Obrázky na stránke
PDF
ePub

pria ratio terminandi unionem aliquam, necessario fit illam esse communem Patri et Spiritui Sancto, et secundum illam esse hominem, etiamsi ultra hanc ponatur specialis unio ad personalitatem Verbi, nam inde solum fiet, Verbum esse speciali modo personam humanam, non vero vitabitur aliud inconveniens, quod aliæ personæ sint homo sub aliqua ratione. Neque ad hoc refert quod unio ad personalitatem Verbi ponatur ratione prior aut posterior, quam unio ad subsistentiam absolutam; nam hic ordo rationis non tollit quin illa unio ad subsistentiam absolutam, in quocunque signo rationis fieri intelligatur, sit communis omnibus personis, et sufficiens, ut omnes maneant incarnatæ et humanæ. Et ita solutum relinquitur fundamentum Durandi et aliarum opinionum. 11. Objectio.-Responsio.-Discrimen inter actus notionales et unionem. Sed supersunt breves difficultates: prima est contra præcipuam rationem factam contra Durandum et alios, quia in Patre tota ratio, seu principium generandi est essentia, et tamen non sequitur generare esse commune omnibus personis, quia paternitas est conditio necessaria ad generandum; ergo, simili modo, quamvis ratio terminandi unionem in Filio esset essentia, posset unio non esse communis, quia est etiam necessaria unio cum relatione. Et confirmatur, quia quamvis dicamus naturam divinam esse unitam humanæ media relatione, tamen revera fuit tota unita, et nihilominus non sequitur Patrem esse unitum; ergo idem intelligi posset, etiam si ipsa divina natura immediate per suam subsistentiam essentialem esset unita. Respondetur imprimis, Concilium Toletanum non solum dicere proprietatem Verbi esse conditionem necessa riam ad hanc unionem, sed esse id quo facta est unio; et ab aliis Conciliis propter eamdem cansam dicitur hæc unio facta in hypostasi Verbi. Deinde exemplum adductum nihil favet Durando, quia revera non est simile, nam generatio est actus notionalis connotans relationem necessariam in principio generante; at vero illa unio, quam ponit Durandus, est quasi essentialis, seu ex vi proprietatis essentialis tantum, nec requirit unionem cum proprietate, ut conditionem necessariam, sed potius eam ponit et secundario, et quasi per accidens adjunctam. Deinde hic Deus, ut abstrahit a personis, non generat, sed solum ut est Pater; at vero Durandus ponit hunc Deum, nt abstrahit a personis, per se uniri. Adde

contra alios, actum notionalem ideo esse proprium persona producentis, et non productæ, quia est ab una persona, ut origine antecedit aliam, et ideo requiri, ut conditionem necessariam in persona producente, relationem quæ importet hanc prioritatem originis; at vero omnis communicatio divini esse, quæ est extra Deum, supponit personas constitutas, et per se non requirit ordinem originis, et ideo, si talis communicatio fiat per essentiam, et non per relationem, non est cur requirat relationem ut conditionem necessatiam, vel cur non se habeat indifferenter ad omnes. Confirmatur, quia alias pari ratione dici posset, unam personam posse efficere incarnationem sine alia, gratis fingendo relationem esse conditionem necessariam ad illam effectionem. Denique in generatione æterna ideo essentia est principium generandi, quia illa est quæ per generationem communicatur; ergo, si in hac unione illa est principium terminandi, illa erit quæ communicatur; omnis autem communicatio essentiæ divinæ est ab omnibus personis divinis, quæ supponuntur constitutæ ante talem communicationem; ergo. Ad confirmationem respondetur negando consequentiam, quia nunc vinculum unionis est proprium Verbi, et non commune, et subsistentia absoluta ut sic non terminat naturam humanam, sed tantum unitur illi, media relativa, ut inclusa et modificata in illa; et idco, sicut subsistentia relativa Filii terminat naturam divinam, et non terminat personas alias, ita unit illam naturæ humanæ, et non alias personas. At vero si unio fieret in aliquo essentiali; jam vinculum unionis esset commune, et in illo uniretur humana natura cum omnibus personis.

[ocr errors]

12. Objectio secunda. - Responsio. — Secunda difficultas est, quia relatio divina ut sic non dicit perfectionem; ergo non continet eminenter personalitatem creatam; ergo non potest supplere vicem ullius; ergo non potest esse terminus hujus unionis. Scot. supra, q. 1 et 4, propter argumentum concedit personalitatem divinam, quam putat secundum propriam rationem nullam dicere perfectionem, non continere eminenter personalitatem creatam; repugnat enim hic modus. continendi sine aliqua perfectione; unde ad argumentum, negat hoc esse necessarium ut una personalitas suppleat vicem alterius. Quam sententiam impugnat Cajetanus hic, art. 1, sed cum ipse cum Scoto sentiat relationem ut sic nullam dicere perfectionem, vix

potest vitare quin vel relatio habeat vim terminandi formaliter a perfectione absoluta, quam habet ratione essentiæ, quod videtur

ARTICULUS III.

natura possit assumere1.

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, abstracta personalitate per intellectum, natura non possit assumere. Dictum est enim quod naturæ convenit assumere ratione persone; sed quod convenit alicui ratione alicujus, remoto co non potest ei convenire; sicut corpus, quod est visibile ratione coloris, sine colore videri non potest. Ergo, abstracta personalitate per intellectum, natura assumere non potest.

incidere in opinionem Durandi; vel certe quin Utrum abstracta personalitate per intellectum, relatio terminet, prout nullam perfectionem dicit, quod Scotus intendit. Respondetur ergo negando majorem, nam, ut supra dixi, relatio divina ex proprio conceptu includit subsistentiam relativam, quæ ex proprio conceptu dicit infinitam perfectionem, etiam relativam, ut docet etiam Gabriel, in 3, dist. 1, q. 1, a. 3, dubio 2. Mirum est enim quod personalitas creata dicat aliquam perfectionem, et tamen quod personalitas divina, in quantum personalitas est, nullam dicat. Non igitur ita est, sed dicit infinitam, ratione cujus habet vim, ut possit supplere vicem subsistentiæ creata; et hoc modo potest dici continere illam eminenter, quia continet quidquid perfectionis est in illa, et in ratione termini potest vicem ejus supplere, quamvis in ratione principii activi non contineat illam, nisi ratione essentiæ, quod nihil refert ad rationem terminandi, de qua agimus.

13. Objectio tertia. Responsio. Tertia difficultas est, quia non videtur quomodo humanitas Christi possit terminari per relationem, quin Christus ut homo referatur ad Patrem per illam relationem. Et confirmatur, nam sequitur Christum esse analogice personam cum aliis hominibus. Respondetur, Christum ut subsistentem in humanitate esse personam relativam, formaliter loquendo de ratione personæ, quanquam ut est individuum quoddam humanæ naturæ, sit aliquid absolutum; et ideo ex hac unione non sequitur humanitatem, vel hunc hominem referri ad Patrem, sed solum id sequitur de hac persona; sicut quamvis relatio terminet deitatem, non tamen refert deitatem ipsam, nec hunc Deum ut sic, ad Patrem, sed personam illam, ut secundum se talis est. Denique illa relatio non unitur per modum formæ informantis, sed solum per modum termini quasi sustentantis naturam, et ideo non oportet ut referat ipsam naturam ad aliud. Ad confirmationem respondetur, Christum esse univoce hominem nobiscum, quia in ratione hominis humanitate constituitur, ut iterum dicetur q. 17; at vero in ratione personæ reperitur inter ejus personam et personas creatas analogia, tum quia ejus persona relativa est, aliæ sunt absolute; tum maxime quia ejus persona est infinita et increata, aliæ vero sunt creatæ et finitæ.

2. Præterea, assumptio importat terminum unionis, ut dictum est 3. Sed unio non potest fieri in natura, sed solum in persona. Ergo, abstracta personalitate, natura divina non potest assumere.

3. Præterea, in prima parte dictum est', quod in divinis abstracta personalitate nihil manet. Sed assumens est aliquid. Ergo, abstracta personalitate, non potest divina natura

assumere.

Sed contra est, quod in divinis personalitas dicitur proprietas personalis, quæ triplex est, scilicet paternitas, filiatio et processio, ut in prima parte dictum est. Sed remotis his per intellectum, adhuc remanet Dei omnipotentia, per quam est facta incarnatio; sicut Angelus dixit, Luc. A: Non erit impossibile apud Deum omne Verbum. Ergo videtur quod, remota per. sonalitate, natura divina possit assumere.

Respondeo dicendum, quod intellectus dupliciter se habet ad divina. Uno modo, ut cognoscat Deum sicuti est; et sic impossibile est quod circumscribatur per intellectum aliquid a Deo, et quod aliud remaneat ; quia totum, quod est in Deo, est unum, salva distinctione personarum; quarum tamen una tollitur sublata alia, quia distinguuntur solis relationibus, quas oportet esse simul. Alio modo se habet intellectus ad divina, non quidem quasi cognoscens Deum ut est, sed per modum suum, scilicet multipliciter et dirisim, id quod in Deo est unum. Et per hunc modum potest intellectus noster intelligere bonitatem et sapientiam divi. nam, et alia hujusmodi, quæ dicuntur essentia

13, dist. 5, q. 2, art. 2.
2 Art. præcedent.

3 Art. 1 hujus quæst.
41 p., q. 40, art. 3.
51 p., q. 30, art. 3.

lia attributa, non intellecta paternitate vel filiatione, quæ dicuntur personalitates. Et secundum hoc, abstracta personalitate per intellectum, possumus adhuc intelligere naturam assumentem.

Ad primum ergo dicendum, quod quia in divinis idem est quo est, et quod est, quidquid corum quæ attribuuntur Deo in abstracto, secundum se consideretur, aliis circumscriptis, erit aliquid subsistens, et per consequens persona, cum sit in natura intellectuali. Sicut igitur, nunc positis proprietatibus personalibus, in Deo dicimus tres personas, ita exclusis per intellectum proprietatibus personalibus, remanebit in consideratione nostra, natura divina, ut subsistens, et ut persona. Et per hunc modum potest intelligi quod assumat naturam humanam ratione su subsistentiæ vel personalitatis.

Ad secundum dicendum, quod etiam circumscriptis per intellectum personalitatibus trium personarum, remanebit in intellectu una personalitas Dei, ut Judæi intelligunt, ad quam poterit terminari assumptio, sicut nunc dicimus eam terminari ad personam Verbi.

Ad tertium dicendum, quod abstracta personalitate per intellectum, dicitur nihil remanere per modum resolutionis, quasi aliud sit quod subjicitur relationi, et aliud ipsa relatio; quia quicquid consideratur in Deo, consideratur ut suppositum subsistens. Potest tamen aliquid eorum, quæ dicuntur de Deo, intelligi sine alio, non per modum resolutionis, sed per modum jam dictum '.

COMMENTARIUS.

1. Titulus articuli. — Duplex potest esse sensus hujus quæstionis: prior est conditionatus ex hypothesi impossibili, per quam abstrahuntur relationes, non tantum ab actu incarnationis, sed etiam ab ipsa divinitate, ut Cajetanus dicit; ut quæstio sit, an si in re ipsa intelligatur divina natura esse sine relationibus, possit assumere. Et hoc modo, licet abstractio hæc fiat per intellectum, tamen ex hypothesi ponitur in re ipsa ad modum abstractionis negantis unum ab alio, et non tantum præscindentis.

2. Secundus sensus esse potest absolutus, abstrahendo relationes ab actu incarnationis, et non a divinitate, ut sensus sit, an nunc existente natura divina conjuncta relationi

In corpore articuli.

bus, possit nihilominus assumere per ea, quæ præcise illi conveniunt, ut a relationibus abstrahitur. Et quidem si titulum articuli nude consideremus, potius videtur indicare posteriorem sensum, in quo natura abstrahitur ab omni personalitate; cui favet verbum illud, an natura possit assumere, quod indicat sensum absolutum ; nam in quæstione conditionata potius esset dicendum, an posset assumere posita hypothesi. Et tam argumentum Sed contra, quam corpus articuli optime quadrant cum hoc sensu; in solutionibus autem argumentorum satis explicuit D. Thomas se loqui in priori sensu, ut videbimus.

3. Et ideo ambiguum manet quem sensum D. Thomas intenderit in toto articulo. Et potest quidem facile sustineri, D. Thomam esse locutum in sensu hypothetico et conditionali, scilicet, si Deus esset absque personalitate relativa, an posset assumere, quia in hoc tantum sensu D. Thomas videtur suæ assertionis rationem reddere, et argumenta in contrarium solvere. Nihilominus, altior videtur sensus, si dicamus D. Thomam absolute et simpliciter quæstionem proposuisse sub his verbis, quæ utrumque sensum comprehenderent, et ita etiam respondisse, ut utrique satisfaceret, atque ita utrumque sensum intendisse. Primum patet sufficienter ex verbis tituli quæ communia sunt utrique sensui, ut per se patet; et ponderandum est illud verbum, natura abstracta per intellectum, nam abstractio ut sic dicit præcisionem vel negationem unius, et non dicit alicujus rei additionem. Unde, cum quæritur an natura abstracta personalitate posset assumere, non est sensus, an, ablata personalitate relativa, et addita alia absoluta, posset assumere; quia illa non esset abstractio tantum, sed esset abstractio unius, et additio alterius. Proprius ergo sensus est, an, abstracta seu præcisa personalitate relativa, natura divina ex his tantum quæ essentialiter et per se includit, sit sufficiens ad assumendam aliam naturam, seu ex se habeat unde possit alteram naturam terminare. Sicut, cum quaerimus an, abstracta quantitate a substantia materiali, sint partes in ipsa substantia, sensus proprius est, an talis substantia per se habeat partes præcisa quantitate, et absque additione alterius rei; et similiter, cum quærimus an in divinis Filius, abstracta spiratione activa, distinguatur ab Spiritu Sancto, sensus est, an ex se habeat unde distinguatur, præcisa spiratione activa, et nulla alia addita; unde in his quæstionibus

non solum includitur sensus hypotheticus et conditionalis, scilicet, an, si in re substantia maneret sine quantitate, haberet partes, vel, si Filius non spiraret Spiritum Sanctum, an distingueretur ab illo; sed etiam includitur sensus absolutus, scilicet, an nunc de facto substantia sub quantitate existens habeat ex se partes, et non a quantitate; et an Filius, licet de facto spiret Spiritum Sanctum, non per spirationem activam, sed per suam filiationem ab illo distinguatur. Sic ergo in præsente titulus hujus articuli ex vi illorum verborum utrumque sensum comprehendit. Neque est verisimile D. Thomam difficiliorem omisisse, et illum, in quo nulla fere erat difficultas, attigisse. Præsertim cum proprie et quasi ex intrinsecis principiis, sensus hypotheticus ex absoluto diffiniendus sit. Quod enim divinitas, si in re ipsa ab ea separarentur relationes, posset assumere, non est judicandum ex eo quod in eo casu adderetur divinitati, quia illa, ut dixi, jam non esset abstractio, sed transmutatio; sed judicandum est ex eo quod divinitas nunc ex se habet; et ita plane procedit D. Thomas in corp. artic., el in solut. argumentorum, ut statim explicabitur.

4. Respondet D. Thomas affirmans posse naturam assumere abstractis personalitati bus, quod explicat, dicens abstractionem hanc non habere locum in cognitione, qua videtur Deus, prout in se est, sed solum in nobis, qui cognoscimus Deum ad modum nostrum, scilicet multipliciter et divisim apprehendentes id quod in Deo unum est; et hoc modo, inquit, abstrahendo naturam a relationibus, adhuc intelligimus illam ut aptam et potentem ad assumendum. In hoc autem discursu explicat quidem D. Thomas et affirmat conclusionem suam, nullam tamen probationem subjungere videtur, ut apparebit corticem litteræ legenti; solum enim concludit: Et secundum hoc, abstracta personalitate per intellectum, possumus intelligere naturam assumentem. Existimo tamen probationem et ratiouem conclusionis (quam nunquam solet D. Thomas omittere) positam esse in illis verbis: Et per hunc modum potest intellectus noster intelligere bonitatem et sapientiam divinam, et alia hujusmodi, quæ dicuntur essentialia attributa, non intellecta paternitate et filiatione, quæ dicuntur personalitates. In quibus verbis primum considero condistinguere D. Thomam essentialia attributa a relationibus, quia hæ revera non sunt essentiales di

vinitati aut Deo ut sic, ut alibi latius ostensum est; et ea ratione, inquit essentialia posse abstrahi et præscindi a personalibus, quia sunt propria illis secundum rationem seu essentialem inclusionem. Deinde considero, cum ex hoc immediate infert D. Thomas naturam sie abstractam cum solis essentialibus posse intelligi assumentem, virtualiter subsumpsisse seu subintellexisse, in essentialibus attributis includi subsistentiam, ratione cujus divina natura sic abstracta potest intelligi assumens; et hoc magis explicuit D. Thomas in solutione ad 1, dicens naturam sic abstractam intelligi posse assumentem, quia in divinis, idem est quo est, et quod est ; ac si diceret, ad essentialia attributa divinitatis pertinere, ut non sit tautum id quo est, sed etiam quod est, in quo subsistentia includitur, et hoc magis circa illam solutionem explicabimus.

5. Nunc circa corpus articuli videtur animadversione diguum, distinctionem illam D. Thomæ de cognoscentibus Deum prout in se est, aut solum imperfecto modo, esse quidem veram quoad hoc, quod in illa visione clara non potest videri aliquid in Deo, quin orania videantur quæ in illo formaliter sunt, in cognitione autem abstractiva potest unum ab alio secundum rationem separari. Quod vero ad præsentem quæstionem attinet, non videtur multum referre hæc differentia, nam qui videt Deum, et Deus ipse se comprehendens, cognoscit veritatem illius conditionalis: Si natura divina existeret sine relationibus posset assumere, vel illius propositionis: Natura divina per subsistentiam absolutam potest terminare aliam naturam; unde etiam in vidente Deum, potest esse sufficiens abstractio ad præsentem quæstionem necessaria, quia hæc non requirit cognitionem unius sine alio, sed cognitionem propriam hujus unionis, et ejus termini formalis. Et licet non videat naturam sine personis, videt tamen quid sit proprium naturæ, quid persona; sicut etiam videt nunc, Verbum terminare naturam per relativum, non per absolutum, et eodem modo potest videre an natura possit terminare per absolutum, non terminando per relationem. Hoc ergo modo potest dici esse in vidente Deum sufficiens abstractio ad utrumque sensum quæstionis, quia illa etiam non consistit in cognitione unius sine alio, sed in distincta cognitione absoluti et relativi. Nihilominus tamen existimo, D. Thomam non sine causa hanc distinctionem hoc loco præmisisse, ut in solutione ad tertium explicabo.

[ocr errors]

6. Primum argumentum D. Thomæ est: Naturæ convenit assumere ratione personæ; ergo, abstracta persona, non posset assumere natura. Respondet negando consequentiam, quia si abstraherentur a natura divina relationes, jam id, quod maneret in Deo, esset persona, quia esset subsistens. Unde etiam potest applicari solutio distinguendo antecedens; nunc enim convenit naturæ assumere ratione personæ relativæ ; si autem abstraherentur relationes, maneret persona absoJuta, et ita ratione illius fieri posset assumptio.

7. In qua solutione considerandum est, id quod D. Thomas ait, quod Deo in abstracto tribuitur, si secundum se consideretur, aliquid esse subsistens, applicatum ad præsentem quæstionem dupliciter intelligi posse: uno modo, quod si natura divina intelligeretur existere sine relationibus, consequenter intelligeretur habere aliquam subsistentiam, quam nunc non habet, per quam esset subsistens, et per consequens persona; sicut dicere solemus de humanitate Christi, si separaretur a Verbo, fore subsistentem, non quidem per subsistentiam quam nunc habet, sed quia propriam statim reciperet; non enim potest separata, omni subsistentia carere. Et hic sensus sufficit sine dubio ad solvendum argumentum; sed non videtur adeo consentaneus sensui et verbis tituli articuli, ut explicatum est, nec etiam rationi quam reddit D. Thomas, scilicet, quia in Deo idem est, quod est et quo est.

8. Unde est alius sensus, quod si natura divina intelligeretur existere sine relationibus, intelligeretur manere subsistens ex se, et ex vi modi essendi quem nunc habet, etiamsi non intelligeremus illi addi subsistentiam, in quo superat humanitatem a Verbo separatam. Ratio est, quia si humanitas separaretur a Verbo, fieret subsistens per naturalem consecutionem (quippe in rerum natura sine aliquo existendi modo consistere non potest), non quia formaliter ex vi sui conceptus subsistens sit; at vero natura divina non solum hac ratione maneret subsistens, sed quia ex se non tantum est quo est, sed etiam quod est ; quæ ratio a D. Thomas reddita, in hoc sensu favet multum supra tractatæ opinioni de essentiali subsistentia. Quod vero addidit naturam sic subsistentem fore personam, intelligendum est secundum eam fictionem, quæ ponit illam in re ipsa abstracte subsistentem sine aliis personalitatibus, at

que adeo incommunicabilem. Et ex his explicata manet solutio ad secundum, quæ eamdem continet doctrinam.

9. Tertium argumentum est: Abstracta personalitate, nihil manet; ergo nihil esset quod posset assumere. Respondet breviter et obscure, antecedens esse verum de abstractione per modum resolutionis, non tamen de abstractione secundum modum jam dictum. In qua solutione explicanda multum laborat Cajetanus inquirendo quid sit abstractio per modum resolutionis. Sed ne immoremur in re non admodum necessaria, mihi breviter videtur, abstractionem per modum resolutionis vocasse D. Thomam illam, qua vere unum ab alio separatur vel distinguitur, et hanc dicit non habere locum inter essentiam et relationes divinas, ut patet ex distinctione data in corpore articuli, quam ad hunc finem D. Thomas præmisit. Ex quo fit ut simpliciter et absolute impossibile sit naturam divinam, abstractam re ipsa a proprietatibus relativis, assumere posse, quia simpliciter impossibile est naturam sic esse abstractam, et esse eamdem naturam, quæ nunc est, ut recte probat hoc tertium argumentum. Nihilominus tamen ex hypothesi posita per intellectum, qui præscindit unum ab alio, vel qui fingit unum manere sine alio, etiamsi in re non distinguantur, vera est illa propositio, quod si natura esset sic abstracta, posset assumere; et hoc modo est facilis argumenti solutio.

ARTICULUS IV.

Utrum una persona possit sine alia naturam creatam assumere 1.

4. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod una persona non possit assumeré naturam creatam, alia non assumente. Indivisa enim sunt opera Trinitatis, ut dicit Augustinus in Enchirid.2; sicut autem trium personarum est una essentia, ita et una operatio. Sed assumere est operatio quædam. Ergo non potest convenire uni persona divinæ, quin conveniat alii.

2. Præterea, sicut dicimus personam Filii incarnari, ita et naturam; tota enim divina natura in una suarum hypostasum incarnata est, ut dicit Damasc., in 3 lib. 3. Sed natura

1 3, d. 1, q. 2, art. 1. 2 C. 38, a med.

3 Lib. 3 Orth. fidei, c. 6.

« PredošláPokračovať »