Obrázky na stránke
PDF
ePub

potius dicendum esse aliquid esse additum humanitati quam Verbo, quia Verbum immutatum mansit, humanitas vero est quæ perficitur, et a Verbo pendet, et in hoc solum simile est exemplum quod D. Thom. adducit.

6. Secundum argumentum D. Thom. est Persona est incommunicabilis ; ergo non potest aliquam naturam ad se sumere, quia non potest illam ad se sumere, nisi se illi communicando. Responsio consistit in distinctione antecedentis, est enim persona incommunicabilis aliis personis, non aliis naturis. Circa quam movet Cajetanus duo dubia. Alterum est circa distinctionem datam, sed non videtur necessarium, quia res est satis clara, advertendo, de ratione omnis rei individuæ esse, ut sit aliquo modo incominunicabilis, non tamen simpliciter, et omni ratione, sed accommodate; unde de ratione individuæ naturæ est, ut sit incommunicabilis pluribus naturis, quia in hoc consistit ejus singularitas, seu determinatio, et ideo contradictionem implicat, individuam naturam, etiam divinam, hoc modo communicari; potest tamen esse communis multis suppositis, quia hoc non pugnat cum singulari et individua ratione ejus; sicut repugnat formæ substantiali communicari alteri formæ, non vero materiæ. At vero e contrario de ratione suppositi est, ut non possit communicari alteri supposito, quia hoc pugnat cum singulari modo ipsius suppositi, quia dicit quiddam ultimo terminatum, sub quo non est aliud; huic autem modo non repugnat, ut suppositum communicetur multis naturis, quia licet ultimus terminus non possit ultra terminari, possunt tamen multa eodem termino ultimo terminari, ut in lineis et puncto videre est. Alterum dubium Cajetani est, an communicari multis naturis possit convenire supposito creato, quandoquidem non pugnat cum ratione suppositi ut sic. Sed hoc tractabitur infra, disp. 13, sect. ultima.

7. Tertium argumentum est: Persona constituitur per naturam; ergo non assumit illam, quia effectus non agit in causam suam; nullus enim potest agere in eam formam per quam constituitur, ut illam veluti trahat ad se constituendum. Responsio consistit in distinctione antecedentis: persona enim Verbi simpliciter non constituitur per humanitatem assumptam, sed per propriam divinam naturam, per humanitatem vero constituitur homo; et hoc est quod D. Thom. ait, solum constitui secundum quod denominatur a tali natura, hæc enim denominatio non est acci

dentalis, vel extrinseca, sed substantialis et intrinseca, quamvis non sit Verbo secundum se connaturalis. Quia ergo persona supponitur constituta simpliciter, ideo operari potest ut se constituat hominem, humanam naturam assumendo. Dicitur autem natura constituere personam constitutione (ut ita dicam) essentiali, non personali; est enim natura veluti integra forma constituens individuum in propria specie, et hoc modo Christus humanitate constituitur in specie humana, divinitate vero est essentialiter Deus ; in ratione autem personæ, formaliter ac proprie relatione sua ac subsistentia incommunicabili constituitur.

ARTICULUS II.

Utrum divinæ naturæ conveniat assumere 1.

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod naturæ divinæ non conveniat assumere, quia, sicut dictum est 2, assumere dicitur quasi ad se aliquid sumere. Sed natura divina non sumpsit ad se humanam naturam, quia non est facta unio in natura, sed in persona, sicut supra dictum est 3. Ergo naturæ divinæ non competit assumere naturam humanam.

2. Præterea, natura divina communis est tribus personis. Si ergo naturæ convenit assumere, sequitur quod conveniat tribus personis. Et ita Pater assumpsit naturam humanam, sicut et Filius; quod est erroneum.

3. Præterea, assumere est agere; agere autem convenit persona, non naturæ, quæ magis significatur ut principium quo agens agit. Ergo assumere non convenit naturæ.

Sed contra est, quod Augustinus dicit in lib. de Fide ad Pet.: Illa natura, quæ semper genita manet ex Patre, id est, quæ est per generationem æternam accepta a Patre, natu ram nostram a matre sine peccato suscepit.

Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, in verbo assumptionis duo significantur, scilicet, principium actionis, et terminus ejus. Esse autem assumptionis principium, convenit naturæ divinæ secundum seipsam, quia ejus virtute assumptio facta est. Sed esse terminum assumptionis non convenit divinæ naturæ secundum seipsam, sed ratione personæ, in qua conside

[blocks in formation]

ratur. Et ideo primo quidem et propriissime persona dicitur assumere; secundario autem potest dici, quod etiam natura assumpsit naturam ad sui personam. Et secundum etiam hunc modum dicitur natura incarnata, non quasi sit in carnem conversa, sed quia naturam carnis assumpsit; unde Damascenus dicit: Dicimus naturam Dei incarnatam esse, secundum beatos Athanasium et Cyrillum 3.

Ad primum ergo dicendum, quod ly se est reciprocum, et refert idem suppositum. Natura autem divina non differt supposito a persona Verbi; et ideo in quantum natura divina sumit naturam humanam ad personam Verbi, dicitur cam ad se sumere. Sed quamvis Pater sumat naturam humanam ad personam Verbi, non tamen propter hoc sumit eam ad se; quia non est idem suppositum Patris et Verbi, et ideo non potest dici proprie, quod Pater assumat naturam humanam.

Ad secundum dicendum, quod illud, quod convenit naturæ divinæ secundum se, convenit tribus personis; sicut bonitas, sapientia, et hujusmodi. Sed assumere convenit ei ratione personæ Verbi, sicut dictum est. Et ideo soli illi persona convenit.

Ad tertium dicendum, quod, sicul in Deo idem est quod est, et quo est, ita etiam in eo idem est quod agit, et quo agit; quia unumquodque agit in quantum est ens; unde natura divina est illud quo Deus agit, et est ipse Deus agens.

COMMENTARIUS.

1. Sensus quæstionis est, de incarnatione jam facta, sicut artic. præced. diximus, an ratione illius, prout facta est, possit vere dici divina natura humanam assumpsisse; et quamvis Cajetanus intelligat quæstionem moveri de divina natura, tam significata nomine abstracto deitatis, quam significata nomine hujus Dei, existimo tamen D. Thom. præcipue intendere quæstionem priori sensu tradere, nam de hoc Deo, ut abstrahit a personis modo supra explicato, nihil D. Thom. disseruit; ut vero supponere potest pro personis, nulla restabat difficultas, cum constet quidquid convenit personæ, convenire huic Deo

1 Lib. 3 Orth. fidei, c. 6, ad finem.

2 In Symbolo suo fin.

supponenti pro personis ; quia vero divinitas hoc modo significata, ex modo significandi non videtur supponere pro persona, ideo de illa sub hac ratione est specialis difficultas, quam D. Thomas explicare intendit.

2. Responsio est, nature divinæ convenire assumere, non primario, sed secundario; ad quam confirmandam affert D. Thom., in argumento Sed contra, testimonium August., seu potius Fulgen., lib. de Fide ad Pet., c. 2, ubi sic ait: Natura, que semper genita ex Patre, naturam nostram a matre sine peccato suscepit; cujus locutionis prior pars est impropriissima, et in rigore falsa, quia divinitas non est genita; et ideo D. Thom. illam pie explicat hoc modo: Natura per generationem accepta, quæ expositio vera est; sed illa vel alia simili admissa, fit inefficax hoc testimonium ad posteriorem partem confirmandam, nam pari ratione exponi poterit in sensu improprio; dici enim potest ibi naturam genitam sumptam esse improprie pro persona, ut littera etiam contextus indicare videtur.""

3. Omissa ergo auctoritate, ratio, qua D. Thomas confirmat conclusionem, est evidens. Quia ex duabus habitudinibus, quas verbum assumendi includit, altera, quæ est habitudo principii, convenit primo et per se naturæ, quia illius est virtus agendi; altera vero, seilicet, habitudo termini, quamvis per se primo non conveniat naturæ, quia non est natura immediate alteri naturæ copulata, convenit tamen ratione personæ, in qua sibi naturam conjunxit. Hinc ergo concludit D. Thomas, non solum posse dici naturam divinam humanam assumpsisse, sed etiam fuisse incarnatam, id est, carni conjunctam, quamvis non in illam conversam.

4. Et hanc locutionem fuisse ab antiquis Patribus usitatam, constat ex iis quæ supra adduximus, disput. 7, sect. 2, in fine, quibus addi possunt Fulgent., q. 2, ad Ferrandum; et Pet. Diacon., libr. de Incarnat., cap. 2; et Augustin., 1 de Trinit., cap. 7 et 11, ubi dicit formam Dei assumpsisse formam servi, et in Enchir., cap. 34, dicit corpus fuisse a divinitate susceptum, et epist. 57, dicit divinitatem fuisse participem factam nostræ mortalitatis; et eodem sensu Nazian., orat. 1, dicit divinitatem fuisse exinanitam, et orat. 51, corpus esse cum divinitate, a qua susceptum est; et fere eodem modo loquitur Leo Pap., epistol.

In Concil. Chal., act. 1, post epist. Cyr. 10, et alia sumi possunt ex Niceta, lib. 3

ad Joan., ep. Antioc.

Thes., cap. 34 et 35.

In corp. art.

5. Solum est observandum D. Damasc., lib.

3 Fid., cap. 11, non videri adimittere illam locutionem simpliciter, sed cum addito aliquo quasi restringente vel definiente illam ad personam Verbi; negat enim divinitatem esse incarnatam, quamvis concedat naturam Verbi esse incarnatam, quia cum divinitas ex modo significandi non supponat pro persona, si absolute incarnata dicatur, significatur ipsam primario et adæquate atque adeo in omnibus personis fuisse incarnatam, quod falsum est; addendo vero naturam Verbi, seu divinitatem in Verbo fuisse incarnatam, jam significatur non secundum se, sed in una persona fuisse carni unitam. Propter quod Nicet., lib. 3 Thes., cap. 11, absolute dicit: Errore non caret si naturam divinam incarnatam esse dicamus, vel si carnem a natura divina assumptam fuisse dixerimus. Gabriel vero in 3, d. 5, concl. 4 et 5, admittit naturam divinam esse incarnatam, et univisse sibi naturam humanam, non tamen eam assumpsisse. Sed cum res constet, et modus loquendi D. Thom. sit communis Sanctorum, non est quod in illo timeamus; et Damasceni quidem admonitio non displicet, tamen ubi jam non est erroris periculum, non est adeo necessaria, præsertim quia in rigore sermonis, sicut divinitas simpliciter dici potest unita carni, ita dici potest incarnata, nam idem est sensus. Notetur tamen obiter ex D. Thom. discursu, incarnatam esse, vel assumpsisse humanitatem, non eodem modo dici de Verbo et de divinitate; de Verbo enim dicitur, ut de proprio termino ad quem unio facta est, de divinitate vero solum quia eidem termino unionis, seu Verbo conjuncta est. Sed de hac locutione, et de aliis quæ ex illa sequuntur, dicemus latius infra, q. 16, art. 5; rem vero ipsam magis disputatione sequenti explicabimus.

6. Solutiones ad primum et secundum satis ex dictis sunt expositæ. Solutio etiam ad tertium clara est; quia vero in illa dicit D. Thomas naturam divinam esse, et qua Deus agit, et Deum ipsum agentem, inde colligit Cajetanus D. Thomam non solum hic quæstionem tractare de deitate, sed etiam de hoc Deo; colligit deinde hunc Deum, prout abtrahit a personis, esse primarium principium assumptionis, licet non sit primarius terminus. Sed neutrum colligitur ex D. Thoma, quia potius supponit ipsi Deo convenire efficere, ut inde concludat propter summam simplicitatem ctiam posse tribui deitati, quia in Deo idem est, quo est, et quod est ; quod est verum de essentia et persona, etiam si non

admitteretur hic Deus abstractus a personis, ut Cajetanus opinatur; et ideo nihil quod ad illam quæstionem pertineat ex hac solutione sumi potest, quidquid de re ipsa sit.

DISPUTATIO XII,

In duas sectiones distributa.

DE PERSONA ASSUMENTE, ET HUMANITATI UNITA PER INCARNATIONEM, PROUT FACTA EST.

Tota hujus quæstionis materia in duas partes supra divisa est, et ita duabus disputationibus illis partibus respondentibus eam comprehendemus; quarum altera pertinebit ad incarnationem jam factam ; altera ad possibilem. In præsenti disputatione de priori parte agendum est, in qua duo tantum occurrunt consideranda. Primum est quasi materiale, scilicet, quæ persona divina fuerit incarnata ; alterum est quasi formale, scilicet, quæ fuerit ratio terminandi naturam assumptam.

SECTIO I.

Utrum sola persona Filii fuerit incarnata, et hu manitatem assumpserit.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1. Sabelliani. Augustinus. Petrus Gnaphæus. Socrates. — Patripassiani. — Anselmus. Quod persona Filii incarnata fuerit, nullus hæreticorum unquam negavit, ut satis in superioribus ostensum est, cum Christi divinitatem et humanitatem probaremus. Quod vero non tantum Filius, sed etiam Pater, et Spiritus Sanctus, incarnati fuerint, affirmarunt imprimis Sabelliani; cum enim personarum distinctionem negarent, consequens illis fuit ut Filium sine Patre incarnari posse negarent, quia non re, sed nomine tantum illos distinguebant, ut ex August. sumitur, lib. de Hæres., in 36 et 41. Petrus etiam Gnaphæus fertur in hunc incidisse errorem, de quo satis in disp. 7, sect. 2 et 3, diximus. Refert item Socrates, lib. 2 Histor., cap. 19, fuisse coactum Concilium quoddam contra hæreticos dictos Patripassianos, qui totam Trinitatem incarnatam fuisse dicebant. Denique tempore D. Anselmi hic error excitatus est, et in Concilio quodam Rhemensi damnatus, ut ipse refert lib. de Incarnat. Verbi, quem contra illum errorem scripsit.

2. Dico tamen primo ex divinis personis sola persona Filii incarnata est, et humanitatem assumpsit. Est de fide definita in quinta Synodo, collat. 8, can. 4 et 10, et Concilii La

teran., sub Mart. I, consult. 5, can. 4 et 10, et Concilio Lateranens., sub Innocentio III, et habetur in cap. Firmiter, de Summa Trinit. et Fide Cathol., et in Concilio Tolet. VI et XI, in Confessione Fidei, et Carthag. V, cap. 1, et Wormatiens., in Professione Fidei. Et sumitur ex omnibus Scripturæ locis, in quibus Filius Dei specialiter dicitur incarnatus, quod nunquam de Patre, vel Spiritu Sancto asseritur; eodem modo dicitur Patrem dedisse nobis Filium, et tradidisse in mortem, et alia similia. Item ex illis quibus dicitur Filius minor Patre ratione assumptæ naturæ, hoc enim verum non esset si Pater etiam esset homo. Præterea, quia Scriptura sacra ita distinguit Christum a Patre et ab Spiritu Sancto, sicut Filium seu Verbum; ergo sentit Christum, ut subsistentem in humanitate et divinitate (hoc enim nomen Christi significat), personaliter distingui a Patre et ab Spiritu Sancto denique arguit Felix I, epist. 1 decretali, quia Filius specialiter dicitur visibilis, seu visus in terris, propter mysterium Incarnationis.

3. Traditionem sanctorum Patrum referre non oportet, quia est notissima; statim vero, tam in hac quam in sectione sequenti varia illorum testimonia necessario indicabimus. Ratione non potest simpliciter demonstrari hæc veritas, cum ex divina pendeat voluntate; traduntur tamen a Patribus varia rationes congruentes, propter quas conveniens fuit Filii personam, potius quam alias incarnari. Prima, ut idiomata essent, quantum fieri posset, similia, id est, ut qui ab æterno erat Filius Dei, in tempore fieret filius hominis, et nomen Filii Patri, vel Spiritui Sancto nullo modo communicaretur. Ita Damasc., lib. 4, c. 4; Anselm., dicto lib. de Incarnat. Verbi, c. 4, et lib. 2 Cur Deus homo, c. 9. Secunda, quia Verbum est exemplar, et sapientia, per quam facta sunt omnia; et ideo decuit ut per eamdem sapientiam incarnatam omnia instaurarentur, et ad excellentiorem quamdam dignitatem proveherentur, juxta illud Pauli ad Ephes. 1: Instaurare omnia, etc. Ita Damas. supra, et indicat Augustinus, tract. 17, in Joan., circa illa verba : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Tertia, ut naturalis Filius filios adoptivos honoraret, et sibi faceret similes. Quarta, pertinuit enim ad Filium, Patris injuriam vindicare, et filios adoptivos reparare. Quinta, quia homines perierant appetendo scientiam et similitudinem Dei, conveniens fuit, ut per ipsum Verbum,

quod est sapientia, et imago Patris, a quo quodammodo fuerat sumpta occasio humanæ ruinæ, redimerentur, ut late Bernard., serm. in Dom. 1 Adv. Sexta, quoniam dæmon primatum appetierat, qui Filio debetur, decuit ut per ipsum Filium expugnaretur: August., lib. Quæst. Veteris et Novi Testam., q. 113. Septima, quia persona incarnata oratura erat ad Patrem pro hominibus, optime hoc munus accommodatum est persona Filii. Ita Ansel. supra. Octava: Filius est quasi persona media inter Patrem et Spiritum Sanctum, procedit enim a Patre, et producit cum illo Spiritum Sanctum; ideo decuit ut etiam esset mediator inter Deum et homines. Aliæ rationes similes facile sumi possunt ex Athanas., libris de Incarn. Verbi, et de Corporali ejus advent.; August. de Eccles. dogmat., c. 2; Fulgent., de Fide ad Petrum, c. 2; Bernard., serm. 1 de Nativit., et super Missus est. Leone Papa, serm. 4 de Nativit.; Rich. de S. Vict., lib. de Incarn. Verbi, c. 9, et sequent.; et D. Thom. infra, hac q., art. 8, et 4 contra gent., cap. 42; et Alex. Alen., 3 p., q. 2, memb. 5, et aliis Theologis, in 3, d. 1 et 5.

4. Sed objicitur, quia impossibile est unam personam operari incarnationem sine alia; ergo et incarnari sine alia; probatur consequentia, quia non est major ratio in uno quam in alio; nam per incarnationem, duplicem dependentiam intelligitur habere humanitas a persona: altera est a causa efficiente et conservante unionem; altera est, ut a termino, seu a supposito unionem terminante; sed quamvis personæ distinguantur realiter, nihilominus prima dependentia seu relatio non potest esse ad unam personam sine alia; ergo nec secunda. Confirmatur, quia non potest una persona objective terminare visionem claram sui sine alia; ergo nec potest terminare humanitatem. Ad argumentum solutio pendet ex dicendis sectione sequenti; breviter negatur sequela; et ratio est, quia ratio elliciendi incarnationem est una et eadem in omnibus personis, quæ nihil efficiunt ut distinctæ, sed ut unum; et ideo nihil potest una efficere quod non faciat alia; ratio vero terminandi est relatio quæ realiter distinguitur ab aliis, et ita una persona terminat, ut distincta ab aliis, et ideo potest terminare sine illis.

ideo

5. Et declaratur, nam unaquæque relatio divina terminat ipsam essentiam divinam terminatione distincta ab aliis relationibus, et ideo per se constituit distinctam personam di

nem reddere; in omni enim re principium agendi et operandi est ipsa natura, et in re intellectuali, qualis est Deus, omnis operatio procedit aliquo modo ab intellectu et voluntate; quia ergo in tribus personis una est natura, idemque intellectus, et voluntas, ideo una est illius omnipotentia; cum ergo incarnatio sit maximum omnipotentiæ opus, non potest relatio ex præcisa ratione relationis esse principium ejus, sed ex omnipotentia quæ illi convenit ratione essentiæ; et eadem ratione omnis alia effectio est communis omnibus personis, sicut voluntas et intellectus. Quocirca, quamvis relatio, ut relatio, dicat aliquam perfectionem, tamen quia illa non pertinet ad perfectionem naturæ, ideo non habet ex propriis ut sit principium seu ratio agendi, sed ut constituat suppo situm a quo actio procedit; habet tamen ex propriis, ut possit esse ratio terminandi, quia ex se est incommunicabilis sub. sistentia, ut supra dictum est.

vinam ab aliis; ergo quælibet etiam per se potest terminare naturam humanam terminatione distincta ab aliis; ergo et sola potest terminare sine aliis. Probatur ultima consequentia (reliqua enim omnia clara sunt), quia respectu humanitatis non habent relationes divinæ eam connexionem quam habent res pectu divinitatis; hæc enim connexio duplex est. Prima, ex parte ipsius divinitatis, quæ natura sua, et ob suam infinitatem, postulat terminari a tribus, et non potest esse in statu præternaturali, et ideo non potest terminari ab una persona, quin simul terminetur ab aliis; humanitas vero nec petit terminari a pluribus personalitatibus, absolute loquendo, nec illi est connaturale, ut divina relatione terminetur, sed supernaturale; et ideo ex hac parte omnino est liberum Deo, quod una vel alia relatione humanitas terminetur. Secunda connexio est ex parte ipsarum relationum; habent enim inter se necessariam habitudinem originis vel respectus; et ideo non potest esse una sine aliis ; et ideo non potest una terminare divinam essentiam, quin simul aliæ terminent, quia non possunt esse extra divinam essentiam; at vero respectu humanitatis non ita se habent, quia non sunt idem illi, sicut divinæ essentiæ, nec necessario sunt unitæ illi; et ideo nulla est necessaria connexio inter illas quoad hanc unionem; nec vero una potest indigere alia ob insufficientiam, ut per se constat; esset enim hæc magna imperfectio; ergo. 6. Sed urget Gabriel in 3, d. 1, q. 1, a. 3, dub. 2, inquirendo currelatio ut sic non possit esse ratio efficiendi, sicut terminandi; quia etiam ut relatio habet propriam perfectionem, quæ est major quam omnis perfectio creaturæ; ergo per illam ut sic erit sufficiens principium agendi, sicut terminandi. Respondet primo ex aliorum opinione, relationem, ut relationem, nullam dicere perfectionem, et ideo non posse esse rationem agendi; quam solutionem ipse merito improbat, tum quia relatio divina re vera dicit propriam perfectionem relativam infinitam in suo genere: tum etiam quia, si illa ratio esset vera, nec posset esse ratio terminandi, quia ad hoc requiritur magna perfectio subsistentiæ, ut ex supra dictis patet. Ideo ipse respondet, nullam a nobis posse reddi rationem, ob quam possit relatio divina esse ratio terminandi unionem, et non efficiendi, sed hoc sola fide teneri. 7. Non est tamen adeo difficile hujus rei ratio cum illam respiciat ut terminum, nostro modo

8. Ad confirmationem primo responderi potest, visionem Dei per se primo terminari ad essentiam, et ideo non posse non consequenter terminari ad omnes personas. Sed hoc non omnino satisfacit; cur enim persona divina per suam relationem non poterit per se primo terminare visionem sui ipsius, cum ipsa relatio ut sic, et ex propriis, immaterialis sit, atque adeo actu intelligibilis et visibilis ? Quod si dicatur posse quidem per se primo videri, tamen, quia essentialiter includit essentiam, ideo visa una persona necessario essentiam videri, et consequenter alias personas, contra hoc replicabitur argumentum, cur non idem sit in unione hypostatica. Respondetur ergo, ea, quæ inter se habent mutuam habitudinem, majorem connexionem inter se habere in ordine ad claram seu quidditativam cognitionem, quam in ordine ad realem unionem, seu physicam. Exemplis hoc patet in rebus creatis relatio enim accidentalis paternitatis non potest cognosci sine filiatione, et tamen potest realiter uniri alicui subjecto cui non unitur filiatio; et similiter scientia non potest cognosci sine objecto scibili, et tamen in reali conjunctione vel unione potest ab illo separari; quia ergo hæc unio hypostatica est realis et physica, ut supra explicatum est, et relationes divinæ inter se realiter distinguuntur, potuit hoc genere unionis relatio Filii uniri humanitati, non unitis aliis relationibus; objici autem visioni non potest sine alia relatione, quia

« PredošláPokračovať »