Obrázky na stránke
PDF
ePub

etiam secundus homo, scilicet Christus, fuit de cælo, quantum ad corpus.

2. Præterea, primæ ad Corint. 15, dicitur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Sed regnum Dei principaliter est in Christo. Non ergo in ipso est caro et sanguis, sed magis corpus cæleste.

3. Præterea, omne quod est optimum, est Deo attribuendum. Sed inter omnia corpora, nobilissimum est corpus cœleste. Ergo tale corpus debuit Christus assumere.

Sed contra est, quod Dominus dicit, Lucæ ultimo: : Spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Caro autem et ossanon sunt ex materia cælestis corporis, sed ex inferioribus elementis. Ergo corpus Christi non fuit corpus cæleste, sed carneum et terrenum.

Respondeo dicendum, quod eisdem rationibus apparet quare corpus Christi non debuit esse cæleste, quibus ostensum est quod non debuit esse phantasticum.

Primo enim, quia, sicut veritas humane naturæ non salvaretur in Christo si corpus ejus esset phantasticum (ut posuit Manichæus), ita etiam non salvaretur si poneretur cæleste, sicut posuit Valentinus. Cum enim forma hominis sit quædam res naturalis, requirit determinatam materiam, scilicet, carnes et ossa, quæ in hominis diffinitione poni oportet, ut patet per Philosophum, 7 Metaph. 2.

Secundo, quia hoc etiam derogaret veritati eorum, quæ Christus in corpore gessit. Cum enim corpus cœleste sit impassibile et incorruptibile (ut probatur in primo de Cœlo 3), si Filius Dei corpus cœleste assumpsisset, non vere esurisset, nec sitisset, nec etiam passionem et mortem sustinuisset. Tertio etiam hoc derogaret veritati divinæ. Cum enim Filius Dei se hominibus ostenderit quasi corpus carneum et terrenum habentem, fuisset falsa demonstratio, si corpus cœleste habuisset. Et ideo, in lib. de Ecclesiasticis dogmatibus, dicitur: Natus est Dei Filius carnem ex virginis corpore trahens, et non de cœlo secum afferens.

Ad primum ergo dicendum, quod Christus dicitur de cœlo descendisse dupliciter. Uno modo, ratione divinæ naturæ, non ita quod natura dicina in cœlo esse desierit, sed quia in infimis noro modo esse cæpit, scilicet secundum

1 Art. præc. 2 Tex. 39, tom. 3.

3 Tex. 20, tom. 2.

Cap. 2, a medio, to. 3, inter op. Aug.

naturam assumptam, secundum illud Joannis 3: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cælo Filius hominis, qui est in cælo. Alio modo ratione corporis, non quia ipsum corpus Christi secundum suam substantiam de cælo descenderit, sed quia virtute cœlesti, id est, Spiritu Sancto, est ejus corpus formatum. Unde Augustinus dicit ad Orosium, exponens auctoritatem induclam: Calestem dico Christum, quia non ex humano conceptus est semine. Et hoc etiam modo Hilarius exponit in libro de Trinitate 2.

Ad secundum dicendum, quod caro et sanguis non accipiuntur ibi pro substantia carnis et sanguinis, sed pro corruptione carnis et sanguinis. Que quidem in Christo non fuit quantum ad culpam; fuit tamen ad tempus quantum ad pænam, ut opus nostræ redemptionis expleret.

Ad tertium dicendum, quod hoc ipsum ad maximam Dei gloriam pertinet, quod corpus infirmum et terrenum ad tantam sublimitatem provexit. Unde in Ephesina synodo legitur verlum sancti Theophili dicentis: Qualiter artificum optimi non in pretiosis tantum materiebus arlem ostendentes, in admiratione sunt, sed vilissimum lutum et terram dissolutam plerumque assumentes, suæ disciplina demonstrantes virtutes, multo magis laudantur, ita omnium optimus artifex Dei Verbum, non aliquam pretiosam materiam corporis cœlestis apprehendens ad nos advenit, sed in luto magnitudinem suæ artis ostendit.

COMMENTARIUS.

Tota littera D. Thomæ est perspicua. Solum sunt duo breviter observanda. Primum est, D. Thomam suis rationibus directe concludere, corpus Christi Domini non fuisse confectum ex materia, seu substantia cœlesti; sed ex illa materia qua cætera corpora humana constare solent; consequenter vero, quamvis id diserte non dicat, convincit corpus Christi fuisse mixtum, et ex quatuor elementis coagmentatum; hoc enim intellexit in titulo, nomine terreni corporis. Pari etiam ratione concludit, habuisse corpus illud quatuor humores, quos in titulo, nomine sanguinis indicavit ; in rationibus vero articuli, sub nomine corporis carnei illos complexus est,

1 In Dialog. 65 quæst., q. 4, a med. illius, tom. 4.

Lib. 10, de Trin., ante med., ad sensum.

Sed contra est quod Augustinus dicit in libro de Agone Christiano1: Non eos audiamus, qui solum humanum corpus dicunt esse susceplum a Verbo Dei, et sic audiunt quod dictum est: Verbum caro factum est, ut negent illum hominem vel animam, vel aliquid hominis habuisse, nisi carnem solam.

quia non est vera ac viva caro sine sanguine cui alii humores admisti sunt. Secundo est observandum, rationibus D. Thomæ recte quidem effici, Christi humanitatem constitisse hujusmodi corpore, et in illo fuisse sanguinem et alios humores; quomodo autem hæc omnia fuerint unita Verbo, an, scilicet, immediate et proxime, seu secundum hypostasim, an vero tantum mediate, seu in hypostasi, ex his quæ D. Thomas tradit, solum hoc potest convinci, hæc omnia ita fuisse unita Verbo, ut necessarium est ad hoc, ut Verbum vere factum sit caro et homo, ex quo recte concluditur fuisse proxime et immediate unita, ut disputatione sequenti latius explicandum est; et ibidem tractabimus locum primæ ad Corinth. 15, quem in solutione ad primum D. Thomas explicavit.

ARTICULUS III.

Utrum Filius Dei assumpserit animam1.

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Filius Dei animam non assumpserit. Joannes enim incarnationis mysterium tradens, dixit: Verbum caro factum est, nulla facta de anima mentione. Non autem dicitur caro factum, eo quod sit in carnem conversum, sed quia carnem assumpsit. Non ergo videtur assumpsisse animam.

2. Præterea, anima necessaria est corpori ad hoc quod per eam vivificetur. Sed ad hoc non fuit necessaria corpori Christi, ut videtur, quia ipsum Verbum Dei est, de quo dicitur Psalm. 35: Domine, apud te est fons vitæ. Superfluum ergo fuisset animam adesse, Verbo præsente. Deus autem et natura nihil frustra faciunt, ut etiam Philosophus dicit in primo de Cœlo 2. Ergo videtur, quod Filius Dei animam non assumpserit.

3. Præterea, ex unione animæ ad corpus, constituitur natura communis, quæ est species humana. In Domino autem Jesu Christo non est communem speciem accipere, ut Damasc. dicit, in 3 libro 3. Non igitur assumpsit ani

mam.

1

3, d. 2, q. 11, art. 3, q. 2; et 4 cont., c. 32, 34, princ., 35, col. 2 fin., 37 fin., et 41, col. 1; et Verit., q. 20, a. 1, et Unio., a. 1, et opus. 2, cap. 211.

Text. 32, et 1. 2, text. 59, tom. 3. 3 C, 1 et 11.

Respondeo dicendum, quod, sicut dicit Augustinus, in lib. de Hæresibus 2, opinio fuit primo quidem Arii, et postea Apollinaris, quod Filius Dei solam carnem assumpsit absque anima, ponentes quod Verbum fuerit carni loco animæ. Ex quo sequebatur, quod in Christo non fuerint duæ naturæ, sed una tantum; ez anima enim et carne, una natura humana constituitur.

Sed hæc positio stare non potest propter tria. Primo quidem, quia repugnat auctoritati Scripturæ, in qua Dominus de sua anima facit mentionem, Matth. 26: Tristis est anima mea usque ad mortem; et Joan. 10: Potestatem habeo ponendi animam meam. Sed ad hoc respondebat Apollinaris, quod in his verbis anima metaphorice sumitur; per quem modum in Veteri Testamento Dei anima commemoratur, Isai. 1: Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea. Sed, sicut dicit Augustinus, in lib. 83 Quæst. 3, Evangelista in Evangelica narratione narrant, quod miratus est Jesus, et iratus et contristatus, et quod esuriit. Quæ quidem ita demonstrant eum veram animam habuisse, sicut ex hoc, quod comedit, et dormivit, et fatigatus est, demonstratur eum habuisse verum corpus humanum. Alioquin si et hæc ad metaphoram referantur, cum similia legantur in Veteri Testamento de Deo, peribit fides Evangelicæ narrationis. Aliud enim est quod prophetice nunciatur in figuris, aliud quod secundum rerum proprietatem ab Evangelistis historice scribitur. Secundo, derogat prædictus error utilitati incarnationis, quæ est liberatio hominis. Ut enim argumentatur Augus tinus, in libro contra Felicianum: Cur, accepta carne, animam dispensatio mediatoris omisit? Nisi forte aut innoxiam sciens, medicinæ indigentem esse non credidit, aut a se alienam putans, redemptionis beneficio non donavit, aut ex toto insanabilem judicans, curare nequivit, aut ut vilem, et quæ nullis usibus apta rideretur, abjecit. Horum duo blasphemiam

[blocks in formation]

important in Deum; quomodo enim diceretur Omnipotens, si curare non potuit desperatam; aut quomodo omnium Deus, si non ipse fecit animam nostram? Duobus autem aliis, in uno animæ causa nescitur, in altero meritum non tenetur. An intelligere causam putandus est animæ, qui eam ad accipiendam legem, habitu insitæ rationis instructam, a peccato voluntaria transgressionis nititur separare? Aut quomodo ejus generositatem novit, qui ignobilitatis vitio dicit esse despectam? Si originem attendas, pretiosior est animæ substantia; si transgressionis culpam, propter intelligentiam, pejor est

[blocks in formation]

tum 2.

causa. Ego autem Christum et perfectam sa- Utrum Filius Dei assumere debuerit intellecpientiam dico et scio, et piissimum esse non dubito: quorum primo meliorem et prudentiæ capacem non despexit; secundo, eam, quæ magis fuerat vulnerata, suscepit. Tertio vero hæc positio est contra ipsam incarnationis veritatem: caro enim et cæteræ partes hominis per animam speciem sortiuntur ; unde recedente anima, non est os aut caro, nisi æquivoce, ut patet per Philosophum, in 2 de Anima, et 7 Metaph. .

Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur: Verbum caro factum est, caro ponitur pro toto homine; ac si diceretur: Verbum homo factum est, sicut et Isai. 40: Videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est. Ideo autem tolus homo per carnem significatur, quia, ut dicitur in auctoritate inducta2, per carnem Filius Dei visibilis apparuit. Unde subditur: Et vidimus gloriam ejus. Vel ideo, quia, ut Augustinus dicit, in libro 83 Quæst. 3, in tota illa unitate susceptionis principale Verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens itaque Exangelista commendare pro nobis dilectionem humilitatis Dei, Verbum et caro nominavit, omittens animam, quæ est Verbo inferior, carne præstantior. Rationabile etiam fuit ut nominaret carnem, quæ, propter hoc quod magis distat a Verbo, minus assumptibilis videbatur.

Ad secundum dicendum, quod Verbum est fons vitæ, sicut prima causa vite effectiva. Sed anima est principium vitæ corporis tanquam forma ipsius; forma autem est effectus agentis. Unde ex præsentia Verbi magis concludi posset, quod corpus esset animatum; sicut ex præsentia ignis potest concludi, quod corpus, cui ignis adhæret, sit calidum.

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Filius Dei non assumpserit mentem humanam sive intellectum. Ubi enim est præsentia rei, non requiritur ejus imago. Sed homo secundum mentem est ad imaginem Dei, ut Augustinus dicit, in lib. de Trinitate 3. Cum ergo in Christo fuerit præsentia ipsius divini Verbi, non oportuit ibi esse mentem humanam.

2. Præterea, major lux offuscat minorem. Sed Verbum Dei, quod est lux illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum (ut dicitur Joannis 1), comparatur ad mentem, sicut lux major ad minorem; quia et ipsa mens lux quædam est quasi lucerna illuminata a prima luce, Proverb. 20: Lucerna Domini spiraculum hominis. Ergo in Christo, quia est Verbum Dei, non fuit necessarium esse mentem humanam.

3. Præterea, assumptio humanæ naturæ a Deo Verbo dicitur incarnatio ejus. Sed intellectus sive mens humana neque est caro, neque est actus carnis, quia nullius corporis actus est, ut probatur in 3 de Anima1. Ergo videtur, quod Filius Dei humanam mentem non assumpserit.

Sed contra est, quod Augustinus dicit, in libro de Fide ad Petr. 5: Firmissime tene, et nullatenus dubites Christum, Filium Dei, habere veram nostri generis carnem et animam rationalem, qui de carne sua dicit: Palpate, et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere, Lucæ ulti

1 Loco in art. citato.

2 3, d. 2, q. 1, art. 3, q. 2, c.; et 4 cont., c.

1 Lib. 2 de Anima, text. 9, lib. 7 Metaph., 33; et Ver., q. 20, a. 1, c.; et opusc. 2, c. 212.

text. 35, circa med., tom. 2 et 3.

2 In hujus solut. prin.

3 Q. 80, paulo post princ., tom. 4.

3 Lib. 14, c. 3 et 6, tom. 3.

4 Text. 6 et 12.

Cap. 14, in prin., tom. 3.

mo; animam quoque se habere ostendit dicens: Ego pono animam meam, et iterum sumo eam, Joan. 16; intellectum quoque animæ ostendit se habere dicens: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, Matth. 11; et de ipso per Prophetam Deus dicit: Ecce intelliget puer meus, Isa. 52.

Respondeo dicendum, quod sicut Augustinus, dicit in libro de Hæresibus, Apollinaristæ de anima Christi a Catholica Ecclesia dissenserunt, dicentes sicut Ariani, Deum Christum carnem solam sine anima suscepisse. In qua quæstione testimoniis Evangelicis victi, mentem defuisse animæ Christi, sed pro hac ipsum Verbum in ea fuisse dixerunt. Sed hæc positio eisdem rationibus convincitur, sicut et prædicta. Primo enim hoc adversatur narrationi Evangelicæ, quæ commemorat eum fuisse miratum, ut patet Matth. 8. Admiratio autem absque ratione esse non potest, quia importat collationem effectus ad causam, dum, scilicet, aliquis videt effectum cujus causam ignorat, et querit, ut dicitur in principio Metaphysicæ. Secundo, repugnat utilitati incarnationis, quæ est justificatio heminis a peccato. Anima enim humana non est capax peccati, nec gratiæ justificantis, nisi per mentem. Unde præcipue oportuit mentem humanam assumi. Unde dicit Damascenus, in 3 lib. 3, quod Dei Verbum assumpsit corpus et animam intellectualem et rationalem. Et postea subdit: Totus toti unitus est, ut toti mihi salutem largiretur; quod enim inassumptum est, incurabile est. Tertio, hoc repugnat veritati incarnationis; cum enim corpus proportionetur animæ, sicut materia propria forma, non est vere caro humana, quæ non est perfecta anima humana, scilicet rationali. Et ideo, si Christus animam sine mente habuisset, non habuisset veram carnem humanam, sed bestialem; quia per solam mentem anima nostra differt ab anima bestiali. Unde dicit Augustinus, lib. 83 Quæst., quod secundum hunc errorem sequeretur, quod Filius Dei belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisset ; quod iterum repugnat veritati divinæ, quæ nullam patitur fictionis falsitatem.

Ad primum ergo dicendum, quod ubi est ipsa res per sui præsentiam, non requiritur ejus

Cap. 55, in prin., tom. 6.

2 L. 1 Meta., c. 2, in med., tom. 3.

3 L. 3 Ort. fid., c. 9, circ. med.

4 Ibid.

5 Q. 80, non procul a princ., tom. 4.

imago ad hoc, quod suppleat locum rei, sicut ubi est imperator, milites non venerantur ejus imaginem. Sed tamen requiritur cum præsentia rei imago ipsius, ut perficiatur ex ipsa rei præsentia, sicut imago in cera perficitur per impressionem sigilli, et imago hominis resultat in speculo per ejus præsentiam. Unde ad perficiendam mentem humanam, necessarium fuit quod eam sibi Verbum Dei univerit.

Ad secundum dicendum, quod lux major evacuat lucem minorem alterius corporis illuminantis, non tamen evacuat, sed perficit lucem corporis illuminati; ad præsentiam enim solis, stellarum lux obscuratur, sed aeris lumen perficitur. Intellectus autem seu mens hominis est quasi lux illuminata a luce divini Verbi, et ideo per præsentiam Verbi non evacualur mens hominis, sed magis perficitur1.

Ad tertium dicendum, quod licet potentia intellectiva non sit alicujus corporis actus, ipsa tamen essentia animæ humanæ, quæ est forma corporis, requiritur quod sit nobilior ad hoc quod habeat potentiam intelligendi; et ideo necesse est ut corpus melius dispositum ei respondeat.

COMMENTARIUS.

Hujus articuli titulus intelligi potest, vel de potentia ipsa intellectiva, quæ est accidens animæ superadditum, vel de ipsa substantiali anima, prout attingit gradum rationalem seu intellectualem, et interdum nomine intellectus significatur, ut idem D. Thomas docuit prima parte, q. 79, art. 1, qui non satis explicat quo sensu hanc quæstionem moveat ; nec de errore Apollinaris satis constat quo sensu mentem seu intellectum Christo negaverit. Ea vero, quæ D. Thomas adducit in corpore articuli, ad utrumque sensum facile applicari possunt; nam duæ primæ rationes, quibus probat in Christo fuisse intellectum, scilicet, quia admirabatur, et quia fuit capax meriti, de potentia intellectiva immediate procedunt. Tertia vero ratio, scilicet, quia alias caro Christi non esset vere humana, sed bestialis, solum probat de substantia et essentia animæ rationalis. Quocirca videtur D. Thomas hoc potissimum intendisse in hoc articulo, præsertim cum hoc loco non tam de accidentibus, quam de substantia naturæ assumptæ sermo sit; quanquam quoniam substantia rei ex accidentibus et

Infra, q. 9, art. 1, ad 2; et 3, d. 11, q. 1, a. 1, ad 3, et d. 14, a. 1, q. 1, ad 2.

operationibus recte cognoscitur, merito in prima et secunda ratione, ex operationibus colligit facultatem, ut ex facultate etiam ipsa substantia animæ rationalis Christo non defuisse intelligatur, quod argumentum præsertim ex operationibus vitæ efficacissimum sumitur; quia hæc operatio inseparabilis est a suo principio intrinseco, tam proximo, quod est potentia, quam principali, quod est ipsa animæ substantia. Cætera clara sunt.

DISPUTATIO XV.

In octo sectiones distributa.

QUID VERBUM ASSUMPSERIT PER INCARNATIONEM, PROUT FACTA EST.

In præcedenti disputatione diximus quid sit assumptibile per quamcumque unionem hypostaticam possibilem; hic dicendum sequitur quid assumpserit Verbum divinum per unionem hypostaticam, quæ facta est. Possumus autem ex his quæ ibi dicta sunt, hic sine nova disputatione sumere quid Verbum non assumpserit. Primum est, Verbum non assumpsisse aliquam aliam naturam præter humanam, et partes ejus, quod certum de fide est, quia Deus factus est homo, et non aliud. Unde in Scriptura sacra hoc prædicatur, tanquam singulare beneficium humanæ naturæ collatum; et de solo Christo dicitur esse Principem et caput omniuni, constitutum super opera manuum Dei, quia soli humanitati ejus concessa est tam ineffabilis gratia; unde nullus alius subsistens in creata natura, potest secundum fidem dici verus et naturalis Deus, nisi solus Christus. Denique de angelicis naturis expresse dicitur ad Hebr. 2: Non Angelos apprehendit, quod tanquam manifestius et clarius supponitur de inferioribus naturis. Hujus vero rei supra tradidimus congruentias, disput. 3. Secundo certum est Verbum non assumpsisse personam creatam, nec naturam habentem personalitatem creatam. Hoc etiam est de fide, ut sufficienter explicatum est circa litteram D. Thom., et disput. 7 late contra Nestorium probatum est; dictum etiam est disputatione præcedenti hujusmodi assumptionem vel unionem esse impossibilem; satis ergo constat non esse factam. Superest ergo dicamus quid Verbum assumpserit; et prius dicemus de tota natura, deinde de partibus ejus, tam essentialibus quam integrantibus.

SECTIO I.

Utrum Verbum assumpserit veram hominis

naturam.

1. Omissis erroribus, tam supra, disput. 7, tractatis, quam statim sectionibus sequentibus tractandis, dico primo, Verbum divinum assumpsisse veram et essentialiter perfectam humanam naturam. Est de fide, quæ sufficienter probatur ex illo principio, supra, disput. 2, late probato, Christum esse verum Deum, et verum hominem; ex quo, disput. 7, conclusimus, in Christo esse duas naturas, veram, scilicet, divinitatem, et veram humanitatem, ex quibus et in quibus subsistit, et hinc tandem concluditur veram assumpsisse humanitatem, quia per hanc assumptionem factum est ut in illa subsistat.

2. Dico secundo: hæc humanitas a Verbo assumpta est unica, individua et singularis. Ita docent omnes Theologi, cum Damasc., lib. 3, cap. 11, et est de fide certum, quatenus de fide certum est, Christum esse quemdam singularem hominem ab aliis numero distinctum non tantum ratione personæ, sed etiam ratione naturæ humanæ. Ratio vero est facilis, quia humanitas abstracta ab individuis, ut sic, non est res apta ad existendum; debuit ergo necessario assumi individua natura; quod autem in una tantum, et non in omnibus, neque in multis facta fuerit hæc unio, constat de fide, ex iis quæ in principio hujus disput. diximus.

[ocr errors]

3. Prima objectio. Responsio. Sed contra primo, quia fructus hujus unionis futurus erat communis omnibus hominibus; ergo debuit natura communis omnibus sumi. Propter hoc fertur, quemdam doctorem Parisiensem asseruisse, assumptam esse humanitatem in communi. Sed est hæretica et inintelligibilis sententia, et fundamentum ejus frivolum; ex quo potius concludi potest contrarium, nam fructus hujus unionis, qui est gratia, et gloria, et remissio peccatorum, fuit universalis causalitate et operatione, et ideo fuit necessaria singularis et individua natura, quæ talium operationum principium esse posset.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »