimatur; et tantum hoc modo posset abstrahi deitas a sua personalitate, si intelligeremus habere unam tantum personalitatem absolutam, quia tunc illa esset de conceptu essentiali ejus. Alio vero modo intelligimus abstrahi nunc essentiam divinam a proprietatibus relativis, non solum in modo concipiendi, sed aliquo modo ex parte rei, abstractione quodammodo negativa, non quia in re sit distinctio inter essentiam et personalitates, nec quia possit separari ab illis, sed quia non includit illas in conceptu essentiali, unde potest concipi tota perfectio essentialis Dei, excludendo relationes; et hoc modo potest concipi non tantum in abstracto hæc deitas, sed etiam in concreto hic Deus, abstractis relationibus.

10. Ad quartum respondetur breviter, in hoc Deo, ut intelligitur prior ratione quam persona, posse etiam præintelligi actus intelligendi et amandi, ut essentiales sunt, ut recte probat argumentum; actus vero notionales, ut generandi, non possunt in illo præintelligi, quia connotant relationem, requirunt enim principium distinctionis inter generans et genitum, quod intra Deum non est nisi relatio. Actus vero liberi, ut sunt creare, prædestinare, etc., etiam non possunt præintelligi personis secundum veram prioritatem, etiam rationis, quia constitutio personarum non habet dependentiam ullam, nec supponit ullo modo hos actus; alioquin vero, quia ipse personæ, et relationes quibus constituuntur, et actus notionales per quos una ab alia manat, sunt connaturales Deo, ideo secundum rationem supponuntur actibus liberis, juxta supra dicta, quæst. 1, art. 3.

11. Ad quintum negatur consequentia, in rebus enim creatis omnis subsistentia est intrinsece limitata, et propterea est omnino incommunicabilis; et ideo in rebus creatis subsistentia, et personalitas, et ultimus terminus naturæ, semper in idem incidunt; at vero in divina subsistentia secus est propter infinitam ejus perfectionem, ut dictum est.

ARTICULUS I.

Utrum personæ divinæ conveniat assumere naturam creatam1.

1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod personæ divinæ non conveniat assumere naturam creatam. Persona enim divina significat aliquid maxime perfectum; perfectum autem est, cui non potest fieri additio. Cum igitur assumere sit quasi ad se sumere, ita quod assumptum addatur assumenti, videtur quod personæ divinæ non conveniat assumere naturam creatam.

2. Præterea, illud, ad quod aliquid assumitur, communicatur quodammodo ei, quod in ipsum assumitur, sicut dignitas communicatur ei qui in dignitatem assumitur. Sed de ratione persona est, quod sit incommunicabilis, ut in prima parte dictum est 2. Ergo persona divine non convenit assumere, quod est ad se sumere.

3. Præterea, persona constituitur per naturam. Sed inconveniens est quod constitutum assumat constituens; quia effectus non agit in suam causam. Ergo persona non convenit assumere naturam.

Sed contra est quod Augustinus dicit Fide, de ad Petrum 3: Formam, id est, naturam servi, in suam accepit Deus, ille scilicet Unigenitus, personam. Sed Deus Unigenitus est persona. Ergo persona competit accipere naturam, quod

est assumere.

Respondeo dicendum, quod in verbo assumptionis duo importantur, videlicet, principium actus, et terminus; dicitur enim assumere quasi ad se sumere. Hujus autem sumptionis persona est, et principium, et terminus. Principium quidem, quia personæ proprie competit agere; hujusmodi autem sumptio carnis per actionem divinam facta est. Similiter etiam persona est hujus sumptionis terminus; quia sicut supra dictum est 1, unio facta est in persona, non in natura. Et sic patet quod propriissime competit personæ assumere naturam.

Ad primum ergo dicendum, quod cum persona divina sit infinita, non potest ei fieri additio. Unde Cyrillus dicit in epist. synodali

[blocks in formation]

Ephes. Concil. Non secundum appositionem conjunctionis intelligimus modum. Sicut etiam in unione hominis ad Deum, quæ est per gratiam adoptionis, non additur aliquid Deo, sed illud, quod divinum est, apponitur homini. Unde non Deus, sed homo perficitur.

Ad secundum dicendum, quod persona dicitur incommunicabilis, in quantum non potest de pluribus suppositis prædicari; nihil tamen prohibet plura de persona prædicari. Unde non est contra rationem persona sic communicari, ut subsistat in pluribus naturis; quia etiam in personam creatam possunt plures naturæ concurrere accidentaliter; sicut in persona unius hominis invenitur quantitas et qualitas. Hoc autem est proprium divina persona, propter ejus infinitatem, ut fiat in ea concursus naturarum, non quidem accidentaliter, sed secundum subsistentiam.

Ad tertium dicendum, quod, sicut supra dictum est2, natura humana non constituit personam divinam simpliciter, sed constituit eam secundum quod denominatur a tali natura. Non enim ex natura humana habet Filius Dei, quod sit simpliciter, cum fuerit ab æterno; sed solum quod sit homo. Sed secundum naturam divinam constituitur persona divina simpliciter. Unde persona divina non dicitur assumere divinam naturam, sed humanam.

COMMENTARIUS.

1. Sensus quæstionis est, non tantum an possit assumere,sed utrum assumpserit, et non quæritur de sola persona Filii, sed indefinite de persona, quia reliqua in sequentibus articulis tractanda sunt.

2. Responsio. Assertio D. Thom. est, personæ divinæ propriissime hoc convenire. In qua ponderat Cajetanus additam esse illam particulam, propriissime, quia alio modo minus proprio, etiam natura potest assumere, ut articulo sequenti D. Thom. ipse exposuit. Ratio autem D. Thom. est facilis, quia persona est principium, et proprius terminus incarnationis; sed verbum assumere, hanc duplicem habitudinem proprie significat; ergo. 3. Primum argumentum.. — Primum argumentum D. Thom. est: Divinæ personæ nihil potest addi, quia est infinita, ac summe perfecta; sed quod assumitur, additur assumenti;

ergo non potest hoc convenire divinæ per sonæ. Quod argumentum D. Thom. in responsione non solvit, sed potius confirmat probando illud principium, divinæ persona non posse additionem fieri, tum auctoritate Cyrilli, tum exemplo filiationis adoptivæ, quam Deus homini communicat, illum sibi per gratiam uniendo, per quam tamen unionem nihil addatur Deo, sed ipsi homini; quo exemplo videtur indicare D. Thomas idem esse dicendum in præsenti mysterio.

4. Testimonium Cyrilli sumptum videtur ex epistola Concilii Alexandrini, cui ipse Cyrillus præfuit, ad Nestorium, quæ habetur 3 tom. Concil., in Concil. Ephes., et in alio Concil. Ephes., tom. 1, cap. 14, ubi sic dicitur: Nec rursus appositione, vel quadam quoque contiguatione, aut conglutinatione eam unitatem metimur; quibus verbis solum videtur doceri hanc unionem non fuisse accidentalem; an vero dici possit per hanc unionem aliquid ad ditum esse Verbo, non ut accidentali modo, sed substantiali illi conjunctum sit, hoc non videtur illo loco negari. Deinde exemplum de filiatione adoptiva non videtur simile, quia cum Deus unit sibi hominem per gratiam, non fit Deus homo, sed homo efficitur Deus participatione ; et ideo nil mirum est quod in ea unione hominis ad Deum nihil Deo addatur, sed homini; at vero in hoc mysterio Deus vere fit homo, et natura humana vere efficitur natura cujusdam personæ divinæ; ergo necesse est ut illi addatur. Denique argumentum factum fundatum in vi verbi assumendi solutum non est, quia sumere est aliquid ad se sumere; ergo est aliquid sibi adjungere vel addere.

5. Dicendum est, quoniam res ipsa satis per se constat, D. Thom. solum docere voluisse debitum loquendi modum. Primum enim constat aliquid vere et realiter esse unitum Verbo, quod ante non erat, et si hoc solum significet verbum addendi, negandum non est aliquid additum esse Verbo; nihilominus tamen certum est, simpliciter et absolute nihil perfectionis esse additum Verbo, tum quia ipsum per se eminenter continebat quidquid est perfectionis in humanitate; tum etiam quia humanitas non se habuit in hoc mysterio, ut forma perficiens Verbum, sed potius (si aliquid habuit modum forma) Verbum ipsum fuit quasi forma humanitatis;

In epist. 1 Syn. Eph. ad Nest. circa quanquam nec vere forma fuerit, sed solum

med. illius.

2 Q. 2, art. 1.

terminus, aut actus perfectissimus. Unde tandem fit, quod ad modum loquendi spectat,

« PredošláPokračovať »